Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, in Psalmum CI
|
1 | Oratio pauperis, cum anxius fuerit, et coram Domino effuderit precem suam. |
|
2 | Quamvis aliqui praesentem psalmum Domini Salvatori aptandum esse putaverint, conveniens tamen videtur afflicti magis et gementis pauperis, sicut et titulus ipse continet, introducere in hac relatione personam, quia multa sunt quae illi immaculatae sanctae incarnationi nequeunt convenire. Et primum, quod anxius nusquam fuisse legitur Dominus Christus. Anxius est enim qui in gravi discrimine constitutus, nullam partem, quam sequi debeat, novit eligere. Deinde quod in textu psalmi habet: Oblitus sum manducare panem meum; et illud: Quia cinerem sicut [ed., tanquam] panem manducabam, et potum meum cum fletu temperabam. A facie irae et indignationis tuae: quia elevans allisisti me. Et alia quae cum labore maximo vindicantur, si ipsi Domino consentiamus aptari. Sed quoniam graviter vulneratum, et duris calamitatibus plenum, orationem fundere conveniebat assiduam, anxii pauperis persona congruenter apposita est; cuius vocem nec verecundia ulla comprimeret, nec indigentiae necessitas abstineret. Nam cum dicit, coram Domino, talem orationem vult intelligi, quae de sacculis animae ante pedes regios quasi aurei metalli copia decora fundatur. Vix enim reperies (sicut quidam dixit) ut oranti cuiquam non aliquid inane et alienae cogitationis incurrat obstaculum, et intentionem qua in Deum mens dirigitur, declinet ac frangat. Et ideo certamen magnum atque saluberrimum est orationi coeptae iugiter imminere, et cum adiutorio Dei obsistere vivaciter suggestionibus inimici, quatenus fixa semper ad Deum mens stabili intentione contendat; ut merito possit dicere quod ait Apostolus: Certamen bonum certavi, cursum consummavi, fidem servavi [II Tim. IV, 7]. Tales sunt pauperes Christi, qui non solum pro suis malis, verum etiam pro totius mundi calamitatibus intercedere comprobantur. Egent in hoc saeculo, sed sunt locupletes Deo; vitiis vacui, sed virtutibus pleni; despecti hominibus, sed acceptabiles Christo [ms. A., Deo]. Nam iste qui se primum lamentabili afflictione discruciat, tanta gloria prophetiae in subsequentibus refulget, ut evidenter possit agnosci quo [mss. A., F., B., quod] ibi munere coronetur, quando iam hic spe tanta reficitur. |
3 | Et nota quia dum ubique in titulis nomina sint posita, hic pauper sine nomine introducitur ad loquendum; scilicet ut cum uni datur, omnes sibi pauperes Christi cognoscerent attributum. Animo praeterea condendum est hunc psalmum quartum esse ex his qui notantur Oratio, quamvis poenitentium quintus esse videatur. Sciendum est plane orationum duo esse genera. Unum quando Dominus Christus orat ad Patrem, non pro peccatis suis, quae omnino non habuit; sed humanam naturam ab adversitatibus huius saeculi postulat liberari, quam est dignatus assumere, sicut in sexto decimo psalmo, et in octogesimo quinto constat effectum. Aliud vero cum in psalmo octogesimo nono introducitur Moysis persona reverenda in typo sacerdotali, qui pro peccatis tam suis quam generalibus deprecatur; nec non in praesenti psalmo persona pauperis adhibetur, qui sub poenitentiae humilitate anxius clamat ad Dominum. Et ideo omnis poenitentia est oratio, non autem omnis oratio poenitentia est, quando et ille oravit qui nihil admisit quod reatui potuisset ascribi. Sic isti psalmi qui orationis titulo praenotantur, cum suis proprietatibus probantur expliciti. |
|
4 | Divisio psalmi. |
|
5 | Pauper iste mundanis divitiis egens, sed supernis virtutibus abunde ditissimus, in exordio psalmi multipliciter Dominum rogat, ut eius clamor ad ipsum pervenire mereatur: quoniam iugi afflictione contritus, ossa sua sicut in frixorio dicit esse confrixa. Sequitur flebilis nimis et dolenda narratio, quae est manifestatio necessitatum et probabilium lingua causarum. Et ne post tot asperas calamitates de castigatione sua videretur ingratus, tertia parte Domini laudes dulcissima nimis intentione prosequitur, cuius adventu construendam dicit Ecclesiam; et cum sint omnia permutanda, ipse tamen permaneat in aeternum. Infertur etiam sub hilaritate nimis votiva conclusio, sanctorum semen ibi esse dirigendum, ubi habitat Dominus in gloria sempiterna. Sic lex illa poenitentium regularis plenissime noscitur fuisse completa; inchoavit enim a lacrymis, finivit in gaudio. |
|
6 | Expositio psalmi. |
|
7 | (Vers. 1.) Domine, exaudi orationem meam, et clamor meus ad te perveniat. Videns propheta ante adventum Domini humanos crescere indesinenter errores, personam pauperis convenienter assumpsit, qui calamitates mundi poenitentiae humilitate defleret; ut cito illi misericors subveniret, quem tot mala adunato fasce deprimebant. Dicit enim: Domine, exaudi orationem meam, scilicet eam quam pius allegator pro totius mundi liberatione fundebat. Sanctorum enim consuetudo est sic dolere calamitates alienas ut proprias, sicut Apostolus ait: Quis infirmatur, et ego non infirmor? Quis scandalizatur, et ego non uror [II Cor. XXI, 29]? Sequitur, et clamor meus ad te perveniat. Noverat hic pauper doctus lege divina, precibus peccatorum nubem quamdam frequenter opponi; de qua Ieremias dicit: Opposuisti nubem, ne transeat oratio nostra [Thren. III, 44]. Habacuc quoque propheta idem dicit: Usquequo, Domine, clamabo, et non exaudies, vociferabor ad te iniuriam accipiens, et non intendes [Habac. I, 2]? Quapropter memor istarum rerum anxius suum clamorem festinabat ad Dominum pervenire, ne delictis impedientibus remedium a Domino tardaret accipere, qui multis probabatur calamitatibus subiacere. Primo enim posuit orationem, nunc adiecit clamorem; ut studia supplicationis crevisse cognosceres, cuius orationem in clamorem maximum prorupisse sentires. Hunc autem modum sanctae orationis servandum devotissimus Christianus intelligat, ut idipsum cogitet quod orat, ipsum respiciat mente cui supplicat, omnes superfluas cogitationes excludat, aliud non admittat extraneum: ne (ut ait quidam) purissimis fontibus apros immittere videatur improvidos. Hinc etiam sancti Ambrosii secundum Apostolum [I Cor. XIV, 15], horae sextae roseus hymnus ille redoluit; ait enim: «Orabo mente Dominum, orabo simul spiritu: ne vox sola Deo canat, sensusque noster alibi ductus aberret fluctuans, vanis praeventus casibus.» Tunc enim Deo accepta est oratio canentium, si pura mens idem gerat quod explicat vox cantici. |
8 | (Vers. 2.) Ne avertas faciem tuam a me, in quacunque die tribulor. Recolebat pauper iste beatissimus, renuisse Dominum per Isaiam prophetam pertinacium munera peccatorum, cum dicit: Sanguinem vitulorum et agnorum et hircorum nolo. Cum veneritis ante conspectum meum, quis quaesivit haec de manibus vestris [Isai. I, 11, 12]? Talia metuens iste atque recogitans, petit ne sacrificium quod immolabat, id est poenitentiam suam ita despiceret, sicut supra meminit de immolationibus pessimorum. Sic et quinquagesimus psalmus ait: Cor contritum et humiliatum Deus non spernit [Psal. L, 19]. Supplicat itaque ne a conspectu Domini reddatur alienus. Ista enim regula rectae petitionis est, ut nos respiciens, peccata nostra despiciat: quia sic nos miseratus absolvit, si illa non conspicit, sicut iam in quinquagesimo psalmo dictum est: Averte faciem tuam a peccatis meis (Ibidem, 11). Quapropter non incongrue de psalmo poenitentiae poenitentis mutuamur exempla, cum et sensus par probetur, et causa consimilis. Addidit, in quacunque die tribulor. Quacunque die, non continuationem significat, sed intervalla temporis fuisse declarat, quando urgebatur maximis vulneribus peccatorum, quando eum detestabilis premebat inimicus; ut quasi sub crudeli fera posito Liberator piissimus subveniret. |
9 | Vers. 3. Inclina ad me aurem tuam; in quacunque die invocavero te, velociter exaudi me. Multis quidem modis, sed una petitio est, ut orationem pauperis Dominus exaudire dignetur. Quae figura Graece dicitur epimone, Latine repetitio, quoties diversis verbis eadem dicitur sub iteratione sententia; quod per hos tres versus a principio factum esse declaratur. Inclina aurem, praebe, dicit, auditum; unde et auris ipsa ab auditu dicta est; quia non erant merita, quae se ad ipsum erigere potuissent. Auris vero Domini pro clementia ponitur, qua preces supplicum benignus exaudit. Nam cum totos audiat, totos videat, solos illos audire dicitur, quibus praestare dignatur. Sequitur, in quacunque die invocavero te, velociter exaudi me. Quantum se in humilitate poenitens iste prona mente prostraverat, tantum in ipsa supplicacatione crescebat. Nam dum prius dixisset, Inclina ad me aurem tuam, iam confidentius petit ut celerius mereatur audiri; nam qui velocitatem postulat, de impetratione securus est. |
10 | (Vers. 4.) Quia defecerunt sicut fumus dies mei, et ossa mea sicut in frixorio confrixa sunt. Subiunxit causam deprecationis suae, ut illud orationum tam ingens desiderium miseriarum cognosceretur fuisse multarum, et facilius benevolentiam pii iudicis obtineret magnarum calamitatum allegata necessitas. Fumum videmus de flamma quidem egredi, sed in auras liquidas tenuissime dissipari; nec substantia eius manet, quamvis ex corporali incendio generatus esse videatur. Merito ergo dies peccatorum globis fumiferis exaequantur, quos involutis ac tetris actionibus decepti homines perdiderunt. Quod maxime ad superbiam mundi respicit, quae quanto plus extollitur, tanto amplius evanescit. Iste enim pauper ad humilitatem salutiferam Christi vehementer intentus erat [mss. A., F., inhaeserat], qui diabolicam arrogantiam superbiamque damnabat. Sequitur, Et ossa mea sicut in frixorio confrixa sunt. Sicut opinione prospera bene meritorum ossa, id est animi fortitudo pinguescit, quando eorum conscientia felici recordatione laetatur, sicut dicit Salomon: Fama bona impinguat ossa [Prov. XV, 30], ita recordatione contraria peccatorum, virtus tanquam frixa contrahitur, dum oblocutiones hominum, et conscientiae suae iudicia graviter expavescit. Sive hic confrigitur peccator, quoniam futuros ignes incendiaque formidat; nam qui se pavescit arsurum, ipsius incendii terrore iam frigitur. Quaeri solet quid sibi velit, quod talia se dicant poenitentes perpeti, qualia humana natura non praevalet sustinere. Primum est, quod per exaggerationem positam magnitudo delicti bene potest intelligi, cui tanta satisfactio videtur offerri; deinde, quod ad nova vitia non trahuntur, qui se de praeteritis plurima debere cognoscunt. |
11 | (Vers. 5.) Percussus sum sicut fenum, et aruit cor meum, quia oblitus sum manducare panem meum. Per operationes humillimas benevolentia Iudicis comparata, venit ad miseriarum suarum flebilem narrationem; ut cito remedium sumeret, si passionem suam pio medico non taceret. Bene autem genus humanum feno transitorio comparatur, quod et viriditatis habet laetitiam temporalem, et percussum facile sentit iniuriam; sic quandiu in lege Domini mandatisque consistimus, tanquam viridia fena vegetamur; sed mox ut ab eius praeceptis fuerimus diabolica falce succisi, statim arescimus, et cor nostrum peccati sterilitate siccatur. Non enim beneficii eius pabulum habere potest anima, a quo delictis facientibus probatur esse divisa. Illi autem semper hilares, semper amoeni sunt, qui a iussis Domini non recedunt. Sequitur, quia oblitus sum manducare panem meum. Reddit causam cur percussum cor eius aruerit: quia oblitus fuerat panem suum manducare, unde se neverat spiritualiter posse satiari. De isto enim pane Dominus dicit: Ego sum panis vitae, qui de coelo descendi [Ioan. VI, 51]. Nam quemadmodum poterat de amissione panis conqueri corporalis, qui se ieiuniis gaudebat affligi? Hic [ed., hinc] enim exprimitur natura peccantium, quia dum delictum appetitur, contemplatio Domini non habetur. |
12 | (Vers. 6.) A voce gemitus mei adhaeserunt ossa mea carni meae. Perscrutandum est quid velit intelligi, a voce gemitus mei. Est enim vox gemitus ei qui filium perdit, cui aut possessio invaditur, aut cui saeculi istius delectatio grata subtrahitur. Sed vox ista non est gemitus beatorum; illi enim gemunt propter talia quibus saeculum placet, quia peritura desiderant, et ad Domini minime promissa festinant. Illo autem gemitu affligebatur iste sanctissimus, quem mundi amatores potius irriderent. Ideo enim addidit, mei, ut se a mundanis desideriis monstraret exceptum. Sequitur, adhaeserunt ossa mea carni meae. Istud (si ad litteram velis advertere) afflictis nimium non potest convenire, quia et pinguibus et deliciosis hoc accidit, ut caro ipsorum cognoscatur ossibus adhaerere. Sed carnem hic cutem non improbe videmur accipere, quia et ipsa caro est; ut revera exaggerata macies possit ostendi, dum cutis ossibus adhaesisse narratur. Sic [ed., Sed] et Ieremias propheta dicit: Confixa est cutis eorum a dorso ipsorum; aruerunt, facti sunt ut lignum [Thren. IV, 8]. Sed ut magis ad spiritualem intelligentiam subeamus, ossa sua dicit fidei firmitatem, qua consistimus, qua valemus; quam merito carni dicit adhaesisse propter fratrum mediocritatem, quae necdum firmata in Domini Christi confidentia permanebat. His itaque adhaerebat, quando pro ipsis sollicitus iugiter anxius erat, ne a regno Domini redderentur alieni. |
13 | (Vers. 7.) Similis factus pelicano solitudinis [ed., in solitudine]: factus sum sicut nycticorax in domicilio. Per haec nomina volucrum (ut arbitror) diversa nobis poenitentium genera declarantur. Pelicanus enim avis Aegyptia est, ciconiis corporis granditate consimilis, quae naturali macie semper affecta est, quoniam (sicut physiologi volunt) tenso intestino per viscera quidquid escarum accipit, sine aliqua decoctione transmittit. Hinc fit ut adipe proprio minime farciatur, quia parvissimo ciborum succo reficitur; quae non gregatim ut caeterae aves volat, sed delectatione se solitaria consolatur. Eorum unum genus dicitur esse quod stagnis inhabitat, aliud (sicut dictum est) quod in desertis locis secretisque versatur. Per hoc igitur avium genus pulcherrime significantur eremitae, qui hominum consortio derelicto, timore Domini remota se afflictione discruciant. Sequitur, factus sum sicut nycticorax in domicilio. Aliud genus introducitur poenitentis [ed., poenitentium]. Nycticorax Graeco vocabulo dicitur noctis corvus, quem quidam bubonem, quidam noctuam esse dixerunt: alii magis corvo magnitudine et colore consimilem, quem specialiter in Asiae partibus in veniri posse testantur. Istum sicut diei fulgor abscondit, ita adventus noctis producit et contra consuetudines avium, tunc magis vigilare et escas quaerere incipit, quando se in soporem animantia cuncta componunt. Ita et poenitens iste nocturno tempore escas animae sollicita curiositate per quirit: modo psalmodiae operam dando, modo eleemosynas faciendo, modo carceres occulte visitando, solum Deum vult habere testem, cui caligo noctium non tollit aspectum. Et nota quia sicut pelicanus designat eremitam atque solitarium, ita nycticorax illum declarat qui se domicilio suo retinens a publica visione remotus est. |
14 | (Vers. 8.) Vigilavi, et factus sum sicut passer unicus in aedificio. Venit ad tertium genus, quod idem similitudine passeris indicatur; ut qui mundi crimina lugebat, per omnium satisfactionum modos discurrere videretur. Passer est avis parva, sed nimia sagacitate sollicita, quae nec facile laqueis irretitur, nec per ingluviem ventris escarum ambitione decipitur. Haec propter infirmitatem suam, ne aut ipsa a praedatore capiatur, aut fetus eius serpentinis devorentur insidiis, inter aves unica cautione munita, ad domorum fastigia celsa concurrit, ut a suspectis casibus reddatur aliena, quae multis periculis probatur obnoxia. Huic merito comparatur, qui diaboli insidiosa [mss. A., F., insidias] formidans, specialiter ad Ecclesiae septa se conferens, in eius fastigio vigilans tutissime perseverat. Unicum dixit, propter charitatem quae ex multis unum facit. In aedificio, propter altitudinem fidei et fortitudinem mentis. Considerandum est etiam quemadmodum iste supplicans a maioribus avibus pelicano et nycticorace coepit, et pervenit usque ad passeris minutissimam parvitatem: quoniam gradatim poenitudo descendens, primo loco grandis est, secundo mediocris, tertio consuetudine ipsa omnino tolerabilis. Hae autem aves per figuram parabolen hominibus comparantur, genere discrepantes, sed consuetudinum qualitate consimiles. Quod argumentum comparationis dicitur ex maiore ad minus; multo enim maior est homo quam passer. |
15 | (Vers. 9.) Tota die exprobraverunt me inimici mei; et qui laudabant me adversum me iurabant. Diabolicae constat esse malitiae, ut servos Dei quos tyrannica non potest praesumptione comprimere, artificiosa potius illusione decipiat; ut qui apertis terroribus non cedunt, derisoria magis increpatione flectantur. Quae figura dicitur ironia, id est irrisio, quae aliud quam conatur ostendit. Quapropter istum affligentem se et velut inaniter laborantem peccatores graviter irridebant. Et ut cresceret ipsius opprobrii magnitudo, dicit eos in ipsa detestatione iurasse. Sic enim consuetudo est perversis dicere: Si talem vitam non habeam qualem iste sustinet, qui iam non vivis hominibus, sed cadaveribus potius videtur esse consimilis. Laudaverant enim prius, cum saeculari vita frueretur; postea sub iureiurando detestati sunt, quando eum similem mortuis aestimaverunt. |
16 | (Vers. 10.) Quia cinerem tanquam panem manducabam, et potum meum cum fletu temperabam. Causam reddit cur ab inimicis, vel a notis in eius facie malediceretur, sicut et Iob pertulisse manifestum est, cuius vita proximis vel amicis gravissimo squalore sordebat. Sollicitius autem versus iste tractandus est, ne contra humanam consuetudinem favillas lignorum escam putemus esse poenitentium. Cinerem novimus exustorum reliquias esse carbonum, quas merito peccatis dicimus comparari; ut ipsa quoque tenuitas delictorum afflictionum doloribus absumatur. Nam quamvis exiguum de peccato remaneat, non perducit ad vitam; unde et in quinquagesimo psalmo propheta clamat: Usquequaque [ed., Amplius] lava me ab iniustitia mea, et a delicto meo munda me [Psal. L, 4]. Merito ergo et ipsos cineres peccatorum sanctissimus poenitens consumere festinabat, ne quid esset residuum, quod eum promereri non sineret regna coelorum. Sequitur, et potum meum cum fletu temperabam. Istud quamvis interdum videatur posse contingere, tamen et hoc quoque spiritualiter aestimo requirendum. Potus est animarum illa satietas quae, sicut in septuagesimo quarto psalmo dicit: Calix in manu Domini vini meri plenus mixto, et inclinavit ex hoc in hoc [Psal. LXXIV, 9]. Ipse ergo potus est, quem bene fletibus temperamus; ipse calix, quem lacrymae nostrae faciunt dulciorem. Tunc enim animae penetralia coelestis ille potus ingreditur, quando piis fletibus irrigatur. Hoc erat poculum quod irrisoribus videbatur indignum; hic cibus qui deliciosis iudicabatur horrendus. Sed hoc magis bonus Christianus debet amare, unde possit ad illa coelestis Regis convivia pervenire. Et intende quia totus hic versus per figuram dictus est tapinosin, quae hanc noscitur habere virtutem, ut humilitatis affectu magnam rem deiiciat usque ad vilissimam parvitatem. Quae figura in Scripturis sanctis frequentissime reperitur, sicut dicit Apostolus: Elegit Deus infirma huius mundi, ut confundat fortia [I Cor. I, 27]. |
17 | (Vers. 11.) A facie irae et indignationis tuae: quia elevans elisisti [mss. A., B., allisisti] me. Comma istud ad superiora connectitur, ut grandis illa poenitentiae magnitudo ex ira et indignatione Domini nasceretur. Dicit enim: A facie irae et indignationis tuae. Ira et indignatio faciem non habent corporalem, sed timentibus sub imaginatione semper apparent. Unde hic potenter ipsa energia formidantis expressa est: quia eum peccatoribus noverat comminari, dicente Ieremia: Voravit eos leo de silva, et lupus ad vesperam vastavit eos [Ier. V, 6]. Et apostolus Petrus commonet: Vigilate (inquit) et orate, quia adversarius vester diabolus ut [ed., tanquam] leo rugiens circuit, quaerens quem devoret [I Petr. V, 8]. Merito ergo irati Domini faciem formidavit, quem per prophetas suos talia peccatoribus praedixisse cognovit. Ira enim ad ultionem pertinet, indignatio ad motum animi mediocrem. Indignamur siquidem et filiis, irascimur autem impetu grandiore iure puniendis. Addidit, quia elevans elisisti me. Quamvis unius pauperis persona introducta videatur, tamen (sicut saepe diximus) bona malaque generis humani prudentissimus enumerator insinuat. Elevat enim Dominus suis beneficiis creberrime peccatores, quibus opes confert, vitam concedit, saeculi gloriam [ed., gloriosa] largitur, et in omnium facit celebritate versari. Sed dum in superbiam tumida mortalium corda conscenderint, tanquam moderator eximius a collata largitate subtrahitur; ut illi solerter advertant non fuisse propria bona, quae subito probantur erepta. Sed hanc elisionem felicem esse non dubium est, sicut alibi dictum est: Bonum mihi quod humiliasti me, ut discerem iustificationes tuas [Psal. CXVIII, 71]. Inde enim compunctio nascitur, inde animarum medicina praestatur. Quod et iste poenitens non ingratus, sed potius emendatus, enumerat. |
18 | (Vers. 12.) Dies mei sicut umbra declinaverunt, et ego sicut fenum arui. Pulcherrime dixit homo post praevaricationem Adae, dies suos sicut umbram declinasse, quia eos Sol verus Dominus reliquerat Christus, sine quo vita omnis umbrosa est, et tanquam illa non habens substantiam, ita dies nostri inutili conversatione dispereunt. Declinaverunt ergo dies eius, quia ipse declinavit a Domino. Tanto enim quis imminuitur, quanto ab illa plenitudine segregatur. Sequitur, et ego sicut fenum arui. Consequens fuit, ut cuius dies declinaverant, sicut fenum arescere debuisset. Beneficio enim vitali subducto, quod nos vegetat, et virentes ac floridos reddit, in ariditatem peccati absolute perducimur, nisi iterum rore divinae misericordiae in novam gratiam pullulemus. Completa est ingentium afflictionum enumeratio luctuosa: nunc videamus quid nobis tertia pars indicare videatur. |
19 | (Vers. 13.) Tu autem, Domine, in aeternum permanes; et memoriale tuum in saeculum saeculi. Post dignissimam satisfactionem, et generalibus malis competenter defletis, poenitens ille iam quasi caput elevans, et aliqua libertate respirans, tertiam partem sublevatus ac recreatus ingreditur, et quantum se condemnans humiliaverat, tantum nunc in laudibus Domini confidenter exsultat. Quapropter optime ab adventu Domini laudis fecit initium, per quem mundum noverat esse salvandum. Sequitur, et memoriale tuum in saeculum saeculi. Memoriale dictum est salutare promissum de Domini incarnatione venturum, quod nulla saecula, nulla immutare possit oblivio, sed in memoriae sinu reconditum, immobile semper per infinita saecula perseverat. |
20 | (Vers. 14.) Tu exsurgens misereberis Sion, quia venit tempus miserendi eius. Commonet nos pauper iste sanctissimus quantum simplicis ac fidelis viri praevalere possit oratio; ut ille qui prius nec hominum se dignum aspectibus aestimabat, ne vel diei ipsius libertate gauderet, qui cinerem sicut panem manducabat, et potum suum cum fletu temperabat. Nunc (si fas est dicere) quasi ipsum Dominum ad promissa compellit, ut laboranti mundo adventus sui pietate prospiciat. Exsurgens dicitur quasi dormienti, qui diutius subvenire distulerat. Et ut omnia Dominus voluntatis suae ordine facere sentiretur, dicit, venit tempus miserendi eius; non quia illum tempus admoneat, sed quia ipse tempora aptissima deliberatione disponat. Istud tempus fuit de quo Apostolus dicit: Cum autem venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret [Galat. IV, 4]. Et alibi: Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis [II Cor. VI, 2]. Quod argumentum dicitur a tempore; hoc efficacissimum inter oratores haberi solet. Quid enim impediat, quando congruum tempus invitat? Sion vero mons est Ierosolymis constitutus, per quem (sicut saepe dictum est) significatur Ecclesia; cui revera misertus est, quando eam et de gentibus collegit, et sacratissima institutione fundavit. |
21 | (Vers. 15.) Quoniam beneplacitos habuerunt servi tui lapides eius, et terrae eius miserebuntur. Subtiliter versus iste tractandus est, ut possit agnosci quos servos, quos lapides, quos terram, per allegoriam velit intelligi. Servos Domini dicit apostolos et prophetas, qui devotis mentibus eius implevere servitium. Isti lapides, id est Christianos, qui divina firmitate viguerunt, beneplacitos habuerunt, quando in eis praedicationem suam proficuam esse cernebant. Miserti sunt etiam et terrae, id est peccatoribus, qui erant in Sion de gentibus congregandi; terrae utique similes, quoniam carnalia sapiebant. Et vide quam proprie [ed., propria] verba rebus aptata sunt. Lapides dicit beneplacitos, quia de ipsorum erant soliditate (Domino praestante) securi. Addidit, terrae miserebuntur, quia per misericordiam Christi mundandi erant, qui terrena labe sordebant. |
22 | (Vers. 16.) Et timebunt gentes nomen tuum, Domine, et omnes reges terrae gloriam tuam. Haec contra saeculi istius superstitiones nefarias depromuntur: quia tunc non timebatur verus Dominus, quando mundus devotus idolis serviebat; postquam vero adventus eius salutaris infulsit, gentes conversae sunt per timorem: de quibus superius ait, et terrae eius miserebuntur. Reges quoque terrarum eius gloriae crediderunt, id est qui corpora sua divinis regulis infrenantes, sui imperatores esse (Domino praestante) valuerunt. Et hi sunt de quibus superius dixit, Quoniam beneplacitos habuerunt servi tui lapides eius. Ipsi enim iam gloriam Domini verissime cognoscunt, qui in assumpta fidei firmitate consistunt. |
23 | (Vers. 17.) Quia aedificavit Dominus Sion, et videbitur in maiestate sua. Versus iste de superioribus pendet; quoniam omnes gentes ideo timebunt Dominum, et reges eius gloriam formidabunt: quia aedificata est Sion, hoc est mater Ecclesia, de vivis lapidibus fabricata, in qua Domini cultura usque ad finem mundi sine intermissione proficiet. Iste autem Dominus qui aedificavit Sion, idem assumpti corporis veritate videbitur in maiestate sua, quando haedos sequestrat ab agnis, in gehennam impios mittens, iustis donans beatitudinem sempiternam. |
24 | Vers. 18. Respexit in orationem pauperum, et non sprevit preces eorum. Pauperes appellat fideles Christi, qui (sicut saepe dictum est) mundo egeni, ipso solo sunt divites. Isti ergo Spiritu sancto repleti (sicut iste qui nunc loquitur) orationem Domino fundebant, ut iam venire praeciperet, ne diutius sanctorum vota tardaret. Dicit enim respectam esse orationem pauperum, quia omnia ille incorporalia contuetur, cuius oculis nil probatur occultum. Hoc est enim ipsius respicere, quod non spernere. |
25 | (Vers. 19.) Scribantur haec in generatione altera, et populus qui creabitur laudabit Dominum. Pauper ille peccatorum recordatione contritus, vigiliis et anxietate confectus, iam quasi prophetali honore decoratus, praecipit ut Scripturae testimonio aetas futura discat quod in praesenti se praedicasse cognoverat; ut ambiguum non esset videntibus, quando ante tot saecula cognoscerent esse praedictum. Altera enim generatio significatur populus utique Christianus, qui ab illo priore secundus est. Nam vide quid sequitur, et populus qui creabitur laudabit Dominum. Creabitur, de futuro dixit, id est, per gratiam baptismatis regenerabitur. Iste sine dubio laudabit Dominum, ad cuius salutem venit, pro quo pertulit occidi, ad cuius spem tertio die resurrexit a mortuis. Hic laudabit Dominum, novo scilicet cantico, sicut in alio psalmo dictum est: Cantate Domino canticum novum [Psal. XCVII, 1]. |
26 | (Vers. 20.) Quoniam prospexit de excelso sancto suo. Dominus de coelo in terram prospexit. Hoc est quod dicebat superius scribendum. Nam ut virtutem ipsius veritatis agnosceres, quod erat futuris saeculis actitandum, iam dixit esse perfectum. Prospexit enim praeteritum significat tempus. Sed quaeramus unde prospexit? De excelso sancto suo, id est de coelo. Prospexit enim nobis, dum fragilitatem nostrae humanitatis assumpsit: quia per ipsum facti sumus liberi, facti immortales, et in spe maxima collocati, si ad eum mereamur prona mente converti. Et ut sensus ipse nobis evidentius appareret, sequitur, Dominus de coelo in terram prospexit. Legitur enim, Dominus in coelo sedes eius [Psal. X, 5]. Inde igitur prospexit in terram, id est ad nostri corporis fragilitatem, quae mundi vitiis tenebatur obnoxia. Et respice quod in utroque prospexit, posuit, ut similitudine ipsa verborum unam sententiam esse declararet. |
27 | (Vers. 21.) Ut audiret gemitum vinculatorum [mss. A., B., compeditorum], ut solvat filios interemptorum. Causam reddit cur Dominus de coelo in terram prospexit, scilicet, Ut audiret gemitum vinculatorum. Vinculatos hic non significat humanis nexibus illigatos, sed viros sanctos qui legalibus vinculis astricti, libertatis noxiae relinquere probantur errores. De quibus ait Salomon: Audi, fili, et excipe sententiam, et ne abiicias consilium meum, et infer pedem tuum in compedes illius, et in torquem illius collum tuum subiice [Eccli. VI, 24, 25, 26]. Et paulo post sequitur, Et erunt tibi compedes in protectionem fortitudinis, et torques illius in stolam gloriae (Ibidem, 30), etc. Ipsi sunt ergo vinculati, quos gementes atque ad se clamantes Dominus audire dignatus est; ut mundum peccatis propriis irretitum beneficio suae miserationis absolveret, et filios interemptorum, qui diabolica fraude perempti sunt, a paternis erroribus divina fortitudine liberaret; quod in Ecclesia quotidie fieri per charismata solemnia declaratur. |
28 | (Vers. 22.) Ut annuntietur in Sion nomen Domini, et laus eius in Ierusalem. Quod venturum erat mirabili brevitate descripsit. Annuntiatum est enim in Sion nomen Domini Christi, dum ibi primum diversis linguis magnalia Dei locuti probantur apostoli. Hinc factum est ut a locali Ierusalem velut a purissimo fonte per Ecclesiam generalem pia Domini praecepta decurrerent. Ideo enim auditum constat gemitum vinculatorum, ut salutaris Dominus adveniret, et Ecclesiam suam sanctissima religione firmaret. |
29 | (Vers. 23.) In conveniendo populos in unum et regna [mss. A., B., reges], ut serviant Domino. Causas adhuc enumerat cur gemitus vinculatorum auditus est, scilicet ut conveniens populus in unum laudes Domini personaret. Dicendo enim, in unum, virtus catholicae unitatis ostenditur; nam quamvis populus iste de diversis mundi partibus aggregetur, ad unum tamen conveniunt, dum una fidei regula continentur. Sic Ezechiel propheta testatur: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego accipio omnem domum Israel de medio gentium, in quas intraverunt ibi, et congregabo eos ab omnibus qui in circuitu sunt eorum, et inducam eos in terram suam, et dabo eos in natione una [Ezech. XXXVII, 21, 22]. Et Apostolus ait: Unus Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus et Pater omnium, qui super omnes, et per omnia, et in omnibus nobis [Ephes. IV, 5, 6]. Quapropter illi vere dicendi sunt convenire in unum, qui inseparabili Trinitati, id est uni Deo credere devota mente festinant. Sequitur etiam felix commutatio, ut regna terrarum coelorumque serviant Domino; tunc magis libera, quando auctori suo fuerint fideli servitute devincta. |
30 | (Vers. 24.) Et respondit ei in via virtutis suae. Quam bene duobus verbis expressum est quid sit religio Christiana! id est, via virtutis, quam in doloribus quidem gradimur, in tribulationibus commeamus; sed haec omnia in Christi nomine cum spe maxima sustinemus. Huic igitur virtuti, quam Christus Dominus praedicavit, sanctorum congregatio devota respondet. Nam cum ille vocet ad bonam vitam, ipse illi respondere cognoscitur, qui imperiis eius obsequens esse monstratur. Quapropter respondetur illi non lingua, sed vita; non voce, sed fide; non clamore, sed corde. Quae omnia ad Ecclesiam catholicam pertinere manifestum est. |
31 | (Vers. 25.) Paucitatem dierum meorum enuntia mihi. Inter laudes Domini multiplici varietate decursas nunc pauper iste cupit agnoscere finem saeculi; ut cito ad illam beatitudinem quam sanctis promisit Dominus, accedere mereatur. Non enim amore vitae lucis suae desiderat scire finem; sed ut in ipsis confessionibus perseverans, ad requiem illam coelestis regni velociter perveniret. Paucitatem ergo dierum dixit, quia quandoque finiendos esse constabat. Aeternitati enim comparata vel totius mundi aetas nimis videtur exigua, quia quodcunque finiendum est, longum dicere non debemus. |
32 | (Vers. 26.) Ne revoces me in dimidio dierum meorum; in saeculum saeculi anni tui. Prioris petitionis voluntas aperta est: quia non pro vitae ambitu supplicabat qui petiit ne ad dimidium dierum suorum, id est ad transactam aetatem revocetur. Revocatur enim in dimidio dierum suorum qui ad antiqua delicta revertitur. Significat enim iuventutem, in qua lubrica plerumque voluntas appetitur, et aetatis fervore crimina plus amantur. Sed hoc qui orat, magno se iam intelligit beneficio liberatum; et non vult amittere quod divino munere cognoscitur acquisiisse. Sequitur, in saeculum saeculi anni tui. Merito se postulaverat ad dimidios dies suos minime revocari, qui pervenire ad aeternitatem Domini magna cupidine festinabat; ibi enim sancti perpetua cum Domino iucunditate gaudebunt, quando (sicut dicit Apostolus) Erit Deus omnia in omnibus [I Cor. XV, 28]. Anni vero tui Domino per tropologiam dicitur: quoniam anni proprie illorum sunt quibus et tempora commutantur. Sed istam Domini aeternitatem tribus versibus subter exponit, quos ideo simul ponimus, ut aeternitas Domini et operatio illius saeculi sub una expositione declarentur. |
33 | (Vers. 27.) Initio terram tu fundasti, Domine; et opera manuum tuarum sunt coeli. |
34 | (Vers. 28.) Ipsi peribunt, tu autem permanes; et omnia sicut vestimentum veterascent. |
35 | (Vers. 29.) Et sicut opertorium mutabis ea, et mutabuntur: tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient. Cum dicit, Initio terram tu fundasti, Domine, ostendit quod a sanis mentibus non potest abnegari, quia Creator ante creaturas suas sine aliquo initio cognoscitur exstitisse. Et intende quia hic opiniones philosophorum mirabili brevitate destruxit; quarum prima est, mundum a nullo esse creatum; secunda, sine fine mansurum. Sed cum dicitur, Initio terram tu fundasti, Domine; et opera manuum tuarum sunt coeli, prima illa persuasio nefanda convincitur; cum vero pronuntiatur, ipsi peribunt, finem eos habere declaravit; ut nullus in stellis gentili errore confideret, cum eas immutandas esse sentiret. Illud autem aestimo sollicitius intuendum, quare cum Verbo facta sint omnia, opera manuum coelos dixit esse fundatos? Sed hic manum, virtutem iussionis debemus accipere. Alio enim loco dicit: Quoniam ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit, et creata sunt [Psal. CXLVIII, 5]. Sic enim provenit, ut Scriptura sibi non sentiatur esse contraria, quando verba locis suis aptissima expositione redduntur. Adiecit, tu autem permanes; ut sicut aeternitatem Domini ostendit dum crearet omnia, sic post coelos mutatos ipsum diceret in maiestatis suae gloria permanere. Dicendo enim, omnia (ut arbitror), non ibi angelos, non spirituales creaturas designat, quae in sua dignitate mansurae sunt, sed illa quae commutationi probantur obnoxia. Hoc schema dicitur synecdoche, id est a toto pars, quod in Scripturis divinis creberrime reperitur. Quod autem dicit, sicut vestimentum veterascent, hoc ad carnis fragilitatem videtur aptandum, quod etiam in Evangelio noscitur comparatum, ubi ait: Nonne anima plus est quam esca, et corpus quam vestimentum [Matth. V, 26]? Ipsum enim veterascit, quod more vestis morte consumitur. Addidit, et sicut opertorium mutabis ea, et mutabuntur. Opertorium coelos forsitan debemus advertere, qui ad vicem velaminis terras operiunt, qui similiter ut alia commutantur. Et ut facta Domini ostenderet iam sub aeternitate mansura, dicit, mutabis ea et mutabuntur: quia nunquam erunt ad hoc corruptibile reditura. Nam si corruptioni ulterius subiacerent, non dicerentur esse mutata, sicut Daniel propheta testatur: Quoniam sapientia et virtus, et intellectus ipsius sunt, et ipse mutat tempora et saecula [Dan. II, 20, 21]. Subiecit, tum autem idem ipse es, et anni tui non deficient. Idem positum est contra illa quae dicta sunt: quoniam dum illa sint commutabilia, Dominus semper immutabilis perseverat. Ipse omnipotentiam eius designat, quia revera ipse est, cum se digna semper operatur. Es naturam eius sub brevitate declarat: quia ipse solus per se novit esse, qui ut sit, alio non eget adiutore. Sic istis tribus versibus et mutatio creaturarum, et aeternitas Domini mirabili brevitate descripta sunt. |
36 | Vers. 30. Filii servorum tuorum inhabitabunt ibi, et semen eorum in saeculum saeculi dirigetur. Prudentissime nimis atque utiliter oratione completa, pauper ille sanctissimus, de peccatorum suorum remissione, et de spe futura resurrectionis exsultans, venit ad terminum psalmi: ubi omnia sub brevitate concludens, se cum sanctis eius habitaturum esse congaudet, ubi est spes gloriosa fidelium, et requies aeterna iustorum. Filios servorum tuorum, discipulos prophetarum et apostolorum dicit, quos per fidei uterum sancta praedicatione genuerunt; quibus ait Apostolus: Filioli mei, quos iterum parturio [Gal. IV, 19]; hoc etiam ad Timotheum scribens in capite dixit Epistolae: Filio charissimo [II Tim. I, 2], quem utique genuerat fide, non corpore. Inhabitabunt ibi, locum beatitudinis significat quem Dominus habet; de quo dicit: Pater, volo ut ubi ego sum, ibi sint et hi mecum [Ioan. XVII, 24], in regno scilicet illo perpetuo ubi gaudium aeternum est, et nunquam finienda securitas. Sed ita filios servorum ibi cum Domino esse cognosce, ut et ipsos servos, id est apostolos et praedicatores eius esse non dubites. Nam si discipulis locus beatitudinis datur, nunquid ipsis magistris est forsitan abnegandus? Sed usus Scripturae est aliquando minora dicere, ut et maiora ibidem complexa videantur, ut in alio psalmo dictum est: Si videbas furem, currebas cum eo, et cum adulteris portionem tuam ponebas [Psal. XLIX, 18]. Ibi enim minora dicta sunt, ut simul et maiora crimina sentirentur. Sequitur, et semen eorum in saeculum saeculi dirigetur. Semen eorum significat opera fidelium, quae in hoc mundo seminantur, ut in illa aeternitate eorum laudabilis fructus appareat. Et intende quare sit positum, dirigetur; scilicet quoniam quae ibi suscepta fuerint, in aeterna directitudine collocantur, ubi nihil pravum, nihil potest esse distortum, sed sancti eius cum Domino Salvatore recta atque stabili voluntate gaudebunt. |
|
37 | Conclusio psalmi. |
|
38 | Quam feliciter anxius iste deflevit, quousque ad gaudia se discruciando pervenit! Pridem similis pelicano fuit, in subsequentibus phoenici comparandus; pridem nycticorax, post aquila; ante passer, inde factus est columba praeclara. Tales commutationes habent qui se Domino pura mente subiiciunt. Regna dicantur, exigua sunt; purpurae laudentur, frequenter utentibus sorduerunt. Ecce in pannis vincitur mundus, diabolus plorando superatur; et cui nullae cohortes ad repugnandum sufficiunt, oratione unius pauperis inclinatur. Isti sapientes, isti diserti, isti revera gloriosi dicendi sunt oratores, qui talem possessionem victores accipiunt, de qua inimici adversitate nullatenus excludantur. Talem postremo haereditatem sumunt, quam sine labore semper obtineant, nec aliquando morte derelinquant. O conditio beata poenitentium, quae de reis efficis iustos, de tristibus perenniter laetos, de mortalibus absolute perpetuos! Hic malorum societatem ad tempus habent, ibi angelorum consortia aeterna felicitate suscipient. Quapropter quintum poenitentium istum esse noscamus, qui se non defendendo defendit, non diluendo diluit, non purgando purgavit; ad cuius paupertatem si venire meruerimus, omnia mundi regna sine dubitatione superamus. |