monumenta.ch > Cassiodorus > 100
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, in Psalmum XCIX <<<    

Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, in Psalmum C

1 Psalmus ipsi David.
2 Quamvis tituli ab historiis tracti virtutem videantur indicare psalmorum, tamen et simplices idem continere noscuntur. Est siquidem textus iste mirabilis, et in forma perfectae sanctitatis inclusus, qui centenarium fructum debeat exspectare praemiorum. Sed ideo verba noscitur praemisisse notissima, ut eius virtus simplex atque perspicua sensus lucidissimos ac nimis honorabiles indicaret. Psalmus enim sanctam significat operationem. Ipsi David ubi ponitur, totum Christi virtutibus applicatur, ut nihil de isto terreno rege intelligas, sed omnia de illo coelesti dicta fuisse cognoscas.
3 Divisio psalmi.
4 Congregatio illa sanctorum quam per universum mundum catholica parit et multiplicat semper Ecclesia. In prima parte psalmi cantare se dicit Domino misericordiam et iudicium, consortiaque refugere pessimorum. Secunda parte fideles se asserit diligere, et cum eis gratissima habitatione versari; daemones autem cum suis immissionibus de suo corde repellere, quos novit cum Dei famulis non habere ullatenus portionem; ut tali institutione formati, et appetere bona, et mala renuere debeamus.
5 Expositio psalmi.
6 (Vers. 1.) Misericordiam et iudicium cantabo: tibi, Domine, psallam. Coelestis in terra multitudo beatorum protulit initium, quod breviter cuncta concluderet. Potestas enim Domini semper aut miseretur, aut iudicat. Sed neque misericordia ipsius sine iudicio, neque iudicium sine misericordia reperitur; utraque enim se mutua societate coniungunt; nec factum eius aliquod provenit, quod non plenum cunctis esse virtutibus sentiatur. Nam sicut hic dixit, misericordiam et iudicium, alibi dicit pro his duobus nominibus, iustitia et pax; et iterum, misericordia et veritas; vel, iustitia et iudicium praeparatio sedis tuae; ut ubique Deum pium demonstret et iustum. Quod genus locutionis inter propria Scripturae divinae connumerari posse non dubium est. Nam et in illo adventus sui tempore glorioso, primo loco misericordiam facit, quando dicit: Venite, benedicti Patris mei [Matth. XXV, 34], et caetera; sed non sine aequitate, quia fidelibus suis promissa restituit. Postea vero iudicium sequitur, cum dixerit impiis: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum (Ibidem, 41); quod tamen non est sine pietate, quoniam post multam patientiam noscitur proferre vindictam. Vides ergo haec duo et consentanea sibi esse, et suis ordinibus collocata radiare. Audiant itaque misericordem Dominum peccatores, qui de sua nequiter salute desperant; intelligant superbi Iudicem, qui malum suum non aestimant esse puniendum. Ita hic totum compendiose plenissimeque cantatum est, quoniam in his duobus sermonibus, et cuncta opera Domini, et totius Ecclesiae aedificatio probatur esse narrata. Adiecit: tibi, Domine, psallam. Domino psallit qui bonis factis suis eum placare contendit. Ipsa est enim suavissima virtus harmoniae, quando vox cognoscitur operibus consonare. Nam si hae duae res discrepabili sibi varietate dissentiant, nequaquam possunt psalmodiae temperatam efficere cantilenam, nec ad aures Domini venit, quod se mutua contrarietate confundit.
7 (Vers. 2.) Et intelligam in via immaculata, quando venies ad me. Hic versus de superioribus pendet. Nam si disciplinabilis illa psalmodia competenter dirigatur ad Dominum, vide quid praestat; ut intelligat in via immaculata, quando ad se Dominus venire dignetur, quem magnopere sustinebat. Intelligam dicit, id est credam puro cordis affectu; ut quod oculis carnalibus non videbat, vivaciter conspiceret animae desiderantis adnisu. Et quoniam tale desiderium spiritualiter iam videntis erat, dicit quemadmodum venire disponat; in via scilicet immaculata, quia Christus Dominus peccata non habuit, qui et per hunc mundum immaculatis gressibus ambulavit. Hoc est enim quod dicit, Et intelligam in via immaculata, quando venies ad me.
8 (Vers. 3.) Perambulabam in innocentia cordis mei, in medio domus meae. Hypotheticus denuo syllogismus aperitur: Si iustus perambulat in innocentia cordis in medio domus Domini, non proponit ante oculos suos rem malam; attamen iustus perambulat in innocentia cordis in medio domus Domini: non proponit igitur ante oculos suos rem malam. Nunc sequentia videamus. Dicendo, perambulabam, ostendit vitam mundi istius non se studiosissime perquisiisse, sed tanquam transitoriam fuisse decursam. Ac deinde, quid possit innocentia paucis verbis absolvitur; ut in medio domus Dei habitare mereretur; quatenus et reliquis bonum exemplum praebeat, et ipsa honorabili conversatione reluceat. Nam quantum valeat innocentia hinc datur intelligi, ut propter gratissimam simplicitatem in columbae specie Spiritus sanctus appareret, et propter mansuetudinem beatam Agnum se vocare Dei Filius elegisset: designans quoniam illa coelestis et vera sapientia in pectoribus placidis atque humilibus conquiescat.
9 (Vers. 4.) Non proponebam ante oculos meos rem malam; facientes praevaricationes odivi. Non adhaesit mihi. Quoniam superius dixit ambulasse se in medio Ecclesiae in innocentia cordis sui, nunc per figuram aetiologiam, quae Latine appellatur causae redditio, hoc duobus modis exponit: primo dicens usque ad positam divisionem cum vitiosis se non habuisse consortium; deinde usque ad finem psalmi, asserit cum fidelibus suam se posuisse nihilominus portionem, et de corde suo diaboli fugasse versutias. Sic maximam partem huius psalmi haec figura cognoscitur esse complexa. Nunc ad exponenda verba redeamus. Qui Deum credit ultorem, rem malam ante cordis sui lumina non proponit: quia necesse est ut despiciat terrena qui noscitur considerare coelestia. Sed qui in mundo erat, rem malam ante oculos suos quomodo poterat non habere, nisi quia illi talia displicebant, nec eorum vitiosa delectatione capiebatur? Iuste ergo dixit sancta congregatio, ante oculos cordis sui se non posuisse nequitias, quas de penetralibus suae mentis excluserat. Recte siquidem illas res videre non dicimur, quas nullis delectationibus intuemur. Sequitur, facientes praevaricationes odivi. Exposuit quemadmodum mala ad eius non potuerint internos oculos pervenire: quia praevaricationes hominum iugiter habuit odiosas. Illas enim res unusquisque respicere dicitur, quas et diligere posse iudicatur; nam quamvis ante faciem nostram veniant, tamen in conspectu mentis nostrae non sunt, quae abominabili exsecratione refugimus. Addidit, non adhaesit mihi. Hoc comma omnino suspensum est; desiderat enim caput versus sequentis, id est, cor pravum; quod frequenter factum secundum Hebraeos in Psalterii versibus invenimus. Cor enim pravum adhaerere non potest, nisi peccatorum iniquitate distortis. Invicem quippe sibi aequalia vota glutinantur, et e diverso dividuntur quaecunque contraria sunt; nec pravum recto convenit, quia morum varietate dissentit. Hic autem status incidit coniecturalis, ubi quaeritur aut cum quibus convivat, aut quomodo vivat.
10 (Vers. 5.) Cor pravum; declinantes a me malignos non agnoscebam. Diximus cor pravum superioribus esse iungendum, ut absoluta sententia subsequatur. Declinantes a me malignos non agnoscebam. Declinantes a me malignos, haereticos dicit, qui pravis dogmatibus a catholica praedicatione dissentiunt, et declinantes semitas rectas, per vias pessimas se auditoresque deducunt. Non agnoscebam dixit, quoniam cum se baptizatos atque signatos asserant, non in eis agnoscitur divina dilectio, qui blasphemi probantur in Domino. Illi enim Christiani veraciter recognoscuntur, qui se fidei pravitate non polluunt.
11 (Vers. 6.) Detrahentem adversus proximum suum occulte, hunc persequebar. Detrahit haereticus catholico, quando absentem aliqua oblocutione dilacerat; nec audet palam contendere, qui se novit irrationabilia vindicare. Hos dicit persequendos, ut ad veritatis studia concitentur, qui decepti variis quaestionibus eluduntur. Proximum enim dicimus et carnis nobis societate coniunctum, et aliqua legis vicinitate sociatum. Nam dum quidam eorum nobiscum Vetus ac Novum Testamentum suscipere videantur, recte tamen intelligere Scripturas divinas detestabili voluntate contemnunt.
12 (Vers. 7.) Superbo oculo et insatiabili corde, cum hoc simul non edebam. Duo esse dicit genera perfidorum. Unum (sicut superius posuit) quod proximis detrahit; sed illud iam, quemadmodum curari possit, ostendit. Aliud vero quod superbo oculo, id est voluntate praetumida et insatiabili corde a blasphemiis non recedit, sic dicit esse vitandum, ut iam nec ipsum cum eodem debeamus inire convivium, ne aures Christianorum abominandis sermonibus inquinentur. Sed et hoc, acrius quidem tamen genus curationis indultum est, ut cum se mens impia sanctis viris exsecrabilem viderit factam, errorem suum adhibita satisfactione recorrigat. Nam si Apostolus dicit de Christianis male viventibus, cum his nec cibum sumere [I Cor. V, 11], quanto magis hoc fieri convenit de truculentis atque obstinatis haereticis! Sive hoc spiritualiter intelligendum est de corpore Domini Salvatoris, ut cum illis communicatio non edatur, a quibus fides Christiana discerpitur. Et intende quia sive superiora quae dicta sunt, sive quae in secunda divisione dicenda sunt, omnia pertinent ad statum coniecturalem, in quo maxime diserta oratorum exercentur ingenia.
13 (Vers. 8.) Oculi mei super fideles terrae, ut sedeant hi mecum; ambulans in via immaculata, hic mihi ministrabat. Sancta illa congregatio venit ad secundam partem, et sicut superius abominabiles sibi reddidit infideles, ita nunc recte credentium virorum desiderat habere consortium. Illos enim cordis oculos quos avertebat a pessimis, nunc se profitetur sociare cum sanctis. Fideles terrae dicit, qui per totum mundum habitant Christiani. Sedeant autem mecum, id est, in fidei unitate permaneant. Per hunc enim situm et requies designatur, et immobilitas mentis ostenditur. Volunt hoc aliqui propter excellentiam dictorum et Christo Domino evidenter aptare; sed subito non est permutatio facienda, ubi se tantum [ed., tamen] introducta potest explicare persona. Sequitur, ambulans in via immaculata, hic mihi ministrabat. Haec est revera fidelium Christianorum manifesta probatio, et sua vita clarescere, et ministrorum conversatione relucere, sicut iam in decimo septimo psalmo dictum est: Cum sancto sanctus eris, et cum viro innocente innocens eris, et cum electo electus eris, et cum perverso subverteris [Psal. XVII, 28]. Sed quamvis hoc nec a laicis videatur exceptum, tamen specialiter sacerdotibus probatur impositum, ut tales ministros habeant, qui divinis regulis non repugnent.
14 (Vers. 9.) Non habitabit in medio domus meae qui facit superbiam. Adhuc in dictis superioribus perseverat; negat enim cum superbis sibi fuisse aliquam portionem: ne crederetur eos probasse, quorum familiaritatem sibi videbatur adiungere. Istud autem quod posuit, in medio domus meae, hoc vult intelligi: quia nihil commissum talis habuit, nullo honore praeminuit, nulla potestate laetatus est; ut quasi in medio domus esse videretur, cui patrisfamilias serenus animus arridebat. Unde cognoscimus talia nos habere debere in susceptis iudicia, ut nullatenus pessimis hominibus faveamus; nec nobis grati videantur esse, qui morum pravitate vitandi sunt.
15 (Vers. 10.) Qui loquitur iniqua, non direxit in conspectu oculorum meorum. Et hic quoque versus ad superiora respondet. Dicit enim sibi non placuisse, qui aut iniquis detractionibus, aut pravis noscebatur studere colloquiis. Iniquum enim ad totum pertinet quod divina pietas exsecratur. Non direxit, significat, non profecit. Illos enim dirigi dicimus, qui accedendo proficiunt, aut aliqua prosperitate meliorantur; quod utique non solet eis contingere qui tortuosis student semitis ambulare.
16 (Vers. 11.) In matutinis interficiebam omnes peccatores terrae. Postquam dixit malorum se fugisse consortia, unde plerumque possunt evenire peccata, nunc ad mentis suae interiora conversus, illam pestem tyrannicam, vastatricem generis humani, id est pravam daemonum suggestionem, quemadmodum de penetralibus suis expulerit, decenter exponit. In matutinis, in ipsis videlicet initiis dicit, quando in nobis suggestiones diabolicae velut dubia crepuscula coeperint apparere, tunc oratione debent eiici, tunc abominabili exsecratione detrudi: ne paulatim noxie crescentes, velut dies nos nebulosissima comprehendat. Peccatores autem terrae sunt daemones, qui universam carnem deducunt pravis immissionibus ad reatum. Peccatores enim iuste dicuntur, quoniam peccatores faciunt. Ipsi ergo cum suis operibus interficiuntur, animae hominum sine dubitatione salvantur. Hoc autem fieri manifestum est, quando nobis compunctio lacrymarum divini roris miseratione confertur. Neque enim eam, quando volumus offerre, praevalemus; sed tunc impenditur, quando ipsius largitate praestatur.
17 (Vers. 12.) Ut disperdam de civitate Domini omnes qui operantur iniquitatem. Civitatem Domini animam piam Patres esse dixerunt: unde diabolus disperditur, quando a sua intentione removetur. O crudelis, o tyrannicae voluntatis iniquitas! Non sufficit quia homines mori fecit, sed adhuc ne recuperati possint vivere, vehementer insistit. Sed tu, Domine, qui vides impudentissimum hostem, praesta validam defensionem, ne ille ad votum suum perveniat, qui te nobis infensum facere insatiabili calliditate festinat. Tuis te verbis, tuis commonitionibus exoramus: Iudica, Domine, nocentes me, expugna impugnantes me. Apprehende arma et scutum, et exsurge in adiutorium mihi.
18 Conclusio psalmi.
19 Cognovimus qualis fuerit iste sanctissimus qui in medio domus divinae misericordiam et iudicium Domini pura mente cantavit; quemadmodum malos absolute vitaverit, bonis autem fuerit gratissima societate coniunctus; concupiscentias cordis sui saluberrima deliberatione proiecerit, ut merito hunc numerum obtinuisse videatur, qui speciem desiderabilis coronae digitorum, dexterae manus inflexione designat. Hoc donum martyrum, hoc est virginum munus, et quidquid est eximium in Ecclesia, tali fructu pervenire demonstratur ad praemium; sicut dicit Apostolus: De reliquo reposita est mihi corona iustitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die iustus iudex [II Tim. IV, 8]. Orbis ipse terrarum hoc schemate fertur ambiri. Coelum innumeris auctoribus legimus esse convexum. Stellas videmus sphaerica rotunditate fulgentes; solem ipsum circuli pulchritudine radiare; lunam quoque certum est in hanc venire formam, quando noscitur esse perfecta. Et ideo consideremus cuius haec persona sit meriti, cuius elegantiae comprobetur; ut in calculo posita esse videatur, qui et praemiorum ingentium continet dignitatem, et creaturarum coelestium portat imaginem. Pudet enim dicere peccatis obnoxium centenarii numeri fecunditate provectum; et quod sanctorum diximus meritis applicatum, indigno mihi fuisse collatum. Sed praestet divina potentia, ut ad iudicationem suam gaudere nos faciat remissione procul dubio peccatorum, et non pro meritis nostris damnet, qui liberare solus praevalet confitentes.
Cassiodorus HOME



Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, in Psalmum XCIX <<<    
monumenta.ch > Cassiodorus > 100