monumenta.ch > Cassiodorus > 98
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, in Psalmum XCVII <<<     >>> in Psalmum XCIX

Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, in Psalmum XCVIII

1 Psalmus David.
2 Dignitatem istius nominis satis admirari non possum, quod in titulis semper affixam aciem nostrae mentis erigit ad Dominum Christum. Ipsius enim honor in hoc psalmo potentiaque cantatur. Sed quanta laus est sanctissimi viri, ut per eius nomen eximium tantae significetur maiestatis arcanum! Per David enim et personam loquentis advertimus, et Christum manu fortem desiderabilemque sentimus. Quapropter, eximio praecone recognito, magni Iudicis praestolemur adventum.
3 Divisio psalmi.
4 In prima sectione commonet propheta universos populos Christo Domino confiteri, quia iudicium et iustitiam in Iacob fecisse declaratur. Secunda commonet plebem ut adoret Dominum Salvatorem, qui Moysi et Aaron et Samuel propitius fuisse dignoscitur, quia praecepta eius custodiisse monstrantur. Unde exaltandum et adorandum dicit esse Dominum, qui fideles suos exaudire dignatus est.
5 Expositio psalmi.
6 (Vers. 1.) Dominus regnavit, irascantur populi; qui sedes super cherubim, moveatur terra. Cum dicit enim: Dominus regnavit, exponit quoniam gloriam suae resurrectionis ostendit; non ut ante creditus est non posse regnare, quem Iudaei videbantur exstinguere; sed hic illud tempus ostenditur quando ipse post resurrectionem suam dicit: Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra [Matth. XXVIII, 18]. Sequitur, irascantur populi, nihil ultra nocituri. Magno enim gravitatis pondere deridentur, quorum doli atque versutiae nihil penitus nocuisse declarantur. Nam quod dixit, irascantur, non praecipit propheta ad aliquod facinus populos commoveri; sed ut sibi potius irascantur, qui rem probati sunt fecisse nefariam; ut cito ad conversionis salutem veniant, cum propria voluntate sua coeperint facta damnare. Quod si ad litteram velis accipere, quaedam videtur urbanitas: sicut et in Actibus apostolorum legitur pontifici Paulum dixisse percussum: Feriat te Deus, paries dealbate. Et paulo post increpatus dixit: Nesciebam, fratres, quod princeps populi esset. Scriptum est enim: Principem populi tui ne maledixeris [Act. XXIII, 3 ] [et 5] [Exod. XXII, 28]; non quia nesciebat, sed quia principem eum populi sub quadam urbanitate denegavit. Ita et hic dictum est: Dominus regnavit, irascantur populi, id est, nihil ultra nocituri; quod non ad exhortationem, sed ad derisionem videtur potius pertinere. Quae figura dicitur astismos, Latine urbana dictio, venustatis et facetiae causa composita. Sequitur, qui sedes super cherubim, moveatur terra. Tu qui sedes, indicativus modus est secundae personae; ad ipsum enim Dominum verba convertens hanc sententiam finit. Cherubim Hebraeum nomen est significans plenitudinem scientiae; ubi quasi in throno suo Dominum insidere manifestat. Nam et homines insidet [ed., insident], qui plenissima fide atque operum probitate complentur. Adiunxit, moveatur terra. Sive illud significat quod superius dixit, irascantur populi, sive magis ad conversionem peccatores postulat commoveri, qui (sicut iam dictum est) terra merito nuncupantur, quia terrena vitia concupiscunt.
7 (Vers. 2.) Dominus in Sion magnus, et excelsus super omnes populos. Ut Deum illum quem dixit sedere super cherubim, Dominum Christum evidenter adverteres, expressit, Dominus in Sion magnus, qui in Ierosolymitanis partibus homo apparere dignatus est. Et intende verba quae dicit, Dominus magnus, ne quis eum pro passionis humilitate putaret esse temnibilem. Addidit, et excelsus super omnes populos: quoniam ille quem irreligiosa mente contempserant, Rex excelsus super omnes populos eminebat. Sion autem interpretatur speculatio, quod est Ecclesia, in qua Dominus spiritualiter inesse reverenda semper contemplatione monstratur.
8 (Vers. 3.) Confiteantur nomini tuo magno et terribili, quoniam sanctum est. Post apparitionem carnis quae facta est in Sion, confitendum dicit populis Domino Salvatori, de quibus superius dictum est, irascantur populi. Sic enim in Ecclesia catholica quotidie fieri videmus, ut qui prius fuerunt blasphemi, paulo post sint (Domino praestante) correcti. Magnum autem dictum est nomen eius, quia ubique dilatatum est; terribile, quia ipse venturus est iudicare vivos et mortuos; sanctum, quia immaculata et coelesti conversatione permansit: sicut et alibi dicitur de ipso: Quoniam magnificavit Dominus sanctum suum [Psal. IV, 4]: sicut et Mariae dictum est ab angelo: Propterea quod nascetur ex te sanctum vocabitur Filius Dei [Luc. I, 35].
9 (Vers. 4.) Et honor Regis iudicium diligit: tu parasti aequitatem. Superius dixerat: Confiteantur populi nomini tuo: modo quemadmodum confiteri debeant evidenter exponit. Honor enim Regis est praedicatio gloriosa, quam illi semper offerimus confitendo. Iudicium diligit, hoc est, ut deliberando atque tractando debeamus diligere Creatorem. Non enim ille aut labili voluntate, aut caduca mente colendus est; sed fixa et perspicabili deliberatione sententiae, sicut solet semper puris cordibus apparere. Sequitur, tu parasti aequitatem, ut agnoscerent homines ab ipso hoc munus attribui, quo possint hanc intelligere, vel facere constanter aequitatem. Denique sensum istum evidentius sequens versus ostendit. Sive (ut quibusdam placet) honor Regis est damnatio iusta nocentium, quoniam iniquitate punita gloria regis semper augetur.
10 (Vers. 5.) Iudicium et iustitiam in Iacob tu fecisti. Iudicium fecit in populo fideli, quando ei donavit bonum malumque discernere; iustitiam vero, cum relictis idolis Creatori suo meruit humili devotione servire. In Iacob autem, in unoquoque fideli dicit, quia nominis istius commemoratione populus devotus ostenditur. Tu fecisti, quia nemo est alius praeter ipsum qui instituit et firmavit [ms. A., formavit] Ecclesiam; sicut dicit Apostolus: Fundamentum enim aliud nemo potest ponere, praeter id quod positum est, quod est Christus Iesus [II Cor. III, 11].
11 (Vers. 6.) Exaltate Dominum Deum nostrum, et adorate scabellum pedum eius, quoniam sanctum est. Venit ad secundam sectionem propheta, in qua populos devotos commonet ut nomen Domini magnificare non desinant; quatenus illum praedicando, ipsi potius exaltari posse videantur. Caeterum ille humanis viribus (sicut saepe dictum est) non indiget adiuvari, qui est summa virtus, et totius Maiestatis adoranda perfectio. Sequitur, et adorate scabellum pedum eius, quoniam sanctum est. Quoniam beatus Augustinus, diligentissimus exquisitor, corpus Domini quod de Maria Virgine sumpsit, scabellum divinitatis eius asseruit (Enar. in psal. XCVIII, ante med.) debere sentire, propter naturam humanitatis, quam est dignatus assumere: illi enim virtuti esse subiectum atque unitum, omnibus creatoris constat excelsius, sicut dicit Apostolus: Quod infirmum est Dei fortius est hominibus [I Cor. I, 25]; et alibi de eodem Mediatore Dei et hominum homine Christo Iesu Apostolus dicit: Propter quod Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen quod est super omne nomen: ut in nomine Iesu omne genu flectatur coelestium, terrestrium et infernorum [Philip. II, 9]: nunc dicendum nobis est quid in isto versu pedes eius significare videantur, scilicet stabilitatem Divinitatis, quae semper in naturae suae omnipotenti gloria tanquam pedum indefecta stabilitas perseverat. Huius ergo Verbi assumptum corpus, quamvis gloriosum, quamvis magnum, quamvis sit adorabile; tamen propter humilitatem humanitatis, scabellum pedum competenter accipimus. Nam cum ipse dicat: Coelum mihi sedes est; terra autem scabellum pedum meorum [Isai. LXVI, 1]; corpus terrenum quod de Maria Virgine sumpsit, bene (ut opinor) eadem similitudine scabellum pedum eius probatur intelligi. Et nota quia non dixit: Quoniam sanctus est; sed, quoniam sanctum est; scilicet ut corpus a deitate mentis contemplatione discerneres, sed ad unam personam referres, id est ad Verbum quod caro factum est, et habitavit in nobis [Ioan. I, 14]. Pedes etiam Divinitatis per tropologiam dicit, sicut et scabellum dictum est. Etiam sic forsitan debemus accipere, ut extrema temporis designet, quando Dominus incarnari dignatus est. Unde et Ioannes evangelista dicit: Filioli, novissima hora est [I Ioan. II, 18]; Paulus quoque apostolus dicit: Cum venisset plenitudo temporum, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege [Gal. IV, 4].
12 (Vers. 7.) Moyses et Aaron in sacerdotibus eius, et Samuel inter eos qui invocant nomen eius; invocabant Dominum, et ipse exaudiebat eos. Ideo priscae auctoritatis magnos viros posuit, eisque gratiam Domini asserit fuisse concessam, ut ad similem devotionem fideles populos incitaret. Et nota quia hic Moysen sacerdotem dicit, dum sic in Heptateucho non legatur; qui etsi hostias non offerebat, sicut Aaron frater ipsius, vota tamen populorum coram Deo semper exhibuit, quod sacerdotis officium esse monstratur. Quapropter merito et hic sacerdos dicitur, qui magnis precibus, irascente Domino, pro populo supplicavit. Samuel autem in templo Domini praedicabili sanctitate conversatus est, qui David unxit in regem. Sed quoniam sacerdotis non accepit officium (quia erat de tribu Ephraim, unde sacerdotes fieri non licebat), addidit de ipso, inter eos qui invocant nomen eius: quia nominatim percurrere non poterat, quos multitudo infinita dilatabat. Adiecit, invocabant Dominum, et ipse exaudiebat eos. Quantum valeat sinceritas orationis in brevitate declaratum est, quia fideliter supplicantes efficaciter audiebat.
13 (Vers. 8.) In columna nubis loquebatur ad eos: quia custodiebant testimonia eius, et praecepta eius quae dedit illis. Non vacat quod dictum est, in columna nubis, quia semper ista in aedificatione domus pro fortitudine ponitur et decore. In hac ergo specie loquebatur illis Dominus, quae venturam fabricam Ecclesiae nuntiabat. Sed quia illis tunc per nubem verba fecit, nobis per sanctum scabellum suum, id est per incarnationem et loqui evidentius, et apparere dignatus est. O scabellum omnibus templis excelsius, omnibus spiritualibus creaturis multo praestantius! sicut dicit Apostolus: Cui autem dixit angelorum: Sede a dextris meis [Hebr. I, 5]? Sed quid mirum, si ille scabellum dicitur, qui se vermi, scarabaeo, herbae fullonum, et angulari lapidi comparavit, non vilitatis [ed., utilitatis] intuitu, sed humilitatis affectu; quam sumendo tantum fecit excelsam, quantum prius fuit in hoc mundo parvissima? Sequitur, quia custodiebant testimonia eius, et praecepta eius, quae dedit illis. Reddit causas quare eos exaudire Dominus dignaretur: quia ipse illum vere diligit, qui eius mandata custodit, sicut ipse discipulis dicit: Si me diligitis, mandata mea servate [Ioan. XIV, 15]. Testimonium est per signa aliqua praecedentis rei posita significatio, sicut in Heptateucho dicit: Hoc erit vobis in testimonium. Praecepta enim pertinent ad legem quam per Moysen visi sunt accepisse. Unde ostenditur efficacissime placere Deo, quando a nobis eius completur imperium.
14 (Vers. 9.) Domine Deus noster, tu exaudiebas eos; Deus, tu propitius fuisti illis, et vindicans in omnia studia eorum. Dicendo, tu exaudiebas, et tu illis propitius fuisti, ostendit quidem desideria sanctorum in bonis petitionibus fuisse completa, eosque beneficia suscepisse, quae videbantur necessario postulari. Sed addidit, et vindicans in omnia studia eorum. Hoc propterea positum est, ne semper nos quaereremus audiri, quando utrumque in ipsis videtur impletum. Cognoscimus enim eos, et interdum exauditos fuisse cum peterent prospera, et iterum in studia eorum vindicatum, ne humana illis elatio surripere potuisset. Nam quamvis aliqui fideles sint, et magna devotione venerandi, oportet in eos pro tempore vindicari: ne cor eorum ad superbiam videatur posse deduci, sicut et Apostolus dicit: Et ne magnitudo revelationum extollat me, datus est mihi stimulus carnis meae angelus Satanae, qui me colaphizet. Propter quod ter Dominum rogavi ut discederet a me; et dixit mihi: Sufficit tibi gratia mea: nam virtus in infirmitate perficitur [II Cor. XII, 7, 8, 9]. Quapropter audivimus exauditos, et in eis intelligamus etiam vindicatum; ut cognoscamus misericordem Christum utrumque fecisse propitium.
15 (Vers. 10.) Exaltate Dominum Deum nostrum, et adorate in monte sancto eius: quoniam sanctus est Dominus Deus noster. Et superius quidem pars versus istius legitur, ubi facta divisio est; sed ibi subiunctum est, et adorate scabellum pedum eius; hic autem non montem, sed in monte sancto Dominum praecepit adorari. Quod ad montem Sion (qui est Ecclesia) referri posse non dubium est, quae est montium mons, et sancta sanctorum, cuius ipse habitator est Christus. Sic utrumque in sancta Ecclesia dicit esse faciendum. Notandum est autem quod sanctum Dominum in sancto monte praecepit adorandum, quoniam sicut laus eius non convenit ori pravo, ita nec eius culturae loci potest congruere turpitudo.
16 Conclusio psalmi.
17 Consideremus faciem huius psalmi, quasi duobus luminibus splendere pulcherrimis. Incredulos terret, ut ad supplicationem devotissimam perducantur; fidelibus Christum Dominum adorare praecipit, quia ipse novit exaudire quos diligit. Beata plebs quae de tali gaudet imperio: vitale quippe desiderium est agnoscere et amare Creatorem. Quapropter exsultationem nobis moveat auditus Dominus Christus. Fidelis servi est diligere dominantem. Nam qui non habet charissimum gubernatorem suum, ipse se profitetur horrendum. Natura quippe rerum est, ut ab eo te diligi posse nullatenus arbitreris, quem chara mente non appetis. Diligamus igitur, ut amemur; quaeramus, ut inveniamus; pulsemus, ut ad eum accedere valeamus. Contra omnes amentias est eum tepide quaerere, quem tibi cognoscis aeterna beneficia posse praestare.
Cassiodorus HOME



Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, in Psalmum XCVII <<<     >>> in Psalmum XCIX
monumenta.ch > Cassiodorus > 98