monumenta.ch > Cassiodorus > 95
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, in Psalmum XCIV <<<     >>> in Psalmum XCVI

Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, in Psalmum XCV

1 Canticum David, quando domus aedificabatur post captivitatem.
2 Quantum ad litteram pertinet, tempus illud significatur in titulo cum a Zorobabel filio Salathiel post captivitatem templum Ierosolymitanum constat esse reparatum, quod usque ad superficiem terrae Chaldaeorum manus inimica destruxit. Sed cum nihil tale in subsequentibus dicat, nec aliquando titulus discrepet a narratione psalmorum, restat ut eum spiritualiter exquirere debeamus. Destructa domus aedificatur, quando anima post captivitatem peccati ad intelligentiam veritatis coeperit (Domino praestante) remeare. Domus enim ista, id est universalis Ecclesia, in qua Christus inhabitat, vivis lapidibus semper exstruitur: quia quotidie de confitentibus aedificationis sumit augmentum; nec aedificari desinit donec usque ad finem saeculi praedestinatorum numerus impleatur. Mente sane condendum est psalmum hunc secundum esse eorum qui de primo et secundo adventu Domini proloquuntur.
3 Divisio psalmi.
4 In prima parte psalmi commonet propheta generalitatem cantare Domino, et in toto orbe terrarum annuntiare dominicae incarnationis adventum: quoniam super omnes deos ipse verus est Dominus. Secunda parte diversas admonet gentes ut primo semetipsos offerant, postea munera praedicationis exsolvant: Domini adventum utrumque commemorans, quando est iudicatus ab homine, et quando iudicaturus venerit mundum.
5 Expositio psalmi.
6 (Vers. 1.) Cantate Domino canticum novum; cantate Domino, omnis terra. Superiore psalmo commonuit propheta Iudaeos, ut deposita duritia cordis ad credulitatem venirent Domini Christi. Sed quia in illis permansura erat obstinata malignitas, convenienter nunc admonet gentes, ut canticum novum debeant ei dicere. Cantat enim Domino canticum novum qui, vetere homine deposito, per gratiam baptismatis feliciter innovatur. Et tunc de ipso domus Domini aedificatur, quando post imperium diaboli in numerum beatissimae congregationis acquiritur. Iste cantus est qui mentem purissimam consolatur; ista modulatio quae medullitus delectat, quando vere cantat anima, quae se a peccatis per Dei gratiam aestimat esse liberandam. Sequitur, cantate Domino, omnis terra. Repetitio ipsa suavis est, nec in tali verbo potest esse fastidium, ubi se nullius explere valet affectus. Dicendo enim, omnis terra, catholicam significavit Ecclesiam, quae per cunctum orbem noscitur esse diffusa. Brevi enim compendio et Iudaeum confutavit, quia gentes admisit; et Donatum destruxit, quia generalitati confessionis gratiam non negavit. Nam ut homines intelligeres, cantate dixit, qui revera possunt laudes Domini personare; deinde quia pluralem numerum aptavit ad terram, quod utique non conveniret, si tellurem voluisset intelligi.
7 (Vers. 2.) Cantate Domino, et benedicite nomen eius; bene nuntiate de die in diem salutare eius. Non vacat quod ista repetitio trino decore constructa est. Laus enim Christi totius honor est Trinitatis. Ipsius quippe nomen benedicimus, quando salutare nostrum per omnia confitemur. Quae figura dicitur epimone, id est, repetitio crebra sententiae, quae sive in laudibus, sive in vituperationibus decenter adhibita, magnam vim exaggerationis accumulat. Sequitur, bene nuntiate de die in diem salutare eius. Dies de die, duos significat dies absolute; quod pertinere ad Scripturas Testamenti Novi et Veteris aestimamus, quia utraeque aeterni Solis claritate resplendent. Et inde bene nuntiatur salutaris Dominus, per quas et venturus et venisse monstratus est. Prophetae siquidem promiserunt adventum, evangelistae venisse declararunt. Itaque factum est ut duo coelestes dies annuntiasse eius gloriam comprobentur.
8 (Vers. 3.) Annuntiate inter gentes gloriam eius, in omnibus populis mirabilia eius. Cum superius dixerit, nuntiate salutare eius, hic dicit, Annuntiate gloriam eius; quod utrumque aptissime positum est. Dominus enim Salvator nuntiandus erat; gloria vero eius annuntianda per gentes, quia tanti miraculi praedicabat auctorem. Audiat Iudaeus, seque intelligat contumaciae suae iniquitate contemptum, quia non dicit Hebraeis, Annuntiate, sed gentibus: Et ne hoc aliter possis advertere, addidit quoque, in omnibus populis; quo dicto universas gentes absoluta ratione complexus est. Sequitur, mirabilia eius, id est incarnationis eius arcanum; qui dum sit altissimus, factus est pro nobis liberandis humillimus. Intelligamus autem quantum profecerit aedificatio sanctae domus, quae totum orbem noscitur complexa terrarum.
9 (Vers. 4.) Quoniam magnus Dominus, et laudabilis nimis; terribilis est super omnes deos. Hic dicit quare miracula eius debeant et gloria praedicari, Quoniam magnus est Dominus. Quae figura dicitur aetiologia, id est causae redditio. Magnus ad potestatem pertinet, quia super cuncta potentior est. Laudabilis ad pietatem, quoniam dum essemus captivi, pretioso sanguine nos redemit. Nimis autem congruit ad utrumque, quia nec quantum magnus, nec quantum laudabilis sit poterat explicari. Sed quoniam consideranti aestimatio deficit, pulchre addidit nimis. Ita non exponendo quod intendebat, significavit uberrime, et declaravit non comprehendendo quod voluit. Sequitur, terribilis est super omnes deos. Hic debemus advertere deos quos sibi gentilitas impia praesumptione composuit. Nam eos in sequenti versu manifestat, quoniam quamvis illi stultis mentibus adorabiles [ed., exorabiles] et metuendi esse videantur, multo terribilior est Dominus, cuius nec multitudo miraculorum potest intelligi, nec plenitudo maiestatis agnosci.
10 Vers. 5. Quoniam omnes dii gentium daemonia: Dominus autem coelos fecit. Mirabiliter per quintam speciem definitionis, quae Graece κατὰ τὴν λέξιν, Latine ad verbum dicitur, comprehensum est quid sint dii gentium, id est daemonia. Daemonia sunt enim, quae nulli praestant; sed in se credentes semper decipiunt, semper illudunt. Nam quamvis daemones, Latine scientes vocentur, quasi dii manes [ed., gr|δαήμονες],|gr in humano tamen sermone convicium est, dum ita dicimus quos exsecratione dignos esse iudicamus. Non immerito, quoniam in illis vera scientia non est, quae Creatoris sui non obsecundat arbitrio. Sic et sapientes philosophos esse dicimus; sed hos consequitur Apostoli definitiva sententia: Sapientia huius mundi stultitia est apud Deum [I Cor. I, 20]. Unde necesse est ut hos scientes pro non intelligentibus habeamus. Daemonum est igitur a Deo quidem, sicut et bonorum angelorum excellens homines creata substantia, quae (propria faciente superbia) eousque pervenit, ut naturali dignitate deposita, malis operibus semper insistat. Haec sunt daemonia quae alios perdunt, et seipsa decipiunt. Haec sunt utique dii gentium, qui per infructuosas vaticinationes et futurorum vana praestigia festinant animas decipere consulentium. Sequitur, Dominus autem coelos fecit. Ecce revera Domini digna laudatio. Nam cum dicit, coelos fecit, omnes in ipsis factas creaturas sufficienter ostendit. Sic enim in maioribus minora complectimur, cum dicimus civitatem aedificatam, domum constructam; ibi enim reliquae partes comprehenduntur, ubi generale dicitur nomen. Et respice quo tendat, coelos fecit. Dii falsa hominum imaginatione reperti sunt: Deus autem coelos fecit, ubi illi nec accedere, nec habitare promerentur. Sive coelos, apostolos et sanctos viros significat, qui daemonibus imperare Domini munere consuerunt. Sic demonstrativum dicendi genus sub brevitate completum est. Vituperavit enim superius deos gentium, et laudes Domini subsequenter adiunxit: quia gratior diei splendor est, cum nox obscura praecesserit.
11 (Vers. 6.) Confessio et species in conspectu eius; sanctitas et magnificentia in sanctificatione eius. Generalitatem quam instituit admonere utilitatem catholicae religionis ostendit. Dicit enim quemadmodum et speciosi et magnifici reddantur, qui ad indulgentiam peccatorum pervenire meruerint. Confessionem siquidem bene sequitur pulchritudo, quia nemo potest esse speciosus, nisi qui Domini fuerit miseratione mundatus. Foedos nos peccata nostra faciunt; sed poenitentiae reddunt lavacra decoros. Et ideo mundissimam speciem ante Domini dicit stare conspectum, quae fuerit fideli confessione purgata. Sequitur, sanctitas et magnificentia in sanctificatione eius. Excolit quod superius dixit. Ipsa est enim species quae fidelibus datur, sanctitas et magnificentia, id est honor et beatitudo perpetua. In sanctificatione vero eius, significat illam vocem quam audituri sunt electi: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi [Matth. XXV, 34]. Ecce species quae nec sole reddatur fusca, nec vetustate deterior: semper fulget, semper nova est; nec aliquid sustinet adversum, quae non habet in perennitate defectum. Nam quod dixit et magnificentia, illud significat, quia semper magni sunt, semper excelsi, qui honorari eius sanctificatione meruerunt.
12 (Vers. 7.) Afferte Domino, patriae gentium, afferte Domino gloriam et honorem. Postquam magnalia Domini et beatorum dona praedicavit, in secunda parte studiosius commonet gentes ut, omni cunctatione deposita, Afferant Domino gloriam et honorem. Nam cum dicit, patriae gentium, plus significat quam si solas diceret gentes. Gens enim aliquos potest habere peregrinos, et dum natio dicitur, non advenas complectimur, sed tantum gentem unius sanguinis indicamus. Hic vero dictum est, patriae gentium, ut nullus indigena, nullus hospes, nullus peregrinus redderetur exceptus. Patria enim dicta est quasi patris atria. Sequitur, Afferte Domino gloriam et honorem. Admonet etiam ut illa generalitas Domino gloriam afferat et honorem. Gloria est Domini, cum se aliquis laudabili conversatione tractaverit. Glorificatur enim Dominus in talibus, quando de fidelium fuerit conversatione laudatus, sicut in Evangelio discipulis suis dicit: Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant vestra bona opera, et glorificent Patrem vestrum qui est in coelis [Matth. V, 16]. Honor est autem Domini, quando in donis suis ei gratias referimus; et si quid boni suscepimus, ab ipso profitemur esse collatum, sicut in Evangelio legitur: Nonne decem mundati sunt? et non est inventus qui daret honorem Deo, nisi hic Samaritanus [Luc. XVII, 17, 18].
13 (Vers. 8.) Afferte Domino gloriam nomini eius; tollite hostias, et introite in atria eius. Sicut supra dixit trina repetitione cantate, ita hic tertio ponit Afferte, ut sacramenta sanctae Trinitatis in dogmate Christiano inesse semper agnosceres. Afferunt itaque gloriam nomini eius, qui devotionis studio commutantur in melius, et consubstantialem sibi Trinitatem atque omnipotentem per omnia confitentur, personis tantum, non naturae diversitate discretam. Sequitur: Tollite hostias, et introite in atria eius. Hostias non victimas pecudum dicit, sed conscientiae pura libamina, unde non sanguis currat, sed piae lacrymae defluant. Istae sunt hostiae quas in quinquagesimo psalmo dixit: Cor contritum et humiliatum Deus non spernit [Psal. L, 19]. Sed considera quia prius posuit, tollite, et sic introite: quia qui tales hostias non portant, in atria Domini non iudicantur intrare. Non est autem otiose suscipiendum, quod plurali numero posuit atria. Atria enim Domini sunt apostoli vel prophetae, per quos fidelis populus intrat ad Dominum.
14 (Vers. 9.) Adorate Dominum in atrio sancto eius; commoveatur a facie eius universa terra. Tunc revera Dominus adoratur, quando fuerint hostiae portatae, quas superius intimavit; ut supplicatio confitentis mereatur ad aures pervenire Creatoris. Nec vacat quod in anteriore versu atria posuit; hic vero singulariter atrium dicit, quia ex illis atriis, id est, patriarchis, apostolis et prophetis in istud atrium catholicae duntaxat Ecclesiae pervenitur, ubi eius potentia maiestatis adoratur. Sequitur, commoveatur a facie eius universa terra. Quoniam dixerat fidelibus bona opera tollite, et introite, nunc dicit a facie ipsius amatores saeculi submovendos. Non enim dixit, commoveatur ante faciem eius universa terra, sed a facie eius; quod hodieque illis dicimus, quos a conspectu nostro reddimus alienos. Qui bene terra dicti sunt, quia terrena vitia non relinquunt. Quamvis hoc alii in bonam partem accipi debere dixerunt, ut tunc terra commoveatur, quando peccator ad poenitentiam fuerit, Deo miserante, perductus. Sic Scripturae divinae incomprehensibilis profunditas, et diversis modis intelligitur, et una constare veritate monstratur.
15 (Vers. 10.) Dicite in nationibus: Dominus regnavit a ligno; etenim correxit orbem terrae qui non commovebitur; iudicabit populos in aequitate, et gentes in ira sua. Illos admonet reverenda mysteria gentibus praedicare, quos in atrio sancto Dominum adorare praecepit; ut in nationibus a ligno crucis Dominum debeant dicere regnaturum, non ab illo ligno paradisi, unde diabolus genus humanum videbatur tenere captivum; sed ab isto scilicet ligno unde libertas caput extulit, et vita surrexit. In illo siquidem ligno mors transgressionis pependit, in isto fides confessionis emicuit: illud perduxit ad inferos, istud mittit ad coelos. Regnavit autem, intelligamus innotuit, quando mundo Dominus Salvator apparuit. Nam quando ille non regnavit, qui semper cum Patre et Spiritu sancto potestate suae omnipotentiae perseverat? A ligno alii quidem non habent translatores; sed nobis sufficit quod Septuaginta Interpretum auctoritate firmatum est. Crux enim Domini pravum atque distortum correxit orbem terrae, dum per regulam fidei paganorum corda convertit. Terram enim hic in bono debemus accipere, quod in Scripturis divinis frequenter pro locorum qualitate invenis esse variatum. Hanc autem terram dicit non esse penitus commovendam, quae in soliditate fidei perseverat; non sicut illa quam superius dicit, Commoveatur a facie eius omnis terra. Illa commovetur, ut a malis convertatur operibus; ista non commovetur, quae verae fidei soliditate consistit. Sequitur, iudicabit populos in aequitate. Populos hic mavult homines fideles intelligi, qui iudicandi sunt sub tranquillitate supernae misericordiae, quando eis praemia promissa restituet. Nam quod addidit, gentes in ira sua, superbos iniquosque designat, qui portionem cum diabolo sortiuntur. Et vide quemadmodum duobus sermonibus tantarum rerum designat arcana. Aequitas pertinet ad beatos, ira ad poenas perpetuas impiorum. Et nota quia per omnia commata versus huius iungendum est a communi: Dicite in nationibus.
16 (Vers. 11.) Laetentur coeli et exsultet terra; moveatur mare et plenitudo eius. Quoniam superius dixit: Iudicabit populos in aequitate, et gentes in ira sua, per quae futuri iudicii tempus ostendit, modo fit pulchra nimis et iucunda digressio. Dicit enim tunc laetari coelos, et exsultare terram, et commoveri mare. Coelos significat (sicut saepe dictum est) apostolos et prophetas, vel reliquos fideles, quos divina maiestas tanquam coelum noscitur insidere; terra vero indicat peccatores, qui tamen satisfactionis beneficio ad gratiam Domini redire meruerunt. Ipsa enim terra exsultare potest in adventu Iudicis sui, quae se a peccatis propriis intelligit absolutam. Sequitur, moveatur mare et plenitudo eius. Mare hic pro populis ponit, qui in salo huius saeculi constituti, diversis tempestatibus agitantur. Isti moventur ad gaudium, quando conversionis dona susceperint. Nam ut universitatem gentium intelligere debuisses, posuit, plenitudo eius.
17 (Vers. 12.) Gaudebunt campi, et omnia quae in eis sunt: tunc exsultabunt omnia ligna silvarum. Campos hic similiter in bono debemus accipere, quia illa plana dicimus, quae pulcherrima aequalitate tenduntur. Campos ergo dicit viros iustitiae laude pollentes, non superbia tumidos, non asperos iracundia, sed mansueta lenitate planissimos. Sequitur, tunc exsultabunt omnia ligna silvarum. Tunc, secundum dicit adventum, quando iudicaturus est mundum. Ligna silvarum per se amaros et steriles afferunt fructus; sed cum fuerint insita, dulcissima ubertate pinguescunt. Sic gentes, quae prius fuerant velut ligna silvarum, ad culturam fructiferam perductae, ante faciem Domini magno sunt gaudii munere laetaturae. Sed cum dicit, omnia ligna, illam partem vult intelligi quae inseri bonis praeceptis potuit ac mutari.
18 (Vers. 13.) Ante faciem Domini, quoniam venit: quoniam venit iudicare terram. Quia dixerat credentes esse laetaturos, non dicit in angulis, non in secretis, sed ante faciem Iudicis, quando inaestimabilis et copiosa laetitia est, quando praemia tribuuntur, et securitas sine fine praestatur. Et ne primum illum incarnationis Domini putares adventum, dicit, quoniam venit; et subsequitur: Quoniam venit iudicare terram. Nam si in illo primo commate sententiam terminasset, potueras illum adventum, qui iam transactus est, forte sentire; sed cum addidit, quoniam venit iudicare terram, illum nos tantum voluit intelligere, quem adhuc noscimur sustinere. De quo etiam Ezechiel propheta testatur: Haec dicit Dominus Deus ossibus istis: Ecce ego induco in vos spiritum, et vivetis. Et dabo in vos nervos, et inducam super vos viscera carnis, et extendam super vos cutem; et dabo spiritum meum in vos, et vivetis, et scietis quia ego sum Dominus [Ezech. XXXVII, 5, 6]. Daniel quoque dicit: Et multi dormientium in terra per fissuras exsurgent, hi in vitam aeternam, et hi in opprobrium et confusionem [Dan. XII, 2]. Terram vero hic universum mundi populum dicit; ut bonis praemia, malis supplicia aeterna restituat.
19 (Vers. 14.) Iudicabit orbem terrae in aequitate, et populos in veritate sua. Prius posita est complexio generalis, quia orbem terrarum, id est universum hominem aequitas divina iudicabit. Subsequenter autem quemadmodum iudicetur, exponit dicendo, populos in veritate sua: quoniam in illa sequestratione dextrae partis et sinistrae duo erunt populi, quibus veritatis suae sententiam [ed., sententia] dabit; ut qui ei fideliter crediderunt, eius regni beatitudine perfruantur; qui vero pertinaciter mundi vitia sunt secuti, poenas debitas cum suo auctore sustineant. Perquirendum est sane quod et hic orbem terrarum dicat, et in sequenti psalmo ponat, illuxerunt fulgura eius orbi terrae, et in aliis plurimis locis ipso schemate terram perhibeat esse conclusam; iterumque centesimus sextus psalmus quatuor cardinibus terrae spatia comprehendat, dicens: A solis ortu et occasu, ab aquilone et mari [Psal. CVI, 3]. Cuius rei evidentissimum quoque Evangelii exstat exemplum, ubi dicit, Emittet angelos suos cum tuba et voce magna, et congregabit [ed., congregabunt] a quatuor angulis terrae [Matth. XXIV, 31]. Unde merito aestimo perquirendum quemadmodum terrae possit et quadratio et circulus convenire, dum schemata ipsa (sicut geometrici dicunt) videantur esse diversa. Formam terrae ideo Scriptura orbem vocat, eo quod respicientibus extremitatem eius circulus semper appareat, quem circulum Graeci ὁρίζοντα vocant. Quatuor autem cardinibus eam formari dicit, quia quatuor cardines, quatuor angulos quadrati significant, qui intra praedictum terrae circulum continetur. Nam si ab orientis cardine in austrum et in aquilonem singulas rectas lineas ducas, similiter quoque et si ab occidentis cardine ad praedictos cardines, id est austrum et aquilonem, singulas rectas lineas tendas, facis quadratum terrae intra orbem praedictum. Sed quomodo quadratus iste demonstrandus intra circulum scribi debeat, Euclides in quarto libro Elementorum evidenter insinuat. Quapropter recte Scriptura sancta faciem terrae, et orbem vocat, et quatuor eam dicit cardinibus contineri.
20 Conclusio psalmi.
21 Audiamus quae nos propheta commoneat cantare Domino, afferte ad eum hostias viventes. Non sit nobis pars cum diabolo, et erit sine dubitatione cum Christo. Tunc enim (sicut titulus ait) post captivitatem peccatorum Domini domus ex nobis potest aedificari, si meruerimus vivi lapides inveniri. Obsecremus iugiter, deprecemur incessanter: agnoscet humilem, cum ad damnandum venerit contumacem; nec puniet peccatorem, cum probaverit iugiter confitentem.
Cassiodorus HOME



Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, in Psalmum XCIV <<<     >>> in Psalmum XCVI
monumenta.ch > Cassiodorus > 95