monumenta.ch > Cassiodorus > 92
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, in Psalmum XCI <<<     >>> in Psalmum XCIII

Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, in Psalmum XCII

1 Laus cantici ipsi David, in die ante sabbatum, quando terra fundata est.
2 Canticum ad laudem Divinitatis saepe diximus pertinere. Nam quod addidit, ipsi David, Christo Domino probatur aptatum, qui vere dicitur manu fortis ac desiderabilis: quoniam et solus potest praestare quae vult, et a suis cultoribus unica affectione desideratur. Sequitur, in die ante sabbatum, quando fundata est terra. In die ante sabbatum, sexta feria significatur, quae sabbatum sine dubitatione praecedit. Sed dum legatur in Genesi tertio die aridam apparuisse [Gen. I, 9], inquirendum est cur terram sexto die dicat esse fundatam. Sed hic hominem debemus accipere, qui per terram congruenter advertitur, sicut est illud: Terra es, et in terram ibis [Gen. III, 19], quem inter initia rerum sexto die Creatorem legimus condidisse. Et sicut eum sexta luce fecit, ita illum veniens eadem aetate reparavit. Prima enim aetas auctoritate Patrum ab Adam usque ad Noe legitur comprehensa. Secunda a Noe usque ad Abraham. Tertia ab Abraham usque ad David. Quarta a David usque ad transmigrationem Babyloniae. Quinta a transmigratione Babyloniae usque ad praedicationem Ioannis. Sexta vero aetas a praedicatione Ioannis agitur usque ad finem saeculi: in qua Dominum Salvatorem venisse manifestum est, quando homini variis casibus fluctuanti fundamenta suae fidei propitiatus indulsit. Tunc enim fundata est terra, quando in eum humani generis est firmata credulitas. Et ideo laus sanctae incarnationis eius psalmi istius contextione cantatur.
3 Divisio psalmi.
4 Primus locus est a pulchritudine ipsius, deinde a fortitudine, tertio ab operibus, quarto a potestate, quinto a laudibus universitatis, sexto a veritate dictorum, postremum a laude domus ipsius, quam decet aeterna exsultatione gaudere. Sic istis septem sedibus argumentorum demonstrativi generis est formata laudatio. Sed pro divisionibus (sicut in aliis psalmis fecimus) quantitatem numeri sufficit poni, quando et ipse calculus apte dispositus res continuas separare dignoscitur.
5 Expositio psalmi.
6 (Vers. 1.) Dominus regnavit, decorem induit. Hic primus est locus argumentationis, quem diximus a pulchritudine. Nam quae ventura erant propheta respiciens, regnaturum Dominum magna exsultatione concelebrat; non quia dominari coepit ex tempore, sed quia humano generi Rex aeternus manifestatione sanctae incarnationis innotuit. Sequitur, decorem induit, id est pulchritudinem suae maiestatis ostendit, sicut in Evangelio legitur, quando transfiguratus est in monte Thabor coram discipulis suis: Et resplenduit facies eius ut sol, vestimenta autem eius facta sunt alba ut nix [Matth. XVII, 2], qualia fullo non potest facere super terram.
7 Induit Dominus fortitudinem, et praecinxit se. Iste locus est secundus, quem diximus a fortitudine. Et respice quod prius comma in eodem verbo finivit, unde posterius inchoavit. Quae figura dicitur epembasis, quoties ad decorem dictionis sermo aliquis iteratur, sicut est illud: Psallite Deo nostro, psallite; psallite Regi nostro, psallite, et his similia. Fortitudinem vero induit, quando in passione sua Iudaeis se tenere quaerentibus respondit: Ego sum (Ioan, XVIII, 5, 6). At illi abierunt retrorsum; et terrore magno perculsi, qui ad vim faciendam venerant, ipsi potius corruebant. Si ista duo spiritualiter accipiamus, om nino conveniunt; decorem induit eis quibus fidei veritate Dei Filius apparebat; fortitudinem autem induit adversus eos qui ei credere noluerunt, iudicium comminando praedicens eis debitas poenas impios esse passuros. Praecinxit se, illud forte significat, quando praecinxit se linteo et pedes discipulis lavit (Ioan, XIII, 4). Illa enim humilitas et decorem habuit, quia dignatus est coelorum Dominus humillimum obsequium suis famulis exhibere. Habuit et fortitudinem, quia per humilitatem diaboli malitiam superbiamque prostravit.
8 (Vers. 2.) Etenim firmavit orbem terrae, qui non commovebitur. Tertiae argumentationis locus oboritur, quem superius diximus ab operibus. Firmavit enim orbem terrae, id est Ecclesiam, quando in Evangelio dixit: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam [Matth. XVI, 18]. Vera laus, mirabile praeconium, ut terra illa quae significat Ecclesiam toto orbe diffusam non commoveatur ullatenus, quamvis ista frequenti concussione vexetur.
9 (Vers. 3.) Parata sedes tua, Deus, ex tunc; a saeculo tu es. Ipse est quartus locus quem supra diximus a potestate. Sive illam sedem vult intelligi qua sedet ad dexteram Patris, sive istam quam habet in mente fidelium, sicut legitur: Super quem requiescit Spiritus meus, nisi super humilem, et quietum, et trementem verba mea [Isai. LXVI, 2]? Parata significat praedestinationem, quia totum in illa veritate consistit quidquid in administratione mundi evenire contigerit. Ex tunc significat Christi incarnationem, quae fuit ex Maria Virgine, quando apostolos suos et caeteros fideles plenitudine [ed., plenitudinem] suae maiestatis edocuit. A saeculo deitatem significat, qua coaeternus regnans cum Patre, nescit esse sub tempore. Per haec enim verba, una quidem persona, sed duae significantur naturae Domini Christi. Unde necessarium est hanc regulam per loca congrua (sicut Patrum firmat auctoritas) saepius commonere. Atque utinam sic dementium haereticorum conquiescat improbitas, ut hoc magis importune quam necessarie repetere videamur.
10 (Vers. 4.) Elevaverunt flumina, Domine, elevaverunt flumina voces suas, a vocibus aquarum multarum.
11 (Vers. 5.) Mirabiles elationes maris; mirabilis in excelsis [ms. A., in altis] Dominus. Iste quintus est argumentationis locus a laudibus universitatis, ubi propheta intuitu divinae charitatis exsultans, flumina dicit emanare Domini praeconia. Quae figura dicitur prosopopoeia, quoties inanimatis rebus verba tribuuntur. Quod schema in Scripturis divinis creberrime reperitur. Sed bonum est ut quaeramus quae sint ista flumina, quae voces suas elevant in clamorem. Apostoli scilicet, qui de Spiritu sancto potati sunt, sicut in Evangelio, caput fluminum et fons aquarum, Dominus ipse testatur: Qui credit in me, flumina de ventre eius fluent aquae vivae [Ioan. VII, 38]. Ipsa ergo flumina manaverunt sermones irriguos, ipsa in praedicationibus suis voces erexere sanctissimas. Quae merito elevatae dictae sunt, quoniam Auctori laudes suas salutariter obtulerunt. Mundana enim flumina cursus suos non erigunt, sed potius in inferiora demergunt. Nam postquam de apostolorum praedicatione dixit, nunc exponit quemadmodum Ecclesia Domini largitate proficiat. A vocibus aquarum multarum, gentes significat, quae ad catholicam fidem Dominum laudando conveniunt. Ab istis ergo vocibus mirabiles factae sunt elationes maris, id est de saeculi istius salo animarum provenit salutaris ascensus. Mare enim est salsarum aquarum copiosa collectio: sic Ecclesia sapientes populos in catholica unitate complectitur, quorum mirabiles elationes tunc fiunt, quando in mandatis Domini firma mente consistunt. Et haec omnia ad ipsum referunt, per quem universa quae sunt bona proveniunt, sicut Iacobus apostolus dicit: Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum [Iac. I, 17]. Ait: Mirabilis in excelsis Dominus, quia mortalium laudabilis vita non est, nisi illorum quos ipse facit excelsos.
12 ers. 6. Testimonia tua credibilia facta sunt nimis. Dixit de adventu Domini propheta quae fieri veracissime praevidebat; nunc ipsum genus laudis exponit, quando testimonia prophetarum nimis credibilia facta sunt, dum incarnatio Verbi quae praedicta fuerat mundo salutaris apparuit. Huius enim glorioso adventu revelata sunt quae in sacris libris tenebantur occulta. Quis enim sapientium de promissione munerum dubitare posset, quando ipsa plenitudo quae promittebatur advenit?
13 (Vers. 7.) Domum tuam decet sanctificatio, Domine, in longitudinem dierum. Septimus locus qui restabat adiunctus est, quem diximus a laude domus ipsius debere signari. Domus itaque Domini est universalis Ecclesia, quae per mundi ambitum noscitur constituta; hanc decet sanctificatio, id est adventus tui copiosa benedictio. Ipsum enim decus est, quod ornamenta omnia possit excedere: quia sic ornat, ut nunquam deserat; sic componit, ut nullatenus dissipetur. Verum haec sanctificatio (quod est praestantissimum decus) non ad momentum tribuitur, sed sub aeternitate praestatur. Longitudo enim dierum aeternitatem significat, quae nullo potest fine concludi. Nam (sicut quidam dixit) longum non est, in quo est aliquid extremum. Sic totius domonstrativi generis septem partibus dominici adventus est laudata perfectio.
14 Conclusio psalmi.
15 Ecce sexta sabbati in incarnatione Domini, quam titulus praedixit, ostensa est. Audiant insipientes hunc psalmum, qui putant splendidum adventum Domini aliqua derogatione fuscandum. Per ipsum declarata est hominibus potentia sanctissimae Trinitatis; per ipsum sacri baptismatis lavacra provenerunt; per ipsum beatae communicationis dona collata sunt; per ipsum diversa charismatum munera floruerunt; per ipsum mors occubuit, vita surrexit; per ipsum diabolus victus; per ipsum homo noscitur esse liberatus. Exsultant angeli, gloriantur coeli, et, proh nefas! adhuc homo ingratus redditur, cui singulariter subvenisse monstratur.
Cassiodorus HOME



Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, in Psalmum XCI <<<     >>> in Psalmum XCIII
monumenta.ch > Cassiodorus > 92