Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, in Psalmum XCI
|
1 | Psalmus cantici in die sabbati. |
|
2 | Psalmus cantici commonet nos ut in universis actibus nostris Divinitati gratias referre debeamus. Psalmus enim (sicut saepe dictum est) significat operas spirituales, quae sursum tendunt ad Dominum Christum. In his enim cantare debemus et gratias semper agere, quando eius beneficio reddimur liberi, qui per nos sumus peccatorum nexibus obligati. Ipse enim cantat in psalmo, qui omnem vitam suam in gratiarum actione constituit. Dies autem sabbati requies interpretatur, per quam commonemur ab omni prava actione cessare, et feriatos animos a vitiis reddere operum coelestium sanctitate. Hanc recte Iudaei non colunt, cum observantiam eius ad intellectum litterae transtulerunt. Sed illis est in die sabbati requies, qui praecepta Domini ad Novi Testamenti significantiam ducunt, et veraciter intelligunt quod in praefiguratione dictum esse cognoscunt. Et ideo verba Ecclesiae in hoc psalmo debemus accipere, quae nobis per diem sabbati futuram requiem cognoscitur intimare. |
|
3 | Divisio psalmi. |
|
4 | Primo ingressu Ecclesia loquitur, bonum esse commemorans laudes Domino dicere, quod insipientem et irreligiosum profitetur modis omnibus ignorare. Secundo peccatores sicut fenum velociter asserit esse perituros. Tertio dicit iustos florere ut palmam, crescere autem sicut cedros Libani: ut et pertinaces metus corrigat, et devoti felici pollicitatione congaudeant. |
|
5 | Expositio psalmi. |
|
6 | (Vers. 1.) Bonum est confiteri Domino et psallere nomini tuo, Altissime. Sancta mater Ecclesia dicit bonum esse Domino confiteri, ut in ipso capite breviter profutura censeret. Confitemur autem (sicut saepe dictum est) duobus modis: quando peccata nostra damnantes, misericordiam Domini iugiter postulamus; confitemur etiam, cum beneficia quae suscipimus eius semper muneribus applicamus, nec meritorum nostrorum esse dicimus quod ipsius miseratione praestatur. Quapropter, quidquid horum fiat, bonum est Domino confiteri. Deinde conversa dicit ad Dominum, et psallere nomini tuo, Altissime. A communi intelligendum bonum est. Psallere enim significat piis operibus Domini mandata peragere, ut sicut psalterium de superioribus sonat, ita operatio nostra ad aures Divinitatis ascendat. Quapropter uno versiculo comprehensum est quod sanctas et multiplices concluderet actiones. |
7 | (Vers. 2.) Ad annuntiandum mane misericordiam tuam, et veritatem tuam per noctem. Mirabiliter vita nostra duobus est sermonibus conclusa. Mane significat gaudium, nox autem cognoscitur indicare tristitiam. Et ideo quando in beneficiis eius laeti sumus, misericordiam ipsius annuntiare debemus: quia praestat indignis et malis, bonus est. Per noctem vero, id est per tribulationem, quando nos asperitates aliquae castigare noscuntur, veritatem ipsius similiter annuntiare debemus: quia merito patimur quod delictis gravantibus sustinemus. Ita fit ut utroque tempore iustissime debeamus laudes Domini confiteri. |
8 | Vers. 3. In decachordo psalterio: cum cantico et cithara. Decachordum psalterium decem praecepta legis significare manifestum est, quia ipsa chordae sunt; quas si bonorum actuum qualitate tangamus, salutare melos efficiunt et ad coelorum regna perducunt. Scire autem debemus cur iste numerus tantae rei videatur adiunctus. Ipse est quem Pythagorici τετραδαξάτην vocant, id est quaternitatem divinam: quoniam breviter comprehendit quod per infinitas summas noscitur posse dilatari. Unus enim, duo, tres et quatuor faciunt decem, qui semper revolutus atque repetitus, in extensas et infinitas supputationes egreditur. Neque enim in quibuslibet summis ultra istum ordinem novi aliquid reperitur, sed ita probatur esse compositus, ut ipse fiat semper numerabilis, cum nullis novitatibus immutetur. Merito ergo talis calculus totius redemptionis nostrae continet formam, qui per obliquas lineas charactere suo sanctae crucis imitatur figuram, et in digitis decori circuli rotunditate concluditur. Addidit, cum cantico et cithara. Canticum et cithara est gaudium boni operis, id est eleemosynarum iucunda praebitio, sicut ait Apostolus: Hilarem datorem diligit Deus [II Cor. IX, 7]. Cithara vero res indicat actuales, quae licet cum labore et tensione fiant, tamen habebunt fructum maximum, si iuncto gaudio compleantur. Ipse enim cantat cum cithara, qui operas bonas perficit sine asperitate tristitiae. |
9 | (Vers. 4.) Quia delectasti me, Domine, in factura tua, et in operibus manuum tuarum exsultabo. Intuere hanc regulam veritatis ubique servari, ne humanis viribus applicetur quod fuerit divina largitate collatum. Tunc enim elatio noxia provenit; tunc superbia Deo inimica turgescit, quando aliquid infirmitas humana de sua possibilitate praesumpserit. Quocirca delectatam se dicit mater Ecclesia in factura Domini, quoniam quidquid boni acceperat ipsi sancto proposito modis omnibus applicabat. Et ut praedictae regulae integritas servaretur, non in sua felicitate, sed in ipsius operibus se exsultare profitetur, sicut et Apostolus ait: Ipsius enim sumus figmentum, creati in operibus bonis [Ephes. II, 10]. |
10 | (Vers. 5.) Quam magnificata sunt opera tua, Domine! nimis profundae factae sunt cogitationes tuae. Omnia quidem opera Dei humanis sensibus profunda noscuntur, et quodcunque eorum quaesieris, altissimum sine dubitatione cognoscis. Sed melius est per verba ipsius praedictas operationes cognoscere, ne peregrinum aliquid in medium videamur adducere. Postquam dixerat: Mane misericordiam, et veritatem annuntiandam esse per noctem, in decachordo psalterio, cum cantico et cithara, ipsa opera Domini, ipsa miracula dispositionis vehementius obstupescit, et magnificentiam eius cum summa admiratione prosequitur: ut tali imitatione formati, mundi istius discrimina salutariter possimus evadere. In qua re nimis profundae sunt factae cogitationes eius: ut sicut diabolus per superbiam corruit, ita humanum genus humilitatis beneficio possit absolvi. Dicendo enim, nimis profundae, significat tanto plus hanc aestimationem altescere, quanto de ipsa potuerit aliquis sedule vehementiusque tractare. Quapropter illud hic perfectae scientiae genus est, nosse Deum talia tantaque praestare, quae humanus sensus non possit attingere, sicut in Habacuc propheta legitur: Consideravi opera tua, et expavi [Habac. III, 1]. |
11 | (Vers. 6.) Vir insipiens non cognoscet, et stultus non intelliget ea. Diversis causis apta redduntur. Nam sicut de se dixit: Quia delectasti me, Domine, in factura tua, et in operibus manuum tuarum exsultabo, et reliqua: ita incredulos profitetur beneficia Domini non posse cognoscere. Quae figura dicitur parison, id est aequatio sententiae, quae saepe paribus, plerumque constat imparibus. Insipiens est qui coelesti sapientia vacuatus, humanis versutiis probatur esse plenissimus. Iste utique non cognoscet opera Dei, quia casuale credit esse quod geritur, sicut quidam philosophi dixerunt. Adiecit, et stultus non intelliget ea. Stultus utique est qui nec divina cognoscit, nec ipsos saeculi actus intelligit, quos vulgo brutos vocamus. Merito ergo isti non intelligunt ea quae superius dicta sunt, quia supernae contemplationis nulla ratione flammantur. |
12 | (Vers. 7.) Cum exorientur peccatores sicut fenum, et apparuerint omnes qui operantur iniquitatem, ut intereant in saeculum saeculi. Venit ad ingressum secundum, in quo peccatores in isto quidem saeculo sub brevitate temporis sicut fenum dicit florere; sed in illa iudicatione, ubi factis digna recipiunt, eos asserit celeriter interire, sicut Ieremias propheta dicit: Omnis homo fenum, et omnis claritas hominis ut flos feni [Isai. XL, 6]. Nam quod dicit: Et apparuerint omnes qui operantur iniquitatem, futurum iudicii tempus ostendit. Hic enim etsi intelligantur multorum criminum rei, omnes tamen nobis apparere non possunt qui operantur iniquitatem, maxime quando spiritus immundos hic videre non possumus. Ibi enim cum ad iudicium venerint, humanis conspectibus apparebunt. Sequitur causa quare appareant, non utique ad gloriam, sed ad ruinam, id est, ut intereant in saeculum saeculi. Et pulchre exposita est poena damnatorum: non enim sic pereunt, ut esse iam desinant; sed in saeculum saeculi pereunt, qui nunquam a suis afflictionibus exuuntur. |
13 | Vers. 8. Tu autem Altissimus in aeternum, Domine. Subaudiendum, permanebis, non, ut Iudaei putaverunt, tanquam hominem solum communi sorte trucidandum. Aptum est enim hoc de Domino Salvatore sentire, ut econtrario convincatur perfidia nefanda Iudaeorum. |
14 | (Vers. 9.) Quoniam ecce inimici tui, Domine, peribunt, et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem. Inimici Dei sunt daemonum cultores, vel quicunque praeceptis eius obviare monstrantur. Haec inimicitia Dei quidem dicitur, sed resistenti potius noxia comprobatur. Se enim persequitur, qui Domini iussa non sequitur. Ille enim nescit pius Creator irasci, nisi quando nobis existere videmur adversi. Denique subiungit qui sint isti inimici, id est, qui operantur iniquitatem. Hi dispergentur, quando a grege Domini fuerint segregati, quando regnum eius non meruerint introire: quia illic congregari nequeunt, nisi qui Domino devotissima intentione placuerunt. |
15 | (Vers. 10.) Et exaltabitur sicut unicornis cornu meum, et senectus mea in misericordia uberi. Unicornis interdum superbiam indicat, sicut in alio psalmo iam dictum est: Et a cornibus unicornuorum humilitatem meam [Psal. XXI, 22]. Hic autem exaltationem significat unitatis, quam merito dicit Ecclesia [ed., qua merito dicit Ecclesiam] in fine saeculi exaltandam esse, quando fideles munera probantur digna recipere. Illa autem unitas fortitudo sublimis est; et sicut hoc saeculo cornua ornant iumenta, ita ibi sanctorum gloria decorat Ecclesiam. Exaltabitur enim dixit, quia peccatoribus in tartarum humiliatis, illius sublimitas celsior apparebit. Sequitur, et senectus mea in misericordia uberi. Senectus candidum caput habet. Quae similitudo (ut arbitror) hic iuste datur Ecclesiae, quoniam omnia merita sanctorum tanquam cani capitis purissima luce fulgebunt. Nec incassum addidit mea, quia senectus humana morbis gravissimis sauciata tendit ad finem, querelis onerosa, colore deformis est. Contra senectus Ecclesiae ad vitam ducit perpetuam, ad beatitudinem mirabilem, ad pulchritudinem singularem, ut luceant sicut angeli Dei meruerint in illa congregatione numerari. Subiunxit etiam, in misericordia uberi, ut et multa intelligeres dona et beneficia sine dubitatione perpetua; quod totum contra saeculi istius senectutem dicitur, quae malis ingravantibus oneratur. |
16 | (Vers. 11.) Et respexit oculus meus inimicos meos: et insurgentes in me malignantes audivit auris mea. Inimici scilicet sunt Ecclesiae, quos superius dixit operari iniquitatem. Tunc aperte in illa iudicatione videbuntur, quando qui hic celati sunt, ibi cum suis operibus apparebunt; quos tunc iratus respicit, quando in sinistram partem segregatos esse cognoscit. Sequitur, et insurgentes in me malignantes audivit auris mea. Insurgentes sunt malignantes divites huius saeculi, qui hic paupertatem Ecclesiae impia elatione despiciunt. Hos audibunt [ed., audiunt] aures omnium fidelium, quando increpationibus propriis sua desideria factaque condemnabunt: dicturi sunt enim (sicut Salomon dicit): Quid nobis profuit superbia, aut quid divitiarum iactantia contulit nobis [Sap. V, 8]? et caetera. Ibi enim audiuntur sua vota damnantes, qui se in hoc saeculo beatissimos aestimabant. |
17 | (Vers. 12.) Iustus ut palma florebit, ut cedrus Libani multiplicabitur. Ad ingressum tertium sancta venit Ecclesia, ubi sic per comparationes memorat praemia beatorum, sicut superius dixit damnari posse facta peccantium. Feno enim comparati sunt peccatores, quod delectabili quidem viriditate oritur, sed celerrimo fine siccatur; iustus vero dignissime comparatur palmae. Palma enim dicta est quasi pacis alma, quae praemium est in agone vincentibus, sicut Apostolus dicit. Nunc tendo ad palmam supernae vocationis [Philip. III, 14]. Haec supra terram hispida est, et quibusdam tumoribus inaequalis; sed ubi ad superna processerit, dulcissimorum fructuum suavitate completur, et quasi quibusdam radiis ornata distenditur. Sic iustorum conversatio in hoc mundo duris est laboribus plena, sed in supernis probatur esse pulcherrima. Sequitur cedri secunda comparatio, quae multo palmis probatur excelsior. Lignum bene olens, ad pondera portanda fortissimum; quod licet procerum ubique nascatur, in Libano tamen monte celsius invenitur. Ita iustus multiplici laude celebratus, et cedri proceritatem et pulchritudinem dictus est habere palmarum. Quae figura dicitur ison, id est aequalitas, quando res aliquae parilitate similes, adhibita laude vel detractione, iunguntur |
18 | (Vers. 13.) Plantati in domo Domini, in atriis domus Dei nostri florebunt. Quoniam iustos viros electis arboribus comparavit, nunc amoenitatem et pulchritudinem Ecclesiae catholicae brevissima commemoratione designat; in qua, dum plantatio dicitur, praedestinatio Domini significatur: quia nisi quis in ea plantatus fuerit, crementum felicissimum non habebit. Considera etiam quod plantatos in domo Domini, in atriis florere manifestat: scilicet quoniam qui in ista Ecclesia per gratiam Domini plantatur, in illo ingressu Ierusalem modis omnibus florebunt. Atrium enim initium dicitur mansionis; domus autem interiora membra designat; et utrumque simul uni rei non potest convenire. Hic enim iustus bene dicitur plantatus, qui radicibus virtutum terrenis visceribus firmiter continetur. In atriis enim merito florebit, quando in illo resurrectionis initio auditi muneris felicitate gaudebit, id est, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi [Matth. XXV, 34]. |
19 | (Vers. 14.) Adhuc multiplicabuntur in senecta uberi, et bene patientes erunt. Senecta hominum arida atque sterilis est; Ecclesia vero tunc magis incipit esse uberrima, quando ad finem saeculi fuerit, Domino miserante, perducta. O senectus viridis, et floribus comparata maturitas! Apparet quoniam domus ista coelo tegitur, in qua homines plantantur ut floreant. In fine siquidem saeculi sanctorum numerus crescit, et persecutionibus crebris agitur, ut cito praedestinatorum numerus impleatur. Sic et superius dixit: Et senectus mea in misericordia uberi. Addidit, et bene patientes erunt, quia bealorum passiones coelorum regna conquirunt. |
20 | (Vers. 15.) Ut annuntient: Quoniam iustus Dominus Deus noster, et non est iniquitas in eo. Sancti quos superius dixit, bene patientes erunt, dum coeperint praemia divina suscipere. Annuntiabunt: Quoniam iustus est Dominus, id est qui servis suis promissa dona complevit. Et non est in eo iniquitas, ut in hoc mundo pro se pertulerit periclitari, quos ibi ornabit corona martyrii. |
|
21 | Conclusio psalmi |
|
22 | Commonuit nos sancta mater Ecclesia quemadmodum peccatores ut tenum pereant, et iusti ut palma floreant. Dixit etiam qua vicissitudine gaudeant qui hic crebris afflictionibus ingravantur. Ipsa est dies sabbati quam titulus praedixit, in qua iusti sub exsultatione laudes Domini celebrabunt, et liberati a mundi huius persecutionibus feriata securitate gaudebunt. Ne desperemus, bona promisit; ne peccemus, graviter comminata est. Sic totum pro nobis agitur, quod nos admonere dignatur. |