monumenta.ch > Cassiodorus > 89
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, in Psalmum LXXXVIII <<<     >>> in Psalmum XC

Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, in Psalmum LXXXIX

1 Oratio Moysi hominis Dei.
2 Non est dubium (sicut saepe diximus) talia nomina titulis adhiberi, quae textum psalmorum interpretatione sua videantur aperire. In primis oratio posita est, per quam ira Domini suspenditur, venia procuratur, poena refugitur, et praemiorum largitas impetratur, cum Domino loquitur, cum Iudice fabulatur, praesentem sibi facit quem videre non praevalet, et illum per eam placat, quem suis actibus vehementer exaggerat [ed., exacerbat]. Haec Domini quodammodo praestat secretum, praebet suggestionibus locum, ad penetralia Iudicis peccator admittitur; et nullus inde respuitur, nisi qui in ea tepidus invenitur. Quod mavult petit, supra quam meretur acquirit; tristis ad eam venit, sed laetus abscedit. Oratio quippe sancta sic devotos salvat, ut beatos reddat, dum criminosos accipiat. Innumera sunt huius bonitatis exempla; sed illud sufficiat, quod ipse quoque Dominus, exempla nobis vitalia tribuens, orare dignatus est. Unde merito tali ac tanto viro praemissa est oratio, qui frequenter indignantem Dominum mirabili supplicationis placavit exemplo. Hunc autem psalmum tertium noverimus esse eorum qui orationem in titulo suo continere monstrantur. Moysen enim illum celeberrimum virum per quem Dominus legem Israelitico populo dedit, manifestum est ministrum fuisse Testamenti Veteris, et prophetam NOVI. De ipso enim in Evangelio dicit: Si crederetis Moysi, crederetis et mihi, de me enim ille scripsit [Ioan. V, 46]. Et quia utraque psalmus iste coniunxit, merito illi tale nomen appositum est, quod duo sacramenta vi sui nominis indicaret. Moyses quippe interpretatur assumptus, eo quod de aquis a filia Pharaonis fuerit elevatus; quod propter mare Rubrum Israelitas significat: propter gratiam vero baptismatis pertinet ad populum Christianum. Additum est etiam, hominis Dei, ne alterum fortasse cogitares, nisi eum qui divinis colloquiis honoratus, meruit esse primarius; ut iam non servus, sed homo ipsius esse diceretur. Hoc enim non de famulis, sed de liberis dicimus et amicis, sicut in Exodo legitur: Loquebatur autem Dominus ad Moysen facie ad faciem, sicut loqui solet homo ad amicum suum [Exod. XXXIII, 11].
3 Divisio psalmi.
4 Moyses vir sanctissimus, et operibus mirabilis, et colloquio divino reverendus, in prima sectione inchoat a laude Iudicis, beneficia eius breviter potestatemque commemorans. Deinde infirmitati nostrae, quam et ipse multis modis ostendit, postulat subveniri. Tertio exorat adventum Domini Salvatoris celerius innotescere, quem sciebat humano generi profutura praestare.
5 Expositio psalmi.
6 (Vers. 1.) Domine, refugium factus es nobis, a generatione et progenie. Moyses ille venerabilis in typo sanctae Ecclesiae, quam praefiguratione gestabat, Domino fusa oratione gratias agit, quod in hoc saeculi salo factus fuerit eius insigne refugium. Primum quod inter Hebraeorum filios est, ut moreretur, abiectus; deinde quod regis Aegyptiorum pertulit nefanda certamina; tertio maris Rubri inaudita miracula; postremum murmurantis populi contumaciam formidandam: sed in his omnibus factus est illi refugium, cum ab universis discriminibus noscitur esse liberatus. Merito ergo periculorum suorum recordatus, tale cognoscitur fecisse principium. Verum ut hoc non tantum de uno homine, sed de universali Ecclesia debuissemus advertere, nobis posuit, non mihi: quoniam cunctae Ecclesiae, quae in hac saeculi tempestate versatur, tutissimum refugium semper est Dominus. Nam vide quid sequitur, A generatione et progenie. A generatione, significat ex quo generari coeptum est genus humanum. Progeniem vero dixit usque ad finem saeculi, cum progenies sibi humani generis per aetates singulas reparata succedit; ac si diceret, semper.
7 (Vers. 2.) Priusquam fierent montes, et formaretur orbis terrae, a saeculo et usque in saeculum tu es. Quia in primo versu dixerat: Refugium factus es nobis, ne temporalem adverteres esse Deitatem, nunc de eius aeternitate disseruit. Sed ut hanc perennitatem apertissime possimus advertere, montes hic non aliquid terrenum, sed coelorum potestates eximias, quoniam de universa terra subsequitur; ut revera dicatur Domino congruenter, tu es, antequam coelestia terrenaque formares. Istud enim prius non habet principium, sed immensum atque incomprehensibile esse declaratur, quando ab ipsis quoque principiis prius esse dignoscitur. Sequitur, a saeculo et usque in saeculum tu es; quasi aut ante saeculum, aut post saeculum non est Deus. Sed hic, a saeculo et usque in saeculum, aeternitatem debemus advertere. Graeci enim codices aeternitatem habent, quod patres nostri a saeculo et usque in saeculum transtulerunt. Tu es competenter dicitur Deo, quia non habet praeteritum nec futurum; sic enim et ipsi Moysi dictum est: Dices filiis Israel: Ego sum qui sum: et qui est, misit me ad vos [Exod. III, 14]. Unde merito vir sanctus posuit, tu es, quod ab ipso se audisse meminerat. Sed hoc ad Patrem, hoc ad Filium, hoc ad Spiritum sanctum pertinere non dubium est. Essentia enim individuae Trinitatis, quae ab eo quod est, esse veraciter et proprie dicitur, praesentia semper habet, quae inter nos aut praeterita dicimus aut futura.
8 (Vers. 3.) Ne avertas hominem in humilitatem; et dixisti: Convertimini, filii hominum. Venit ad secundam partem, in qua ille vir sanctus a Domino petit quae illum praecepisse cognovit. Dicit enim: Ne avertas hominem in humilitatem, id est, ne in mundi istius concupiscentiam ambitionemque proiicias. Humilitatem quippe hic terrenam concupiscentiam debemus advertere, quae apud Deum abiecta atque contemptibilis est, non illam gloriosam qua peccata nostra Domino confitemur. Hoc ergo vir sanctus deprecatur quod Divinitas iubet, ne voluntas hominum a coelesti sublimitate deiecta, amare mundi permittatur humillima, humilia utique quae sua vilitate [ed., humilitate] sordescunt. Sequitur, et dixisti: Convertimini, filii hominum. Hic et pro quia positum est, ut unum nobis sensum aperiat adunata sententia. Vides quam sit probabilis superior illa petitio: quia cum Dominus praeceperit filios hominum converti, ipso debeant miserante salvari. Quis enim alter potest a mundi ambitu liberare, nisi is qui docuit fideles coelorum regna perquirere? Merito ergo petit ne deserantur homines in lubricis lapsibus, quibus dictum est: Convertimini.
9 (Vers. 4.) Quoniam mille anni ante oculos tuos, tanquam dies hesterna, quae praeteriit, et sicut custodia in nocte. Causa redditur quare saeculi ambitio debeat declinari: Quoniam mille anni non solum pauci sint ante oculos Dei, sed tanquam hesterna dies habeantur omnino praeteriti. Quae figura dicitur tapinosis, id est humiliatio, quando cuiuslibet rei magnitudo minuitur in exiguam parvitatem. Non enim vel ipsi uni diei praesenti, sed praeterito comparatur tam longissimus ordo saeculorum. Mille enim finitum pro infinito posuit, aetatem veterum fortasse designans, qui magna longaevitate repleti sunt. Sequitur, et sicut custodia in nocte. Ut illos mille annos (quos superius dixit) annulatos esse cognosceres, non iam uni diei praeterito, sed etiam nocturno tempori brevissimo comparantur. Custodia enim nocturna, quae humanas assolet exercere vigilias, ternis horis excubantibus deputatur, ubi sibi succedentibus turmis nihil longinquum agitur nec morosum. Pulchre autem humanam vitam nocturnis comparavit excubiis, ubi totum sub obscuritate et trepidatione geritur, quando mens hominum vitiis carnalibus circumdata pulsatur. Huic autem versui subdistinctiones ponendae sunt, quoniam subsequitur plenitudo sententiae.
10 (Vers. 5.) Quae pro nihilo habentur, anni erunt eorum: mane sicut herba transeat. Hoc erat quod de versu superiori pendebat: quoniam sicut duo illa quae superius dixit, hoc est, diem praeteritum, et custodiam nocturnam, quae pro nihilo habentur, intulit: Anni erunt eorum. Et ideo sicut paulo ante dixit supplicandum est, Ne avertas hominem in humilitatem, addidit, mane sicut herba transeat. Adhuc illa fugitiva et transitoria vitae hominum comparantur. Frequenter enim herba intra momentum aut pastu animalium, aut aliqua tritura consumitur: sic sunt anni hominum qui pro nihilo habentur. Mane, id est in ipsa vita qua fruuntur, transeunt atque peraguntur; nec de longinquitate eorum potest esse satietas, ubi terminus festina celeritate suscipitur.
11 (Vers. 6.) Mane floreat et praetereat; vespere aecidat, induret et arescat. Bene carnis infirmitas fugitivis herbarum aetatibus comparatur. Mane significat totam hominis vitam, in qua et florere et praeterire dignoscitur. Vespere autem quod indicat lucis occasum, tempus dicit quo transit homo de saeculo; mox enim ut in mortem deciderit, post durescit in cadaver, ac deinde arescit [ed., crescit] in pulverem, quod et herbis et corporibus humanis noscitur esse commune. Sed hic mane et vespere (ut mihi videtur) non unum diem debemus advertere; partes enim istae non sunt iungendae, quia singulae pro brevitatis intellectu sunt positae. Haec autem ideo diligentius excoluntur, ne quis sibi hominum de vita longissima blandiatur.
12 (Vers. 7.) Quoniam defecimus in ira tua, et in furore tuo conturbati sumus. Vir sanctus memor actuum priorum illum furorem Dei recordatur, quem pro Iudaica murmuratione sustinuit, quando ei Dominus dixit: Cerno quod populus iste dura cervice sit: dimitte me ut irascatur furor meus contra eum, et deleam eos, faciamque te in gentem magnam [Exod. XXXII, 9, 10]. Quapropter formidabili recordatione turbatus est, qui pro tali populo supplicabat. Defecimus enim dictum est, humana infirmitate fatigati: Conturbati sumus mortis cogitata formidine, quam metuebant propter debitas ultiones.
13 (Vers. 8.) Posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo; saeculum nostrum in illuminatione vultus tui. De saeculo transacti temporis dicit, quando Iudaicus populus et miraculis visitabatur et poenis. Non credendo enim quae videbant, ultoris Iudicis patiebantur aspectum. Nam in alio loco dicit: Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata [Psal. XXXI, 1]. Illa enim tegebantur, quae ad veniam perveniebant: haec autem illuminabantur, quae vindictam protinus sustinebant.
14 (Vers. 9.) Quoniam omnes dies nostri defecerunt: et in ira tua defecimus: anni nostri sicut aranea meditabantur. Brevitatem vitae humanae dicit per iram Domini provenisse: quoniam longioris vitae praesumptione peccabant. Ad quam enim brevitatem pervenerint post illam numerositatem prioris saeculi infra dicturus est. Nam quod dicit: Omnes dies nostri defecerunt, ad annos pertinet imminutos. Quod vero sequitur, et in ira tua defecimus, ad tribulationes aerumnasque respicit, quas in ipsa vita parvissima sustinemus: quoniam insolentia nostra aliter non poterat corrigi, nisi per flagella Domini probaremur affligi. Sequitur nimis apta comparatio: Anni nostri sicut aranea meditabantur. Malignitatem vitae nostrae posita similitudo declarat. Aranea enim est animal debile ac tenuissimum, quod transeuntibus muscis ad escam sibi procurandam quaedam retia dolose contexit: sic anni eorum qui sceleratis operibus dediti sunt, inanibus et subdolis machinationibus occupantur. Aranea enim dicta est, quod sit arida nimisque subtilis. Et vide quemadmodum actus ipsos [ed., ipsius] positum verbum declaret. Meditabantur, dixit, non operabantur; ut ostenderet eos sine aliqua utilitate transiisse, qui sub nullo fructu bonorum, sed sub ancipiti meditatione vixerunt.
15 (Vers. 10.) Dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni; si autem in potentatibus octoginta anni, et plurimum eorum labor et dolor. Si annos illos ad litteram velimus advertere, multos hominum et nonagenarios bene vigentes invenies, et iterum necdum septuagenarios debilitate confectos; ut quod hic dicitur, constare minime posse videatur. Sed numerum septuagenarium legi potius decenter aptamus, quae sabbatum diem septimum observandum esse praecepit. Octogenarium vero populo Christiano aptissime deputamus, qui octavum diem Resurrectionis dominicae sancta festivitate veneratur: ut duo Testamenta (sicut in septuagesimo psalmo iam diximus, ubi opus istud divisimus) per hunc numerum significasse videatur. Ipsa sunt enim praecepta, in quibus fideles animae saluberrima mentis valetudine reguntur. Octogenario vero numero addidit in potentatibus, quia tunc revera coepimus habere potentiam, quando nobis Dominus Salvator apparuit. Isti sunt ergo dies annorum nostrorum, qui nobis probabilis vitae conferunt claritatem; ut merito dies dicantur, per quos Dominum in verbis suis illuminata mente conspicimus. Et intende quid sequitur: Et plurimum eorum labor et dolor; id est, qui haec duo Testamenta transcenderit, laboribus maximis et doloribus implicatur. Non enim illic est aliquid (sicut haeretici faciunt) plus minusve sentire, ubi coelestem regulam servat moderata distinctio.
16 (Vers. 11.) Quoniam superveniet super nos mansuetudo, et corripiemur. Quis novit potestatem irae tuae, aut prae timore iram tuam dinumerare? Quia dixerat: Plurimum eorum labor et dolor, nunc ipsum excolit dicens, non debere legis praecepta transcendi: quia superveniens Iesus Christus, qui est mansuetudo per fecta, nos corripit et emendat, si Testamenta eius contumaciter negligamus. Et quoniam dixit, corripiemur, praemisit mansuetudinem, ut intelligamus omnes emendationes Domini fidelibus pietatis intentione provenire. Sequitur, Quis novit potestatem irae tuae, aut prae timore iram tuam dinumerare? Merito ille Moyses, qui expertus fuerat quanta Dominus peccanti populo reddidisset, dum eum crebris murmurationibus incitasset, exclamat nullius considerationem ad vindictae eius pervenire mensuram, nec dinumerari posse quanta ille praevalet iratus efficere. Et nota quod in utraque parte praedicatur virtutis immensitas. Nam sicut praemia Domini plenissime nequeunt intelligi, ita nec vindictae mensura praevalet apprehendi. Bene autem addidit, prae timore, sicut et alius propheta dicit: Consideravi opera tua, et expavi [Habac. III, 2].
17 (Vers. 12.) Dexteram tuam, Domine, notam fac nobis, et eruditos corde in sapientia. Vir ille sanctissimus et utriusque Testamenti intellector egregius venit ad tertiam partem, in qua deprecatur Patrem, ut Iesus Christus Iudaico populo et gentibus salutariter appareret. Nam ut utrumque populum complecteretur, plurali numero posuit, nobis, sicut et in primo versu psalmi iam factum est. Dexteram enim dicit ipsum Dominum Salvatorem, de quo alibi scriptum est: Dextera manus tuae, Domine, confregit inimicos [Exod. XV, 6]; petens ut ipse illis notus efficiatur, per quem omnia profutura discuntur. Et eruditos corde in sapientia. Desiderio ipsius non sufficit adventum Domini postulare, quia multi eum corporaliter videntes, Deum minime crediderunt, ideoque addidit, Eruditos corde in sapientia; id est intellectum habentes in Dominum Christum. Eruditus enim dicitur quasi ex omni rude elicitus. Ipse est enim virtus et sapientia Patris, quem hic postulat non corporeis oculis, sed erudito corde cognoscere: quia hoc profuit revera illum videre, qui eum meruerunt illuminata mente conspicere.
18 (Vers. 13.) Convertere, Domine, aliquantutum, et deprecabilis esto super servos tuos. Consuetudinem suam vir sanctus operatur, qui dicit in Exodo: Esto placabilis super nequitiam populi tui [Exod. XXXII, 12]. Ipso affectu, ipsa gratia rogat Dominum, ut iustitiam suam aliqua lenitate retemperet; quatenus exorari possit a peccatoribus, quibus iuste noscebatur iratus. Intuendum est autem quod non dixit ex toto convertere, sed aliquantulum: quia hoc magis nobis expedit, quando nos aliquis stimulus tribulationis affligit; ut saepe commoniti saluberrima conversione valeamus peccatorum veniam promereri.
19 (Vers. 14.) Repleti sumus mane misericordia tua; exsultavimus et delectati sumus in omnibus diebus nostris. Misericordiam dici Dominum Salvatorem nullus ignorat, qui miseris datus est, ut per ipsum viverent, qui per se cognoscebantur omnimodis interiisse. Repletum se ergo dicit hac misericordia mane, id est lucida contemplatione, quoniam vir sanctus Christi Domini praevidebat adventum. Et necesse fuit ut eius cor exsultaret in laude, delectaretur in contemplatione omnibus diebus vitae suae, cuius anima tali munere repleta, coelesti exsultatione gaudebat. Quae figura dicitur idea, cum rem futuram velut oculis offerentes, motum animi vivaciter incitamus.
20 (Vers. 15.) Delectati sumus pro diebus quibus nos humiliasti, annis in quibus vidimus mala. Tribulationes quas hominibus providentia divina concedit, quam veraci aestimatione perpenderat, ut delectatum se in eis diceret, per quas humiliandum populum salutariter sentiebat. Sciebat enim fidelibus viris noxiam esse superbiam; et inde Domino gratias agit, unde credentes profecisse cognovit. Quapropter in illis annis se delectatum esse confitetur, in quibus viderat mala; mala scilicet quae gravia putabat, dum pateretur humanitas. Nam viro sancto et contemplanti veritatem non solum gravia non fuerunt, sed etiam suavia sibi exstitisse professus est.
21 (Vers. 16.) Respice in servos tuos et in opera tua, Domine; et dirige filios eorum. Sancta conscientia non desinit facere in opere alieno quod exercebat in proprio. Quibus enim orationibus pro Israelitis supplicaverit Domino, omnino notissimum est. Nunc eadem simili fine concludit, ut peccantibus Iudaeis parcat, et filios eorum sancta credulitate recorrigat; quatenus si illi (iniquitate sua faciente) dispersi sunt, saltem eorum soboles in fine saeculi conversa, ad veniam pervenire mereatur. Quod prophetiae spiritu (sicut saepe diximus) noverat esse faciendum. Et considera quibus verbis pietatem boni Iudicis invitavit, ut primo diceret, in servos tuos; deinde, in opera tua; quatenus etsi factis suis veniam non mererentur accipere, eam Creatoris opera valde laudabilis impetraret. Quod argumentum apud rhetores dicitur a laude iudicis.
22 (Vers. 17.) Et sit splendor Domini Dei nostri super nos; et opera manuum nostrarum dirige super nos. Splendor Domini super nos est, quando crucis eius impressione decoramur, et vexillum triumphi ipsius in fronte portamus; sicut Apostolus dicit: Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo [Galat. VI, 14]. Hinc et in alio psalmo dictum est: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine [Psal. IV, 7]. Sequitur, et opera manuum nostrarum dirige super nos. Opera nostra dirigit super nos, quando nobis donaverit veniam peccatorum, ut cum fuerimus perversi, efficiamur eius correctione rectissimi.
23 Conclusio psalmi.
24 Consideremus, viri prudentissimi, quam multa nobis legis divinae mysteria per diversos numeros indicentur, quod hic vitas hominum septuagenarii et octogenarii numeri supputatione recolligat; quod cunctus ordo Psalmorum mystico sit calculo comprehensus; quod omnes libros divinos numerus arcanus includit; quod et alia legis divinae mysteria multifario calculo continentur. Arenam maris, pluviarum guttas, hominum capillos legimus esse sub numero. Et ut brevi compendio disciplinae ipsius laudem virtutemque noscamus, Salomon ait: Omnia in mensura, et numero, et pondere Deum fecisse [Sap. XI, 21]; ut cunctis indubitanter appareat arithmeticam disciplinam ubique esse diffusam. Hanc auctores saecularium litterarum diligentius perscrutantes in multis partibus diviserunt, id est in pari et impari, in perfecto et imperfecto, in superfluo et imminuto, et caeteris quae in ipsis auctoribus evidentissime continentur; quas studiosis legere et sana mente tractare nostri quoque permisere maiores. Deum tamen in omnibus rogemus ut sensus nostros aperiat, et ad veram sapientiam sua nos illuminatione perducat. Quidquid enim legeris, quidquid excogitaveris, ita dulcescere poterit tibi, si sapore superni muneris condiaris.
Cassiodorus HOME



Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, in Psalmum LXXXVIII <<<     >>> in Psalmum XC
monumenta.ch > Cassiodorus > 89