Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, in Psalmum LXXXVIII
|
1 | Intellectus Ethan Israelitae. |
|
2 | Non tam secundum ordinem tituli, quam ad commoditatem intelligentiae exponenda sunt verba quae posuit, ut facilius nobis rei veritas eiuscescat. Ethan interpretatur robustus; Israelita videns Deum. Et quia psalmus iste erat laudes et promissiones Domini narraturus, ideo illi tale nomen constat appositum, ut fidelium verborum indicaret incommutabilem firmitatem. Intellectus enim (ut saepe diximus) ad superna referendus est, ubi revera recte intelligens tendit mentis intuitum. Est enim de Christianorum spe et de magnificentia Domini multa dicturus; per quae nemo decipitur, si supplicantis animus in istius Ethan constantissima voluntate roboretur. |
|
3 | Divisio psalmi. |
|
4 | Ethan iste quem diximus indicare robustum, tanta mentis illuminatione completus est, ut Israelita verissime nuncupetur. Primo ingressu psalmi dicit se misericordias Domini cantaturum, quoniam multa promisit fideli populo profutura. Secunda parte diversis modis laudes Domini potentiamque describit. Tertia in Christum Dominum paternas pollicitationes enumerat. Quarta Dominus Christus-propter passionem quam pertulit, traditus inimicis esse memoratur. Quinta fragilitati humanae postulat subveniri, quia non in vanum filios hominum ab ipso asserit esse plasmatos. Sexta rogat Dominum, ut promissiones suas impleat, quas David servo suo fecisse declaratur, et memor sit qualia servi eius ab impiis opprobria sustinebant. |
|
5 | Expositio psalmi. |
|
6 | (Vers. 1.) Misericordias tuas, Domine, in aeternum cantabo: in generatione et progenie pronuntiabo veritatem tuam in ore meo. Iure robustus dicitur, qui tam firma dicturus est. Iste enim Ethan Domini est misericordias cantaturus, quae et aeterna semper stabilitate consistunt, et perpetuis sunt celebrandae praeconiis. Fecit enim mirabilem in humano genere pietatem, ut quod perierat requireret, et vulnerata salvaret. In generatione vero et progenie quod addidit, duos significat populos, Iudaicum scilicet et gentilem, quibus se veritatem pronuntiaturum esse testatur, quam dicit inferius. Sequitur, et veritatem tuam in ore meo; revera ut quam sensu perceperat, ore loqueretur. Et bene dictum est, in ore meo, quia quod ex ore progreditur, cito dilabitur; quod vero in ore versatur, diutina devotione celebratur. |
7 | (Vers. 2.) Quoniam dixisti: In aeternum misericordia aedificabitur: in coelis praeparabitur veritas tua. Ipsa est veritas quam vir sanctus se pronuntiaturum esse praedixerat. Et merito illam confidenter praedicabat, quando eam Dominus absolute promiserat; non enim potest falli qui sequitur verba veritatis. Sed videamus quid significet, in aeternum misericordia aedificabitur. Sunt enim aedificationes quae consurgere nequeunt, nisi eis fuerit praemissa destructio, ut idolorum cultores, ut pessimarum consuetudinum sequaces. Isti enim, nisi a malis suis fuerint destructi, in bonum nequeunt aedificari, sicut dictum est Ieremiae: Ecce posui te, ut aedifices et destruas [Ierem. I, 10]. Ista vero misericordia non destruitur, sed semper viget, semper augetur. Sequitur, in coelis praeparabitur veritas tua. Coeli (sicut saepe diximus) significant apostolos, quorum praedicationibus actum est, ut inculcaretur gentibus religio Christiana. Verum haec omnia usque ad diapsalma mediis subdistinctionibus protrahenda sunt: quia totum ad illud respicit, quod ait: Quoniam dixisti. Quae figura dicitur, ἀπὸ κοῖνου, id est, a communi, quando superiora ad inferiora respondent. |
8 | (Vers. 3.) Disposui testamentum electis meis; iuravi David servo meo. Nunc verba Domini refert, quae superius eum dixisse memoravit. Nam quamvis omnibus denuntiasse videatur, electis tamen suis tantum ista disposuit, qui ei dono ipsius credere maluerunt; ne ad promissionem talem et illi tenerentur, qui de David semine se descendere carnaliter praeferebant. Addidit, iuravi David servo meo. Divinum sacramentum promissionis noscitur esse securitas, quia solus iuste et definitive promittit, cui subiacet implere quod dixerit. Humana enim fragilitas ideo prohibetur sacramentorum se promissionibus obligare, quia non est in potestate ipsius quae pollicetur efficere. Iurat ergo iustissime Deus, cum iure suo promittit omnia. Nam et ipsum nomen indicat causam: iuravit enim dicimus, iure oravit, id est iuste locutus est. |
9 | (Vers. 4.) Usque in aeternum praeparabo semen tuum: et aedificabo in saeculum saeculi sedem tuam. Perventum est ad illa quae Pater promiserat servo suo David. Praeparatus est enim Dominus Christus, qui ex semine ipsius descenderet carnis origine, usque in aeternum Rex regum et Dominus dominantium. Sed quod dixit, Praeparabo, ad humanitatem eius pertinet, non ad deitatem, qua consubstantialis, omnipotens et coaeternus est Patri. Sequitur, et aedificabo in saeculum saeculi sedem tuam. Pollicitatio ista tota pertinet ad Dominum Salvatorem. Ipsi enim tunc sedes promittebatur, quae postea in sanctorum erat facienda pectoribus. Sedes enim est Domini omnis sanctus, quem quasi splendidissimum thronum dignatione suae maiestatis insederit; sicut de Spiritu sancto legitur: Et apparuerunt illis dispertitae linguae tanquam ignis, seditque super unumquemque eorum: et repleti sunt omnes Spiritu sancto [Act. II, 3]. |
10 | (Vers. 5.) Confitebuntur coeli mirabilia tua, Domine, et veritatem tuam in ecclesia sanctorum. Venit ad secundam partem, divinae potentiae sacramenta dicturus. Confitebuntur enim coeli, qui sunt veri praedicatores, quantis miraculis Dominus mundum, prout ipsi placitum fuerit, administret: quemadmodum omnis creatura eius imperiis obsecundet; conversionesque rerum non casualiter agi (ut quidam vanissimi putaverunt), sed eius ineffabili virtute praedidicant contineri. Addidit, et veritatem tuam in ecclesia sanctorum. Mirabilia dixit ubique praedicanda; veritatem autem in sanctorum ecclesia confitendam, ubi creditur, Verbum caro factum [Ioan. I, 14], ubi sancta Trinitas sic suscipitur, ut unus, sicuti est Deus, Dominus cunctorum ore laudetur. |
11 | (Vers. 6.) Quoniam quis in nubibus aequabitur Domino, aut quis similis erit Deo inter filios Dei? Nubes frequenter diximus verbi Dei esse praedicatores, qui per Spiritum sanctum populos divina gratia compluebant; sed tamen erant obnoxii lege peccati; potentes quidem in miraculis, in praedicatione terribiles. Sed quis eorum esse poterat Christo similis, quanquam et ipse carnis velamine tegeretur? Aliud est enim qui de proprio potest, aliud qui de altero clarus est. Simili modo nec inter filios Dei habere potuit aequalem; quoniam ille per naturam est Filius, sancti vero per gratiam; ille sine aliquo peccato, isti per ipsum a peccatis probantur exuti. Quae ideo dicta sunt, ne quis illum tantum hominem sacrilegis ausibus aestimaret. |
12 | (Vers. 7.) Deus qui glorificatur in consilio sanctorum, magnus et metuendus super omnes qui in circuitu eius sunt. Exponit quod superius dixit, quia similem habere non poterat, qui omnia continebat. Ipse enim Dominus Christus qui praedicatur a sanctis, magnus dicitur propter quod Deus est; metuendus a potestate mirabili. Super omnes qui in circuitu eius sunt; sancti scilicet, quos superius Dei filios dixit, qui dono ipsius gratiae proximantur. Sed iure supra eos ille probatur excelsus, per quem omnes noscuntur esse gloriosi. Considera vero quod per duodecimam speciem definitionis, quae Graece κατ᾽ ἔπαινον, Latine per laudem dicitur, usque ad divisionem subiectos versus decurrit, et per diversa praeconia quis sit iste Dominus indicatur. |
13 | (Vers. 8.) Domine Deus virtutum, quis similis tibi? potens es, Domine, et veritas tua in circuitu tuo. Post illa quae superius dixit, aptissima est sententia subsecuta, Quis similis tibi? id est, quia virtutum es Dominus. Sancti enim ditantur virtutibus, non dominantur; tu autem illis rebus imperas, quibus illi te praestante praeclari sunt. Merito repetitum est, quis similis tibi? Tu ex te potens es, illi de te; illi veritate tua illuminati sunt, tibi autem veritas tua individue semper inest. |
14 | (Vers. 9.) Tu dominaris potestati maris: motum autem fluctuum eius tu mitigas. Nunc dicit multifarias enumerationes, per quas singularem potestatem Domini evidenter ostendat. Potestas maris, huius saeculi honor est, qui frequenter in martyres Christi rapido tumore surrexit. Sed tamen ne putaretur voluntas illa ex sua potestate grassari, dicit etiam his: Tu dominaris, quando feroces motus pro sanctorum utilitate convertis; sicut ipse in Evangelio dicit: Non haberes in me potestatem, nisi tibi data esset desuper [Ioan. XIX, 11]. Et quia dixerat, dominaris, sequitur digna probatio; quoniam fluctus eius ipse mitigat. Et considera quia mitigat dixit, non tollit; quoniam si eam funditus adimeret, coronam martyres non haberent. Quod et si historice malis advertere, Dominum mitigare fluctus maris [Matth. VIII, 26] Evangelii locus ille testatur, quando periclitantibus discipulis, vento ut quiesceret, mari ut tranquillum fieret, imperavit. |
15 | (Vers. 10.) Tu humiliasti sicut vulneratum, superbum: et in virtute brachii tui dispersisti inimicos tuos. Alii sunt qui humiliantur ad ruinam, alii qui inclinantur ad gratiam. Sed ut in malo dictum debuisses advertere, posuit: Sicut vulneratum superbum. Diabolum enim significat, qui elatus supra id quod poterat, humiliatus est suo vitio intra illud quod per naturam non erat, percussus mente, non corpore. Sic ille iniquissimus tanquam vulneratus de coelo corruit in hanc aeris donsissimam crassitatem, sicut in Evangelio Dominus dicit: Vidi Satanam sicut fulgur de coelo cadentem [Luc. X, 18]. Inimicos autem dicit infideles Iudaeos, qui per innumeras gentes Christi Domini virtute dispersi sunt, quem Patris brachium (sicut saepe diximus) auctoritas divina testatur. |
16 | (Vers. 11.) Tui sunt coeli, et tua est terra: orbem terrarum et plenitudinem eius tu fundasti. Quia superius gemina dixerat facta miracula, nunc ea istius versiculi probatione confirmat. Ideo enim triumphavit in coelo de superbo diabolo: ideo in terra de perfido Iudaeo, quoniam ipsius erat utique coelum et terra. Cur enim diabolus, aut Iudaeus in alienis rebus superbirent, dum utraque habere suum probarentur auctorem? Sequitur, orbem terrarum et plenitudinem eius tu fundasti. Haec increpatio adhuc pertinet ad Iudaeos. Sensus ergo talis est: Cur voluerunt stulti in te saevire in hoc mundo, cuius tu, Christe, fundator es; ut nimia dementia videantur talia praesumere, quae humanas vires probantur excedere? Orbis terrarum, pertinet ad totius spatium mundi; plenitudo eius, ad omnes scilicet creaturas quae in eo esse noscuntur. Sic per commemorationes talium rerum breviter cuncta complexus est. |
17 | (Vers. 12.) Aquilonem et mare tu fundasti: Thabor et Hermon in nomine tuo exsultabunt. Aquilonem, adhuc diabolum significat, qui dixit: Ponam sedem meam in Aquilone, et similis ero Altissimo [Isai. XIV, 13, 14]. Mare saeculi huius elatas et iniquas hominum potestates competenter advertimus, quae contra Domini mandata sacrilegis voluntatibus eriguntur, non ut proficiant, sed ut vehementer occumbant: increpans utrosque praesumptionem in se ponere non debere, dum eos a Domino suo constet esse plasmatos. Creatura enim superbire non debet Auctori, quae ab eo ut existere potuisset, accepit. Sequitur, Thabor et Hermon in nomine tuo exsultabunt. Thabor et Hermon, montes sunt Syriae provinciae, quorum nomina ingentia sacramenta parturiunt. Thabor enim dicitur veniens lumen; quod specialiter ad adventum pertinet Domini Salvatoris, de quo dictum est: Erat lumen verum quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum [Ioan. I, 9]. Hermon significat anathema eius, id est diaboli, quod a Christianis Domino veniente suscepit. Dignum enim fuit, ut praesente lumine tenebrosus diabolus vinceretur. Isti ergo exsultabunt in nomine Domini, sicut alibi fideles dicunt: Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam [Psal. CXIII, 1, 8]. |
18 | (Vers. 13.) Tuum brachium cum potentia: firmetur manus tua, et exaltetur dextera tua. Brachium frequenter quidem legimus humanam significare virtutem, sicut propheta dicit: Maledictus homo qui ponit carnem spem brachii sui, et a Domino recedit cor eius [Ierem. XVII, 5]. Sed non potest habere potentiam, nisi quanta ei pro tempore fuerit attributa. Hic autem, ut significaret Dominum Salvatorem, dictum est: Brachium tuum cum potentia; hoc est illi esse quod posse; nec aliquando potentia eius tepescit, qui iugiter omnia facit quae vult in coelo et in terra. Addidit, firmetur manus tua, et exaltetur dextera tua. Manus et dextera, si subtiliter inspiciamus, longe diversa sunt. Rogat enim ut manus, id est operatio firmetur in superbos, quatenus inclinati tribulationibus celerrime ad conversionis studia perducantur. Exaltetur autem dextera tua hic fortasse dictum est, id est clarificetur numerus praedestinatorum, qui est ad dexteram collocandus. |
19 | (Vers. 14.) Iustitia et iudicium praeparatio sedis tuae: misericordia et veritas praeibunt faciem tuam. Sedes quidem Domini semper aeterna est: sed tunc nobis apparebit praeparata, quando ipsum cernemus iudicare iustitiam. Eo siquidem tempore sancta nobis aequitas patescet, et verus Iudex ostendetur, quo angelorum mysteria videbuntur. Fit praeparatio sedis eius, quando haec ab hominibus in generali resurrectione cernentur. Sequitur, misericordia et veritas praeibunt faciem tuam. Hoc ad tempus istius mundi non incompetenter aptatur. Faciem enim ipsius, id est declarationem iudicii misericordia et veritas praeibunt. Misericordia est, quia parcit conversis; veritas, quia promissa restituit. Sic utrumque tempus evidenter his sermonibus indicatur. |
20 | (Vers. 15.) Beatus populus qui intelligit iubilationem: Domine, in lumine vultus tui ambulabunt. Ethan ille sanctissimus, quem titulus praemisit, postquam Dei visus est praedicasse mysteria, beati populi multifarias laudes aggreditur per id quod rhetores demonstrativum dicendi genus appellant. Exclamat enim: Beatus populus qui intelligit iubilationem, id est qui immensam laetitiam suam non in propriis viribus, sed in Dei cognoscitur virtute posuisse. Iubilatio est enim copiosa mentis exsultatio, quae verbis non potest explicari. Hanc ergo perscrutari cordis arcano beati est populi; quam sic feliciter advertimus, si auctorem eius pura mente fateamur. Est etiam omnino utilis, si et sic intelligatur dicta sententia, quia ille beatus populus est, qui laudes Dei non solum ore cantat, sed etiam lumine mentis intelligit. Intelligere autem est, si Scripturas sanctas catholicis regulis perscrutetur; si dicta Patrum salutari dogmate quis comprehendat, totumque ad pietatem rectae fidei trahat, quam haereticorum pravitatibus acquiescat. Addidit praemium quod tales consequitur viros: Domine, in lumine vultus tui ambulabunt. Populus ille beatus, quem dixit intelligere iubilationem, in lumine vultus eius ambulat, cum in contemplatione sanctae Trinitatis iugiter perseverat. Ambulat enim, significat vivit, quia tempus istud vitae nostrae quadam commeatione peragitur. |
21 | (Vers. 16.) Et in nomine tuo exsultabunt tota die: et in iustitia tua exaltabuntur. Adhuc in illo praemio perseverat, quod datur huic populo, qui intelligit iubilationem. Nam cum dicit Domino, in nomine tuo exsultabunt, vetat in propria praesumptione gaudere; ne decepta mortalitas ibi ponat laetitiam suam, ubi omnia sunt caduca. Sequitur, tota die, totius vitae tempus ostendit, quia non decet aliquando inde desinere, unde constat perpetua et copiosa gaudia provenire. Quod cum ita factum fuerit, evenit ut exaltentur in Domini iustitia, quando in illa resurrectione ad dexteram fuerint collocati. Ecce qualia dona parata dicit intelligentibus iubilationem. Quapropter negligentiam noxiam proiiciamus, et ad intelligentiae beata studia concitemur: ut et hic, donante Domino, suavi exinde epulatione pascamur, et ibi perpetuae laetitiae munere perfruamur. |
22 | (Vers. 17.) Quoniam gloria virtutis eorum tu es: et in beneplacito tuo exaltabitur cornu nostrum. Merito cornu eorum, id est, potestas exaltabitur, qui in Domino Salvatore, de quo dicit Pater: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui [Matth. III, 17], virtutem suam gloriamque posuerunt: quia dum ad illum refertur omne quod datum est, ipse fit laus nostra et perfecta laetitia. Et nota quod in hoc loco cornu, in bono posuit: alibi vero in malo, ut est illud: Et a cornibus unicorniorum humilitatem meam [Psal. XXI, 22]; non immerito, quoniam data potestas bona malaque facit. |
23 | (Vers. 18.) Quoniam Domini est assumptio, et sancti Israel Regis nostri. Exposuit quare exaltetur cornu in ipsum credentium: Quoniam assumptio, id est gloria illa incarnationis a sancto Israel probatur impleta; in qua omnes spem habentes de profundo peccati sursum erigimur, dum ipsius misericordia sublevante in aeterna gaudia collocamur. Ecce exposita sunt munera, quae promittuntur populo intelligenti iubilationem. Peracta est demonstrativi generis admiranda laudatio, ut in singulis rebus et potentia ipsius narretur, et quis sit iste Dominus, evidentius approbemus. Nunc aliquid de tertia divisione noscamus. |
24 | (Vers. 19.) Tunc locutus es in aspectu filiis tuis, et dixisti: Posui adiutorium super potentem, et exaltavi electum de plebe mea. Hactenus Ethan a sua persona locutus est, nunc venit ad tertiam partem, praedicans verba Patris, quae dicta sunt de Domino Salvatore; ut superior laus indubitata doceretur, quam paterna etiam firmavit auctoritas. Saepe diximus sanctos appellari filios Dei non natura, sed gratia, Istis ergo filiis, id est prophetis et praedicatoribus verbi locutus est Dominus in aspectu, dum eos fecit conspicere quae dicebant. Per hoc enim verbum illud ostenditur, quia quidquid prophetae dixerunt, non ignoranter locuti sunt: sed in contemplatione certissima constituti, viderunt mente quod ore praedicaverunt. Hinc est quod etiam videntes prophetae nuncupantur. Sequitur: Posui adiutorium super potentem. Quaeramus quid velit intelligi adiutorium positum super potentem; nam qui adiutorium quaerit potens non est; qui potens est, non indiget adiuvari. Sed hoc dictum, aut de generali corpore Ecclesiae possumus non incompetenter advertere, quod potens et electum esse nullus ignorat; et huic dicit adiutorium Christum Dominum datum, qui de se in secundo psalmo dixit: Ego autem constitutus sum Rex ab eo super Sion montem sanctum eius [Psal. II, 6]. Aut certe si hoc de Christo Domino velimus advertere quod ait: Posui adiutorium super potentem, ita intelligendum est, ac si diceret: Pater perhibuit testimonium potenti, id est Filio; sicut in Evangelio vox ad eum facta testatur, dicens: Et clarificavi et iterum clarificabo [Ioan. XII, 28]. Hoc est enim fortasse quod dicit, adiutorium positum super potentem. Adiecit, exaltavi electum de plebe mea. Electum dici Dominum Christum Isaias propheta commemorat, dicens: Ecce puer meus suscipiam eum, electus meus complacuit sibi in illo anima mea [Isai. XLII, 1]. Exaltatus est autem, sicut dicit Apostolus: Propter quod et Deus exaltavit (illum, et donavit illi nomen quod est super omne nomen; ut in nomine Iesu omne genu flectatur coelestium, terrestrium et infernorum [Philip. II, 9]. De plebe mea, significat gentem Iudaeorum, unde natum constat Dominum Christum. |
25 | (Vers. 20.) Inveni David servum meum: in oleo sancto meo unxi eum. Quod dicit: Inveni David, Iesum Christum evidenter insinuat, quem superius dixit Potentem. Hoc enim nomen frequenter constat ad ipsum referri, quia et manu fortis dicitur, et desiderabilis invenitur; maxime cum talia sequantur, quae neque David, neque alteri cuiquam iusto praeter Domino Salvatori possint ullatenus convenire. De ipso enim in alio psalmo iam dictum est: Propterea unxit te Deus Deus tuus oleo exsultationis prae varticipibus tuis [Psal. XLIV, 9]. |
26 | (Vers. 21.) Manus enim mea auxiliabitur ei, et brachium meum confortabit eum. Hoc secundum formam servi dicitur, quae assumpta est in utero virginali. Cui auxiliata est manus divina in passionibus suis, et fortitudo Domini firmavit eam; ut quam pro salute mundi pius Redemptor susceperat, propositam perageret passionem. Hoc schema dicitur characterismos, quod Latine informatio vel descriptio nominatur, quando personam absentem quibusdam indiciis velut praesentem facimus intueri. Haec ergo figura totam partem divisionis huius decora varietate complectitur. |
27 | (Vers. 22.) Nihil proficiet inimicus in eo, et filius iniquitatis non nocebit eum. Istud certe ad David quemadmodum pertinere poterit, qui et inimicos fortiores pertulit, et diabolo instigante peccavit? Sed hoc veraciter de Christo animadverti necesse est; nam licet in eum saevierit diabolus, qui est protervus humanitatis inimicus: licet Iuda filius iniquitatis nocere praesumpserit, nullus tamen eorum peccatum, quod iuste accusare potuisset, invenit; sicut ipse dicit: Ecce veniet princeps huius mundi, et in me non inveniet quidquam [Ioan. XIV, 30]. |
28 | Vers. 23. Et concidam inimicos eius a facie ipsius, et odientes eum in fugam convertam. A facie Christi conciduntur inimici, quando eius praesentia conversionis beneficio a propriis criminibus culpisque separantur. Nam facies ipsius cum peccatores dignata fuerit intueri, a pravitatibus suis conciduntur; nec consensum ulterius tenebrosis delictis praebere possunt, qui ad praesentiam veri luminis, Domino miserante, perveniunt. Odientes autem eum in fugam convertuntur, quando impia vita derelicta, ad eius coeperint festinare remedia. Peccati enim memores sua facta refugiunt, et ad beneficia Domini saluberrima se festinatione convertunt. Felix itaque fuga criminum Domini quaesiisse refugium, sicut in alio psalmo iam dictum est: Tu es mihi refugium a pressura quae circumdedit me [Psal. XXXI, 7]. |
29 | (Vers. 24.) Et veritas mea, et misericordia mea cum ipso: et in nomine meo exaltabitur cornu eius. Pater dicit de Filio, veritas mea et misericordia mea cum ipso est; ut intelligamus nihil esse divisum, sed virtutes quas habet Pater, habere simul et Filium, sicut ipse testatur: Omnia Patris mea sunt, et mea Patris sunt [Ioan. XVII, 10]. Veritas pertinet ad iudicium, in qua iudicaturus est mundum; misericordia vero ad pietatem, qua peccata dimittit, et omnia quae praestat gratuita largitate concedit. Sequitur, et in nomine meo exaltabitur cornu eius. Cornu hic significat invictissimam potestatem, de qua ipse in Evangelio dicit: Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra [Matth. XXVIII, 18]. |
30 | (Vers. 25.) Et ponam in mari manum eius, et in fluminibus dexteram eius. Mare significat universas gentes, in quibus Salvator noster gloriam dominationis accepit, quando eius nomini humiliter devotis mentibus crediderunt. In fluminibus, fontium forsitan fluenta significat, ubi Domino Salvatori populus regenerationis acquiritur. Sive Iordanem fluvium pro fluminibus ponit, in quo sui baptismatis Dominus consecravit exemplum. Sic et coelos dicimus pro coelo, et terras pro terra, et maria pro mari, et si adhuc velis quaerere Athenas, Thebas, Mycenas et his similia. |
31 | (Vers. 26.) Ipse invocabit me: Pater meus es tu: Deus meus et susceptor salutis meae. |
32 | Vers. 27. Et ego primogenitum ponam illum, excelsum prae regibus terrae. In his duobus versibus absolute debellatur iniquitas Iudaeorum. Quid enim evidentius, quid planius, quam ut esse credatur Filius qui invocat Patrem, et rursum credatur esse Pater qui appellat Filium? Nam quamvis haec duo nomina relativa sibi sint, unumque sufficiat dici, ut amborum virtus possit intelligi, tamen ut omnem scrupulum ambiguitatis excluderet, utraque posuit, utraque firmavit, et adhuc non desinit Iudaeorum insana deviare protervia, dum erroris causa fuerit sublata. Haec enim quarta decima species definitionis est, quam Graeci κατὰ τοῦ πρόστι, Latini ad aliquid vocant, quoties unum nomen sic dicitur, ut aliud ex eo intelligi posse videatur. Sequitur: Et ego primogenitum ponam illum, excelsum prae regibus terrae. Perscrutandum etiam nobis est, quare dixerit, primogenitum, quasi vero Pater sic genuerit substantialiter Filium, ut subsequeretur et alius. Sed hoc locutionis genus Scripturae divinae constat esse proprium; sicut est et illud in Evangelio de Ioseph et Maria, ubi ait: Et non cognovit eam, donec peperit filium suum primogenitum [Matth. I, 25]. Nunquid consequens erit, ut virgo semper Maria post Dominum Iesum Christum alterum peperisse credatur? Sed bene dicitur Primogenitus, quamvis solus probetur ex Patris substantia genitus. Ipse enim dicit: Ego sum Alpha et Omega, primus et novissimus, initium et finis, princeps et origo David [Apocal. XXII, 13, 16]; ut merito sermo iste quaestionem habere non debeat, quando ipsum et principium constat esse et finem. Ponam, constituam dicit; sicut in secundo psalmo ait: Ego autem constitutus sum Rex ab eo. Excelsum prae regibus terrae [Psal. II, 6], sicut in septuagesimo primo psalmo dictum est: Et adorabunt eum omnes reges terrae [Psal. LXXI, 11]. |
33 | (Vers. 28.) In aeternum servabo illi misericordiam meam: et testamentum meum fidele ipsi. Et hoc a forma dicitur servi, quia misericordiam Patris aeterno videlicet honore suscepit, cui perpetua data est potestas in coelo et in terra. Testamentum vero fidele est illi, quando quaecunque prophetae de ipso praedixerunt, integerrima veritate completa sunt. |
34 | (Vers. 29.) Et ponam in saeculum saeculi semen eius, et thronum eius sicut dies coeli. Saeculum saeculi significat aeternitatem. Semen vero David Christus est Dominus, qui in aeterna gloria collocatus regnat cum Patre et Spiritu sancto per omnia saecula saeculorum. Thronus autem eius, potestas est futuri iudicii, quae tanta veritate peragenda est, ut sanctis omnibus coelesti claritate praefulgeat. Sciendum sane alios esse dies istos, qui sibi vicaria revolutione succedunt, et illum futurum qui continua luce perpetuus est; de quo in octogesimo tertio dictum est: Quia melior est dies una in atriis tuis super millia [Psal. LXXXIII, 11]; ut merito dies coeli sit dictus, qui obiectu telluris tenebras non potest habere nocturnas. |
35 | (Vers. 30.) Si dereliquerint filii eius legem meam, et in iudiciis meis non ambulaverint. |
36 | Vers. 31. Si iustitias meas profanaverint, et mandata mea non custodierint. Hos duos versus dicit de populo Christiano, qui vere dicuntur filii Sponsi: quoniam Ecclesia matre ex aqua et Spiritu sancto regenerantur. Isti si legem Domini dereliquerint, si in iudiciis eius non ambulaverint, si iustitias ipsius profanaverint, si mandata eius non custodierint, in subsequentibus digna eis promittitur evenire vindicta. |
37 | (Vers. 32.) Visitabo in virga iniquitates eorum, et in verberibus peccata eorum. Venit ad sententiam quam superiora minabantur. Visitat in virga, quando districte vindicat; sic et Apostolus scribens Corinthiis dicit: Quid vultis, in virga veniam ad vos, an in charitate et spiritu mansuetudinis [I Cor. IV, 21]? Visitat quoque in verberibus, quando in nobis levius vindicatur. Aliter enim virga percutit, aliter flagella verberant. Quod utrumque fieri manifestum est in populo Christiano pro qualitate peccati, quibus tamen proficit ad salutem, sicut Salomon dicit: Quem enim diligit Dominus increpat; flagellat autem omnem filium quem recipit [Prov. III, 12]. Nam vide quid sequitur. |
38 | (Vers. 33.) Misericordiam autem meam non dispergam ab eo, neque nocebo in veritate mea. Cum superiora de membris dixerit, nunc redit ad caput. Dicit enim Pater misericordiam non se a Christo dispergere, sed tota plenitudine condonare: sicut Apostolus dicit: In quo habitat omnis plenitudo Divinitatis corporaliter [Coloss. II, 9], id est substantialiter atque manifeste. Sive quoniam in corpore Domini plenitudo Divinitatis habitare dignoscitur; unde et in trigesimo psalmo iam dictum est. Sequitur, neque nocebo in veritate mea. Promiserat enim in superioribus Pater: Manus enim mea auxiliabitur ei, et brachium meum confortabit eum. Et quomodo poterat nocere, cui talia visus est promisisse? Et intuere quod dictum est, neque nocebo in veritate mea. Nam etsi inimici permissi sunt nocere, in veritate Patris non est laesus Filius, cuius passio totum mundum glorificata complevit. |
39 | (Vers. 34.) Neque profanabo testamentum meum, et quae procedunt de labiis meis non faciam irrita. Hoc est quod superius dixit, neque nocebo in veritate mea; quoniam omnia veritatis ordine constat fuisse completa; quia nec testamentum suum mentiendo profanavit, sed rerum fide honorabile fecit, dum quae de labiis eius progressa sunt, id est per sanctos prophetas praedicavit, nulla falsitate destructa sunt. Competenter enim prophetae labia dicti sunt Domini, per quos ipse loqui dignatus est. |
40 | (Vers. 35.) Semel iuravi in sancto meo, si David mentiar. Hominum consuetudo est frequenter iurare, ut eis possit aliquis credere: Deus enim semel iurat, quia nulla varietate temporis immutatur. Iurare autem illius diximus esse ventura promittere. Nam cuius se religione constringat qui non habet fortiorem? Dicit etiam: In sancto meo, id est in Christo qui dixit: Custodi animam meam, quoniam sanctus sum [Psal. LXXXV, 2]. Addidit quoque, si David mentiar. Si, negative positum est, quod etiam usus communis habet. |
41 | (Vers. 36.) Semen eius in aeternum manebit, et thronus eius sicut sol in conspectu meo. Semen Christi sunt omnes qui ei mente fideli crediderint; quia in ipsis futurum regnum seminatum est, quod ventura messis ostendat, sicut et in vigesimo primo psalmo ipse dicit: Semen meum serviet illi [Psal. XXI, 31]. Manebunt ergo sancti in aeternum, qui in excellenti ac beata conversatione demorantur. Unde illos proprie manere non dicimus qui a regno Domini respuuntur. Thronus autem Dei hic intelligendus est anima fidelis, in qua revera insidet, quando eam maiestatis suae illuminatione compleverit; sic enim scriptum est: Sedes sapientiae anima iusti. Addidit, sicut sol in conspectu meo, erit scilicet anima illa iusti, quam sedem diximus Domini Salvatoris. Dicendo autem, sicut sol, comparationem rerum visibilium facit. Nam si magnum est de creatura clarescere, multo melius de Creatore lucere. |
42 | (Vers. 37.) Et sicut luna perfecta in aeternum, et testis in coelo fidelis. Superius dixit de sole, quod ad animam iusti diximus pertinere: nunc de luna dicit, quae humano corpori hic convenienter aptatur, quia per varias aetates attenuatur et proficit. Sed ideo addidit, perfecta, ut in illo spirituali corpore iam non temporale aliquid intelligeres, sed de sola plenissima aeternitate sentires. Nam et ipsum corpus nostrum in aeternum sic claritate complebitur, ut luna perfecta; quae luna, id est compago corporis nostri, testis erit fidelis, utique in qua promissa complentur. Sed vide quid posuit, in coelo, id est in sancto viro. Ipsorum enim corpora sic lucebunt, quorum et animae divina illuminatione resplendent; sicut Salomon ait: Fulgebunt iusti, et tanquam scintillae in arundineto discurrent [Sap. III, 7]. Frequenter enim luna Ecclesiae comparatur. |
43 | (Vers. 38.) Tu vero repulisti et sprevisti, et distulisti Christum tuum. Hactenus Christus paterna voce laudatus est; nunc venit Ethan ad quartam partem, in qua iam ex sua persona velut adversa superioribus dicit. Ibi enim Christum ab inimicis suis Pater asserit vindicandum, quod etiam iurisiurandi promissione confirmat; hic autem spretus ac traditus esse memoratur. Quod duplici modo intelligendum est, ut illud advertamus ad resurrectionis gloriam pertinere: sive magis, quod Pater Augustinus invenit, illud pertinere dicamus ad Dominum Salvatorem; hoc autem ad David servum eius, qui multis calamitatibus probatur afflictus, quando et Christi nomen, quod ab unctione venit, utrisque certum est convenire. Repulisti pertinet (ut mihi videtur) ad illam parabolam quam ei Nathan propheta dixit, in qua repulsus a dignitate regia cuidam iniusto comparatus est, qui ovem pauperis devoravit. Bene ergo dictus est repulsus, qui etiam proprio iudicio constat esse damnatus. Sprevisti autem dixit, contemptibilem esse fecisti, quando de regno eiectus, a filio Absalom fugiens nudis pedibus ambulavit, et increpationes filii Iemini sub durissimis opprobriis sustinebat. Distulisti non ad veniam pertinet, cui statim propheta respondit: Et Dominus abstulit peccatum tuum [II Reg. XII, 13]: sed dilatus est in tribulationibus suis, quandiu regnum repararet invasum. Christum tuum, significat unctum; quoniam illo tempore principes Hebraeorum ungebantur in regem. |
44 | (Vers. 39.) Avertisti testamentum servi tui; profanasti in terra sanctitatem eius. Hoc iam ad gentem pertinet Iudaeorum, quod usque ad finem divisionis exsequitur. Humanitatis enim more dicitur: Avertisti, id est in aliam partem transtulisti; ut quod Iudaeis fuerat promissum, ad utilitatem gentium utique perveniret. Non enim eis remansit sacerdos, non templum quod constat esse subversum; sed Christiani omnia sunt plenissime consecuti. Merito ergo dictum est: Avertisti, quando perfidis ablatum, fidelibus probatur esse concessum. Testamentum, dixit, servi tui, non quia David testatus est; sed cui fuerat per testamentum nativitatis Domini dignitas compromissa. Sequitur, profanasti in terra sanctitatem eius. Profanum dictum est irreligiosum, quod porro a fano, id est a templi reverentia pellebatur. Immolatio siquidem pecudum et observantia sabbatorum, quae prius figuraliter agebantur, veniente veritate submota sunt. In terra enim quod dixit, intelligere debemus in toto orbe terrarum, ubi est Ecclesia catholica constituta. |
45 | (Vers. 40.) Destruxisti omnes macerias eius: posuisti munitiones eius in formidinem. Maceria est, quae loca ad aliquam utilitatem praeparata defensionis causa communit. Haec non commixtione rei alterius aedificatur, sed in parietis modum saxorum tantum adunatione construitur. Ad cuius similitudinem ponit simplicem illam invictamque defensionem divinam, quam necesse fuit amoveri, ut gens Iudaeorum potuisset hostium incursione vastari. Pulcherrime autem dictum est, munitiones eius posuisti formidinem, ut culpis facientibus ipsum Dominum formidarent, cuius solebant munitione vallari. Et nota quod per hos tres versus in similibus sonis exierunt verba diversa; dixit enim: Repulisti, sprevisti, distulisti, avertisti, profanasti, destruxisti, posuisti. Quae figura dicitur homoeoteleuton, cum similibus litteris dictiones plurimae terminantur. |
46 | (Vers. 41.) Diripuerunt eum omnes transeuntes viam: factus est in opprobrium vicinis suis. Status ille regni Iudaici et fide noscitur direptus et opibus. Nam per eum transeuntes sublatis facultatibus eius religionis copias ad se violentissime transtulerunt: illi magis credentes ad quos Dominus corporaliter non venerat commonendos; sicut ipse dixit: Populus quem non cognovi servivit mihi: obauditu auris auris obaudivit mihi [Psal. XVII, 45]. Merito ergo Iudaei facti sunt vicinis opprobrium, qui in Dominum gloriae credere noluerunt. |
47 | (Vers. 42.) Exaltasti dexteram inimicorum eius: laetificasti omnes inimicos eius. Ista sine dubio contigerunt, quando Iudaei hostibus suis traditi, direptiones et caedes vastissimas pertulerunt. Tunc enim laetus efficitur inimicus, quando eius voluntatibus humiliatur adversarius. |
48 | (Vers. 43.) Avertisti adiutorium gladii eius, et non es auxiliatus ei in bello. Merito ei gladius ille adiutorium non praebuit, qui fortitudinem Divinitatis amisit. Nam licet ferrum humana videatur esse defensio, tamen nihil praevalet, nisi eum dextera superna corroboret; sicut in alio psalmo iam dictum est: Non enim in arcu meo sperabo, et gladius meus non salvabit me [Psal. XLIII, 7]. Sic ergo populus ille armatus, inermis effectus est; ut cum pauci plures vicerant, nec plures paucis resistere valuissent. |
49 | (Vers. 44.) Dissolvisti eum ab emundatione, et sedem eius in terram collisisti. Frequenter emundat Divinitas quos flagellat, ut purgatum recipiat quem peccatis sordidum respuebat: quos vero ab emundatione dissolvit, id est removit, hos iam et damnare decrevit. Quapropter illos hic significat Iudaeos, qui obstinatione mentis Christum spernere maluerunt. Sedes quoque eorum in terra collisa est, quando respuentes Regem Dominum Salvatorem, nequaquam de gente sua principem ulterius habere meruerunt. Sedes enim pro regno posita est, quae merito dicitur in terra collisa, quando divisus populus atque confractus particulatim toto orbe dispersus est. |
50 | (Vers. 45.) Minorasti dies temporum eius, perfudisti eum confusione. Status ille quem diximus regni Iudaici, cui promissa fuerat (si Domino serviret) aeternitas, minoratus est utique diebus angustis; quia pollicitationem Abrahae promissam obtinere non meruit. Et merito in brevitatem redactus est, qui sibi irrite longam seriem promittebat annorum. Addidit etiam, perfudisti eum confusione, quia sordes illas incredulitatis suae in facie sustinet, hodieque dum inter gentes omnes abominabili horrore confusus, in vultu suo gestat opprobrium. Haec quidem Ethan ille robustissimus mirabili varietate narravit; sed in his omnibus non agnovit Dominum fuisse mentitum. Ille enim quod promisit David, id est, Christo suo, omnibus Christianis exhibuit. Nec habent Iudaei quae iuste murmurent, qui se maluerunt a promissione verissima [ms. A., veritatis] segregare. |
51 | Vers. 46. Usquequo, Domine, avertis in finem: exardescet sicut ignis ira tua? Ethan venit ad quintam partem, ubi Dominum breviter rogat, ut Iudaico populo miseratus indulgeat; quia nullus est qui animam possit ab inferno liberare. In finem hic, saeculi terminum debemus advertere, quando (sicut saepe dictum est) exspectatur innumera conversio Iudaeorum, propter illud quod ait Apostolus: Quia caecitas ex parte Israel contigit, donec plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret [Rom. XI, 25]. Rogat ergo, ne in finem avertatur, quando exspectatur fidelis agnitio Iudaeorum. Addidit, exardescet sicut ignis ira tua. Irascimur mediocriter, quando aliquem sermone corripimus: exardescimus autem ira, cum vindicare disponimus. Adiecit etiam, Sicut ignis, qui obiecta consumit. |
52 | (Vers. 47.) Memorare, Domine, quae mea substantia [ed., iustitia]: non enim vane constituisti filios hominum. Ille Ethan mentis firmitate roboratus rogat. Dominum, ut istam carnem peccatis obnoxiam adventus sui gloria liberare dignetur; quia non est ad hoc creata, ut eam permitteret quasi vanum aliquid interire. Nam cum memor fuit substantiae nostrae, et a morte filios hominum eripuit, et in spe magnae beatitudinis collocavit. |
53 | (Vers. 48.) Quis est homo qui vivit, et non videbit mortem? aut quis eruet [ed., eruit] animam suam de manu inferi? Quis est? interrogative legendum est. Quae figura dicitur erotema, id est interrogatio: ubi subaudiendum est, nullus. Omnes enim homines sive iusti, sive peccatores, mortem videbunt, quae primo homini inflicta est lege peccati; sicut Apostolus dicit: Propterea sicut per unum hominem in hunc mundum peccatum intravit, et per peccatum mors, ita in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes peccaverunt [Rom. V, 12]. Quae nunc ideo commemorat, ut calamitatibus suis misericordiam Creatoris mereatur humana conditio. Unde qui originale peccatum mala praesumptione credere nolunt, quanto se liberos ab hac conditione dicunt, tanto amplius miserabili sorte constringuntur. Sequitur, aut quis eruet animam suam de manu inferi? Et hic quoque subandiendum est, nullus. De manu, id est de potestate inferi. Nam cum omnes homines mori contingat, necesse est ut ipsi animas suas de inferni potestate non auferant, nisi per illum qui nos de dominatione diaboli eripuit, et mortem moriendo prostravit. |
54 | (Vers. 49.) Ubi sunt misericordiae tuae antiquae, Domine, sicut iurasti David in veritate tua? Venit ad sextam partem, ubi Dominum deprecatur, ut genti afflictae et humana conditione [ms. A., F., humanae conditioni] fragilissimae debeat subvenire, et impleat promissiones quas se David fecisse noscebat. Ubi sunt, non sub dolore dicitur, sed quasi tardans Dominus postulatur. Nam quemadmodum de illo dubitaret, cui dicitur, in veritate tua; scilicet ut cito praestet quod eum noverat esse facturum. Antiquas enim misericordias illas dicit, quas Abrahae patriarchae fecisse retinebat; antiquas enim non diceret, nisi ante Davidica tempora factas esse cognosceret. |
55 | (Vers. 50.) Memor esto opprobrii servorum tuorum, quod continui in sinu meo, multarum gentium. Ordo verborum talis est, Memor esto opprobrii servorum tuorum, id est multarum gentium, quod continui in sinu meo. Illi dicitur: Memor esto, cui transacta vel futura praesentia sunt. Sed more humanitatis hoc dicitur, quia Dominus, dum praestare differt, oblitus fuisse iudicatur. Opprobrium vero contigit servis Dei, quando gentibus idolorum amore raptatis, erant pro crimine Christiani, et insecutione dignos iudicabant, quos novae culturae studiosos esse cognoverant. Hoc erat in sinu Christianorum, id est in secreto mentis affectu, quia palam timebant loqui, unde probabantur exstingui. |
56 | Vers. 51. Quod exprobraverunt inimici tui, Domine: quod exprobraverunt commutationem Christi tui. Exponit quod superius dixit: opprobrium multarum gentium. Exprobraverunt enim sub imputatione legendum est, id est imputaverunt, quod magis credere ac praedicare debuissent. Sed ne haberes ambiguum a quibus ista dicerentur, addidit, inimici tui, Domine, id est idolorum cultores, qui praedicationibus sanctis adversum ire modis omnibus festinabant. Repetit quoque, quod exprobraverunt, ad exaggerationem sceleris eorum; ut commutationem Christi fidelibus imputarent, quam summa colere veneratione debuissent. Commutatio vero Christi est, quia veterem hominem in novam gratiam regenerationis evocavit, et de tenebris peccatorum ad verae fidei lumen usque perduxit: quia mortali homini perennis vitae gaudia praeparavit; et his similia, quae Dominus noster Christus peccatoribus donare dignatus est. Ipsa est commutatio Christi, quae obstinatos deseruit, et fideles dono suae pietatis ascivit. |
57 | (Vers. 52.) Benedictus Dominus in aeternum: fiat, fiat. Post illam felicissimam [ms. G., fidelissimam] sanctissimamque commutationem, dignum fuit ut laus Domini subderetur, qui eam immeritis agnoscitur contulisse mortalibus. Pulchre autem contra maledictiones gentilium temporales positum est, Benedictus Dominus in aeternum: quoniam quae dicunt illi caduca sunt; laus enim Domini permanet in aeternum, quia talia donare novit, quae nullo fine clauduntur. Sequitur, fiat, fiat, ut de tantis promissionibus nemo dubitaret, ubi confirmatio iterata succederet, et tanquam subscriptio boni principis sacris iussionibus adderetur. Sed hoc magis ad psalmorum laudem debemus accipere, non (sicut quibusdam visum est) ad liberi aliquam sectionem. |
|
58 | Conclusio psalmi. |
|
59 | O vere robustum illum Ethan non corporis valitudine, sed animae [ed., animi] firmitate constantem, qui praeceptum nobis vitae subscriptum de illis sacris altaribus tanquam fidelissimus humani generis procurator explicuit. Nunc oremus ut, quod auribus percipimus, mente condamus. Sic enim victoria nostra peragitur, si post talia sacra non adversum extraneus, sed contra nostra vitia litigemus; et respuentes quae sunt terrena, quaeramus sine aliqua cunctatione coelestia. Interpretatio enim istius nominis fideles et patientes commonet Christianos, ut nulla adversitate frangantur, sicut Apostolus ait, huius maximum virtutis exemplum; de se enim dicit: In laboribus plurimis, in carceribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus frequentius. A Iudaeis quinquies quadragenas una minus accepi. Ter virgis caesus sum, semel lapidatus sum, ter naufragium feci, nocte et die in profundo maris fui [II Cor. XI, 23, 24]. Sequuntur etiam caeterae passiones, quae istum Ethan opere magis quam nomine compleverunt. En, beate apostole, honoris tibi vicissitudo tributa est; ut sicut sanctam praedicationem tuam psalmorum attestatione firmasti, ita et psalmi de tuis operibus exponantur. |