Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, in Psalmum LXXXVII
1 | Canticum psalmi, filiis Core, in finem, pro Maheleth [mss., Meleth] ad respondendum, intellectus Eman Israelitae. |
2 | Cum memoriam tuam, studiosissime lector, frequenti expositione formatam retinere non ambigam, quid significet Canticum psalmi, filiis Core, in finem, restat ut quae nova sunt huius tituli sequentia perscrutemur. Maheleth interpretatur chorus divina verba decantans. Subiecit, ad respondendum, significans organa musica praevenisse, et chorum respondisse solemniter. Sequitur, Intellectus Eman Israelitae. Eman interpretatur frater eius; quo vocabulo Dominus Christus appellat eos qui praeceptis eius operibusque devoti sunt, sicut ait in Evangelio: Ite, dicite fratribus meis [Matth. XXVIII, 10]. Israelitae Deum videntes, quod utique illis accidere manifestum est, qui per obedientiae mysterium sancta Domini luce radiantur. Sed cum de passione Regis Christi sit psalmus iste dicturus, et ad imitationis exemplum trahat fidelissimos Christianos, ideo praemissus est chorus ad respondendum; ut sicut illi ex multis vocibus unum concentum faciunt, sic Christo Domino respondeat devotorum adunata collectio. Hi sunt etiam Israelitae, qui eius fratres nuncupari coelesti largitate meruerunt. |
|
3 | Divisio psalmi. |
|
4 | Per totum psalmum Dominus Salvator eloquitur a dispensatione qua passus est. In prima narratione Patris deprecatur auxilium: per similitudines varias contemptum suum refert, quem illi illaturus erat populus Iudaeorum. Secunda quae sit passurus enumerat, asserens mortuos non esse a medicis suscitandos, ut possint Domino confiteri. Tertia narratione negat misericordiam Domini sepultos edicere, aut perditos laudes Domini personare: propterea resurrectionem sibi celerrimam venire deprecatur. In orationis suae vero tramite perseverans, loquitur a parte membrorum, diversas commemorans passiones, quas tam ipse pertulit quam eius plebs devota sustinuit. |
|
5 | Expositio psalmi. |
|
6 | (Vers. 1.) Domine Deus salutis meae: in die clamavi, et nocte coram te. In octogesimo quinto psalmo diximus orasse Christum per id quod de Maria Virgine natus est: designans humilitatem imbecillitatis humanae, quam est dignatus assumere. Qui simili modo etiam hic cum Patrem precatur, nobis quemadmodum supplicare debeamus ostendit. Nam qui salutis suae Deum profitetur auctorem, omnia quae oportuerant dici plenissime ac breviter explicavit. Sic magister optimus frequenter admonere non desinit, quod humano generi novit profuturum. In die autem laetitiam significat, et nocte adversitatem declarat; ut quoniam utrumque tempus humanam vitam complectitur, iugiter se ad Dominum clamasse declararet. |
7 | (Vers. 2.) Intret oratio mea in conspectu tuo: inclina aurem tuam ad precem meam, Domine. Magna virtus hic sincerissimae orationis ostenditur; ut verba veracia non in auras tenues dissipentur, sed quasi quaedam persona ad conspectum Domini introire videatur, et mandatum opus agere, quo caro nostra non valet pervenire. Inclinat autem aurem suam Dominus, cum misericors dignatur audire, non ex parte corpulentiae suae, quam eum frequenter diximus non habere, sed virtutis suae operatione mirabili. |
8 | (Vers. 3.) Quia repleta est malis anima mea, et vita mea in inferno appropiavit. Considerandum est quod novo modo ideo se postulat audiri, quoniam animam suam malis dicit esse completam; malis utique non suis, qui peccata non habuit, sed delictis mundi quibus laborabat humanitas. Haec enim pius miserator ad animae suae molestiam traxerat, dum omnibus condolebat, sicut et in trigesimo quarto psalmo dixit: Retribuebant mihi mala pro bonis, sterilitatem animae meae [Psal. XXXIV, 12]; non quia ipse sterilis erat, sed quia de illorum incredulitate se perhibebat esse ieiunum. Potest et ad huius propriam tristitiam trahi, si hoc verbum ad illas iniquitates referas, quas ei Iudaicus populus inferebat. Sequitur, et vita mea inferno appropiavit. Hoc ad tempus gloriosae pertinet passionis; sicut in Evangelio dicit: Tristis est anima mea usque ad mortem [Matth. XXVI, 38]. Nam propter nos doluit, et mortem nostram propter nos excepit. |
9 | (Vers. 4.) Aestimatus sum cum descendentibus in lacum: factus sum sicut homo sine adiutorio. Culpat eos qui putabant eum mortuum fuisse communiter. Quae figura dicitur parabola, id est rerum genere dissimilium comparatio. Multum enim discrepans fuit, illam singularem et mirabilem passionem morientibus reliquis hominibus comparare. Quod schema multos versus inferiores amplectitur. Lacum enim dixit vel sepulcri locum, vel inferni altissimam profunditatem. Sequitur, factus sum sicut homo sine adiutorio. Factus sum, apud eos scilicet qui deitatem eius insanis mentibus non credebant, qui putabant eum cum reliquis mortalibus interiisse. |
10 | (Vers. 5.) Inter mortuos liber. Sicut vulnerati dormientes proiecti in monumentis [ms. A., in sepulcris], quorum non meministi amplius: et ipsi de manu tua expulsi sunt. Hic specialiter designat personam suam; solus enim inter mortuos liber fuit, qui ipsa quoque mortis claustra confregit. Ipsius enim tantum mors libera, quia et voluntaria fuit, qui potestatem habebat ponendi animam suam et iterum sumendi eam [Ioan. X, 18]. Sed cum ille esset inter mortuos liber, aestimatus est tamen a dementibus sicut vulnerati dormientes. Vere autem dictus est Dominus liber, qui humanum genus liberare dignatus est. Adhuc enim de illis vanissimis dicit, qui putabant Dominum lancea vulneratum, occisum pariter et sepultum, sic quasi unum ex hominibus sceleratis generaliter transiisse. Sed ad discretionem suam addidit, quorum non meministi amplius, id est de quibus non habes curam; quoniam peccatis facientibus a te redduntur alieni. Quod etiam in alio psalmo de impiis dicit: Periit memoria eorum cum sonitu [Psal. IX, 8]. Addidit, et ipsi de manu tua expulsi sunt. Iusta redditur poena proterviae; ut qui Dominum Christum sine adiutorio Divinitatis esse putaverant, ipsi a manu Domini probarentur expulsi, dum a gubernatione eius peccatis facientibus reddebantur extorres. |
11 | (Vers. 6.) Posuerunt me in lacu inferiori: in tenebris [mss. G., F, in tenebrosis] et in umbra mortis. Adhuc aestimationes referuntur dementium Iudaeorum. Lacus enim et pro inferno ponitur, et pro sepultura foveali, et pro mundi istius profundissima calamitate sentitur. Quod hic voluit intelligi, quia eum persecutores sui in abiecta mortis conditione posuerunt; ut quamvis iniuste probarent mortuum, non crederent vindicandum. In tenebris, id est sub oblivionis caecitate derelictum atque praeteritum, quem nemo requireret, nemo salvaret. In umbra mortis, peccatorum indicat locum, quia mors delinquentium umbrosos ac tenebrosos patitur manes, dum eis gaudium non relucet, qui perpetua tristitiae suae obscuritate demersi sunt. Umbra vero ponitur et in bono, ut est illud: Sub umbra alarum tuarum [Psal. XVI, 9]; et alibi: Vivemus in umbra eius [Thren. IV, 20]. Et ideo pro locorum qualitate verbum hoc multifaria significatione variatur. |
12 | (Vers. 7.) In me confirmata est ira tua, et omnes elationes tuas super me induxisti. Sic putabant illi qui in suam perniciem potius praevalere permissi sunt, quia per iram Dei Iesus Christus ad Passionis pericula pervenisset; sicut evangelista dixisse infidelem populum refert: Eripiat eum si vult [Matth. XXVII, 43]. Sequitur, et omnes elationes tuas super me induxisti. Hoc adhuc dicitur quantum ad deliberationem pertinuit nefariam Iudaeorum. Credebatur enim Deus induxisse super Christum elationes, id est amplissimas indignationes, quando eum pertulit crucifigi: mortem illam putantes poenalem, cum dispensationis eius gloriam non viderent. |
13 | (Vers. 8.) Longe fecisti notos meos a me: posuerunt me abominationem sibi: traditus sum, et non egrediebar. Venit ad secundam narrationem, in qua per augmentum molestiarum actum suae memorat passionis. Nam cum superius dixerit persecutorum suorum nefandissimum contemptum, nunc dicit notorum [ed., fugatorum], significans apostolos. Notos enim ipsos appellat, qui eum perspicuis sensibus conspicere meruerunt. Ille enim omnes notos habuit virtute divinitatis suae; ipse autem sciebatur a paucis. Isti ergo noti longe facti sunt, quando ipsius passione dispersi sunt; sicut legitur: Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis [Zach. XIII, 7]. In abominationem vero tunc positus est, quando praetereuntes scribae et pharisaei crucifixo imputabant dicentes: Vah! qui destruit templum Dei, et in triduum aedificat illud [Matth. XXVII, 40], etc. Sequitur, traditus sum, et non egrediebar. Mirabilis subtilisque sententia. Traditus est a Iuda cohortibus insanorum, sed se permittente detentus. Sustinuit infirmas manus potentissimus Dominus, ligatus est vinculis qui loco non potest claudi, audivit exsecrandas iniurias, quem angeli cum tremore collaudant. Verumtamen non est egressus de illa nube corporis sui, nec apparere voluit quid posset, qui totum pertulit quod crudelitas Iudaicae pravitatis ingessit. Non est enim egressus, quando minime quid praevaleret ostendit. Sive de custodia dicit in qua eum Pontius Pilatus quasi hominem retrusit invalidum. |
14 | (Vers. 9.) Oculi mei infirmati sunt prae inopia; clamavi ad te, Domine, tota die: expandi manus meas ad te. Cum oculos corporales Christi Domini nusquam infirmatos fuisse legerimus, multo magis nec interiores eius aegrotasse putandi sunt, qui semper sanctitate micuerunt. Restat ut oculos Christi apostolos intelligere debeamus, qui in corpore eius, id est in Ecclesia, tanquam oculi coelesti lumine viguerunt. Hi tamen infirmati sunt prae inopia, quia necdum acceperant Spiritum sanctum, quo confortati postea nullatenus humana tormenta timuerunt. Inopia enim dicitur econtrario, ubi nulla est copia. Additum est, clamavi ad te, Domine, tota die. Hic distinctio ponenda est, ut ista continuatio totius diei ad clamorem, id est orationem et bonorum actuum operam debeat pertinere. Expandi manus meas ad te. More suo operas mavult intelligi, quas bonis semper actibus tetendit ad Dominum. Nam si hoc cruci (ut quidam volunt) putaverimus esse iungendum, quae sequuntur omnimodis discrepabunt. |
15 | (Vers. 10.) Nunquid mortuis facies mirabilia, aut medici resuscitabunt et confitebuntur tibi? Hoc sub negatione legendum est. Sed perscrutandum quod dicit: Mortuis non facies mirabilia, dum constet resuscitatos innumeros. Sed mortuis, id est non credentibus mirabilia nequaquam fecit, dum eos ad conversionem perducere non potuit infidelitas sua. Mirabilia enim illis fiunt, qui magnalia Domini sub credulitate conspiciunt. Sequitur, aut medici resuscitabunt et confitebuntur tibi? Idem et hoc dicitur negative, quia medici quos credidit humanitas artis beneficio salutem dare languentibus, mortuos resuscitare non possunt; ut Domino debeant confiteri, quamvis sine Dei munere nec ipsam corpoream praevaleant aegris tribuere sospitatem. Sive hoc magis subtilius intelligendum est; quia medici, dum corporibus adhibeant curam, animas tamen peccatis mortuas resuscitare non praevalent; ut confessione verissima vivificentur, quos infidelitatis suae vulnera perculerunt. |
16 | (Vers. 11.) Nunquid enarrabit aliquis in sepulcro misericordiam tuam, aut veritatem tuam in perditione? Venit ad tertiam narrationem, ubi per istum versum et alterum qui sequitur figuram emphasim ponit, cuius illa pars hic intelligenda est, quae adverti facit id quod non dicit. Ait enim: Nunquid enarrabit aliquis in sepulcro misericordiam tuam? Hoc negative legendum est, ut illud possit intelligi, quia vivi homines et fideles misericordiam eius narrare consuerunt. Sepulcrum enim significat infidelium mentes, de quibus supra dictum est: Sepulcrum patens est guttur eorum [Psal. V, 11]. Et merito sepulcrum dicitur, ubi anima peccatis mortua continetur; id est, illos vult intelligi qui non sunt Domino credituri; quia nullus eis misericordiam Domini videtur narrasse, quam non voluerunt devota mente percipere. Illic enim provenisse dicimus actum, ubi aliquem audiens praestat effectum [ed., affectum]. Tale est et istud quod sequitur, aut veritatem tuam in perditione; quia nemo putatur veritatem dixisse, quam videtur negligens praeterire. Perditio quippe iuste vocata est, ubi veritas non admittitur, sed sola obstinatio custoditur. |
17 | (Vers. 12.) Nunquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua, aut iustitia tua in terra oblivionis? Sub eodem ordine variatis sermonibus cuncta descendunt; ut negando quae non sunt, econtrario sentiantur illa quae sunt. Nam mirabilia Domini a tenebrosis mentibus non videntur, quia praetermittentes Deum sapientiae lumina perdiderunt. Nec iustitia eius potest in terrena oblivione cognosci, id est in corporis crassissima caecitate, quae spiritalia monita deserit, dum eius desideria carnalibus vitiis occupantur. Memento vero quod haec omnia ideo dicta sunt, ne in inferno eius anima relinqueretur, sed ei celerrima resurrectio proveniret; quatenus laus Domini per beneficia eius posset agnosci. |
18 | (Vers. 13.) Et ego ad te, Domine, clamavi: et mane oratio mea praeveniet te. Contra illa quae superius dicta sunt, Dominus Christus cum fidelibus suis per id quod resurrecturus erat, clamare se dicit ad Dominum: enumerans tribulationum diversarum gloriosissimas qualitates, ut talibus institutis commoniti firmarentur populi utique Christiani. Dicendo enim: Et ego, significat cum membris suis se clamasse, quorum ipse caput est Christus. Nam quando ipse clamat et Ecclesiam docet, quando cum fidelibus orat, unum corpus ostendit. Memento ergo quod usque ad finem psalmi varias calamitates enumerat, quas in martyribus suis ipse sustinuit. Ubi synathroesmos figuram arbitror apponendam, quando multae res in unum et multa pericula colliguntur. Sequitur, et mane oratio mea praeveniet te. Sollicite verba ista tractanda sunt, ne regulae illi veracissimae, quod Domini gratia cuncta praeveniat, aliquid videatur esse contrarium. Orationem suam corpus Ecclesiae, quae mane, id est bonis dilucidatur operibus, praevenire secundum adventum Domini dicit, hoc est diem iudicii; quae tamen oratio Domino praestante donata est. Merito ergo dictum est praevenisse orationem suam, quando ante multa saecula sub assiduitate petebatur, quod adhuc exspectamus esse venturum. Veniet enim ille tempore competenti; sed desiderium nostrum flagrantibus petitionibus oportet ostendi. Non enim nos suos esse diiudicat, si non votis maximis a nobis expetitus adveniat. Sed cum de ipso clarissime dicatur, ipse ex sua persona istud non potest loqui, nisi hoc dictum a membris Ecclesiae velimus advertere. |
19 | (Vers. 14.) Utquid, Domine, repellis [ed., repulisti] orationem meam, avertis [ed., avertisti] faciem tuam a me? Hic desiderium sanctissimae mentis exprimitur, quia impatienter sustinebat differri, unde mundus poterat iure salvari. Repellere enim putatur petitionem nostram, et avertere faciem suam Dominus, quando vota nostra distulerit; et quamvis ille profutura faciat, nos tamen graviter dilata contristant. Sed et hoc congruenter a persona martyrum dicitur, qui talibus desideriis in hoc mundo fatigantur. Differuntur enim ad augmentum suum, procrastinantur ad gloriam; quia non tantum prodest audiri, quantum expedit pro muneris augmentatione differri. Sic ignis flatu venti repellitur, ut vivacius animetur. |
20 | (Vers. 15.) Egens sum ego, et in laboribus a iuventute mea: exaltatus autem humiliatus sum et confusus. Hoc merito dicit Ecclesia, quae in egestate mundi et in laboribus a sua iuventute fatigatur; sicut in alio psalmo legitur: Saepe expugnaverunt me a iuventute mea [Psal. CXXVIII, 1]. Haec crescit persecutionibus, pressura temporum sublevatur, humilitate semper extollitur: cuius longior aetas non est debilis lassitudo, sed matura perfectio. Sequitur, exaltatus autem humiliatus sum et confusus. Hoc specialiter membris probatur convenire, non capiti. Exaltatus, dicit, quando prius unusquisque fidelium res humanas tumido corde cogitabat. Humiliatus sum, quando ad confessionis medicabile donum, divina gratia miserante, pervenit. Confusus, quando illa quae male gesserat poenitentiae professione damnavit. O beata confusio quae aeternum tollis opprobrium! Nam quidquid in reatum venerit poenitentium, perpetuis saeculis redditur absolutum. |
21 | (Vers. 16.) In me pertransierunt irae tuae: et terrores tui conturbaverunt me. Pulchre dictum est, pertransierunt, quasi non mansurae diutius contigerunt. Nam quando fidelis se affligit, iram Domini castigatus evadit. In me autem dicendo, afflictionem fidelium more suo illatam sibi esse testatur. Sequitur, et terrores tui conturbaverunt me. Terrores utique venturi iudicii, quos omnis caro peccatrix formidare dignoscitur; quod idem solis membris convenire manifestum est. |
22 | (Vers. 17.) Circumierunt me sicut aqua tota die: circumdederunt me simul. Delicta utique quae legis districtione damnantur, haec velut aqua homines circumeunt, quando undique scaturire noscuntur. Ex quo enim latere non credamus venire peccata, quae nec momentis horarum a nobis redduntur aliena? Merito ergo aquis comparata sunt, quae nos copiosissima inundatione concludunt. Quod apte totum accipitur a parte membrorum. |
23 | Vers. 18. Elongasti a me amicum et proximum, et notos meos a miseria. Haec frequenter piis martyribus contigerunt, a quibus terrore mortis officia humana subtracta sunt. Amicos enim significat, qui honestis studiis morum vicinitate coniuncti sunt; proximos qui nobis parentelae ordine sociantur; notos, qui neque amici neque proximi sunt, sed sola nos opinione vel visione didicerunt. Quae genera hominum frequenter longe fecit a fidelibus servis formidata calamitas passionis. |
|
24 | Conclusio psalmi. |
|
25 | Ipse chorus est Christi quem praemissus titulus pro Maheleth nominis interpretatione praecinuit, quando fidelis populus eius secutus sanctissimam passionem gloriosa nimis imitatione respondit. Hinc enim confessores tenuit carcer inclusos; hinc martyrum purpura et bysso pretiosior sanguis emanavit; hinc apostolorum per totum orbem dicta tonuerunt; hinc tanquam sol purissimus fides sancta processit; hinc ad temporales mortes hodieque concurritur, ut aeternae vitae praemia conquirantur. Quapropter nullus pavescat miserias, quae faciunt beatos; nullus tormenta formidet, quae donant perpetuam sospitatem; nullus timeat tristitiam, quae gaudium tribuit sempiternum. Quantum est enim temporaliter mori, ut perpetua vita possit acquiri? Quantum humanam sustinere sententiam, ut absolutionem mereamur impetrare divinam? Quis autem erubescat poenas, quas Christus Dominus perferre dignatus est? Quis putet opprobrium, quod elegit Creator sustinere cunctorum? Quocirca pro eo subeamus mundanam calamitatem, si cum ipso volumus perennem habere portionem. |