monumenta.ch > Cassiodorus > 86
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, in Psalmum LXXXV <<<     >>> in Psalmum LXXXVII

Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, in Psalmum LXXXVI

1 Filiis Core, psalmus Cantici.
2 Propter memoriam reparandam breviter commoneamus quae saepe iam dicta sunt; quia pene in nullam utilitatem putatur esse narratum, quidquid fuerit in abolitionem transmissum. Filiis Core significant fideles Christianos, quibus propheta civitatem Dei praedicat, ut eis tantae gloriae maior augeatur affectus. Nam cum dixit: Filiis Core, ostendit ipsis dicendum, non ipsos esse locuturos. Sequitur, Psalmus Cantici, ut de huius saeculi tabernaculis ad intelligentiam supernae civitatis elevemur. Psalmus enim de superioribus sonans, commonet nos coelestia cogitare, et in eis hymnica exsultatione gaudere.
3 Divisio psalmi.
4 Brevis quidem psalmus, sed duobus diapsalmatibus cognoscitur esse divisus; quam nos, propositi nostri memores, suis quodammodo divisionem terminis explicamus. In prima parte propheta loquitur ad fideles, coelestem praedicans civitatem. Secunda Dominus Salvator eam diversorum nominum allusione credituram esse pronuntiat, increpans Synagogam, quare ipsa non cognoverit Deum, dum ei fides gentium devota crediderit? Tertia parte propheta uno versu futuri saeculi beatitudinem tangit. Sic distincta permutatio personarum caliginem nobis cunctam confusionis abstergit.
5 Expositio psalmi
6 (Vers. 1.) Fundamenta eius in montibus sanctis. Consuetudo humanae cogitationis est, ut cum se copiosa perscrutatione collegerit, in aliquam partem suae deliberationis erumpat. Tale enim huius psalmi videtur initium, ut cum adhuc propheta de civitate Dei nulla praemiserit, ita de fundamentis eius disserere videatur, quasi aliqua de culmine ipsius ante iam dixerit. Novus ordo factus est laudis eximiae, ut de fundamentis civitatis supernae propheta sumere videretur initium, quatenus magna soliditas totius culminis appareret, cuius prius fundamenta laudata sunt. Non immerito, quoniam fundamentum eius Christus est Dominus, qui sic Ecclesiam suam continet, ut nulla possit quassatione titubare, sicut dicit Apostolus: Fundamentum enim aliud nemo potest ponere, praeter id quod positum est, quod est Christus Iesus [I Cor. III, 11]. Merito ergo ab ipso sumpsit exordium, quem rerum omnium constat esse principium. Iosephus quoque (sicut a quodam dictum est) vernaculus Iudaeorum in libro octavo Antiquitatum titulo tertio multa de templi constructione locutus est, quod a Salomone fabricatum esse dignoscitur. Nos enim et tabernaculum, quod eius imago primitus fuit, et templum ipsum fecimus pingi, et in corpore pandectae nostrae grandioris fecimus collocari; quatenus, quod Scripturae divinae textus de ipsis eloquitur, oculis redditum clarius panderetur. In montibus autem sanctis, significat apostolos et prophetas, qui soliditate fidei et excellentia sanctitatis montes vocantur. Merito ergo tali vocabulo nuncupati sunt, in quibus est vera Dei Ecclesia constituta.
7 (Vers. 2.) Diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Iacob. Ecce iam de illa civitate loquitur, cuius ante fundamenta laudavit. Quae figura dicitur anastrophe, id est inversio: quoties ea quae superius dicenda sunt, ponuntur inferius. Dicit enim: Diligit Dominus portas Sion. Sion (sicut saepe diximus) mons est Ierosolymitanus, interpretatus specula, per quem Ierusalem illa futura decenter advertitur. Cuius portas diligit Dominus, id est fidem, charitatem, baptisma, poenitentiam, et quidquid in illam civitatem acquisitos populos intromittit. Sive (ut quidam volunt) duodecim apostolos significant, quorum sancta praedicatio fidelibus aeterni Regis palatia reseravit. Studiose vero perquirendum est quod addidit, super omnia tabernacula Iacob. Tabernacula Iacob, significant Ecclesiam catholicam, quae modo construitur. Haec contra saeculi huius adversitates expeditionali semper exercitatione confligit. Et quoniam ista futurae illius Ierusalem portat imaginem, ubi est beata vita et aeterna felicitas, merito supra istam illa spiritualis diligi dicitur, in qua iam nihil confusionis, nihil perturbationis esse declaratur. Et intuere quia illa sic plus amari praedicitur, ut et ista sine dubio diligi sentiatur.
8 (Vers. 3.) Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei. More suo futura pro praeteritis ponit. Nam ista civitas in secunda parte Domini attestatione laudabitur: de qua merito gloriosa dicta referuntur, quae Creatoris sui cognoscitur voce praedicanda.
9 (Vers. 4.) Memor ero Raab et Babylonis scientibus me: ecce alienigenae, et Tyrus, et populus Aethiopum, hi fuerunt in ea. Secunda pars psalmi huius velut quaedam nubes aperitur, de qua Dominus tonans, fidelibus recordationis suae munera pollicetur, significans per allusiones nominum eos de variis gentibus colligendos. Raab meretrix fuit, quae exploratores Iesu Nave ad Iericho venientes occulte suscepit, et per aliam partem, ne deprehenderentur, emisit. Cuius vocabulum significat superbiam, quae divina largitate conversa, Domini meruit impetrare clementiam. Haec ergo figuram gestat Ecclesiae, quae suscipiens animas superbiae vitio periclitantes, alio itinere, id est humilitatis et patientiae dimittit ad vitam. Babylon quoque civitas est mundi, quae confusio interpretatur. Indicat enim saeculi istius populos, qui probrosis idolis caecatis mentibus serviebant; sed misericordia Domini illuminati facti sunt Christiani. Hoc ergo dicit Raab et Babylonis se memorem, id est mundi istius populos, qui tamen ad eius se culturam humiliter transtulerunt. Sic Pharisaeis superbientibus in Evangelio ipse respondit: Amen dico vobis, quia publicani et meretrices praecedent vos in regnum coelorum [Matth. XXI, 31]. Sequitur, Ecce alienigenae, et Tyrus, et populus Aethiopum, hi fuerunt in ea. In sensu eodem perseverat. Alienigenae sunt a Iudaico populo quidem extranei; sed illis non credentibus in penetralia Ecclesiae sunt recepti: sicut in Actibus apostolorum dicit: Vobis quidem oportebat loqui verbum Dei; sed quia repulistis illud, et indignos vos iudicastis aeternae vitae, ecce convertimur ad gentes [Act. XIII, 46]. Tyrus significat angustiam quae de poenitentium afflictione procreatur. Populus Aethiopum, qui peccatorum fuerant obscuritate teterrimi; sed in ista Domini civitate collecti sunt, de quibus refulgentium sanctorum numerus in illa patria compleatur. Ecce ipsa sunt quae praedixit versus ille superior: Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei. Nam quid gloriosius, quam ut tanta foeditas prius errantium populorum in unam sanctae civitatis pulchritudinem conveniret? Et memento quod genus istud locutionis Scripturae divinae proprium esse iam diximus; scilicet ut per nominum interpretationes voluntas possit intelligi dictionis.
10 (Vers. 5.) Mater Sion dicet: Homo, et homo factus est in ea: et ipse fundavit eam Altissimus. Ecclesiae catholicae Matrem Synagogam forsitan hoc loco non inconvenienter advertimus, quam per Sion montem frequenter intelligendam esse iam diximus, quae ex maxima parte populorum solum hominem dicebat Dominum Salvatorem; quia Deum nec credere, nec intelligere merebatur. Et hic figenda est media, quoniam illud quod sequitur sensum alterum videlicet intromittit. Sequitur quippe, et homo factus est in ea; quod iam confirmative legendum est. Non enim hic sic dicit hominem factum, sicut superius Synagoga dixit; illa enim errando solum hominem putavit; nunc autem Dominus de se confirmat definitiva sententia, et homo factus est in ea: quoniam revera assumpta carne Deus factus est homo; sicut et Evangelista dicit: Verbum caro factum est [Ioan. I, 14], id est Filius Dei factus est homo; non ut Divinitati aliquid imminueret, sed ut humanitatis naturam, quam liberare praedestinaverat, dignanter eveheret. Et ne forsitan Dominum Christum crederes temporalem, addidit, et ipse fundavit eam Altissimus; ille scilicet qui tantum putabatur homo Iesus Christus Synagogam ipse sua dispositione fundavit. Et non solum legem per Moysen dedit, verum etiam ante mundi initium ipse noscitur fuisse principium; sicut ipse in Evangelio testatur: Ego sum principium, propter quod et loquor vobis [Ioan. VIII, 26]. Merito ergo dictus est Altissimus, ut nulla haeresis Patrem diceret esse maiorem.
11 (Vers. 6.) Dominus narravit scripturas populorum et principum: horum qui fuerunt in ea. Illa praenuntiat quae sit ipse tempore incarnationis de scripturarum veterum commemoratione dicturus. Commonet enim frequenter in Evangelio quae de ipso praedixerit Moyses, et quae prophetae, ut et minus credentes instrueret, et se earum auctorem esse monstraret. Ipsi enim sunt principes Moyses et prophetae qui fuerunt in Synagoga, quorum erat testimonium narraturus. Et ne alios principes fortassis adverteres, dicit, horum qui fuerunt in ea, id est in Synagoga.
12 (Vers. 7.) Sicut laetantium omnium nostrum habitatio est in te. Venit ad tertiam partem, in qua iterum propheta reloquitur, quam in uno versu et coepit et finit: breviter comprehendens quod sermonibus quamvis longis non poterat explicari. Quae figura dicitur brachylogia, id est, brevis locutio, cum plura paucis amplectimur. Vis enim audire quam sit incomprehensibilis illa laetitia, dicit Apostolus: Quod nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se. Quapropter pulchre hic dictum est: Sicut laetantium, quia non erit ipsa laetitia qualis hic agitur; ut modo filiorum susceptione laetemur, modo divitiarum et honorum munere gaudeamus, et caetera quae exsultationem faciunt, quando magnis nisibus temporaliter acquiruntur. Sed illud tanto est maius, ut istius mundi quamvis plenissimum gaudium, vix aliqua imago aut similitudo futuri saeculi esse dicatur. Addidit, omnium nostrum habitatio est in te. Omnium nostrum significat fideles, qui Dominum Christum aut venturum, aut venisse crediderunt. Habitatio est in te, ad Ierusalem loquitur, cui superius dixit: Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei. Sed in hac habitatione iustorum cessavit afflictio: orare transit, sed laudare succedit: perpetua securitas manet, quia perversitas nulla miscetur: aeterna laetitia perseverat, quoniam nequaquam contrarietate aliqua constat esse violandam.
13 Conclusio psalmi.
14 Laudata est demonstrativo genere civitas illa fidelium, non temporalibus bonis, sed aeterna felicitate mirabilis, de qua pauca visa sunt dici, et tamen omnium animi probantur stupore completi. Haec siquidem laus non extenditur argumentatione verborum, nec humana crescit industria, sed magna potius brevitate constringitur, ut vel aliquid exinde capi posse videatur. Beatus nimis qui illuc Domino ducente pervenerit, ubi cogitatio cuncta vincitur, quaelibet desideria superantur; et quod est dulcissimae securitatis genus, talis ibi felicitas accipitur, quae nulla contrarietate perdatur. Praesta, Domine, ut quod hic verbis explicare non possumus, ibi te donante cernamus. Ista quoque Ierusalem quae adhuc in terris est et typum gerit illius coelestis arcani, in secunda divisione laudata est; merito ubi est tantarum rerum domicilium visuale virtutum. Ibi enim piscinam natatoriam in figura sacri baptismatis, ut curaret infirmos, descendens Angelus commovebat. Ibi Siloa (imperante Domino) caeci tenebras lavit, et damnatis oculis lucis dona restituit. Ibi mensa Christi coelestibus plena deliciis spiritualiter saturavit apostolos; et ne nos ab illa coena relinqueremur impasti, sacer calix et communicationem nobis praestitit et salutem. Ibi lapis durissimus vestigia pii Redemptoris ostendit, quando ante Pilatum iudicem constitit audiendus. Ibi columna religati in se Domini flagella testatur. Ibi spinea corona cernitur, quam ideo salutari Domino constat impositam, ut totius mundi aculei collecti frangerentur. Ibi arundo servatur, quae caput Domini percussit, ut ipsum esse initium rerum terris omnibus nuntiaret. Ibi crux illa salutis et gloriae loci reverentiam consecravit. Ibi manet lancea, quae latus Domini transforavit, ut nobis illius medicina succurreret. Ibi credentes hodie ipsius sepulcra vivificant. Ibi resurrectionis locus ad coelos evehit corda fidelium. Ibi Sion ille montium praecipuus, ubi residentibus discipulis in coenaculo, clausis ianuis, mirabiliter Salvator intravit; et caetera quae dives illa patria Domini passione promeruit. Sed cum tot miraculis decora resplendeat, et in modum stellarum alterum possideat coelum, quis eam parvam audeat dicere, quae sanctissima fide orbis terminos probatur implesse? Ibi siquidem humanum pascit aspectum, quod est credere beatorum.
Cassiodorus HOME



Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, in Psalmum LXXXV <<<     >>> in Psalmum LXXXVII
monumenta.ch > Cassiodorus > 86