monumenta.ch > Cassiodorus > 84
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, in Psalmum LXXXIII <<<     >>> in Psalmum LXXXV

Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, in Psalmum LXXXIV

1 In finem, filiis Core, psalmus.
2 In finem, Dominum Salvatorem significare constat in titulis, sicut dicit Apostolus: Finis enim legis Christus ad iustitiam omni credenti [Rom. X, 4]. Filiis Core, psalmus. Quid significet Core, saepe iam diximus Hoc tamen in summa commonere sufficiat, hunc psalmum de illis dici qui iam Domino Salvatori sincera mente crediderunt: de cuius primo adventu praesens psalmus tertius approbatur.
3 Divisio psalmi.
4 In prima parte psalmi propheta Domino brevitet gratias agit, quoniam de illa antiquitate Iudaicae nationis pervenit populus ad culturam Domini Salvatoris. Secunda parte refert quemadmodum iram suam Dominus in populo Iudaeorum mitigare dignatus est: expetens adventum Christi, in quo humana caecitas evidentissimum lumen credulitatis accepit. Tertia parte ad se ipsum verba convertit, et prophetiae spiritu incarnati Verbi praedicat evidenter adventum.
5 Expositio psalmi.
6 (Vers. 1.) Benedixisti, Domine, terram tuam avertisti captivitatem Iacob. Praevidens Psalmista futura miracula, tanquam de praeterito laetus exsultat: adventu Domini benedictam terram esse pronuntians, id est carnem utique quam ipse est dignatus assumere. Per Iacob enim patriarcham frequenter diximus significari populum fidelem, qui liberatus est a captivitate diaboli, quando meruit Domini miseratione salvari. Dicendo: Avertisti captivitatem, ostendit eam pro humanis quidem iniquitatibus fuisse crassatam, sed divina miseratione submotam.
7 (Vers. 2.) Remisisti iniquitatem plebis tuae; operuisti omnia peccata eorum. Remittere est debitum relaxare, non causae alicuius interventu, sed pietatis intuitu. Sic Dominus remisit culpam, dum reos pervenire fecit ad veniam. Hoc est quod superius dixit: Avertisti captivitatem Iacob. Captivitas enim peccati fuit, quando mundus idolis serviebat obnoxius; sed veniente Domino Salvatore tecta esse, id est oblitterata non dubium est; cuius adventu et libertas nostra caput extulit, et superbia diaboli confracta succubuit. Sequitur, operuisti omnia peccata eorum. Propitiatio Domini sic evidenter agnoscitur, quando peccata nostra cooperta esse monstrantur. Illorum enim abominatio, nostra absolutio est, et tunc securi reddimur, quando illa ad iudicium non vocantur. Hoc humano generi constat esse collatum, cum salutaris Dominus dignatus est advenire. Et intende quod per hos duos versus figura fit homoeoteleuton, quia similibus litteris dictiones plurimae terminantur; dixit enim: Benedixisti, avertisti, remisisti, operuisti.
8 (Vers. 3.) Mitigasti omnem iram tuam; avertisti ab ira indignationis tuae. Interiecto diapsalmate venit ad secundam partem, referens quemadmodum iram suam Dominus mitigare dignatus est, et salus proveniret quibus desperatio pro factorum suorum qualitatibus imminebat, sicut in Evangelio ipse testatur: Non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel [Matth. XV, 24]. Sed inspice qua mensura sit positum, Mitigasti. Prosequitur iterum culpas, quas in Dominum Salvatorem Iudaeorum nefanda protervia studio perversitatis exercuit. Ab ira autem indignationis suae, subaudiendum est, quoniam Iudaeorum avertit interitum, dum ad aegrotos medicus, ad pestilentia plenos auctor salutis advenit. Quod non solum ad unam gentem, sed ad beneficium totius orbis aptandum est.
9 (Vers. 4.) Converte nos, Deus salutaris noster; et averte iram tuam a nobis. Cum superius dixerit, operuisti omnia peccata eorum; modo quasi noviter petit, averte iram tuam a nobis. Sed utraque conveniunt, si consideremus tempora peccatorum. Pro illis itaque iniquitatibus quas ante fecerat populus Iudaeorum, prius gratias egit, quoniam adventu Domini omnia probantur esse mitigata. Hic autem pro futuris culpis iterum rogat, quia eos in passione Domini crudelia scelera praevidebat iterum esse facturos. Denique hoc dicit, Converte, ut de persecutoribus defensores fiant, de blasphemis praedicatores, de contradictoribus discipuli. Dicendo autem nos, personam populi, de quibus loquitur sumit. Simili modo accipiendum est, averte iram tuam a nobis, ne gentem Iudaicam debita possit poena percellere.
10 (Vers. 5.) Non in aeternum irascaris nobis, neque extendas iram tuam a progenie in progeniem. Sciebat Domini patientiam impia hominum sustinere peccata, et ideo rogat ut non eos aeterna damnatione percellat, sed invitando demulceat, sustinendo lucretur, commonendo recorrigat, quod tamen eum facturum esse noscebat. Perscrutandum est autem quod duas progenies posuit: prima est enim (ut quibusdam placet) ab Adam usque ad Christum, secunda quae per gratiam baptismatis usque ad finem saeculi peracta concluditur. Petit ergo, ut quia priori generationi pro pertinaciae suae qualitate iuste iratus est Dominus, ne secundae generationi idem velit irasci; quae, etsi a peccato immunis esse non potest, tamen per gratiam baptismatis, et satisfactionem confessionis culparum suarum sordibus desiderat expiari.
11 (Vers. 6.) Deus, tu convertens vivificabis nos; et plebs tua laetabitur in te. Mirabili Dominum pietate deprecatur: probans quia conversionem nostram de meritis non habemus, sed eius munere provenit, quando pro se aliquid animus salutariter concupiscit. Dicit enim: Deus, tu convertens vivificabis nos; id est, quia tu praemittis conversionis votum, ut ad vitae pervenire possimus introitum. Quod cum donaveris, tunc illa plebs prospere laetabitur in te, quae infeliciter gaudebat in se. Hoc enim provenit conversis, quando suscipere coeperint beneficia Salvatoris.
12 (Vers. 7.) Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam, et salutare tuum da nobis. Sciebat quidem Dominum esse venturum, sed rogat ut haec beneficia non tantum oculis carnalibus videat (sicut caeteri non credentes), sed purissimo cordis intueatur aspectu. Misericordia enim Patris salvator est Dominus, quem sibi illuminatione verae fidei cohors beata poscebat ostendi, non tantum carnis velamine coopertum, sed potentiae suae claritate conspicuum. Nam idem cum de ipso diceret, addidit, da nobis, id est, concede salutare tuum quasi amplectendum, quasi possidendum, quasi munere aeternae gloriae perfruendum. Perfidis enim tantum apparuit, non etiam datus. Da ergo dicit, ut cum in mente nostra coelesti dono recipitur, nullis tentationibus auferatur.
13 (Vers. 8.) Audiam quid loquatur in me Dominus Deus: quoniam loquetur pacem in plebem suam, et super sanctos suos. Venit ad tertiam partem, in qua pulcherrimo schemate praedicat Domini Salvatoris adventum. Nam postquam deprecatus est ut ei Dominus appareret, quasi petitionis suae compos, subita illuminatione completus, dicit: Audiam, id est, non mihi loquendo officiam, qui iam sentio me accepisse quod credam. Quod genus locutionis Scripturae divinae proprium esse cognoscimus, quando nihil tale (ut arbitror) in libris saecularibus invenitur. Vides prophetiae potentiam hoc dicto fuisse revelatam. Intus enim loquitur Dominus, id est Spiritus sanctus, ut Psalmista foris fari posse videatur; intrinsecus audit, ut extrinsecus audiatur; dicit tacitus propheta, quod verberato aere a populis possit audiri. Sequitur, quoniam loquetur pacem in plebem suam, et super sanctos suos. Pax Dei Christus est Dominus, quam locuturum dicit Spiritum sanctum, quoniam est de eius incarnatione dicturus. Plebi dixit, sed suae, non indevotae, id est sanctis qui Deo Domino probabili conversatione placuerunt. His enim pax est Dominus Christus, infidelibus autem scandalum et stultitia, qui bellum in sacrilega mente patiuntur, quia pacis auctorem rectis semitis non sequuntur. Sed hunc versum paulo diligentius perscrutemur, quoniam scelestas mentes veritatis ipsius attestatione convincit. Hic [ed., hinc] enim evidenter expressum est quid sit Spiritus sanctus, id est Dominus Deus. Ubi sunt qui dicunt Spiritum sanctum Patre et Filio esse minorem, et ita esse subiectum, ut putetur voluntatis suae iudicium non habere? Audiamus Spiritum sanctum, qui in propheta suo sponte loquebatur Dominum esse Deum. Nam et in Actibus apostolorum de ipso aperte legitur Deum esse Spiritum sanctum, dicente Petro Anania: Cur tentavit Satanas cor tuum mentiri te Spiritui sancto [Act. V, 3]? Et post paululum, ostendere volens qui sit Spiritus sanctus, dicit: Non es mentitus hominibus, sed Deo [Ibid., 4]. Nam idem Petrus in Epistola sua dicit: Spiritu sancto misso de coelo, in quem concupiscunt angeli prospicere [I Petr. I, 12]. Qui si aequalis non esset, non in baptismo in nomine Deitatis Patri et Filio reverendissimo honore coaequaretur, sicut ab ipsa Veritate prolatum est: Ite, baptizate omnes gentes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti [Matth. XXVIII, 19]. Quod solum testimonium debet humano generi valde sufficere, quia ubi unum nomen Deitatis dicit, ibi aut naturae aut potentiae diversitas non habetur.
14 (Vers. 9.) Et in eos qui convertuntur ad ipsum: verumtamen prope timentes eum salutare ipsius, ut inhabitet gloria in terra nostra. Qui convertuntur ad ipsum, significat poenitentes, qui mundi pestifera libertate derelicta, felicia eius eligunt subire servitia. Nam cum orbis universus idolorum turpissima devotione flagraret, soli Iudaei putabantur prope timere Dominum, qui per Moysen lege suscepta, uni Deo videbantur esse devoti. Sed ideo dictum est: prope timentes, quia carnaliter omnia gerentes, diversis eum culpis contumaciter irritabant. Non enim timere, sed prope timere dicti sunt qui legem ipsius carnaliter, non spiritualiter acceperunt. Ut autem hoc de ipsis dictum intelligas, sic et Apostolus ait: Et veniens evangelizavit pacem vobis, qui eratis longe; et pacem his qui prope [Ephes. II, 17]. Sed quamvis tales fuissent, tamen Dominus Salvator de ipsorum elegit carnaliter gente procreari. Inde enim Virgo Maria quae peperit Christum: ibi conversatus est Dominus; ibi miracula, quae a fidelibus et leguntur et creduntur, effecta sunt.
15 Vers. 10. Misericordia et veritas obviaverunt sibi: iustitia et pax complexae sunt se. Hoc schema dicitur somatopoeia, id est corporis attributio, quando rebus incorporeis corpora tribuuntur. Nam cum misericordia et veritas, pax et iustitia incorporea sint, duabus gressum, duabus dedit amplexum, quod utique constat esse corporeum. Postquam vero dixit ex qua gente esset Dominus nasciturus, nunc quae praestiterit adventus sanctae incarnationis exponit. Ipso quippe praestante, duo Testamenta in unius seriem copulationis adducta sunt; in Novo enim misericordia est, in qua per gratiam liberatur genus humanum; in Veteri veritas, ubi lex et prophetarum annuntiatio continetur; sicut in septuagesimo psalmo iam dictum est. Haec autem duo sibi obviaverunt, non ad exercendam contrarietatem, sed ad gratiam promissae perfectionis implendam. Unum quippe constat factum, quod temporibus probabatur esse divisum. Et ut genus ipsum foederis evidenter exprimeret, hoc ipsum varia nominum iteratione geminavit, amplexu quodam dilectionis duas res, id est iustitiam et pacem in mutuam protinus venisse concordiam. Quod fieri solet, quando se homines post longum tempus videntes, nexu brachiorum studio charitatis astringunt.
16 (Vers. 11.) Veritas de terra orta est, et iustitia de coelo prospexit. Veritas de terra orta est, quando ex Maria Virgine Verbum caro factum est; sicut ipse dicit: Ego sum via, veritas et vita [Ioan. XIV, 6]. Iustitia de coelo prospexit, quando humano generi periclitanti Filius Dei mirabili dispensatione subvenit. Potest et aliter hic sensus intelligi. Veritas de terra oritur, quando confessio peccatoris offertur; iustitia de coelo prospicit, quando fit remissio peccatorum. Quod in publicani illius oratione provenit. Veritas enim de terra orta est, quando ima respiciens, confitendo peccata sua Deum rogabat; iustitia vero de coelo prospexit, cum descendit iustificatus publicanus magis quam ille pharisaeus.
17 (Vers. 12.) Etenim Dominus dabit benignitatem, et terra nostra dabit fructum suum. Et iste quoque versus ad poenitentis humilitatem competenter aptatur. Ipse enim sua benignitate donat confessionis affectum, id est imbrem prosperrimum lacrymarum; ut caro nostra piis fletibus irrigata, praemia possit afferre copiosa.
18 (Vers. 13.) Iustitia ante eum ambulabit; et ponet in via gressus suos. Pari etiam modo et hunc versum ad illos aptandum esse dicimus, qui supplicationibus piis a Domino corriguntur. Iustitia quippe ambulabit ante eos, quando, malorum suorum veritate recognita, remitti sibi humiliter petunt quod sceleratis ausibus perpetrarunt; et quod gaudentes male ligaverunt, per beneficia piae lamentationis absolvant. Tunc enim vere ponunt in via, id est in Christo gressus suos, qui ante semitis detestabilibus erraverunt.
19 Conclusio psalmi.
20 Audivimus, beate David, quid intus tibi locutus fuerit Dominus. Pax ista et super nos veniat, quae in tuo corde regnabat. Ecce verum Regem, quem virtus talis regebat; templum iustitiae, palatium pietatis, thesaurarium misericordiae. Iure tibi subiacebant terrena, cui talis Dominus imperabat. Ecce quod ultra omne imperium, supra omne possit esse praeconium: de tuo semine omnipotens Verbum carnem sumpsit, per quod humanum genus salutare donum redemptionis accepit.
Cassiodorus HOME



Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, in Psalmum LXXXIII <<<     >>> in Psalmum LXXXV
monumenta.ch > Cassiodorus > 84