Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, in Psalmum LXXXIII
|
1 | In finem, pro torcularibus filiis Core, psalmus. |
|
2 | Quid significet In finem, frequenter expositum est, et cum superioribus titulis pro torcularibus dixerimus ad Ecclesiam pertinere, congruit tamen diligenter inspicere cur Ecclesia visa est tale nomen accipere. Uva pendens atque intacta, et olivae bacca in arbore constituta suavissimi saporis sui non indicant dignitatem, sed cum ad torcular utraque pervenerint, nimioque pondere compressa detumuerint, tunc fructus dulcissimi liquoris emanant, qui in follibus suis reconditi non patebant. Sic Ecclesia Dei cum afflictionibus persecutionibusque conteritur, declarantur merita sanctorum, quae quietis temporibus cognita non fuerunt. Istius ergo torcularis pressura sanctificat, contritio meliorat, cuius labor coelestis fructus est, et poena praesens requies sempiterna. Nec illud vacat quod in octavo et in octogesimo, et hic, tantum pro torcularibus positum est. Significat enim ad sanctam Trinitatem hoc mysterium Ecclesiae pertinere, quod trini numeri repetitione sacratum est. Core vero calvitium interpretari supra iam dictum est. Cuius nominis interpretatio denuntiat Calvariae locum, ubi Christum Dominum constat esse crucifixum. Et ideo filii Core, Christiani modis omnibus indicantur, ex quorum persona psalmus iste cantatur. Et intende quod de pretiosissima charitate Domini psalmus iste secundus est, quae nos supra omnia gratiae divinae consociat. |
|
3 | Divisio psalmi. |
|
4 | Filiorum Core, quos per significationem Calvariae ad Christum Dominum diximus pertinere, una introducitur persona generalis, quae in prima fronte psalmi inaestimabile sibi desiderium demonstrat Ecclesiae. Secundo modo beatum esse profitetur cui Dominus praestat auxilium, eumque facit ad confessionis gratiam pervenire. Tertio multo praestantius dicit esse in domo Domini abiectum habitare, quam peccatorum tabernacula cum quibuslibet mundanis honoribus introire. |
|
5 | Expositio psalmi. |
|
6 | (Vers. 1.) Quam amabilia sunt tabernacula tua, Domine virtutum! Filius Core spirituali fecunditate regeneratus, et torcularibus Ecclesiae competenter expressus, ad futuram Ierusalem desiderat pervenire: in qua iam nulla sint pondera tribulationum, sed beatitudine secura, imperturbata felicitate potiatur. Dicendo, Quam, magnitudinem rei exprimere non potuit; sed dedit hoc infinitissime sentiendum. Quis enim possit comprehendere quo ambitu aut afflictus requiem, aut aeternitatem conditio mortalitatis exposcat? Nam quod dicit, Domine virtutum, nescio quam ibi magnam sensit inesse potentiam; ut quamvis tale munus non potuisset verbis exponere, aliquod tamen ibi bonum ingens esse monstraret. Quae figura dicitur emphasis, quae plus intellectu relinquit utique quam dicatur. |
7 | (Vers. 2.) Concupiscit et deficit anima mea in atria Domini; cor meum et caro mea exsultaverunt in Deum vivum. Quiquid contra humanas vires assumitur, defectus ibi pro rerum magnitudine reperitur. In illud enim necesse est deficiat, quo mens directa ad praesens non potest pervenire. Cogitabat quippe vir iste sanctissimus Domini virtutes et praemia, beatitudines illas coelestes et gaudia, Ierusalem ex mortalibus populis immortaliter laetantem; et necesse erat ut in suis gaudiis sensus ipse succumberet, qui ad rem desideratam e vestigio non poterat pervenire. Sed quam robustus sit iste defectus, quam fortissima lassitudo, consequenter exponit, dicendo: Cor meum et caro mea exsultaverunt in Deum vivum. Quamvis enim utraque pertinere videantur ad carnem, cor tamen ad intelligentiam referri posse non dubium est. Nam cuius sapientiam proferre volumus, eius cor sine dubitatione laudamus. Utraque enim quibus constat humanitas, id est corpus et anima, in coelestem dicit erupisse laetitiam. Sed advertendum est vir iste quanta fuerit sanctitate praeclarus, ut non solum eius anima, verum etiam caro, quae plus praevaricationis vitio probatur obnoxia, in exsultationem Domini felici sorte proruperit: praevidens bona futuri saeculi, quae eius se credebat largitatibus adipisci. |
8 | (Vers. 3.) Etenim passer invenit sibi domum, et turtur nidum sibi ubi ponat pullos suos. Cum superius animam corpusque dixerit in Domini exsultatione gaudere, hic avium ista duo genera ad quamdam similitudinem commendandam posuisse dignoscitur. Passer est nimia velocitate celerrimus, qui in silvis habitare non patitur, sed domum sibi in parietum foraminibus desideranter exquirit, quam dum invenerit nimio gaudio laetus exsultat, quia se diversarum adversitatum ulterius patere non credit insidiis. Sic anima iucundatur, dum in coelorum regna mansionem suam senserit esse praeparatam. Turtur vero abstinentiae moderatione castissimus est, qui una tantum copulatione contentus, filiis suis nidum aedificare cognoscitur; qui non ut passer praeparatam domum reperit, sed novam sibi de quibusdam particulis fabricare contendit. Huic caro nostra non irrite comparatur, quae opera sua in Domini gaudet posuisse mandato. Per hanc enim evenit, ut ieiuniorum sacrificia suaviter offerantur, ut cibum pauperibus demus, et sepeliamus defunctos, aegrotis serviamus, positos in carcere visitemus, et caetera pietatis officia, quae corporalibus noscuntur ministeriis explicari. Alii turturem sanctae applicaverunt Ecclesiae: quoniam praeter Christi Domini alterius nescit habere consortium. |
9 | (Vers. 4.) Altaria tua, Domine virtutum: Rex meus et Deus meus. Versus hic ad superiora respondet. Ait enim: Altaria tua, Domine virtutum, ubi iungendum est quod in primo versu psalmi dictum est, Quam amabilia sunt! Quae figura dicitur ἀπὸ κοινοῦ, id est, a communi, quando dicta superius ad inferiora respondent. Sed quoniam anterius dixerat domum passeris, et turturis nidum, quid in eis intelligere debuissemus ostendit. In his enim altaribus quasi in domum gratissimam gratulatur [ms. G. et ed., fritinnit] fidelis anima: in his altaribus carnis opera, quae tamen sunt sancta, reponuntur. In illo altari spes firmissima collocatur, in quo beatorum animae velut in quodam perenni prandio conviviis coelestibus epulantur: ubi satietas magis incitat, nec beata esuries aliquando discedit. Addidit etiam, Rex meus et Deus meus. Rex a regendo dicitur; Deus videlicet a creando; quamvis et timorem tale nomen indicare monstretur. |
10 | (Vers. 5.) Beati qui habitant in domo tua, Domine; in saeculum saeculi laudabunt te. Quid muneris conferant altaria illa praedixit. Nam si beatus hic habeatur, cui ad tempus omnia secunda procedunt, nec aliqua adversitate concutitur, quid de illa beatitudine sentiamus, cui nec in qualitate, nec in perennitate quidquam simile reperitur? Sed quia humanis verbis hoc bonum non potest explicari, tamen unde proveniat non tacetur. Dicit enim, laudabunt te. Inde est quippe illa beatitudo mirabilis, quam ut aeternam intelligeres, subiecit, in saeculum saeculi. Sed qualis, rogo, illius saeculi ventura laetitia est, ubi dabitur copiose gaudere, et nunquam ab ea posse discedere? |
11 | (Vers. 6.) Beatus vir cuius est auxilium abs te, Domine; ascensus in corde eius. Decursa contemplatione felicitatis futurae, venit ad secundum modum, ubi Dei famulum etiam hic ostendit beatum: ne putarentur fidelibus praemia vel hic in totum fuisse subtracta. Dicendo enim, auxilium abs te, Domine, prodidit hic labores colluctationesque difficiles. Adiecit, ascensus in corde eius. Utique illi beato cui est auxilium a Domino, ascensus est in corde, quia semper proficit, semper ascendit, et quantum Dominus praestat auxilium, tanto altius elevatur ad coelum. Tale est enim (verbi causa) quod dicimus, cum vicerit quis libidinem auxilio Domini, ascendit primum gradum; cum dominatus fuerit superbiae, salit alterum; dum superaverit avaritiam, subit tertium; et tot gradibus evehitur quot vitiis fuerit absolutus. Sic per quintam speciem definitionis, quae Graece κατὰ τὴν λέξιν, Latine ad verbum dicitur, beati facta definitio est; complectitur enim quid sit beatus, cui est auxilium abs te, Domine. |
12 | (Vers. 7.) Disposuit in convalle lacrymarum, in locum quem disposuit: etenim benedictionem dabit qui legem dedit. Convallis lacrymarum poenitentis humilitas est, de qua tantum quis ad superiora conscendit, quantum in illa satisfactione descenderit. Sed ne forsitan quaereres ubi ascenderetur, subiunxit, in locum quem disposuit. Locus utique ille dispositus regnum Domini significat futurum, quem contingere felici sorte merebimur, si ad eum pervenire dispositis a Domino regulis appetamus. Ipse enim disposuit gradus qui ordinavit et locum. Qui vult accipere praemium, audiat quid iubetur. Sequitur, etenim benedictionem dabit qui legem dedit. Cum prophetiae tempus esset sub lege Domini constitutum, nec adhuc venisset gratiae donum, eumdem dicit benedictionem daturum, id est gratiam suam, qui legem dedit ante iustitiam: docens Dominum Christum utriusque Testamenti evidenter auctorem, cum dicit, benedictionem dabit qui legem dedit. |
13 | (Vers. 8.) Ambulabunt de virtute in virtutem; videbitur Deus deorum in Sion. Virtus primum erat in lege, nunc est virtus in gratia; sed iucundior ista quae redimit [ms. F., remittit], quam illa quae iudicat. Praestet ipse qui utrumque dedit, ut quoniam bona per legem peccatores suscipere non meremur, absolutionem nobis per gratiam conferre dignetur. Intelligat tamen Christianus de virtute in virtutem sibimet ambulandum, ne se remittat ad otium. Sequitur, videbitur Deus deorum in Sion. Ecce duas illas virtutes in unam dicit Christi convenire personam. Ipse enim visus est Ierosolymis in Sion monte, qui legem dedit et gratiam. Deum vero deorum quemadmodum debeamus advertere, proxime in octogesimo primo psalmo iam dictum est: quia et sanctos viros Scriptura divina deos appellare non desinit. Sic enim dicitur Deus deorum, quemadmodum Rex regum, Sanctus sanctorum, et Dominus dominantium. Videbitur, dixit, non, intelligitur, quia illud erat omnium, istud vero paucorum. |
14 | (Vers. 9.) Domine Deus virtutum, exaudi precem meam; auribus percipe, Deus Iacob. Ut revera unum Deum intelligeres illarum esse virtutum quas superius dixit: Ambulabunt de virtute in virtutem, exclamans ipse quoque professus est: Domine Deus virtutum. Et quis est iste Deus virtutum? Deus Iacob, id est Dominus Christus, qui inimicorum suorum clementissimus supplantator agnoscitur, quando eorum pravas nequitias, ad virtutum semitas facit pervenire directas. Sive illud mavult intelligi, ut sicut Iacob fecit Israel vocari, quia viderat Deum, et istum quoque fidelissimum, qui hic loquitur, faceret maiestatis suae aeternam gloriam contueri. |
15 | Vers. 10. Protector noster, aspice, Deus; et respice in faciem Christi tui. Venit ad tertium modum, ubi deprecatur innotescere mundo Dominum Salvatorem. Haec non tanquam dubitans vir sanctissimus optat, sed postulat cito fieri quae noverat esse ventura. Et quia per redemptorem nostrum mundum sciebat esse salvandum, petit ut sic aspiciat genus humanum, quatenus in faciem Christi sui respiciat Pater; non quod ille aliquando eum non respicit, sed ut praesentia incarnationis gentibus illum innotescere faceret, qui eis facie probabatur incognitus. Haec figura dicitur hypallage, Latine permutatio, quoties dicitur respici magis ille qui respicit, vel his similia, quae in Scripturis divinis frequenter adhibentur; ut est illud: Dominus de coelo prospexit super filios hominum, ut videat si est intelligens aut requirens Deum [Psal. LII, 3]. Ut videat enim dixit, id est, videre faciat. Simile est et illud: Intellige clamorem meum; non quod ille deprecatus intelligat, qui novit omnia sicuti sunt, sed intelligi faciat ab his qui ignorare noscuntur. |
16 | (Vers. 11.) Quia melior est dies una in atriis tuis super millia. |
17 | (Vers. 12.) Elegi abiectus esse in domo Dei magis quam habitare in tabernaculis peccatorum. Ipsa sunt atria Domini, in quibus superius concupiisse se et defecisse testatus est, in quibus una dies iuste desideratur: quia semper aeterna est, quae solis adventu non oritur, nec eius finitur occasu; quam non sequitur crastina, nec praecedit hesterna, sed immutabilis manens constat unitate perpetua. Super millia, mundum istum significat, ubi millia dierum sustinent finem, et ab uno illo vincitur quidquid in istorum multiplicationibus aggregatur. Merito ergo talibus desideriis quaeritur, cui nihil simile reperitur. Haec figura dicitur parison, id est aequatio sententiae, quando duae res e diverso ponuntur, sed una magis eligitur; sicut et hic, et superius fecit, et inferius ipse facturus est. Sequitur, Elegi abiectus esse in domo Dei, magis quam habitare in tabernaculis peccatorum. Vir sapiens non iudicabat ad carnis oculum, sed ad ipsius veritatis aspectum; ut esset abiectus in domo dominica, quam in gloria saeculi vivere criminosa. O abiectio illa pulchra! o sublimitas ista foedissima! Ipsa est scilicet quae superius dicitur, convallis lacrymarum, palatiis omnibus sine dubitatione superior: ubi etsi ad tempus plangitur, inde tamen sine fine gaudetur. Abiectus enim dicitur, qui humana aestimatione habetur extremus. Sed apud Deum ille magis honorabilis iudicatur, qui propter nomen ipsius inter homines videtur esse despectus. |
18 | (Vers. 13.) Quoniam misericordiam et veritatem diligit Dominus Deus; gratiam et gloriam dabit Dominus. Causa redditur quare domus Domini plus debeat diligi quam tabernacula peccatorum. In Ecclesia enim ipsius primum misericordia est, quia de peccatoribus efficit iustos, et veritatem illis promissi praemii non negavit; sicut dicit Apostolus: Qui prius fui blasphemus, ac persecutor et iniuriosus; sed misericordiam consecutus sum [I Tim. I, 13]; et paulo post: Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi; superest mihi corona iustitiae, quam reddet mihi Dominus in illo die iustus iudex [II Tim. IV, 7, 8]. Ecce utrumque complexus est, et misericordiam Domini et veritatem. Subiungit etiam, gratiam et gloriam dabit Dominus. Ne solam gratiam in hoc saeculo sanctis putares esse collatam, sequitur, et gloriam dabit Dominus. Hic enim primo praestat gratiam, ut peccatores convertantur ad vitam; in futuro dabit gloriam, ut divino munere iustificati, angelorum mereantur esse consortes. Gratia enim dicitur gratis data, sicut ait Apostolus: Si autem gratia non ex operibus, alioquin gratia iam non est gratia [Rom. XI, 6]. Ipsa est quippe Domini Christi gratia, quae nos praeparat, adiuvat, corroborat, et coronat. |
19 | Vers. 14. Non privabit bonis ambulantes in innocentia. Malorum tantum poena est a munere Divinitatis arceri. Innocentiam vero plenam Dei constat esse muneribus, sed haec innocentia sui debet vocabuli fine cognosci. Ipse est enim innocens qui nulli nocet. Talis ergo non potest privari muneribus Dei, qui iam hic dona beatae conversionis [ms. A. et ed., conversationis] accepit. Innocens autem est qui hic disponitur in convalle lacrymarum, qui eligit abiectus esse in domo Dei magis quam habitare in tabernaculis peccatorum; et his similia quae superius dixit. |
20 | (Vers. 15.) Domine Deus virtutum! beatus homo qui sperat in te. Tot bona explicare non potuit, quae sanctus suus animus sentiebat; et ideo sub admiratione legendum est: Domine Deus virtutum! qui tanta bona facis, quanta homines referre non possunt. Ad postremum intulit aliquid aliud quam praemisit: Beatus homo qui sperat in te. Quod schema dicitur paraprosdocia, Latine inopinatus exitus; hoc est, cum aliud proponitur, et aliud subiungitur. Intelligamus ergo quantum possumus sensum divinum quam multiplici decore reluceat; ut illud quod multis verbis explicare non poterat, in paucitate concluderet. Beatus est enim qui spem suam in aeterna felicitate posuerit. Beatus cuius bona non occidunt. Sed postremum perfecte beatus est cuius spes in Domino iugiter perseverat. |
|
21 | Conclusio psalmi. |
|
22 | Mirabilis psalmus et omni mundana suavitate iucundior, qui sic nobis Ecclesiae torcularia fecit omnino dulcescere, ut optabilius habeamus tali fasce deprimi, quam huius felicitatibus sublevari. Unde iam merito dicimus: Concupiscit et deficit anima mea in atria Domini. Sed sanctam petamus Trinitatem, ut quemadmodum sensus nostros dulcedo praesentis lectionis affecit, ita iugiter in nobis maneat, quod ipse miseratus infudit. |