monumenta.ch > Cassiodorus > 80
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, in Psalmum LXXIX <<<     >>> in Psalmum LXXXI

Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, in Psalmum LXXX

1 In finem, pro torcularibus, Asaph, quinta sabbati.
2 Pro torcularibus, Ecclesiam significari superioribus est titulis indicatum; sed quoniam ibi hanc praefigurationem in uvarum expressione posuimus, nunc in baccarum vindemiis explicemus. Cum tunsus acervus olivarum subiectus fuerit agricolarum arte ponderibus, nimiaque coeperit pressura torqueri, et amurcam coenosam, et oleum pinguissimae puritatis emanat. Quod in Ecclesiae persecutionibus fieri posse non dubium est, quando et Deo puras mentes declarat, et faecilentas conscientias evidenter assignat. Quinta vero sabbati, significat a sabbato quintum diem, quando Dominus in conditione rerum ex aquis creavit animalia, sicut Genesis lectio decursa testatur: Dixit Deus: Producant aquae reptilia animarum vivarum [Gen. I, 20]. Hoc ad baptismatis gratiam similitudine decora coniungitur; quae revera animalia viva sua fecunditate producit, dum sanctificatae aquae immaculatos reddunt, quos pollutos propriis sceleribus acceperunt. Sed ut partibus res expositas in unam seriem colligamus, intentio tituli talis est, ut In finem designet Dominum Christum; pro torcularibus Ecclesiam; Asaph congregationem; quinta sabbati baptizatos. Unde colligitur psalmum in Ecclesia Domini regeneratae congregationi esse locuturum. Hic enim Asaph ad historiam quidem loquitur Iudaeis; sed melius spiritualiter intelligitur de populo Christiano.
3 Divisio psalmi.
4 In prima parte psalmi loquitur Asaph fidelibus, ut per organa diversa musicorum laudes debeant Domino personare: quoniam multa beneficia suo populo praestare dignatus est. Secunda, verba sunt Domini comminantis ne idola colantur, sed ipse solus adoretur qui praestare profutura munera consuevit. In tertia parte Asaph ex sua iterum persona reloquitur, arguens infideles, cur fallaces exstiterint, cum eis dona Domini copiosa largitate collata sint.
5 Expositio psalmi.
6 (Vers. 1.) Exsultate Deo adiutori nostro: iubilate Deo Iacob. Asaphiste, quem saepe diximus significare Synagogam, populos commonet fideles, ut non desinant cum summa laetitia Deo laudes dicere, qui eos a saevissimis periculis est dignatus eripere. Adiutori autem quod dixit, verus Deus tali verbo declaratur: quia fictitius deus non est adiutor, sed elisor; non sanans, sed vulnerans; non sublevans, sed valde demergens. Nostro enim dum dicit, devotos se commonere testatur. Iubilate dictum est a iuvando, id est delectando; ut quibus non poterat exsultatio verborum sufficere, in abundantissimam atque inexplicabilem laetitiam prosilirent: docens gaudentibus animis Domino debere gratias agere, non confusos aliqua anxietate cantare. Nam si terrena despicimus, semper ex illo laeti sumus, ad quem mens incerta atque titubans non potest pervenire. Iacob significat populum Christianum, cui anterior Synagoga consentit, dum ad istum per gratiam translatum est, quod illi constat ablatum. Hi sunt quos dixit: Quinta sabbati, qui de sacra scilicet regeneratione nascuntur.
7 (Vers. 2.) Sumite psalmum, et date tympanum; psalterium iucundum cum cithara. Organa quidem ista utraque musica sunt, sed causas continere probantur egregias. Dicit enim: Accipite psalmum, et date bonas operas. Psalmus enim ad divina verba pertinet intimanda, quoniam conformatio ipsius canorum ventrem (sicut saepe diximus) habet in capite; quod merito ad psalmum refertur, qui semper resonat superna mysteria. Tympanum est, quod tenso corio quasi supra duas (ut ita dixerim) metas sibi ab acuta parte copulatas solet resonare percussum; sic hominum corpus, dum pro Domino tribulatione quatitur, ad superna mandata dulcius temperatur. Hoc ergo commonet, ut accipientes divina verba Domino debeamus offerre terrena; quia tunc Deo bene damus tympanum dum eleemosynas facimus, cum ieiuniis corpus affligimus, cum vitia saeculi cum suo nihilominus auctore despicimus. Addidit, psalterium iucundum cum cithara. Admonet etiam et haec duo iucundissime copulari; ut et verba Dei quae in psalterio continentur, et cithara quae humanos actus significare cognoscitur, in unam societatem debeant convenire: quia utrumque melos sibimet copulatum Domino probatur acceptum. Psalterium enim idem significat quod psalmus, cithara quod tympanum; sed diversitate nominum easdem res sub brevitate conclusit. Nam quemadmodum cithara contra psalterium conformata sit, frequenter expositum est. In hoc autem et sequenti versu iterum nobis enthymematicus, id est rhetoricus syllogismus elucescit eodem modo: Canere praeceptum est in Israel, et iudicium Deo Iacob: cantandum est igitur in initio mensis tuba, in die insigni solemnitatis eorum. Modo reliqua perscrutemur.
8 (Vers. 3.) Canite initio mensis tuba, in die insigni solemnitatis vestrae. Praeceptum fuerat inter alia Iudaeis, ut a prima die septimi mensis, septem diebus tuba canerent, quod hodieque carnaliter faciunt, non intelligentes ideo fuisse iussum, quoniam Spiritus sancti gratia septiformis baptizandis erat toto orbe praedicanda. Unde nunc fideles admonet Christianos, ut laudes Domini praeconiali debeant voce cantare, cum novae regenerationis fuerint gaudia consecuti. Tuba enim cum ponitur, grandisonis aliquid praedicari clamoribus indicatur. Sic et alius propheta dicit: Exclama et exalta sicut tuba vocem tuam [Isai. LVIII, 1]. Considerandum est quoque quod per organa musicae disciplinae et psallere Domino, et diem praecipimur solemnitatis implere, ut sicut illa rediguntur ad dulcisonum melos, et in unam convenientiam suaviter colliguntur, ita omnis actus noster redigatur ad Dominum, et iucundissima modulatione eius auribus offeratur. Est enim disciplinae ipsius magna vis delectabilisque cognitio, quam doctores saecularium litterarum (largiente Deo, qui concedit omne quod utile est) fecerunt doctrinabili lectione cognosci, quae in rerum natura prius tenebatur abscondita. Prima ergo huius disciplinae partitio est harmonica, rhythmica, metrica. Secunda partitio instrumentorum eius est in percussionalia, in tensibilia, in flatilia. Tertia dividitur in symphonias sex. Quarta dividitur in tonos quindecim. Sic totius virtus pulcherrimae istius disciplinae talibus priscorum distinctionibus explicatur; per quos modos in saecularibus libris multa quidem legimus ostensa fuisse miracula. Sed ut fabulosa forte taceamus, per citharam canoram David legimus a Saule fugasse daemonium [I Reg. XVI, 23]; muros Iericho clangentibus tubis protinus corruisse [Ios. VI, 20], lectio divina testatur; ut dubium non sit musicos sonos (iubente tamen ac permittente Domino) magnas plerumque fecisse virtutes.
9 (Vers. 4.) Quia praeceptum in Israel est, et iudicium Deo Iacob. Dicit causam quare debeant tuba canere: quia lex data est per Moysen in Israelitico populo, qua cognita nullus peccare debuisset. Iudicium autem Deo Iacob, id est Deo Christianorum. Ipse enim rationalem creaturam coelesti veritate [ms. A., virtute] iudicavit; sicut in Evangelio ait: Pater non iudicat quempiam; sed omne iudicium dedit Filio [Ioan. V, 22]. Hac ergo dispensatione mirabili Dominum constat esse laudandum, qui et legem dedit, et iudicium futurum suae maiestatis innotuit. Iacob enim diximus significare populum sequentem, qui adoptatus per gratiam Christi primae districtionis praecepta superavit.
10 (Vers. 5.) Testimonium in Ioseph posuit illud, cum exiret de terra Aegypti; linguam quam non noverat audivit. Ioseph significat augmentum, cuius nominis interpretatio testimonium est Hebraei populi, qui de terra Aegypti multiplicatus exivit. Sed hoc ad nostram generationem competenter aptatur. Nam sicut ille per maris Rubri undas salvatus eiectus est, sic nos a terra Aegypti, id est a vitiis carnalibus absoluti, sacra unda regenerante, renascimur. Nec nomen ipsum maris Rubri vacat: quia sicut illud Rubrum constat dici, ita et haec aqua rubra potest nuncupari, quae una cum sanguine de latere Domini Salvatoris exivit. Sequitur, linguam quam non noverat audivit. Linguam hic Novi Testamenti praecepta debemus advertere. Nam si sermones intelligas, quomodo linguam quam non noverat populus Hebraeus audivit, dum Christum Dominum locutum constet Hebraice? Hoc ergo dicit, quia per Evangelium audierunt linguam, id est praecepta, quae prius eorum notitia non habebat. Sive illud significat tempus, quando apostoli Spiritu sancto repleti, linguis ignotis et variis sunt locuti [Act. II, 4]
11 (Vers. 6.) Divertit ab oneribus dorsum eius; manus eius in cophino servierunt. Et hoc quamvis ad historiam dici videatur, quando in Aegypto Iudaeorum populus diversis necessitatibus serviebat, modo ut lateres faceret, modo ut terram cophinis exhiberet, tamen istud Christianorum partibus diligentius applicamus, a quorum dorso avertit Deus onera peccatorum, quando se felici humilitate prosternunt, sicut ipse dicit: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos [Matth. XI, 28]. Cophinos autem dicimus per quos sordium purgamenta proiicimus, ut loci puritas elucescat. Manus ergo suas in eis tenent qui peccatorum immunditiis occupantur: sed de hac servitute liberamur a Domino, quando scelerum nostrorum sordibus expiamur.
12 (Vers. 7.) In tribulatione invocasti me, et liberavi te: exaudivi te in abscondito tempestatis: probavi te ad aquam contradictionis. Iam quidem Domini Salvatoris verba referuntur, et poterat esse divisio, nisi post versum istum diapsalma sequeretur: ubi magis competentius credimus esse faciendam. Sed quoniam persona mutata est, hoc schema dicitur ethopoeia, quoties aliquem introducimus ad loquendum. Imputantur enim beneficia, ut gravior aestimetur offensa. Ipse enim nos de tribulatione liberat, ipse in abscondito angustiam [mss. G. et F., in abscondita angustia] nostrae tempestatis [ms. A., tentationis] exaudit: sed probat nos in contradictionibus haereticorum, quando aliquibus altercationibus velut ventis flantibus excitamur. Nam si ad historiam referas, aquam contradictionis dicit, quando in deserto fluenta Israeliticus populus incredulis mentibus expetebat.
13 (Vers. 8.) Audi, populus meus, et loquar Israel, et testificabor tibi: Israel, si me audieris, non erit in te deus recens, neque adorabis deum alienum. Interiecto diapsalmate (quod nobis est in divisionibus magnopere custodiendum), venit ad secundam partem. Sed cum sit anterius loqui quam audire, hic prius positum est, Audi; ut advertas ad intelligentiam potius dictum, non ad aurium transitorium sonum. Dicit etiam, populus meus, ut illam sequestraret amurcam, quae torcularibus Ecclesiae tanquam pars faecilenta proiicitur. Ille est enim populus Dei, qui nescit cum malis aliqua morum permixtione confundi; sed in olei pinguedine ac puritate in Christi gratia mundissimus perseverat. Sequitur, Israel, et testificabor tibi. Cum hic ante iudicem soleant testes produci, ipse Dominus iudicii testem se dicit esse veritatis; ut nullus de factorum suorum compensatione dubitaret, ubi talis astipulator existeret; quod tamen consequenter exponit. Testificatur enim Dominus quando in illo iudicio maiestatis suae unicuique dederit pro factorum suorum qualitate sententiam: ubi testibus opus non erit ut iudicetur, sed ipsum iudicium actuum nostrorum testimonium dabit. Dicturus est enim iustis: Esurivi, et dedistis mihi manducare; sitivi, et dedistis mihi bibere [Matth. XXV, 35], et reliqua. Impiis autem quod talia non fecerint imputabit; ita fit ut iudicium eius non sine testimonio esse videatur. Addidit, Israel, si me audieris, non erit in te deus recens. Repetit Israel, ut se familiarem intelligat, et ad iussa Domini obedienter vota convertat. Magnum enim sacramentum uno verbo concluditur, ut iam tunc ventura haeresis veritatis sententia vinceretur. Dixit enim, non erit in te deus recens, ne Verbum Patris quisquam putaret esse sub tempore. Nam ille recens est qui antiquiorem habet. Quapropter si recens non potest dici, coaeternum debet mentis sanitas confiteri. Et ne possit aliquis Deum Christum recentem dicere, quem de Maria Virgine natum esse cognoscit, cuius humanitas facta probatur esse sub tempore, dicit, non erit tibi deus recens: quoniam ipse est qui ante omne principium genitus de Patris substantia, aequali cum eo coaeternitate consistit, regnans per infinita saecula saeculorum. Unde mirabili sanctoque compendio Patres nostri duas naturas permanere in uno Domino Christo unitas atque perfectas dici et credi maluerunt; ut omnium haereticorum morbosa ac fetida eructatio tanquam hiatus pestifer salubri remedio clauderetur. In te autem quod dixit, significat in corde tuo, ubi debet veritas, non falsitas inveniri. Adiecit, neque adorabis deum alienum. Cum supra interdixerit coli recentem deum non debere, hic adorare deum vetuit alienum; ut pene par sit scelus recentem deum putare, et nefanda idolis devotione servire. Intelligant ergo Ariani quibus sociati sint, qui se a catholica sanitate disiungunt.
14 (Vers. 9.) Ego enim sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Aegypti. Dilata os tuum, et implebo illud. Redduntur iustae causae quare deus adorari non debeat alienus. Primum quod Deus noster immutabilis atque aeternus est, qui de se dixit: Ego sum qui sum [Exod. III, 14]. Deinde, ut omnia intelligeremus ab ipso fieri quaecunque nobis profutura succedunt, ait, qui eduxi te de terra Aegypti. Quae secunda species definitionis Graece ennoematice dicitur, Latine notio nuncupatur. Haec isto modo semper efficitur, cum unusquisque de factis propriis iudicatur, quae et ipsi tantum, non et aliis videantur accidere. Sed hoc cum Iudaeis ad historiam dicitur, Christianorum generalitas commonetur. Educit enim nos de terra Aegypti, quando per regenerationis gratiam a peccatis teterrimis liberat, quibus tenebamur obnoxii, cum manus nostrae (sicut ait superius) in cophino serviebant. Sequitur, Dilata os tuum, et implebo illud. Dilata, divulga, dissemina, confitendo utique, vel admonendo; ut illa velis loqui quae digna videantur auditu. Tunc enim sensus spirituali gratia repletur, quando in laudes Domini os dilatatum esse cognoscitur; ut hoc per eius gratiam inchoemus, et eius munere compleamus; sicut dicit Apostolus: Dilatamini et vos. Nolite iugum ducere cum infidelibus [II Cor. VI, 13, 14].
15 (Vers. 10.) Et non audivit populus meus vocem meam, et Israel non intendit mihi.
16 Vers. 11. Et dimisi eos secundum desiderium cordis eorum, et ibunt in voluntatibus suis. Quamvis impleverit Dominus prophetarum ora dilatata, dicit eos auditos non fuisse ab Israelitico populo, dum eius minime iussa compleverit. Ille enim suae plebi tanquam oleo loquebatur; sed amurca non poterat audire, quae erat velut inutilis respuenda. Addidit, Et dimisi eos secundum desiderium cordis eorum, et ibunt in voluntatibus suis. Sequitur ultio digna peccati. Non enim dimittitur impunitus, qui a Domini tuitione deseritur. Ille enim quos relinquit, affligit: quia malorum omnium retributio est tanta bonitate fraudari. Putat enim peccator genus esse beneficii, si [ed., dum] suis voluntatibus permittatur expleri, dum dicat Apostolus: Tradidit illos Deus in concupiscentias cordis eorum, in immunditiam [Rom. I, 24], et reliqua.
17 (Vers. 12.) Si plebs mea audisset me, Israel si in viis meis ambulasset, pro nihilo inimicos eorum humiliassem, et super tribulantes eos misissem manum meam. Quaerendum est quare plebem dixerit suam, quae eum non erat auditura? Suam dixit, quia ei legem dedit, miracula magna monstravit; ut culpa cresceret, cum in eum plebs electa peccasset. Et nota quemadmodum se in hoc primo versu subsequentia verba declarant. Quod dixit, plebs mea, hoc significat Israel. Quod ait, audisset me, hoc vult intelligi, si in viis meis ambulasset. Ille enim et audit Dominum, et in viis eius ambulat, qui mandatis ipsius non reperitur adversus. Et vide ordinem fuisse servatum. Prius enim est doceri nos, ac deinde audita compleri. Sequitur praemium quod mereri non potuit indevotus: Ad nihilum inimicos eorum humiliassem, et super tribulantes eos misissem manum meam. Generaliter sunt accipienda quae dicta sunt, quia tunc ille resistit inimicis nostris, quando ei fuerimus humili satisfactione devoti. Nam si Deo male agendo resistimus, ille iterum nostris non contradicit inimicis; nec manum defensionis super eos ponit, qui se ab ipso superba reluctatione subduxerint. Unde intelligere debemus, quando a nobis avertitur, non esse pietatis defectum, sed magnae ultionis aculeum. Suspenditur enim interdum a defensione sanctorum, quando tribulationibus et afflictione tentantur. Sed iustos sic tentari patitur, ut non deserat; impios autem sic tribulari permittit, ut se ab eis reddat alienum.
18 (Vers. 13.) Inimici Domini mentiti sunt ei; et erit tempus eorum in aeternum. Post verba Domini redit Asaph ad tertiam partem, inimicos eius digna exsecratione redarguens. Mentiuntur enim qui bonis se pollicitationibus obligantes, in pessimos iterum relabuntur errores. De paganis enim dici non potuit, qui nulla fuerant Domini promissione constricti. Et ne forsitan quod eos florentes in hoc mundo vides, crederes iam relictos, addidit, in aeternum erit tempus eorum, scilicet punitionis, quando illis dicetur: Ite in ignem aeternum [Matth. XXV, 41]; de quibus etiam legitur: Vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur [Isai. LXVI, 24]. Quod schema eclipsis Graece, Latine defectus dicitur: sed non qui per ignorantiam deficit, sed qui se, ut potissimum quaeratur, abscondit.
19 (Vers. 14.) Cibavit eos ex adipe frumenti, et de petra melle saturavit eos. Hic pietas Creatoris exponitur; ut inimicos, id est ingratos beneficiis suis repleverit, quos superius dixit fuisse mentitos. Ex adipe frumenti, sive manna significat, sive corpus Domini Christi. Adipem quippe dicimus animalium pinguedinem corpulentam; quod nomen ad frumentum abusive translatum est, ut significaret ei interius aliquam inesse bonitatem. De petra melle, hoc est de sapientia Christi: quoniam ipse Petra est de quo supernae doctrinae mella manaverunt. Saturavit eos dixit, id est sancta praedicatione complevit. Sed perfidi ieiuni fuerunt fide, qui auribus aggravati audire noluerunt [mss., ad satias audierunt].
20 Conclusio psalmi.
21 Redeamus nunc ad sententiam superiorem, et more apum dulcissimis floribus insidentes, assidua repetitione suavia mella carpamus: quia res salutaris quotiescunque repetitur, necessaria semper inde sumuntur. Quapropter studiosissime perquiramus quare sit dictum: Non erit in te deus recens, si revera volumus esse Israel? In hoc enim verbo fidei totius virtus sanctissima continetur: in hoc sermone ineffabilis illa maiestatis natura declarata est. Nam si deus recens non accipitur, coaeterna sibi sancta Trinitas sine dubitatione sentitur: quia iunior ibi non est, ubi senior non probatur. Aeternus est igitur Pater, aeternus Filius, aeternus Spiritus sanctus. Distinctio enim in personis, unitas cognoscitur in natura. Omnipotens Pater, omnipotens Filius, omnipotens Spiritus sanctus; trinum quidem nomen, sed una virtus, una potentia. Filius a Patre incomprehensibiliter genitus; Spiritus sanctus a Patre et Filio ineffabiliter procedens: potestas non accidens, sed individua manens. Summitas sociabilis, regnum sine fine, gloria sempiterna, quae sola creat, sola peccata dimittit, et coelorum regna concedit. Sequitur, Neque adorabis deum alienum. Deus alienus est, qui in sacrilegas culturas dementium hominum pravitate pervenit; non essentiam deitatis habens, sed honorem falsae maiestatis accipiens; non qui homines creavit, sed qui est ab hominibus fabricatus. Alienus revera, quoniam alienata mente repertus est. Hoc si utrumque refugimus, veri Dei gratiam promeretur, quia [ed., qui] novit de se male sentientes abiicere, et recte credentibus beneficia digna praestare.
Cassiodorus HOME



Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, in Psalmum LXXIX <<<     >>> in Psalmum LXXXI
monumenta.ch > Cassiodorus > 80