Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, in Psalmum LXXIII
|
1 | Intellectus Asaph. |
|
2 | Intellectus significat inspectionem divinam, quam psalmus iste studio pietatis omnimodis intuetur. Asaph (sicut saepe iam dictum est) in interpretatur Congregatio, quae nunc vocatur Ecclesia. Ista futuras clades civitatis Ierusalem miseranda lamentatione deplorat. Mira pietas, stupenda clementia, malum futurum praesentem sibi facere planctum; et sic dolere ventura, quasi iam probentur esse suscepta! Quod genus dictionis charitate plenum, proximique dilectione compunctum et in hoc psalmo, et in septuagesimo octavo, et in centesimo trigesimo sexto reperies fuisse cantatum. Scire autem debemus quid intersit inter poenitentes et lamentantes, quoniam sunt tristes lacrymae utrisque communes. Poenitentes pro suis peccatis, aut pro generalitatis excessibus rogant; ut Dominus delicta dimittat, ne puniat errata cum iudicat. Lamentantes vero pietatis intuitu deflent civitatis ruinas, et interitum suorum civium, quem [ms. A., quae] aut iam passi, aut certe passuri sunt. Unde monet Apostolus charitatem proximi persuadens, Gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus [Rom. XII, 15]. Respiciamus nunc ordinem ipsum positionemque psalmorum. Septuagesimus primus psalmus promisit incarnationem Domini esse venturam. In septuagesimo secundo, postpositis erroribus, Asaph elegit quid sequatur. In praesenti autem civitatis subversio deploratur; ut durissimus animus Iudaeorum vel ipsius civitatis suae calamitatibus terreretur. Totum fecit Medicus bonus, si sanitatem recipere voluisset aegrotus. Meminerimus autem quod ecclesiastica tradit auctoritas his diebus vastatam Ierusalem, quando Christum Dominum crucifixit plebs crudelissima Iudaeorum; ut non sit dubium quod temporis malum receperit praesumptionis excessus. Nunc ad reliqua transeamus. |
|
3 | Divisio psalmi. |
|
4 | Israelitarum populus, qui figuram continet devotissimae Synagogae, per totum loquitur psalmum. In prima sectione deplorat cur traditi fuerint gentibus, ita ut sanctuarium Domini inimicorum profanasset audacia, memorans quorumdam Iudaeorum cor impoenitens Domini provocasse censuram; ex quibus tamen in fine saeculi convertendos esse prophetat. Secunda dicit, adventu Christi superstitiones et iniquitates hominum fuisse destructas: enumerans diversa eum fecisse magnalia, inter quae petit ut Iudaeis errantibus subveniret. Tertia sectione rogat ut memor promissionum suarum ab interitu semen eripiat Abrahae, et ad ipsum ascendat superbia Romanorum qui se immaniter (ms. A., F., se inaniter] extulerunt. Quem psalmum sollicitis mentibus audiamus; est enim in excidii Ierosolymitani lamentatione mirabilis. |
|
5 | Expositio psalmi. |
|
6 | (Vers. 1.) Utquid, Deus, repulisti in finem? iratus est furor tuus super oves gregis tui. Introducitur populus Iudaeorum Deo supplicans, ut averteret ab Israeliticis quod imminebat exitium. Utquid? quaerentis est, non imputantis. Merito enim territus quaerebat cur sanctuarium Domini passurum esset nefandissimam vastitatem; timens ne, quia permissa est templi vastatio, Iudaicus quoque populus funditus interiret. Nam quis iam reservari creditur, quando sanctis locis reverentia non habetur? Repulisti, abiecisti est, quasi alienos a tua defensione fecisti. In finem, hic interitum significat et captivitatem, quam Ierusalem temporibus Vespasiani atque Titi principum a Romanis legitur pertulisse. Sequitur, Iratus est furor tuus super oves gregis tui. Oves dicit populum Iudaeorum, ut nominatus grex pii Pastoris misericordiam commoveret. Addidit tui, quia semper in eis temperantius vindicamus, quos aliquando nostros fuisse meminimus. |
7 | (Vers. 2.) Memento congregationis tuae, quam creasti ab initio: liberasti virgam haereditatis tuae, montis [ms. A., mons] Sion, in quo habitasti. Intuere sollicite quot modis benevolentiam Iudicis quaerat, ut oratorum argumenta hinc invenias fuisse progressa. Praestita enim dona numerantur, ut ad beneficia consueta animus boni Iudicis invitetur. Quapropter rogat ut sua potius beneficia in eis, quam eorum considerare velit errata. Congregatio enim Iudaeorum evidenter ipso adiuvante praevaluit, cum eos sub Aegyptio populo crescere faciebat, et quando placuit miraculis insignibus liberare dignatus est. Nam cum omnes creet atque disponat, Iudaeos quasi specialiter creasse dicitur, quibus et legem dedit, et prophetas contulit, et miracula magna concessit. Ab initio dixit, fidei scilicet culturaeque prolatae, quam per Moysen populus accepit Hebraeus. Sequitur, liberasti virgam haereditatis tuae. Haereditas Domini fuit populus Iudaeorum, quandiu ei puro animo serviebat. Hanc haereditatem virgam appellavit propter Moysen famulum eius, cui iussum est per virgam magnalia facere, ut divina fortitudine roborati, de terra Aegypti egrederentur intrepidi. Per hanc enim virgam Pharaonis est quassata duritia, per eam maris Rubri fluenta divisa sunt, per ipsam de sicco lapide flumina manaverunt; et merito haereditas ista vocata est virga, quae tanta valuit implere miracula. Haec ideo in commemorationem venit, ut per eam quanta praestitisset ostenderet. Addidit quoque cumulum perfectionis insignem, id est montis Sion, in quo habitasti. Illa enim quae praecessere miracula usque ad montis huius munera pervenerunt. Dubium quippe non est omnia Veteris Testamenti ideo [mss.., a Deo] fuisse facta, ut Novi veritas promissa sequeretur. Nam quod dicit, montis Sion, in quo habitasti, Ierosolymam utique significat civitatem, in qua Israeliticus populus insidebat, ubi habitasse declarat Christi Domini praesentiam corporalem, ut haec loca non sineret incurrere teterrimam vastitatem, in quibus humanis oculis apparere dignatus est. Fulgens plane terra miraculis, dominica visitatione venerabilis, ubi datum est oculis carnalibus videre, quod est summa beatitudo vel credere. Quod argumentum dicitur a laude rei laesae; ut tanto plus hostibus cresceret invidia, quanto loca sancta fuerant eorum praesumptione vastanda. |
8 | (Vers. 3.) Eleva manum tuam in superbiam eorum in finem: quanta malignatus est inimicus in sanctis tuis! Haec verba non sunt irati, sed remedium magis correctionis optantis. Praevaluit revera Israelitae petitio. Ubi enim amplius religionis Christianae cultus effloruit quam in Romana urbe, quae prae caeteris terris superstitiones sibi ante gentium vindicavit? Elevata est ergo in ipsis potentia Domini, quando superbiam eorum humilitatis gratia commutavit, perducens eos in finem, id est ad Dominum Salvatorem. Quanta enim nefandissima illic sunt signa templorum! Quot Ecclesiarum coelestium et beatorum martyrum dona micuerunt! Ut utrisque conspectis, revera potentia intelligatur Domini Christi, qui ex tam superstitiosa plebe reddidit sanctissimam civitatem. Sequitur, quanta malignatus est inimicus in sanctis tuis! Inimicus significat populum Romanorum, qui illo tempore (sicut dictum est) insignis idolorum cultor habebatur. Qui malignatus est in locis sanctis eius, quando sacerdotes totaque ministeria templi in praedam missa patuerunt, cunctaque gens Hebraeorum aut gladio subiacuit, aut captivitati subiugata servivit. Hoc enim nimis acerrimum bellum Iosephi Historia septem libris celebrata describit. |
9 | (Vers. 4.) Et gloriati sunt qui oderunt te in medio atrio tuo; posuerunt signa sua signa, et non cognoverunt. Hinc iam per contemptum sacratissimi templi maior in praesumentes crescit invidia; ut ipsam quodammodo Divinitatem contempsisse videatur, quando sanctae religionis violator arguitur. Sed cum omne scelus debeat subsequi poenitudo, hic positum est, gloriati sunt, ut non solum peccasse, sed ipsum quoque malum ad gloriam suam traxisse viderentur. Addidit etiam, qui te oderunt, ut patienter non debeat sustineri, quod ab inimicis cognoscitur perpetratum. Sequitur, in medio atrio tuo. Hoc ad magnum contemptum pertinet exprimendum, ut non in extremo aliquo loco, sed in medio atrio, sacrilegium commisisse dicantur. Quod autem addidit, signa sua signa; et non cognoverunt, scilicet aquilas, dracones, caeteraque quibus in praelio uti solebat Romanus exercitus; aut certe statuas monimenta victoriae, quas imperatores supra fornices portarum in suis laudibus erigebant. Sequitur etiam cum dolore dictum, signa; ut ipsa repetitio ad vindictam celerem iustum Iudicem commoveret. Quae figura dicitur epembasis, quoties ad auxesim faciendam de vicino eadem verba geminantur, ostendens quia humanis est viribus applicatum, quod divina fuerat dispensatione permissum. Nam ut hunc sensum intelligas esse conceptum, intulit, et non cognoverunt. Quod si cognovissent, tibi utique reddidissent sacrificia; non autem elegissent ad daemonum redire culturas. Quae captivitas vel ruina longis post temporibus facta est, quam cognoscitur esse prophetata. Tunc enim quando ista dicebantur, templum adhuc Ierosolymis non erat constitutum, quippe quod a Salomone filio ipsius legitur fabricatum. Unde revera coelestis prophetiae magna virtus apparuit, ut ante ipsius eversio praediceretur quam eius constructio provenire potuisset. |
10 | (Vers. 5.) Sicut in via super summum: quasi in silva lignorum securibus exciderunt ianuas eius in idipsum: bipenni et ascia deiecerunt eam. Quantum plus inimicorum contemptus exprimitur, tantum venire vindicta celerius postulatur. Nam in his duobus versiculis dolentis animus vehementer ostenditur, ut dicat, sic posuerunt signa sua in templo tuo, quemadmodum solent statuae principum in plateis per loca edita collocari, ut viantium memoria visis talibus instruatur. Quid enim exsecrabilius quam ut hoc auderent facere in penetralibus templi, quod a sacrilegis praesumitur in plateis? Sequitur alia comparationis miseranda conquestio, ut ita dicat ianuas illas templi reverendissimi securibus comminutas, quemadmodum excisoribus lignorum silvae solent praebere licentiam, ubi nullus custos, nullus contrarius invenitur. Antiqui autem ianuas a Iano dictas esse voluerunt, quod per ipsum anni (ut putabant) praeberetur ingressus. Addidit quoque, in idipsum, in templo scilicet, ut facti qualitas de loci reverentia plus doleret. Sequitur, bipenni et ascia deiecerunt eum. Bipennis est in plagas lignorum ferrum ab utraque parte formatum, quod in excidendis trabibus competenter aptatur. Dicta est autem ab eo quod bis acuta sit. Pinnum enim antiqui acutum dicebant. Ascia, id est ferrum in obunci nasi more curvatum, per quam manus artificis diligentius persequitur quod constat minutius abscidendum. Ergo ut civitatem illam ostendat funditus fuisse vastatam, per haec instrumenta fabrilia, et magnas res simul et parvissimas dicit esse deiectas. Quidquid enim aut bipennis excidere, aut ascia persequi potuit, manus truculenta deiecit. Quo loco ad exprimendum dolorem prophetae, Ieremiae sensus ille ponendus est: Videte si est dolor secundum dolorem meum qui factus est mihi. Dedit me Dominus in manibus, et non potero stare [Thren. I, 12, 14]. |
11 | (Vers. 6.) Incenderunt igni sanctuarium tuum; in terro polluerunt tabernaculum nominis tui. Crescit dolor, ubi calamitas eversionis augetur. Potuit enim bipennis et ascia sola ligna concidere, sed ad postremum ignem contigit omnia simul devorare. Sed quid, rogo, de privatis domibus fieri potuit, ubi furor hostilis sanctuario Domini non pepercit? Quod autem dicit, igni incenderunt, in saecularibus litteris schema dicitur pleonasmos, ubi et superfluum aliquid poni fas est. In Scripturis vero divinis (ut mihi videtur) haec figura non convenit, ubi totum utile, totum necessarium, totum que perfectum est; sed magis per hunc modum locutionis dictum debemus advertere, sicut usu dicimus: Auribus meis audivi, oculis meis vidi; cum tamen nec alienis videre oculis, nec auribus audire possit extraneis. Sequitur, in terra polluerunt tabernaculum nominis tui. Tabernaculum nominis eius, templum fuit quod Salomon mirabili aedificatione construxit, in cuius dedicatione orans ait: Ego autem aedificavi domum nomini eius [III Reg. VIII, 21], et caetera. Istud ergo tabernaculum quod visitabat virtus coelestis, manus polluit vastatoris, et usque in terram deduxit culmina, quae ad laudem Domini probabantur esse constructa. Et nota quod in his quatuor versibus schema illud nobilissimum ponitur auxesis, quae Latine augmentum nuncupatur. Crescit enim subinde atrocitas facti, ut tam immaniter excedentibus ab omnipotenti Iudice debeat obviari. Quod sive in laudibus, sive in vituperationibus utiliter nimis ac decenter apponitur, sicut fecit Apostolus dicens: Scientes quod tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem, probatio vero spem, spes autem non confundit [Rom. V, 3, 4, 5], etc. |
12 | (Vers. 7.) Dixerunt in corde suo cognatio eorum inter se: Venite comprimamus omnes solemnitates Domini a terra. Potuissent mala superius enumerata misericordiam Domini commovere, nisi adhuc fuisset in Iudaeis obstinata superbia. Nam licet talia perpessi sint, a blasphemiis eorum animus non recessit. Dixerunt enim in corde suo. Et ne pauci viderentur esse, addidit, cognatio eorum inter se; ut impoenitenti cordi merito non fuerit suspensa calamitas. Sequitur, Venite, comprimamus omnes solemnitates Domini a terra. Hic verba referuntur irascentium Iudaeorum, quoniam viderant eversam civitatem suam, et Dei sanctuaria profanata, insipienter et furiose dixerunt: Abiiciamus legem Domini, qui nos vindicare contempsit: non aestimantes multo eos graviora potuisse mereri, qui crucifigere nisi sunt Dominum Christum. Talia enim Asaph ex sua persona dicere non poterat, quem praemissus tituli intellectus ornabat. |
13 | (Vers. 8.) Signa nostra non vidimus [ed., videmus], iam non est propheta: et nos non cognoscet amplius. Dementissimi hominum qui talia sibi putabant post reatum signa posse praestari, qualia videbantur ante culpam tam immanissimam promereri. Veniebat utique illis in animum quantas gentes patres eorum Domino iuvante prostraverint, quae regna momentanea concertatione subdiderint; et in reatu maximo constituti, ipsa sibi subtracta dicebant signa, quae patribus suis tunc devotis noverant esse collata. Sequitur, iam non est propheta: et nos non cognoscet amplius. Adhuc ipsa sunt verba desperantium Iudaeorum. Nam quoties antiquis temporibus Israelitae aliqua calamitate premebantur, euntes ad prophetas instruebantur ab eis iussu Domini quid facere debuissent; quibus tamen eorum duritia obedire contemnebat. Sed cum eos completo adventu Domini non haberent, dicebant a Domino se fuisse derelictos, quando eos, per quos admoneri consueverant, non videbant. De talibus enim scriptum est: Peccator, cum venerit in profundum malorum, spernit [Prov. XVIII, 3]. Haec omnia dici non potuerunt, nisi a populo Iudaeorum, quia Romanis ista contraria erant, qui tunc nefandis idolis serviebant. Revera Asaph intelligens et sanctitate praecipuus fudit pro Iudaeis mirabilem supplicationem. Sed ne inclementia Divinitatis putaretur, quod pro ipsis non probatur auditus, subiunxit culpas desperationesque Iudaeorum; ut debitas ultiones susceperint merito, in quibus nulla fuit inter tam multa crimina congrua poenitudo. |
14 | (Vers. 9.) Usquequo, Deus, improperabit inimicus; irritat adversarius nomen tuum in finem? Clamat tanquam qui adiutorem petit, gemit quomodo vulneratus qui medicum quaerit, dicens Domino: Quandiu istas improperationes sustinebis, quas Iudaeus tibi movet incredulus? Non ut eos perderet, quos flendos esse iudicabat, sed ut confessionis beneficio mutaret in melius. Sequitur, irritat adversarius nomen tuum in finem. Hoc exponit quod superius dixit. Tandiu Dominus murmurationes patitur perfidorum, donec adversarios suos ad confessionem sui nominis miseratus adducat. Ille enim potens est sic corrigere derogantes, ut qui prius mortifere locuti sunt, postea praedicare salutariter audiantur. Irritat enim a canibus tractum est, quorum latratibus R littera plurimum sonat. In finem significat mundi vesperam, quando gens Iudaeorum pro maxima parte creditura est. |
15 | (Vers. 10.) Utquid avertis faciem tuam et dexteram tuam de medio sinu tuo in finem? Quasi offenso, quasi irato Domino dicit, qui nolit peccatores populos intueri, ut adhuc in sua videantur perseverare nequitia. Ille enim quos dispensatione mirabili placatus attenderit, corrigit: quos propitius intuetur, emendat. Sequitur, et dexteram tuam de medio sinu tuo in finem. Aliud sacramentum tangitur Veteris Testamenti. Nam sicut Moysi datum fuerat per virgam miracula facere [Exod. IV, 6, 7], ita illi praeceptum est ut dexteram suam in sinum mitteret, exindeque prolata, leprosa conspecta est. Iussumque illi est, ut iterum manum mitteret in sinum, et statim curata est. Significans quia populus Iudaeorum exiens a Domino Christo immundus fieret; ad eum vero conversus reciperet pristinam sospitatem. Quod factum ideo commemoratur, ut Iudaeorum populum in antiquam redire praediceret sospitatem. Hoc argumentum dicitur ab eventu, quando ad illud supplicatio tendit, ad quod rei ordinem pervenire cognoscit. Sed ne in tali relatione diutius moraretur, ad laudes Domini festinus accedit, ut omnia possibilia dicat illi qui tam ingentia cognoscitur operari. |
16 | (Vers. 11.) Deus autem Rex noster ante saecula; operatus est salutem in medio terrae. Venit ad secundam sectionem intellectus ille Asaph, quem titulus praecinebat, et spiritu prophetiae Dominum Salvatorem praedicit esse venturum, enumerans per demonstrativum genus orationis quanta miracula fecerit in coelo et in terra. Et quia de eius erat incarnatione dicturus, ne quis eum Dominum crederet temporalem, ante constitutionem mundi Regem eum iam fuisse testatur, sicut ipse in Evangelio ait: Ego in hoc natus sum [Ioan. XVIII, 37]. Saecula enim dicta sunt, quod in se revolvant tempora. Sequitur, operatus est salutem in medio terrae. Quamvis hoc et de factis miraculis possi intelligi, quae coram hominibus visualiter cognoscitur operatus, tamen melius hoc de animarum salute suscipiamus, quam operatus est praedicatione vitali. In medio terrae; cunctis scilicet cernentibus populis, quos per terrae vocabulum datur intelligi. Quae figura dicitur metonymia, quando per id quod continet, id quod continetur ostenditur. |
17 | (Vers. 12.) Tu confirmasti in virtute tua mare; contrivisti capita draconum super aquas. Ut revera ostenderet quod superius dixit, ante saecula Regem fuisse Dominum Salvatorem, qui pro nobis pati dignatus est; ut mortem moriendo destrueret, captivis libertatem, reis praemia condonaret, refert miracula quae quondam fecit in gente Iudaeorum. Confirmavit enim Rubri maris liquidas abyssos, quando in duobus lateribus sic aqua defixa est, ut mare navigerum iter faceret esse terrenum. Sequitur, contrivisti capita draconum super aquas. Mysterium superioris miraculi decenter exponit, quia illa praefiguratio transitus maris Rubri aquas sancti baptismatis indicabat, ubi capita draconum, id est spirituum immundorum perducuntur ad nihilum, quando animas quas illi peccatorum sordibus inquinant, fons salutaris emundat. Et nota quod in hoc et in aliis quatuor versibus per figuram synathroesmos singulas congregat laudes; ut enumeratio ipsa virtutum animum offensi potentissimi Iudicis temperaret. |
18 | (Vers. 13.) Tu confregisti caput draconis; dedisti eum in escam populo Aethiopum. Cum superius dixerit plurali numero capita draconum, significare volens nequitias spirituales, modo singulari numero ponit draconem, ut ipsum Satanam indicare videatur, qui quantum fortior, tantum nequior; et cum singulari numero ponitur, inter malignos spiritus habere similem penitus abnegatur. Confractum est enim caput eius, quando superbia ipsius de coelo deiecta est; et nativam claritatem retinere non meruit, qui se voluntaria obscuritate maculavit. Addidit, dedisti eum in escam populo Aethiopum. Aethiopes bene peccatores advertimus, qui ante fuerant tenebrosa mente teterrimi; sed ad Dominum conversi, escam coeperunt habere diabolum, cum de eius detractione satiantur. Nam hodieque quem pessimum intelligi volumus, diabolum nuncupamus. Omnibus enim culpis exsufflatur admissis, totius dicitur auctor erroris, et sicut ille Christianos insequitur, ita ab omnibus exsecrabili horrore discerpitur. Sic fit ut qui paganis ante venerabilis, nunc a Christianis detractionum morsibus corrodatur. Sive conversi iam fideles escam possunt habere diabolum, quando per ipsius machinamenta tentationesque proficiunt; ipso enim persequente martyres fiunt, ipso affligente patientiae munere coronantur. Quapropter merito diabolus illorum esca dicitur, quos fatigationibus crebris ad desideria votiva perducit. |
19 | Vers. 14. Tu dirupisti fontes et torrentes, tu siccasti fluvios Ethan. Hoc totum per allegoriam de peccatoribus dicit. Fontes illos appellat, quorum mala iugiter influebant; torrentes, qui subito concitati rapidis excursibus irruebant. Haec enim duo genera peccantium Dominus dirumpet, cum eos a diaboli famulatione diviserit. Sequitur, siccasti fluvios Ethan. Priorem excolit sensum, ut fluvios, id est inundationes diabolica iniquitate collectas non solum dirumpat ac dividat, verum etiam desiccet et auferat. Fluvius enim quando siccatur, ad nihilum sine dubitatione perducitur. Quod tunc contingere manifestum est, quando donans multitudinem peccatorum, diaboli constat inundantia periisse consilia. Ethan Hebraea lingua fortis interpretatur, quod saepe diabolum significare iam diximus. |
20 | (Vers. 15.) Tuus est dies et tua est nox; tu fecisti solem et lunam. Versus iste et sequens omnibus ad litteram patent. Cunctarum quippe rerum creator est Dominus; sed aptius videntur, si spiritualiter exquiruntur. Diem ponamus iustos viros, quibus semper sapientiae lumen irradiat; noctem homines terrenos, qui peccatis facientibus obscurantur; sicut in alio psalmo dictum est: Dies diei eructat verbum, et nox nocti indicat scientiam [Psal. XVIII, 3]. Sed cum dicit: Tuus est dies et tua est nox, significat quoniam in utrisque Deus miracula magna facit, ut et illum munere suae pietatis illuminet, et istum peccatis emendatum, regni sui faciat esse participem. Addidit, tu fecisti solem et lunam. Haec omnia nomina per exempla magis planius exponuntur. Sol sapientem significat, luna stultum, sicut scriptum est: Sapiens permanet sicut sol; stultus autem sicut luna mutatur [Eccli. XXVII, 12]. Pulchra narratio, ut per similitudines rerum Omnipotentis stupenda magnalia declarentur. In omnibus tamen intelligendum est Creatorem Dominum solitam nimis et copiosam ostendere pietatem. |
21 | (Vers. 16.) Tu fecisti omnes terminos terrae: aestatem et ver tu fecisti ea: memor esto huius creaturae tuae. Non incongrue terminos terrae dicimus omnes apostolos et prophetas. Nam sicut termini agrorum fines [ed., funes] distinguunt, ita et praedicatores Christi verae fidei iura custodiunt. Sequitur, aestatem et ver tu fecisti ea. Per haec tempora significat fideles diversa morum qualitate pollentes; alii enim sunt tanquam aestus fidei calore ferventes ad martyrium usque perducti; alii mansuetudine temperati tanquam ver, aequabili Domino devotione famulantes. Omnia enim et ista et talia ipse fecit, cuius gratia conceditur, quod in hominum bona voluntate monstratur. Addidit, memor esto huius creaturae tuae. Reddit causam cur enumeratio illa praemissa sit; scilicet, ut qui facere consuevit magna, Iudaeis quoque delinquentibus miseratus indulgeat. Et ut benevolentiam pii Domini provocaret, beneficia eius frequenter enumerat; ut memor esse dignetur eorum quos creare dignatus est. |
22 | (Vers. 17.) Inimicus improperavit Domino, et populus insipiens exacerbavit nomen tuum. Illorum verborum meminit, quae superius dixit: Venite, comprimamus omnes dies festos Domini a terra, etc. Inimicus utique fuit iste populus Iudaeorum, qui talia dixit in Dominum, ut illi videretur exprobrare, cui vel ex aliqua parte gratias agere nulla potest creatura sufficere. Sequitur, et populus insipiens exacerbavit nomen tuum. Insipiens utique qui agebat indigne, ut illa patienter audiret, quae debuisset omnino refugere. Et ex hoc Dominum ad iram provocaverunt, quia non pro suis peccatis talia sibi accidisse dixerunt, sed putaverunt iniustum Deum, qui quasi non merentibus dominari permittebat interitum. Consideremus igitur ordinem saluberrimum supplicantis. Sic pro culpabilibus orat, ut eorum semper confiteatur errata. Hoc si Iudaei fecissent mente devota, potuerant generaliter debita vitare supplicia. |
23 | (Vers. 18.) Ne tradas bestiis animas confitentes tibi: animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem. Asaph venit ad tertiam sectionem, cui merito praemissus est intellectus: quando sic peccata populi superius confessus est, ut tamen devotos a Domino liberandos esse praesumat. Supplicat enim vir sanctus quod sciebat esse venturum, ut fidelium animas non tradat, ne diabolus ad sua vota perveniat. Erant enim in illo populo etiam tunc vasa misericordiae, ex quibus fuit Simeon, Nicodemus, Nathanael, de quo Dominus testimonium perhibet, dicens: Ecce vere Israelita, in quo dolus non est [Ioan. I, 47]; et reliqui qui Domino cordis puritate placuerunt. Bestias enim posuit diabolum cum ministris, quorum capita (sicut superius dixit) contrivit super aquas. Sequitur, et animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem. De illis dicit qui superbia mundi repudiata, ad humilitatem se sanctissimam contulerunt: rogans ut eis Domini Salvatoris beneficia non negentur; sed quia pauperes eius facti sunt, ipsius largitate ditescant. |
24 | (Vers. 19.) Respice in testamentum tuum: quia repleti sunt qui obscurati sunt terrae domorum iniquitatum. Respice, dixit, ut digneris implere quae cognosceris ante promisisse; sicut scriptum est: Ecce dies venient, dicit Dominus, et consummabo domui Israel et domui Iuda testamentum novum, non secundum testamentum quod disposui patribus eorum [Ier. XXIII, 5]. In illo enim pollicitationes temporales sunt, ut fuit terra repromissionis et inimicorum subiectio. Talia enim rudi populo debuit concedere, ut ad spiritualia intrepidus potuisset subinde festinare. In Novo autem Testamento promittitur imperturbabilis vita, regnum cuius non erit finis, beatitudo perpetua, et Domini contemplatio gloriosa. In hoc ergo testamento respicere dicit Dominum debere, ut cito erranti populo debeat profutura praestare. Revera intelligens factus est Asaph, qui talia petit, unde totus mundus potuisset absolvi. Et vide qua sapientia cuncta discurrit: quia non erant bona, quae delinquentis populi commemorare potuisset, meminit promissionis Dominicae quae semper impletur. Sequitur alia causa miserendi, quae dicitur qualitas absoluta: Quia repleti sunt qui obscurati sunt, id est peccatores qui ignorantiae obscuritate demersi sunt; sicut et ipse pro eis in cruce positus supplicavit, dicens: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt [Luc. XXIII, 34]. Sed repetamus hunc versum, ut contextio verborum facilius debeat apparere. Dixit, Respice, quia repleti sunt qui obscurati sunt. Repleti enim fuerant iniquitatibus, et necesse erat ut eos sequeretur obscuritas, qui merito tenebris comparantur, quoniam lumen sapientiae perdiderunt. Addidit, terrae domorum iniquitatum. Isti sunt terrae domorum iniquitatum, id est terreni de domo iniquitatum. Et ne forte hic terram in bono voluisses accipere, pulchre definitum est quid sit corpus infidelium, hoc est domus iniquitatum: quia cuncta vitia velut quodam hospitio recipiunt, qui malis actibus polluuntur. |
25 | (Vers. 20.) Ne avertatur humilis factus confusus: pauper et inops laudabunt nomen tuum. In loco eorum qui offendere videbantur, ponit eos qui gratiam Domini habere consueverunt: ut dilectio devotorum odium contumacium temperaret. Quod argumentum nimis accommodum est, quando pro aliquo detestabili ponitur persona gratiosa. Confundi autem non est humilis, sed superbi, qui Dei gloriam non agnoscens, humanis meritis applicat, si quid boni (Domino praestante) susceperit. Contra, humiles Deum iugiter laudant, se semper accusant: intelligentes Divinitatis esse quod sapiunt, proprium utique quod delinquunt. Istos rogat non debere confundi; quoniam quidquid boni perceperint, Domini muneribus intelligunt applicandum. Sequitur, pauper et inops laudabunt nomen tuum. Videamus quam sit ista gloriosa paupertas, quam felix probetur inopia, quae Dominum etiam tacita laudat, et de patientiae suae virtute concelebrat. Mutus est si psallat superbus; pauper et inops laudant Dominum, et cum videntur habere silentium. O inaestimabile bonum, si perpendatur intrinsecus! Pauper Dei dicitur, dives saeculi nuncupatur; iste est Regis aeterni, ille temporis utique fugitivi. Non sibi habet qui foris dives est, iste potius idoneus dicendus est, qui in thesauris animae probatur virtutes eximias condidisse. |
26 | (Vers. 21.) Exsurge, Domine, iudica causam tuam: memor esto improperiorum tuorum, eorum quae ab insipiente sunt tota die. Post cuncta quae dixit, nunc facit Iudicis causam; ut eum efficacius commoveret, cui negotii sui qualitas intimatur. Nunc ad ipsum Dominum verba convertit, expetens ut causam suam contra illos diiudicet, qui non desinunt pravis murmurationibus insonare. Iudicat enim causam suam, dum errantes facit manifesta cognoscere, ut conversi praedicent quod stultis cogitationibus abnuebant. Sequitur, Memor esto improperiorum tuorum, illorum scilicet quae superius dicta sunt: Iam non est propheta, et nos non cognoscet amplius. Adiecit, eorum quae ab insipiente sunt tota die. Et hoc de superioribus pendet, quoniam ista opprobria ab insipientibus dicta venerunt. Et ne putarentur ad tempus effusa, addidit, tota die; ut ipsa continuatio mansuetudinem patientissimi Iudicis indicaret. |
27 | (Vers. 22.) Ne obliviscaris voces quaerentium te: superbia eorum qui te oderunt ascendat [ed., ascendit] semper ad te. In primo commate miscuit iterum vota fidelium, ne abiiciat preces eorum qui ad ipsum toto cordis affectu clamare noscuntur; ut inveniant quem quaerunt, et mereantur cernere [ms. G., ed., certe] quem expetunt. Sequitur, superbia eorum qui te oderunt ascendat semper ad te. Hoc congrue dictum de Romanis advertimus, de quibus superius ait: In medio atrio tuo posuerunt signa sua; ut contra hostes Ierusalem omnipotentem Iudicem vehementissime commoveret. Superbia est enim quam Dominus specialiter exsecratur, per quam et angelus corruit, et primi hominis beatitudo discessit. Et considera quam prudenter acerrimum vitium in fine positum est, ut post omnia diceret quod memoriae finibus conderetur. Sic deplorant simpliciter et prudenter qui pura Domino mente devoti sunt: sic per dolorem quamvis nimium falli nesciunt qui piis regulis obsequuntur. |
|
28 | Conclusio psalmi. |
|
29 | Cognovistis, auditores egregii, quam suavia sint fidelissimis viris officia pietatis: quemadmodum nolint proximos suos tristitiam sustinere, ut de futuris eorum cladibus tantis lacrymis affligantur. Haec est revera charitatis sancta perfectio praesentare futura sibi pericula, quae proximis formidantur esse ventura. Quid ageret iste de conspecta clade, quam [ms. A., quando] futuram sic cognoscitur compuncto corde doluisse? Respiciamus ergo Scripturae sanctae quali sibi veritate consentiant; ut ante Asaph adhuc florentem Ierusalem deploraverit, quam post tot annos Ieremias peracta captivitate deflevit. Utrumque pium, utrumque gloriosum; sed plus iste nescio quo pacto misericors fuisse cognoscitur, qui adhuc in prosperis constitutus, amarissimo dolore noscitur esse perculsus. Quapropter considerare nos convenit, quod refulgente varietate contextus modo laetantium iubilatione, modo poenitentiam gemitu, modo institutione salutari, modo lamentantium dolore, modo salutari incarnatione praedicta, modo pollicitatione praemiorum, modo terrore poenarum, modo laudibus dominicis cunctus Psalterii textus ornatus est. Ut sicut corona suavissimis conserta floribus spiramen efficit gratiosam, ita et hic liber diversis virtutum fragrare sentiatur odoribus. |