monumenta.ch > Cassiodorus > 72
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, in Psalmum LXXI <<<     >>> in Psalmum LXXIII

Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, in Psalmum LXXII

1 Defecerunt laudes David filii Iesse, psalmus Asaph.
2 Dum in titulis superioribus David tantum videatur ascriptus, hic addidit, filii Iesse; scilicet ut illum David patrem Salomonis intelligere debeamus; quod ad personam exprimendam prophetae competenter adiectum est. Haec nona est species definitionis, quam Graeci καθ᾽ ὑποτύπωσιν, Latini per quamdam imaginationem [ed., imaginem] dicunt, quando nominata matre vel patre, ad intelligentiam individuae personae sensus noster adducitur. Congregantur etiam multae res ad personas communiter [ed., comiter] exprimendas; ut est illud: Socrates filius Sophronisci, cuius mater est Phaenarete, calvus, ventrosus, simus. Haec enim omnia solum Socratem indicare ac definire noscuntur. Sed in hac re tanta ponenda sunt, quanta possunt individui de quo quaeritur, ab omnibus caeteris sequestrare personam. Laudes ergo istius David defecisse dicit; quod nisi perscrutemur, omnino contrarium est, ut in medio pene opere prophetae dicat praeconia defecisse. Sed causam huius dicti ab origine perquiramus. Cum Israeliticus populus de terra Aegypti per miracula humanis oculis apparentia liberaretur, pro collatis beneficiis Deo laudes per sacrificia pecudum, et instrumentorum musicorum consonatione reddebat; quae in figuram facta sunt usque ad plenitudinem temporis quo Christus Dominus adveniret. Istae ergo laudes temporales, quae pro divinis beneficiis reddebantur, defecerunt atque mutatae sunt, quia nunc Ecclesia catholica immolationem corporis et sanguinis Christi, et sanctam peragit psalmodiam. Sequitur, psalmus Asaph. Asaph significare Synagogam Hebraea lingua testatur, quae Dominum quidem colebat; sed videndo florere malos, in pessimas cogitationes inciderat; ex cuius persona in hoc psalmo ipse Asaph loquitur, qui in suo nomine Synagogae continet significationem. De gentilibus enim populis, et de his qui legem Domini susceperunt, multa dicturus est, quae ad emendationem nostram utiliter dicuntur, ne talibus cogitationibus polluamur.
3 Divisio psalmi.
4 Sicut diximus, Asaph ex typo Synagogae per totum loquitur psalmum. In prima parte zelasse se dicit felicitatem mundi, pacem contuens peccatorum: admirans cur inimicis Dei et paganis prosperitas tanta provenerit, ut os suum usque ad coelum extollere viderentur. Secunda parte reversurum dicit populum suum ad salubre consilium, et pristinae cogitationis erubescere pravitatem, donec ultima impiorum intelligere atque conspicere mereatur. Tertia parte, propter dolos suos mala impiis provenire testatur, quia sanctos viros felicitate sua scandalizare videbantur, se tamen beneficio Domini de his malis asserit esse liberatum. Quarta dicit, quomodo ad perfectum intellectum, Domino miserante, pervenerit.
5 Expositio psalmi.
6 (Vers. 1.) Quam bonus Israel Deus his qui recto sunt corde [ed., rectis corde]! Recordatus Asaph, quoniam istius saeculi felicibus invidisset, et usque ad nimiam tristitiam inde pervenerit, quia Dominus peccatores in hoc saeculo florere pateretur, se ipse condemnans eructavit veram suavemque sententiam, dicens: Bonum esse Deum, sed his qui recto sunt corde, id est qui opera eius studio pietatis intelligunt. Unde advertitur pravis distortisque mortalibus dispositionem eius sacrilegis cogitationibus displicere. Sic sanis oculis serenissimus sol refulget, econtra obscurus videtur illis quorum lumina infirmitate detinentur.
7 (Vers. 2.) Mei autem pene moti sunt pedes, pene effusi sunt gressus mei. Ut intelligeres sanctum virum contra se superiorem protulisse sententiam, quod familiare semper est iustis, suum profitetur errorem; ut pene lapsum se diceret, cui administratio Domini irrationabiliter displicebat. Scriptura frequenter per tropologiam appellat pedem arbitrium mentis, quo fixa voluntate consistit. Hunc dicit pene fuisse commotum, quando a vero intellectu eius animus discrepabat. Nam cum dicit, pene, cito se ad viam veritatis rediisse commemorat; ut damnaret errorem qui surripere festinabat. Sequitur, pene effusi sunt gressus mei. Gressus significare diximus actus humanos, quibus per vitae nostrae semitas ambulamus. Ergo gressus isti bonae conversationis pene in aliam partem fuerunt dilapsi, quando sub ingratitudine animi videbantur impiis tanta concedi. Et respice quia pene effusos dicit gressus suos, non lapsos; ut intelligas vigorem mentis nostrae tanquam liquidum elementum dispergi posse, cum a vera cogitatione coeperit discrepare. Unde intelligimus et sanctis viris cogitationes pravas frequenter surripere; sed iterum in sanitatem pristinam eos reverti, quando a semetipsis fuerint celeriter, Domino praestante, correcti.
8 (Vers. 3.) Quia zelavi in peccatoribus, pacem peccatorum videns. Secuta est causa cur gressus eius viderentur effundi, quia peccatoribus sic fuit invidus, ut eos graviter ferret quietos. O incongruum zelum invidere perituris, et eos putare felices, quos aeterna certum est damnatione percelli. Sequitur, pacem peccatorum videns. Revera quia pax ista non intelligitur, sed videtur, aspectus nostros eludens, sed in sua nece grandescens. Nam cum peccatores videntur locupletos, multisque dominari populis, et in mundo non esse quod timeant, putantur habere pacem; sed pax ista cum conscientia semper litigat, rixatur intrinsecus; et cum hostem non habeat, secum ipsa decertat.
9 (Vers. 4.) Quia non est declinatio morti eorum, et firmamentum in plaga eorum. Adhuc dicit de prosperitatibus impiorum. Ait enim: Quia non est declinatio morti eorum, id est, quia in mortem citius non declinant, nec die protinus urgentur extremo: sed cum eis ad poenitendum detur spatium vitae, illi magis scelere probantur augere. Sequitur, et firmamentum in plaga eorum, subaudiendum non est: quoniam vel si eos hic contingat aliqua adversitate perstringi, diutina illis non videtur permanere tristitia; et ideo ad medicum non recurrunt, quia nequaquam in mundanis languoribus longo tempore iacuerunt.
10 (Vers. 5.) In laboribus hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur. Homines hic sanctos viros intelligamus, qui et labores in hoc saeculo sustinent, et diversarum afflictionum flagella patiuntur, ut correcti ad Dominum redire mereantur. Istud peccatoribus obstinatis non provenit, quod ad salutem datur devotis. Si vero dictum contra spirituales nequitias aestimamus, potest de ipsis convenienter adverti, qui in hoc mundo sceleribus suis congruas non recipiunt ultiones. Nec cum hominibus flagellantur, qui cum sequacibus suis divina iussione damnandi sunt. Tribulatio siquidem istius saeculi fidelibus votiva correctio est, quam impii non accipiunt, quoniam a futuris muneribus arcebuntur.
11 (Vers. 6.) Ideo tenuit eos superbia eorum; operti sunt iniquitate et impietate sua. Intendamus quo pervenerit peccatorum resoluta securitas, et desinamus illorum gaudiis invidere, quos in foveam cognoscimus irruisse. Malorum quippe libertas confert absolute superbiam, dum contemptum semper nutrit impunita protervitas, et subiectum se malis esse non credit, qui nihil quod obviare possit expaverit. Tenuit autem dixit, id est, quasi quibusdam manibus apprehendit, ut elabi nequeant, cum iam tenentur astricti. Superbia eorum dixit, quae revera diaboli est; ipso enim auctore hoc facinus exstitit, quod eum aeterna cruciatione damnavit. Sequitur, operti sunt iniquitate et impietate sua. Si dixisset amicti, esset illis forsitan vel liberum caput; sed cum dicit opertos, totos eos intelligamus esse demersos. Iniquitas enim potest esse mediocris; sed addidit impietatem, quae malorum omnium probatur extrema. Et considera quoniam hic versus et subsequentes malorum scelera moresque describunt.
12 (Vers. 7.) Prodiit [ms. G., provenit] quasi ex adipe iniquitas eorum; transierunt in dispositionem cordis. Ex macie provenit malitia, quando scelus aliquod quisquam mundanis opibus desolatus excogitat. Ex adipe autem procedit iniquitas, quando hi qui affluentia praesentis saeculi, Domino praestante, repleti sunt, quidquam in divinam detractionem delinquunt. Pingue est enim validumque peccatum, quod arbitrio magis quam necessitate committitur. Nam ut exaggeraretur culpa, in abundantia rerum eos magis dicit deliquisse, quam aliquod scelus inopiae excusatione cogitasse. Addidit, transierunt in dispositionem cordis. Transierunt, quasi a rectis semitis erraverunt. Nam hodieque sic dicimus: Transivit nos, quando ab aliqua veritate sensus noster erraverit. Peccatores enim, in dispositionem cordis transierunt, id est erraverunt, quando sorte teterrima rationabiles homines insensatis idolis serviebant.
13 (Vers. 8.) Cogitaverunt et locuti sunt nequitiam; iniquitatem in Excelso locuti sunt. Duplex malum est nequitiam cogitare, eamque tanquam bonum aliquod palam proferre; nam quem decuerat propter cogitationem sceleris poenitere, culpam geminat, dum facinora cogitata divulgat. Illud maxime quod sensisse nefarium est, dixisse sacrilegium. Sequitur, iniquitatem in Excelso locuti sunt. Hoc est quod mens perfida parturiebat, ut contra suum auctorem blasphema verba loqueretur; ut illum quem laudare nemo digne sufficit, ad iram provocet iniuriosa loquacitas.
14 (Vers. 9.) Posuerunt in coelo [ed., in coelum] os suum, et lingua eorum transivit super terram. Ponit in coelo os suum qui Iovem, Mercurium, caeteraque portenta quae numina Deo putat esse similia. Ponit etiam in coelo os suum qui res humanas tyrannica voluntate transgressus, malorum suorum nullum fore putat ultorem; sed potius superba iniquitate subiectus, Deum credit non cognoscere quod differt in tempore vindicare. Sequitur, et lingua eorum transivit super terram. Super terram utique transeunt, qui ultra mensuram humanitatis loquuntur; et dum sint ipsi imbecillitate fragiles, tenere se immortales aestimant dignitates.
15 (Vers. 10.) Ideo revertetur huc populus meus, et dies pleni invenientur in eis. Postquam malorum licentiam descripsit et consuetudines pessimorum, nunc veniens ad secundam partem, ad viam veritatis ideo reversurum populum dicit, quoniam Domini illuminatione complendus est. Sed quia illos reversos dicimus qui de locis patrioticis exierunt, congruum est illos populos hic advertere, qui aliquando in accepta Domini lege manserunt, sed per varia desideria mundana dispersi sunt, et iterum correcti ad Domini praecepta redierunt. Quapropter Asaph hunc populum ad se rediisse dicit, qui ad agnitionem veritatis, Domino praestante, reversus est. Sequitur, et dies pleni invenientur in eis. Dies pleni sunt, quando Christus Dominus in plenitudine temporis, quam prophetae cecinerunt, advenire dignatus est; sicut Apostolus dicit: Cum autem venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum [Galat. IV, 4]. Tunc ergo dies pleni Iudaicum populum perfidia sua vacuatum repererunt, quando inter eos aliqui corde revelato Christum Dominum conspicere meruerunt.
16 (Vers. 11.) Et dixerunt: Quomodo scivit Deus: et si est scientia in Excelso? Illos quos superius reversos esse memoravit, nunc ex qua cogitatione transeant evidenter exponit; ut Domini misericordia declaretur, qui de blasphemis facit iustos, et de insipientibus populi prudentes efficit ac devotos. Dubitaverunt enim sciisse Deum tot mala sceleratissimos commisisse, quibus videbant omnia mundi secunda provenire: nescientes poenas eos graviores incurrere, qui tandiu exspectati, in sua probati sunt obstinatione mansisse; sicut et nonagesimus tertius psalmus dicit de talibus: Et dixerunt: Non videbit Dominus, nec intelliget Deus Iacob [Psal. XCIII, 7]. Sequitur, et si est scientia in Excelso? Blasphemus iste sensus est, et in insipienti voluntate conceptus, dubitasse scientiam esse in eo qui sapientiam humano donat ingenio, qui et angelos ipsos, et potestates coelorum providentiae luce locupletat. Scitus enim dictus est, quasi scire citus. Unde supra memoratus psalmus dicit: Qui plantavit aurem non audiet, qui finxit oculum non considerat, qui corripit gentes non arguet [Ibid., 9]?
17 (Vers. 12.) Ecce ipsi peccatores et abundantes in saeculo obtinuerunt divitias. Proditum est quod insipientium corda fatigabat, quorum ratiocinatio est sine ratione, tractatus sine consilio, cogitatio sine sapore; ut ideo non putaret Deum sciisse quod agitur, quia peccatores divitias possidebant; quasi illis iustis ac fidelibus talia sit pollicitus, et non magis pauperes in mundo esse voluit, quibus coelorum regna promisit.
18 (Vers. 13.) Et dixi: Ergo sine causa iustificavi cor meum, et lavi inter innocentes manus meas? Asaph se quoque fatuis cogitationibus profitetur illusum; sicut superius dixit: Mei autem pene moti sunt pedes, pene effusi sunt gressus mei; ut cum se profitetur talia repudiasse, in nostris sensibus pravas cogitationes non sinat ullatenus introire. Quapropter increpative pronuntiandum est: Ergo sine causa iustificavi cor meum? quasi inani spe aliquis se putet elusum, si in hoc sibi mundo fructum iustitiae non sentiat esse collatum. Causa enim a casu dicta est, quod saepe bona sit, saepe mala. Hoc genus causae ab oratoribus anceps dicitur, quod maxime in deliberationibus provenit, quando dubius est animus quid sequatur. Addidit, et lavi inter innocentes manus meas. Adhuc hoc ipsum quod coepit exsequitur. Ac si diceret: Quid mihi profuit probabili me conversatione tractasse, si divitias possident qui vitia non relinquunt? Lavat enim inter innocentes manus suas qui pias operationes laudabili peragit instituto. Nam Pilatus non lavit inter innocentes manus suas quando flagellatum Dominum cruci tradidit affigendum.
19 (Vers. 14.) Et fui flagellatus tota die: et index meus [mss. G. et F., castigatio mea] in matutino. Quasi poenas suas adhuc commemorat, quas, ut illi videbatur, irrite sustinebat; ut iste flagellatus pauper esset, cum impius securus suas divitias possiderat. Pessima reputatio, sed vicina correctio. Sicut aegrotis fieri solet, qui tunc diutino languore liberantur, quando in aegritudinis fine eos copiosior febrium flamma succenderit. Sequitur, et index meus in matutino. Ecce iam ad temperiem sanitatis rediit, qui morbosis caloribus aestuabat. Indicem dicit sibi Dominum Christum, qui nobis viam veritatis evangelicis praedicationibus indicavit; et tempore matutino resurgens, spem nostram de isto mundo auferens, ad coelorum regna protendit.
20 (Vers. 15.) Si dicebam: Narrabo sic: ecce natio filiorum tuorum, cui disposui. Iam vicina veritate commonitus secum ipse deliberat, et ad tantam rem perductus cogitatione multiplici fluctuat. Dicebat enim: Si annuntiavero plebi Deum mortalia non curare, occurrere sibi putat praedicationes priores, quas Israelitis ante praedixerat, ut Deum colerent, coeli terraeque Creatorem, qui per suam sapientiam universa disponit, bonis malisque pro suorum actuum qualitate restituens. Quomodo ergo poterat aliter narrare, qui talia visus est ante docuisse?
21 (Vers. 16.) Existimabam ut cognoscerem, hoc labor est ante me. Primus gradus est scientiae, quando coeperimus intelligere minime nosse, quod ante nos scire putabamus. Prius enim persuaserat sibi Deum non curare mortalia, quoniam peccatores videbat divitias possidere; modo autem existimat esse quaerendum, ut veritatem rei mereatur agnoscere. Constat ergo repudiatum priorem sensum, quando alter ut agnoscatur exquiritur. Sequitur, hoc labor est ante me. Revera aestuanti laboriosum erat tantam rem lucida veritate cognoscere; ut et prosperitates peccatorum despiceret, et Domini patientiam veritatis ipsius consideratione laudaret. Ante me, quod dixit, fortitudinem difficultatis ostendit. Quis enim molem istam ignorantiae, nisi per gratiam possit Divinitatis irrumpere? Sicut et in alio psalmo legitur: Et in Deo meo transgrediar murum [Psal. XVII, 30].
22 (Vers. 17.) Donec intrem in sanctuarium Dei, et intelligam in novissima [ed., novissimis] eorum. Advertit aliquando Asaph, quod intelligere festinabat. Repetit enim praedictae quaestionis aliter veritatem se non potuisse cognoscere, nisi legem divinam, quod est sanctuarium Dei, contuens, intelligeret novissima peccatorum: quoniam in futuro iudicio felicitas humana damnabitur, quae hic ad tempus florere monstratur. Quo remedio haesitatio cuncta sublata est, quia non debet pius animus offendi, cum se magis rebus talibus sentiat edoceri. Quod genus orationis dicitur deliberativum, quando et partes ponuntur, quae nos dubios reddunt, et eligitur sententia, quae et utilitati conveniat et decori. Dixit enim quod eis scrupulum commovebat: Si dicebam, Narrabo sic. Occurrebat utique illa foeda varietas: Ecce natio filiorum tuorum, cui disposui. Ad postrenum eligitur sententia quae cuncta salvaret: Hoc labor est ante me, donec intrem in sanctuarium Dei, et intelligam in novissima eorum. Sic deliberativum genus partibus suis regulari observatione completum est. Sciendum est sane de topicis omnia quidem argumenta procedere; sed quando generaliter dicuntur, 247, ad dialecticos pertinent; quando autem particulatim et specialiter exprimuntur, oratoribus convenire non dubium est.
23 (Vers. 18.) Verumtamen propter dolos posuisti eis mala; deiecisti eos dum allevarentur. Asaph venit ad tertium membrum, ubi peccatorum commemorat ultiones, quas superius eis dixerat in futurum graviter infligendas. Et ne omnino in mundo mali putarentur immunes, aut scelera sua crederentur habere modis omnibus impunita, dicit: Posuisti eis mala; ut quamvis mundana felicitate potiantur, reatum in se gestent, qui non potest deserere omnino criminosos. Nam tales etiam hic frequenter incurrunt ruinas, quas eorum vel suspicio non habebat. Sequitur, deiecisti eos dum allevarentur. Deiecisti dum dicit, ex alto significavit elisos. Et ut hoc intelligeres, addidit, dum allevarentur, id est, dum in cothurnum superbiae amplitudine ruinosa conscenderent. Et perpende quia ipsum tempus elevationis significat quod ruinae. Non enim dixit, postquam elevati sunt; sed, dum allevarentur, quorum erigi cadere est, et sublevare demersio: quoniam ad illam summitatem tendunt, quae subita praecipitatione dissolvitur; sicut iam et in alio psalmo dictum est: Vidi impium superexaltatum et elevatum sicut cedros Libani: et transivi, et ecce non erat [Psal. XXXVI, 35], et reliqua.
24 (Vers. 19.) Quomodo facti sunt in desolationem! subito defecerunt; perierunt propter iniquitatem suam. Quomodo admirantis est, ut subito desolatus appareat, qui tanta felicitate pollebat. Desolatus, utique desertus ab illis rebus quae eum tanquam numerosa familia circuibant. Hoc enim contingere malis posse non dubium est, quando debitum pavendae mortis incurrunt. Sequitur, subito defecerunt. Exponit etiam quemadmodum ad desolationem pervenerint, qui prius felicia malis evenisse mirabantur. Nam quod dicit, subito defecerunt, significat repentinae mortis adventum. Et ne illos crederes communiter mori, addidit, perierunt propter iniquitatem suam: quia mali sic in hoc saeculo deficiunt, ut tamen iterum in illa damnatione perpetua clade moriantur.
25 (Vers. 20.) Velut somnium exsurgentis, Domine, in civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges. Pulchra comparatio. Talem dicit esse felicitatem malorum, quale somnium evigilantium. Praestigiis enim quibusdam elusi, frequenter ad illa nos pervenire somniamus, quae nimia cupiditate perquirimus. Pauper enim subito dives efficitur, criminosus honorabilis invenitur, fruitur alter optato coniugio, nonnullus desiderato potitur imperio. Et his omnibus subito derelictis, patentibus oculis non respicimus, quae clauso lumine cernebamus. Ecce illa admiranda felicitas impiorum pervenit ad somnium. Sic enim iam mortui divitias possidere non possunt, sicut evigilantes sua gaudia perdiderunt. In hoc autem commate distinctio plena figenda est, quoniam de superioribus pendet. Sequitur, Domine, in civitate tua imaginem eorum ad nihilum rediges. Hic iam dicit quemadmodum in illa Ierusalem coelesti impii divinis non possint apparere conspectibus; sed sicut in isto saeculo imaginem in se Domini polluerunt, ita in illa futura patria eorum effigies non videbitur, qui in gehennae sequestratione mittendi sunt. Peribit ergo imago, quando se eis ipsa veritas alienata subtraxerit; nec similitudinem retinere possunt, de cuius beatitudine nil habebunt. Imago enim est alicuius rei existentis similitudo formata.
26 (Vers. 21.) Quia delectatum est cor meum, et renes mei resoluti sunt. Superius prophetavit impios a regno Domini submovendos, nunc causam reddit quia per ipsos factum fuerat, ut cor eius noxia delectatione mundanis felicitatibus invideret. Unde apparet gravissimum esse peccatum, quando aliquis occasionem praebuerit unde alterius conscientia polluatur; sicut nec illa res parva est, quae iuvante Domino bonis praestat exemplum. Addidit, et renes mei resoluti sunt. Renes frequenter diximus pro mentis constantia poni. Nam sicut isti corpus continent, ita animae stabilitatem et illa custodit. Renes ergo suos dixit esse resolutos, quia mundanarum rerum felicitatem incauta voluntate quaesierat.
27 (Vers. 22.) Et ego ad nihilum redactus sum, et nescivi; ut iumentum factus sum apud te. Merito ad nihilum redactus fuerat, qui talibus desideriis inhaerebat, ut peccatoribus invidendo, auctori suo facere videretur iniuriam. Ad nihilum enim pervenit qui fructu verae intelligentiae vacuatus agnoscitur. Et hoc quoque nescisse se dicit. Ipsa est enim profunda ignorantia nescire quod pecces: unde in alio psalmo dictum est: Delicta quis intelligit [Psal. XVIII, 13]? Sequitur, ut iumentum factus sum apud te. Iure se iumentum dicit, quem carnalis aemulatio quasi irrationabile animal insidebat. Apud Deum enim in vice sunt pecudum, qui eius praeceptis resistunt, et aliud sentire volunt quam sanctis regulis continetur; sicut in alio psalmo dictum est: Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus [Psal. XXXI, 9].
28 (Vers. 23.) Et ego semper tecum; tenuisti manum dexteram meam. Cum dicit, Et ego semper tecum, ostendit se ab idolis alienum auctori Domino pura mente credidisse. Sed in hoc errabat, quia de peccatorum felicitate Domini iudicia discernere nesciebat. Quapropter hic distinctio plena ponenda est, quoniam est completa sententia. Sequitur, tenuisti manum dexteram meam. Dixit, tenuisti manum; et ne putares sinistram (quia et ipsa pars habet corporis manum), addidit, dexteram meam. Cuius enim haec pars a Domino tenetur, semper absolvitur atque liberatur; sicut Petro mergenti dexteram tenuit Dominus, eumque fecit elementum liquidum fixo calcare vestigio.
29 (Vers. 24.) In voluntate tua deduxisti me, et cum gloria assumpsisti me. Hic quoque gratia Domini significatur, qua redemit peccatores. Non enim dixit, meritis meis, sed voluntate tua deduxisti me; ad intellectum scilicet saluberrimum, ad quem post mortiferas cogitationes tanquam de loco sepulcri, Domino vivificante, reversus est. Sequitur, et cum gloria assumpsisti me. Hic denuntiat Domini incarnationem futuram, in qua hominem assumere pietate sua dignatus est. Quid enim mirabilius quam mortalem naturam incarnatione Verbi ad Patris dexteram collocatam, et eam vivos et mortuos iudicaturam, quae post delictum primi hominis diabolicis tentationibus subiacebat? Unde etiam probatissime atque expresse Ioannes Constantinopolitanus episcopus ait (In homil. de Ascens.): Cognoscamus quae natura est, cui dixit: Esto meae particeps sedis; illa natura quae audivit: Terra es et in terram ibis [Gen. III, 19].
30 (Vers. 25.) Quid enim mihi restat in coelo, et a te quid volui super terram? Postquam dixit quemadmodum a pravo sensu voluntate Domini fuerit absolutus, ad quartum venit ingressum: ubi iam bona misericordiae [ed., bonam misericordiam] ipsius liberatus enumerat. Nam cum dicit, Quid restat in coelo, subaudiendum est, quid amplius petam, id est, quam quod mundo daturus es? Beneficium scilicet sanctae incarnationis tuae; ut Deus homo ex duabus et in duabus naturis distinctis atque perfectis unus Christus appareat, et damnatum lege peccati per gratiam redemptionis absolvat. Increpative autem contra se dicit quod sequitur, et a te quid volui super terram? quasi diceret: Ego veritatis ignarus, qualia super terram sperabam, ut peccatorum bona cuperem habere communia, cum tu beneficia parares in aeternitate mansura? Istae sunt potius divitiae quas salubriter cupere debeamus; ista felicitas de qua se Christianus gaudeat esse locupletem; ut sit pauper in hoc saeculo, dives in coelo.
31 (Vers. 26.) Defecit caro mea et cor meum: Deus cordis mei, et pars mea Deus in saecula. Defectus dictus est, quoniam deest illi effectus. Et iure cogitatio carnalis defecerat, quae se errasse noscebat. Sed illi confitetur, cui culpam revelare remedium est: delicta confiteri securitas. Et nota quod in uno versu, cor et in bono ponitur et in malo. Defecit cor, utique mala cogitatio. Deus cordis, bonum intellectum significat, cum se errasse salubriter sentiebat. Illud quoque notandum est, quod frequenter Scriptura divina de corporis istiusmodi parte dicit emanare consilia; sicut scriptum est: De corde hominis procedunt cogitationes malae [Matth. XV, 19]. Quamvis aliqui dicant in cerebro esse sapientiae sedem. Sed illi potius dicenti de corde nostro credendum est, qui corda nostra formavit. Sequitur, et pars mea Deus in saecula. Illius hominis pars Deus est, qui se maiestati ipsius et credulitate consociat, et probabili actione commendat. In saecula vero quod addidit, semper se ipsi adhaerere promisit. Quod revera perfectorum est nunquam ab illo velle discedere, sine quo contingit semper errare.
32 (Vers. 27.) Quia ecce qui elongant se a te peribunt; perdidisti omnes qui fornicantur abs te. Illorum memor est de quibus superius dixit: Subito defecerunt; perierunt propter iniquitatem suam. Illi enim se elongaverunt ab eo, qui idolis servientes, Deo vero nullam reverentiam reddiderunt. Iste enim credens Deo paulisper recesserat, ut rediret, quando, sicut saepe dictum est, cogitationes pravas de peccatorum felicitate contraxerat. Sequitur, perdidisti omnes qui fornicantur abs te. Fornicari est a Domino, quando adulterinis cogitationibus ab eius amore casto deviamus, et luxuriam saeculi praeponentes praeceptorum coelestium non recipimus disciplinam. Quod illos facere manifestum est, qui culturas idolorum vanasque superstitiones impietatis affectant; et quidquid postremo contra catholicam fidem creditur, pollutis sensibus fornicatur.
33 (Vers. 28.) Mihi autem adhaerere Deo bonum est, ponere in Deo spem meam: ut annuntiem omnes laudes tuas in portis filiae Sion. Ecce declaratus est sensus ille quem diximus: quia licet prava se cogitatione polluerit, tamen a cultura Domini non recessit. Dicit enim, bonum sibi esse adhaerere Domino. Is enim Divinitati adhaeret qui se illi vera fide atque operum probitate coniungit. Nam sicut impios dicit elongatos, ita se Domino adhaerere profitetur; ut illis contraria faciendo, disparem vicissitudinem remunerationis inveniat. Sequitur, ponere in Deo spem meam. Exponit verbum quod superius dixit. Ille enim adhaeret Deo qui spem suam ponit in Domino: quia nihil potest esse beatius quam illi omnia committere, qui novit suis cultoribus congrue profutura praestare. Addidit, ut annuntiem omnes laudes tuas in portis filiae Sion. Sion frequenter diximus montem esse Ierosolymis constitutum, qui nostra lingua speculatio interpretatur. Istius ergo contemplationis filiam, catholicam constat esse Ecclesiam, ubi revera laudes Domino reddit, qui pura mente crediderit. In portis, ipsum ingressum Christianitatis mavult intelligi, quando ad veram fidem percipiendam populus novae regenerationis adducitur.
34 Conclusio psalmi.
35 Quam mirabiliter Asaph iste cuius nomen indicat Synagogam, et praeteritos errores respuit, et futurae bona credulitatis assumpsit! Deliberavit enim sapienter, elegit eximie, ut non immerito post illam superioris psalmi de adventu Domini salutiferam promissionem, septuagesimi secundi psalmi ei numerus convenisse videatur, quando utrasque cogitationum partes, velut iusta libra discernens, aequabili totum moderatione pensavit. Completa est his admonitionibus institutio Christiani, ut nec cogitationibus malis delinquat, qui se Domino commendare festinat. Praesta, Domine, ne nos talibus invidere facias, quos tua veritate condemnas, sed exsecremur quos horres, et amemus certe quos diligis; quia tecum nequeunt habere portionem, nisi qui voluntates tuas mente devotissima subsequuntur.
Cassiodorus HOME



Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, in Psalmum LXXI <<<     >>> in Psalmum LXXIII
monumenta.ch > Cassiodorus > 72