monumenta.ch > Cassiodorus > 66
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, in Psalmum LXV <<<     >>> in Psalmum LXVII

Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, in Psalmum LXVI

1 In finem, in hymnis, psalmus cantici David.
2 Hymnus et canticum haec duo nomina, nisi subtiliter inspiciantur, unum videntur propemodum indicare mysterium: quia utraque laudem Domini significare monstrantur. Hymnum diximus carmen esse metri alicuius lege compositum; sicut omnes psalmos in Hebraea lingua constat esse formatos. Hi quoties soli ponuntur in titulis, significantur organis et tympanis fuisse prolati. Sed iste hymnus quem nunc propheta canit, ideo praemisit in finem, quia tota oratio ad Dominum Christum sine dubitatione dirigitur. Psalmus vero cantici est qui sola humanae vocis modulatione canebatur. Sed nunc per haec nomina utrumque deprehenditur potuisse coniungi, ut et instrumentis musicis et humana voce caneretur; et ideo omnis cantus et hymnus est, non omnis hymnus et cantus est. Nam hoc nobis distinctionis huius praebet indicium, quia psalmi qui canticum non habent, poterant per sola musica instrumenta cantari.
3 Divisio psalmi.
4 Post sexagesimi quinti psalmi canticum Resurrectionis, mirabili ordine deprecationem suam propheta subiunxit, ut benedicti ad divinam cognitionem deduci mereamur, ad quam nostra non possint merita pervenire. Prima ergo parte fidelibus loquens supplicat ut benedici cum ipsis mereatur a Domino; quatenus illuminati corde, in cunctis gentibus Christum Dominum praedicandum esse cognoscant. Deinde conversus ad Dominum, prophetiae spiritu confitendum illi dicit a populis, quia gentes iudicat in aequitate. Tertio eumdem versum repetit, quem superius dixit, hoc mysterium adiiciens, quia fructum suum terra iam protulit; et ideo frequentato verbo postulat nos debere benedici.
5 Expositio psalmi.
6 (Vers. 1.) Deus misereatur nostri, et benedicat nos; illuminet vultum suum super nos, et misereatur nobis. Supplicationem suam propheta dirigens ad necessarii nominis cucurrit auxilium. Bene enim prius misereri petiit, qui de meritorum suorum opere non praesumpsit. Prius enim fuit, ut misereretur errantibus, et postea benedictionis suae dona praestaret. Nam benedictio Domini nos semper augmentat: sive cum illum benedicimus, nos absolute proficimus; sive cum nos ille benedixerit, animae nostrae profutura concedit. Sed quaeramus quam benedictionem postulat, quia multae sunt quae, largiente Domino, conceduntur. Benedixit Adam ante peccatum dicens ei: Crescite et multiplicamini, et replete terram, et dominamini eius [Gen. I, 28]. Benedixit Abraham cum dixit: Benedicens benedicam te, et multiplicans multiplicabo semen tuum sicut stellas coeli et sicut arenam quae est ad oram maris [Gen. XXII, 17]. Benedixit etiam terras in varios fructus, ut indigentiam nostrae fragilitatis excluderet. Sed hic illam benedictionem petiit, quam subter exponit, ut tenebras nostrae mentis excludens, claritate nos Domini Salvatoris illuminet. Sequitur quippe, illuminet vultum suum super nos. Haec erat petitio benedictionis, ut illuminaret vultum suum super eos: quia eum videre non poterant, qui in suis viribus luminis beneficia non habebant. Illum enim humanus videre non potest sensus, nisi qui splendoris ipsius fuerit claritate perfusus. Repetit, et misereatur nobis. Necessaria iteratio, quoniam et a misericordia Domini proficere incipimus, et in bona spe, ipso largiente, servamur. Quae figura dicitur epembasis, id est, repetitio crebra sermonis.
7 (Vers. 2.) Ut cognoscamus in terra viam tuam, in omnibus gentibus salutare tuum. Evidenter expressit quod superius dixit, benedicat nos; et, illuminet vultum suum super nos. Ad hoc enim ista proficiunt, ut in hoc mundo cognoscamus viam illam veritatis, id est Dominum Salvatorem, qui nos ducit ad vitam: in qua nemo errare poterit, nisi qui ab eius regulis deviare praesumit. Et ne nos probare hoc exemplis aliis egeremus, quis esset via, consequenter exposuit, in omnibus gentibus salutare tuum; ut nec unius loci via ista crederetur, et quale esset beneficium mundi, testimonio nominis sui potuisset agnosci. Quod nomen ipsi Christo Domino evidenter aptatum est, quando beatus ille Simeon eum in manibus accipiens dixit: Nunc dimitte servum tuum in pace, quia viderunt oculi mei salutare tuum, quod parasti ante faciem omnium populorum [Luc. II, 29], etc. Considera etiam quod in primo versu loquitur ad populum fidelem, et subito convertitur ad Dominum Christum, non iniuria, quoniam hoc est membris loqui quod capiti. Haec figura dicitur prosphonesis, id est exclamatio, quoties inter alia quae loquimur, ad Dominum subito verba convertimus.
8 Vers. 3. Confiteantur tibi populi, Deus; confiteantur tibi populi omnes. Postquam fidem provenire populis exoravit propheta, venit ad secundam partem dicens ad Dominum: Confiteantur tibi populi, Deus. Confiteantur verbum aequivocum est; nam et laudes, et peccatorum deplorationes noscitur indicare confessio. Sed hic utrumque debet intelligi, ut et peccata sua confiteantur populi, et gloriam Domini praedicare non desinant. Denique verbum ipsum in uno versu noscitur esse geminatum, ut a fideli populo [ms. A., F., ad fidelem populum] totum cognosceres esse faciendum. Nam quod addidit, omnes, Donatistarum pravitates elisit, qui putant Ecclesiam Domini in orbe terrarum non esse diffusam.
9 (Vers. 4.) Laetentur et exsultent gentes: quoniam iudicas populos in aequitate, et gentes in terra dirigis. Quaerendum nobis est quare moneat gentes laetari et exsultare, cum iudicium Dominum dicat esse facturum? Metuere enim potest rea conscientia, cum audit veracem Dominum iudicaturum. Sed de illis dicit qui iam confessi peccata, formidare nequeunt ventura iudicia. Illis enim non iudex, sed advocatus est Christus, qui se propria confessione damnaverunt. Quapropter exsultent gentes et gaudeant, quae faciem eius in confessione praevenire meruerunt. Sequitur causa laetitiae: quia misericordi iudici probantur esse confessi, qui novit humilium corda sanare, et superborum colla concidere. Nam ut illam confessionem quam diximus, debuisses advertere, dicit, et gentes in terra dirigis, utique in hoc mundo, ubi eas facis delicta propria confiteri, ut diabolico nequeant errore subverti.
10 (Vers. 5.) Confiteantur tibi populi, Deus; confiteantur tibi populi omnes. Venit ad tertiam narrationem, in qua versum quidem secundae partis repetit, sed omnino rem aliam subter adiecit. In superiori enim versu posuit: Laetentur et exsultent gentes; nunc autem dicit: Terra dedit fructum suum; ut etsi unum initium sonet, non tamen sensus ipse propter sequentia ad causas similes tendere videatur. Istos vero populos quos frequenter repetit, quidam eos duodecim tribus intelligere voluerunt, quae in illo iudicio remunerationis gratiam consequentur.
11 (Vers. 6.) Terra dedit fructum suum: benedicat nos Deus, Deus noster. Terra dedit fructum suum, scilicet confessiones populorum, quod superius provenire necessaria repetitione memoravit. Revera suum, quem pia Domini largitate percepit, non quem diabolo seminante generavit. Dedit etiam terra fructum suum, quando Dominum Salvatorem diversarum gentium turba suscepit. Illa enim quae erat peccato Adae spinis [ms. G., peccatorum spinis] et tribulis plena, vitalem fructum intulit, cum Domini iussionibus obedivit. Tunc enim apostolorum fides in varias linguas sancto Spiritu replente prorupit; tunc virtutes inaestimabiles mundus agnovit; tunc revera fructum suum terra protulit, quando spinas diaboli tribulosque deseruit. Et quia fructus provenire potuit, iuste benedictio postulatur; dicit enim: Benedicat nos Deus, Deus noster. Dixerat semel Deus; sed ne gentilium Dominus putaretur, quia ipsi Deum se dicunt colere, quamvis vanis erroribus implicentur, addidit tamen, Deus noster; ut revera ipse solus colendus Deus credatur, quem sancta catholica colit et confitetur Ecclesia, hoc est, Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum.
12 (Vers. 7.) Benedicat nos Deus, et metuant eum omnes fines terrae. Geminat, Benedicat nos, quod saepe repetendum est, et sine fine constat optandum: quia semper necessarium, semper probatur esse proficuum. Quae figura dicitur tautologia, id est eiusdem sermonis iteratio. Intueamur etiam quemadmodum timor Dei inter magna munera postuletur, quando post benedictionem petitam metus eius concedi terrae finibus exoratur. Est enim inter prima Dei munera, quoniam qui illum timere norunt, et amare non desinunt. Sic enim et Salomon dicit: Initium sapientiae timor Domini [Eccli. I, 16], et in alio psalmo: Timeat Dominum omnis terra [Psal. XXXII, 8]. Sed timor iste non ex humana trepidatione contingit, sed divina inspiratione praestatur. Hunc ergo timorem terrae finibus propheta miseratus optavit, ut et credere inciperent, et credita cauta sollicitudine custodirent.
13 Conclusio psalmi.
14 Quam latissimos fidei campos sub brevitate suavissima psalmus iste complexus est! Supplicavit enim Domino Christo, ut adventu suo benedicere nos larga pietate dignetur: quatenus salus mundi exspectata gentibus innotescat, et fructum misericordiae ipsius de plenissima religione percipiant. Sit ergo nobis et brevitate dulcissimus, et prophetiae suae dignitate praeclarus, quando illud ante tot saecula praedixit, quod iam salutariter mundus agnovit. Praesta, Rex aeterne, ut sicut te in humilitate carnis venisse cognovimus, ita et in deitatis potentia concessum nobis clementem iudicem sentiamus.
Cassiodorus HOME



Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, in Psalmum LXV <<<     >>> in Psalmum LXVII
monumenta.ch > Cassiodorus > 66