Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, in Psalmum LXIII
|
1 | In finem, psalmus David. |
|
2 | Tituli huius verba (sicut saepe dictum est) absolute referuntur ad Dominum Christum, qui per totum psalmum locuturus est. Sunt enim sine aliqua historiae narratione conscripta, ut ipsa claritas tituli lucem nobis venturi psalmi videatur afflare. Est enim Dominus de sua passione dicturus, quae mundo vitam praestitit, et lumen credulitatis infudit. Audiamus ergo intentis animis, quia licet saepe repetatur, novam tamen utilitatem ex ea semper accipimus Qui psalmus sextus esse cognoscitur horum qui passionem resurrectionemque dominicam brevi relatione contingunt. |
|
3 | Divisio psalmi. |
|
4 | Rex et caput nostrum Dominus Christus verum hominem se assumpturum esse declarans, prima positione orat ut a populi Iudaici timore liberetur: dolos eorum factaque impia, quasi iam fuerint transacta commemorans. Docens illos defecisse in persecutionibus suis, se autem ad resurrectionis gloriam pervenisse. Secunda positione irridet saevitiam Iudaeorum, quia magis ipsi conturbati sunt de sceleribus suis, quando resurgente Domino, eius annuntiata est fortitudo. Tunc enim laetitia iustorum, et rectae fidei virtus apparuit. |
|
5 | Expositio psalmi. |
|
6 | (Vers. 1.) Exaudi, Deus, orationem meam cum tribulor; a timore inimici eripe animam meam. A parte humanitatis assumptae, in qua passurus erat, postulat Dominus Christus, ut in tribulatione positi, eius exaudiatur oratio, quando totis viribus petitur quod prodesse sentitur. Sed quid petat diligentius audiamus. Subdidit enim, a timore inimici eripe animam meam. Non postulat ut minime pro omnium salute moriatur [unde Petrum arguit dicentem: Propitius tibi esto, Domine, non erit tibi hoc ([Matth. XVI, 22]], sed ut a timore populi persequentis anima erepta sanctae dispensationis suae compleat passionem. Sic enim proposita bona ad effectum perveniunt, quando persequens non timetur. Nam si humana cedat infirmitas, iniquitas non vincitur, sed potius aucta roboratur. |
7 | (Vers. 2.) Protexisti me a conventu malignantium, a multitudine operantium iniquitatem. Consideremus quemadmodum se protectum dicat esse qui passus est, et non doleamus mortem, quam fidelibus Domini sceleratorum voluntas inferre tentavit. Protectus est plane a conventu malignantium, quia dum illi eum crederent communiter mori, resurrectionis eius gloria probantur esse confusi. Protectus est denique virtute divinitatis suae, quia filius erat hominis, et idem Filius Dei in duabus naturis una sine aliqua dubitatione persona: Habens in potestate ponendi animam suam, et iterum sumendi eam [Ioan. X, 18]. Protectus est itaque, quia malignorum insidias potentiae suae virtute superavit. Addidit, a multitudine operantium iniquitatem. Supra dixit, a conventu malignantium, quod ad consilia potest referri; nunc, a multitudine operantium iniquitatem, ut actum exprimeret propriae passionis. |
8 | (Vers. 3.) Quia exacuerunt ut gladium linguas suas; intenderunt arcum rem amaram. Per hos quatuor versus usque ad divisionem, per diversas allegorias Iudaeorum significat persecutionem. Sed hic redditur causa iustissima quare protectus sit a multitudine operantium iniquitatem. Nam quantum illi linguas suas velut mortiferum gladium exacuebant, tantum eorum iniquitas frangebatur; ut in se potius mala converterent, quae contra innocentis sanguinem praeparabant. Iste enim peccantium mos est, ut primum sibi noceant, qui alterum gravare festinant. Sed respiciamus quod dixit, linguas suas exacuerunt; illud scilicet tempus ostendens quando una voce clamaverunt: Crucifige, crucifige [Luc. XXIII, 21]. In vicem quippe facti est sceleris prolata sententia; nec interest qui occidat, si innocentem aliquis occidendum esse pronuntiet. Sequitur, intenderunt arcum rem amaram; id est occultas insidias, quae, ut illi putabant, minime sentirentur. Perfidum siquidem Iudam datis triginta argenteis sollicitaverunt ut fieret traditor, qui eius videbatur fuisse discipulus. O res amara et omni felle deterior, convivam ad proditionem, discipulum ad necem, conservatorem pecuniae praemio subito fuisse corruptum! |
9 | (Vers. 4.) Ut sagittent in occultis immaculatum; subito sagittabunt eum, et non timebunt. De superioribus pendet iste versiculus, intenderunt arcum, ut sagittent in occultis immaculatum. In occultis, sic accipiendum est, ut Iudaei putaverunt. Caeterum actus eorum occultus esse Christo non potuit, qui frequenter praedictus est antequam fieret. Immaculatum duobus dicimus modis: sunt isti communes immaculati qui misericordia Domini abluti redduntur omnino purissimi; sicut in quinquagesimo psalmo dictum est: Lavabis me, et super nivem dealbabor [Psal. L, 9]. Immaculatus autem solus vere dicitur Christus, qui nullam contraxit maculam peccatorum, sed coelesti puritate mundissimus ab omni delicto probatur alienus. Merito ergo se significans dixit: Ut sagittent immaculatum; quatenus Iudaeis timor maior cresceret, qui innocentis sanguinem fundere festinarunt. Sequitur, subito sagittabunt eum, et non timebunt. Subito, et hic ita accipiendum est, sicut Iudaei dementissimi putaverunt. Nam quomodo credendum est subitum, quod discipulis constat esse praedictum? Sicut in Evangelio legitur: Ecce ascendimus Ierosolymam, et Filius hominis tradetur ut crucifigatur [Matth. XX, 18]; et his similia, quae de sua passione praedixit. Nam quod dixit, sagittabunt eum, et non timebunt, ostendit malignae cogitationis effectum, ut non solum tractatum scelus, sed etiam impletum esse videretur. |
10 | (Vers. 5.) Firmaverunt sibi verbum malum; disposuerunt ut absconderent laqueos; dixerunt: Quis videbit nos? Verbum malum firmaverunt sibi, quando dixerunt: Reus est mortis [Matth. XXVI, 66]; sive quando professi sunt: Sanguis eius super nos et super filios nostros [Matth. XXVII, 25]. Firmaverunt utique dictum est, obstinatione durissima, non veritatis munimine solidata. Sequitur, disposuerunt ut absconderent laqueos; dixerunt: Quis videbit nos? Hic describitur consuetudo peccantium. Omnis enim qui dolum parat, hominem se putat fallere, ut possit ad suas nequitias pervenire. Sic Iudaei scelerata mente confusi Christum tantummodo hominem putantes, malignitatem suam non credebant agnosci, cui cuncta coelestia vel terrena veracius patent, quam sibi ipsa sunt cognita. |
11 | (Vers. 6.) Scrutati sunt iniquitates; defecerunt scrutantes scrutinium. Accedet homo ad cor altum, et exaltabitur Deus. In his duabus sententiis versus iste divisus est. Dicit enim quemadmodum se consilia prava confundant, et in opere cogitationis suae mens maligna deficiat. Contra bona voluntas et illuminatus sensus quem profectum habere videatur ostendit; ut quanto se Deo proximat, tanto divinitatem sibi exaltatam esse cognoscat. Scrutati sunt Iudaei iniquitates, quas utique praetermittere debuissent, dum nullum ibi fructum salutis suae poterant invenire. Dixerunt enim: Si dimiserimus eum sic, venient Romani, et tollent nobis et locum et gentem [Ioan. XI, 48]. Perscrutati sunt etiam iniquitates, cum Dominum audissent dicentem paralytico: Dimittuntur tibi peccata tua [Matth. IX, 2]; illi protinus eum blasphemare putaverunt, quibus ait Dominus: Quid cogitatis nequam in cordibus vestris? Perscrutati sunt quoque iniquitates, sicut Evangelium dicit, cum diversas interrogationes insidiantes adhibebant ut invenirent qua ex causa accusarent eum. Sequitur poena peccantium, Defecerunt scrutantes scrutinium: quia semper in cogitationibus suis deficiunt qui ad res pessimas pervenire contendunt: de quibus et alio loco dictum est: Infirmati sunt, nec fuit qui adiuvaret eos [Psal. CVI, 12]. Consequitur pars secunda sententiae: Accedet homo ad cor altum, et exaltabitur Deus. Cum dicit: Accedet homo ad cor altum, illos significat qui res divinas pia intentione perquirunt. Cor enim altum tunc est, quando coelestia cogitat, et terrena devitat. Iste non deficit sicut illi qui scrutinium perscrutantur, sed magis magisque crescit, et usque ad hoc pervenit, ut ab eo summus atque omnipotens Deus esse credatur; non quod Deus altior fiat, sed quia in corde sancti hominis semper Divinitas considerata grandescat. Et nota quia superius de perfidis Iudaeis dictum est, quia defecerunt in cogitationibus suis; nunc autem de apostolis dicitur cunctisque fidelibus, in quorum corde tantum exaltatus est Deus, quantum cogitationes veras atque sanctissimas puris mentibus intraverunt. |
12 | (Vers. 7.) Sagittae parvulorum factae sunt plagae eorum. Post enumerationem Iudaicae pravitatis, quam in necem Domini peragere tentaverunt, venit ad secundam positionem, ubi fremitus eorum et dura consilia aptissima comparatione deridet. Quae figura dicitur ironia. Quid enim levius quidve inanius quam verum Iudicem false adiudicare, quam occidere velle qui mortuos suscitabat, quam ligatum tradere qui mundi vincula dissolvebat? Parvulorum siquidem sagittae inania tela sunt, qui ludendi studio fragiles cannas in sagittarum consuetudinem iacere consueverunt. Sic Iudaeorum vota inefficaci malignitate saevissima, non intulerunt flendam mortem, sed potius gloriosissimam passionem, talesque plagas dederunt quibus mors ipsa moreretur, et promissa mundi sospitas velociter impleretur. |
13 | (Vers. 8.) Et infirmatae sunt contra eos linguae eorum; conturbati sunt omnes qui videbant eos. In hoc versu Origenis est sequenda translatio, ut nobis constare possit absoluta sententia. Infirmatae revera sunt linguae Iudaeorum, quando dixerunt: Si Filius Dei est, descendat de cruce [Matth. XXVII, 40]. Et viderunt postea resurgentem de sepulcro, quem de crucis descendere non credebant posse patibulo. Ubi est, Iudaei, infidelitas vestra? Adhuc de vivo dicebatis: Si Rex Israel est, descendat de cruce [Ibid., 42]. Vosipsos consulo, vosipsos iudicium peto; quanto mirabilius est mortuum posse resurgere, quam adhuc vivum de cruce velle descendere! Parva petistis, dum maiora provenerint. Sed infidelitas vestra non potuit sanari signis multo fortioribus quam petistis. Additum est, conturbati sunt omnes qui videbant eos; reos scilicet atque confusos, contra quorum linguas resurrectio Christi gloriosa provenit. O nova mentis et admiranda callositas! De illorum confusione turbabantur alii, et illorum protervitas ad poenitudinem non poterat inclinari. Conturbati sunt enim ex illis quidam credentes, quando ad apostolos venerunt et dixerunt: Quid faciemus, viri fratres [Act. II, 37]? A quibus salutaria monita percipientes, per sanctum baptisma dilui meruerunt a damnatione perpetua. |
14 | (Vers. 9.) Et timuit omnis homo; et annuntiaverunt opera Dei, et facta eius intellexerunt. Frequenter diximus generalitatem pro parte poni. Omnis enim homo hic intelligendus est, non ille universalis, sed qui iudicium futurum considerata Domini potestate formidat. Nam ut intelligas de fidelibus tantum dici, vide quid sequitur: Et annuntiaverunt opera Dei; scilicet gloriam resurrectionis, agnitionem in confractione panis, ascensionem in coelis, variis linguis locutos fuisse discipulos, et caetera quae per apostolos suos post resurrectionem suam Dominus Salvator ostendit. Ista enim annuntiaverunt praedicando diversis; et, proh dolor! gentes auditis credidere miraculis, quibus illi noluerunt animum praebere nec visis. Additum est, et facta eius intellexerunt; utique intellexerunt esse divina, quia talia implere non poterat humana fragilitas. |
15 | (Vers. 10.) Laetabitur iustus in Domino, et speravit in eo; et laudabuntur omnes recti corde. Audivimus promissionem Domini, et sententiam verissime iudicantis. Iustum in futuro dicit esse laetaturum, quia hic discipulos suos noverat diversarum passionum afflictionibus ingravandos; sed laetabuntur, quando sedebunt in iudicio iudicantes duodecim tribus Israel. Contristati sunt ad tempus, laetabuntur in aeternum, quia maiora sunt praemia Domini quam quae illi a fidelibus, munere tamen ipsius, probantur offerri. Sed ne crederes solis apostolis dici, sequitur sententia generalis, et laudabuntur omnes recti corde. Corde recti sunt qui per rectas semitas Domini gradiuntur. Ab illa enim regula qui pedem voluerit amovere distortus est; nec potest quisquam rectus dici, nisi qui illi veritati praedicationique consentit. Tales enim redduntur semper laudabiles, quia et Dominum laudant, et ab ipsa Veritate laudantur. Quid enim laudabilius quam ab ipso Iudice in conspectu omnium angelorum gloriose et desideranter audire: Venite, benedicti Patris mei [Matth. XXV, 34], et reliqua, quae nos Evangelii textus edocuit. |
|
16 | Conclusio psalmi. |
|
17 | Nimis proficue nos ex persona sua Dominus Christus instruxit, ut ipse exponeret passionem suam, cuius nemo potest refutare sententiam. Nam cum Iudaeis dicimus: Ecclesia catholica loquitur, illi forsitan negligenter accipiunt. Cum eis obiicimus prophetam suum, illi nihilominus ad falsas interpretationes recurrunt, ut aliquod argumentum proveniat excusationi de assumptione mendacii. Nunc quid dicturi sunt obstinati, qui ipsum Dominum audiunt de se futura proloquentem, cui praesumpserunt ingerere crudilissimam passionem; cuius resurrectionem inter eos factam mundus agnovit, qui debitas poenas incredulis, fidelibus autem aeterna praemia compromittit? Supplicate, Iudaei, dum tempus est, quaerite dum potestis inter agnos potius ad dexteram recipi, ne ad sinistram cum haedis vos contingat expelli. |