Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, in Psalmum LX
|
1 | In finem, in hymnis David |
|
2 | Absolutum et brevissimum psalmum Latinitas et compendium tituli evidenter insinuat. Non enim, ut supra, nominibus obscuris historiaque completus est, ut evidenter appareat titulorum indicia revera salutarium praecones esse psalmorum. In finem significare Dominum Salvatorem nullus ignorat, cum iam hoc frequenti expositione claruerit. In hymnis Graecum vocabulum est; interpretatur enim in laudibus, quia totus psalmus Christi praeconia personabit. David autem ipsum significat Dominum Salvatorem, cuius laudem decantat populus Christianus, qui toto orbe diffusus est. |
|
3 | Divisio psalmi. |
|
4 | In prima parte psalmi a finibus terrae deprecatur populus fidelis, ut eius audiatur oratio; quatenus in sancta Ecclesia perseverans, alarum eius velamine protegatur. Secunda parte gratias agit, quod iustis haereditatem suam pius Miserator indulsit, et nomen suum in aeternam gloriam consecravit: ex qua re se laudes redditurum iugiter Domino pollicetur. |
|
5 | Expositio psalmi. |
|
6 | (Vers. 1.) Exaudi, Deus, deprecationem meam; intende orationi meae. Fidelis populus, qui tamen membra sunt Domini, sancta charitate succensus, petit ut eius audiatur oratio. Sed consideremus quid sit hoc, quod exaudiri deprecationem suam petit, et intendi orationi suae: si qua haec poterimus subtilitate dividere. Deprecatio est assidua quidem communisque supplicatio, quam et hominibus a quibus aliquid petimus, frequenter offerimus; hanc a Domino deprecatur audiri. Orationi vero suae, quam tantum sanctae Trinitati iure persolvimus, postulavit intendi, id est prospici atque misereri, quoniam eam purissimam divinis conspectibus offerebat. Cuius talis virtus est, ut cum fideliter depromitur, probabile desiderium obtinere monstretur. |
7 | (Vers. 2.) A finibus terrae ad te clamavi; dum anxiaretur cor meum, in petra exaltasti me: deduxisti me. Congregatio sancta iustorum, quae est haereditas Domini, depressa malis saeculi, in universis sita gentibus congemiscens, clamat ad Dominum, quae et carnis necessitatibus subiacebat, et ab eius vitiis toto mentis desiderio desinere festinabat. Clamat enim a finibus terrae, id est ab universo orbe terrarum, in quo est omnipotentis Domini Ecclesia constituta. Sed non a solis finibus hoc clamatur, verum etiam ab interioribus, et umbilico ipso terrarum, sicut in decimo octavo psalmo dictum est: In omnem terram exivit sonus eorum [Psal. XVIII, 5]. Clamat ergo iste populus qui superius dictus est: Exaudi, Deus, deprecationem meam: intende orationi meae. Dicit etiam quando iste clamor velut sacrificium Deo fuerit immolatus in anxietate cordis: quando enixius clamatur ad Dominum, cum periclitanti animae remedia necessaria postulantur. Sequitur clamoris exauditio, et praemium singulare iustorum, in petra exaltasti me. Petra significat Dominum Salvatorem, sicut dicit Apostolus: Petra autem erat Christus [I Cor. X, 4]. In hac petra se exaltatum esse pronuntiat, in qua omnis aedificatus est Christianus. Constat enim exaltatum, qui ibi noscitur esse fundatus. Adiectum est, deduxisti me; in illam scilicet futuram requiem quam beatis suis Dominus pollicetur. Nam quod dixit, deduxisti me, usus iste prophetiae est, ut illa quae ventura sunt pro praeteritis dicat; sicut in vigesimo primo psalmo iam dictum est: Foderunt manus meas et pedes meos, dinumeraverunt omnia ossa mea [Psal. XXI, 18]. Quae figura dicitur prolepsis, id est praeoccupatio futurorum. |
8 | (Vers. 3.) Quia factus es spes mea, turris fortitudinis a facie inimici. Causa redditur quare sit deductus ad praemium: quia spem suam constituerat sibi Dominum, qui confidentes aedificat, et in se praesumentes semper exaltat, sicut dicit Apostolus: Gloriamur in tribulationibus, scientes quia tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio vero spem, spes autem non confundit [Rom. V, 3, 4, 5], etc. Sequitur omnino magna comparatio: Turris fortitudinis a facie inimici. Per turris fortitudinem ipsum Dominum significat Salvatorem. Turris enim civitatis muros vindicat, et irruentes hostes ex alto vulnerat; sic virtus Domini populum suum defendit, cum aperte inimicum eius oris sui contradictione prostraverit. Sed turris illa virtutibus est plena, non gladiis; pugnat verbo, non praelio; iubens omnia, non decertans: quam non aries quassat, non aliqua machinamenta debilitant, nec localiter defendit, sed per totum mundum famulos suos invicta protectione custodit. |
9 | (Vers. 4.) Inhabitabo in tabernaculo tuo in saecula: protegar in velamento alarum tuarum. Et hic quoque categoricus syllogismus enascitur, qui eo modo colligitur Iustus inhabitat in tabernaculo Domini. Omnis qui inhabitat in tabernaculo Domini, in saecula protegitur in velamento alarum eius. Iustus igitur in saecula protegitur in velamento alarum eius. Nunc ad exponenda verba redeamus. Mens sancta Domini Christi sibi beneficia largienda confidit, quo in huius mundi periculis in tabernaculo Domini tutissime perseveret; et hoc non ad breve tempus, sed quousque saecula vitae istius divina administratione peragantur. Ita enim fidelium populus decursa sibi aetate succedens, in tabernaculo Domini per saecula continetur. Sed intendamus quare frequenter velamentum alarum Domini sacris defensionibus comparetur. Primum, quod alae avium in modum palmarum quasi quaedam costae pulcherrimae porriguntur. Deinde, quia sic defendunt, ut onerare non possint. Tertio, quoniam aestus et frigoris inclementiam a dilectis pullis affectuosa protectione depellunt. Ita defensio Domini, si ad eum pie confugiamus, potestates aereas a nobis efficit alienas, ut nec furor eorum incensus noceat, nec venenum frigidum viperea qualitate percutiat. Merito ergo protectio Domini alis noscitur comparata, quae nec subiectos onerant, et laesionem totius contrarietatis emendant. |
10 | (Vers. 5.) Quoniam tu, Deus, exaudisti orationem meam: dedisti haereditatem timentibus nomen tuum. Interposito diapsalmate, populus fidelis venit ad secundam partem laetus et exsultans, quia orationem suam gloriatur auditam; per figuram scilicet aetiologiam, causam rei rationemque subiungit cur in velamento alarum Domini protectioneque laetetur: merito, quoniam eius exaudita probatur oratio. Sequitur, dedisti haereditatem timentibus nomen tuum. Haereditatem significat futuri saeculi regnum, quod beatis famulis pollicetur. Haereditas quae non morte relinquitur, sed cum largitore suo perpetuo munere possidetur; quae sic venit ad filios, ut a testatore minime deseratur. Haec haereditas non habet finem; sed cum semel suscepta fuerit, nunquam a nobis aliqua permutatione discedit. |
11 | (Vers. 6.) Dies super dies Regis adiicies; annos eius usque in diem saeculi et saecula. Aeternitatem significat Domini Salvatoris, qui vere Rex noster dicitur, quoniam ab ipso regimur, et eius virtute salvamur. Dies enim supra dies more humanitatis profertur, qui ideo plurimi dicuntur, quoniam illis et noctes succedere comprobantur. In illa vero aeternitate unus est dies, qui nullo termino finietur; sicut in alio psalmo dicit: Quia melior est dies una in atriis tuis super millia [Ps. LXXXIII, 11]. Hoc etiam et de annis debemus accipere, quoniam talia tropice dicuntur de Domino Christo. Denique et versus ipse sic sequitur, usque in diem saeculi et saecula, ut ostenderet unum diem esse apud Dominum, qui saecula ista transcendit. Dicta sunt quippe saecula, quod in se revolvant tempora. |
12 | (Vers. 7.) Permanebit in aeternum in conspectu Dei: misericordiam et veritatem eius quis requiret eorum? Ecce illa diei aeternitas evidenter expressa est; sed hoc iam a parte membrorum congruenter accipitur, sicut multis locis constat expositum: quoniam quae sequuntur capiti convenire non possunt. Dicit enim: Permanebit in aeternum in conspectu Dei; quod de populo fideli magis congruenter advertitur; hoc etiam et sequentia declarant. Adiecit, misericordiam et veritatem quis requiret eorum? Quare enim quaeratur misericordia, ubi nullus est miser? Quare veritas, ubi cuncti Deum videbunt? Nullus siquidem eorum indigus erit bonorum talium, cum in aeternum possideant regna coelorum; sicut ipse Dominus apostolis suis dicit: Nunc quidem tristitiam habetis; rursum autem videbo vos, et laetabitur cor vestrum, et gaudium vestrum nemo auferet a vobis [Ioan. XVI, 22]. In illa die non rogabitis me quidquam. Sic fit ut nemo sanctorum misericordiam aut veritatem requirat, cum illius contemplationis inaestimabili munere perfruatur. |
13 | (Vers. 8.) Sic psallam nomini tuo, Deus, in saeculum saeculi: ut reddam vota mea de die in diem. Sic significat ita, quemadmodum in subsequentibus declarabit. Psallere enim se dicit populus beatorum sempiterno nomini; verum hoc non brevi tempore, sed in saeculum saeculi, significans devotionem suam immutabili perennitate mansuram. Sequitur, ut reddam vota mea de die in diem. Haec eadem decora diversitate repetuntur. Nam quod significat saeculum saeculi, hoc declarat de die in diem, id est semper; ut et hic vota nostra reddamus, et ibi laudes Domini perpetua hilaritate cantemus. Vota enim sua se Domino reddere compromittit, ut ei aeternas gratias sufficienter exsolvat; sicut et alius psalmus dicit: Vota mea Domino reddam in atriis domus Domini, in conspectu omnis populi eius, in medio tui, Ierusalem [Psal. CXV, 18, 19]. Reddamus ergo vota nostra in isto transitorio die, ut in illa perennitate laudes Domini, eodem praestante, decantare mereamur. |
|
14 | Conclusio psalmi. |
|
15 | Audiant Donatistae a finibus terrae Ecclesiam clamare, et ipsi eam localem dicere protinus conquiescant. Contra vocem mundi quis possit audiri? Impudentissimum est adversum trium testimonium loqui, et contra generalem sententiam non erubescunt impudenter armari? Cur novis inventionibus animas fatigant? Accipiant certe quod credant, non quod sua iniquitate pervertant. Orat fidelis populus a finibus terrae, quia factus est Dominus spes eius; posteaque se auditum hymnidica exsultatione gratulatur, quoniam in conspectu Domini iugiter apparebit. Quid iam satisfaciat, si hoc non satiat? Videmus quotidie fieri quod promisit, videmus mundum ad Christianae fidei regulas convenire. Et, proh dolor! falsitas nititur abscondere quod decrevit veritas indicare. Huius autem psalmi nec supputatio vacat. Sexagenarius enim numerus pertinet ad continentes et viduas, quod digitorum ipsorum mutua designat infixio [ms. A., F., inflexio]. Unde psalmus iste fidelibus Domini sexagenaria praemia pollicetur; non quod ibi aut martyres aut virgines desint, qui fructu centenario gloriantur; sed in congregatione multorum potest specialiter et continentes huiusmodi aliquos indicare. |