monumenta.ch > Cassiodorus > 55
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, in Psalmum LIV <<<     >>> in Psalmum LVI

Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, in Psalmum LV

1 In finem, pro populo, qui a sanctis longe factus est, David in tituli inscriptione, quando tenuerunt eum allophyli in Geth.
2 Titulus hic duplicia continet sacramenta. Una pars est Evangelii usque ad illud quod ait, in tituli inscriptione; alia Veteris Testamenti usque ad ferminum tituli. Primo dicit In finem, quod Christum significare frequenter expositum est. Deinde pro populo, qui a sanctis longe factus est, David in tituli inscriptione. Tituli inscriptionem diximus in Passione Domini ideo non fuisse deletam, quia longe ante fuerat prophetatum: Ne corrumpas tituli inscriptionem. Sed Pontio Pilato Iudaicus populus imminebat, ut contra vaticinia prophetarum huius tituli emendaretur inscriptio: nolens suum Regem dici, quem insanis mentibus respuebat. Quae voluntas eos longe fecit a sanctis, quando fideles Christum suum Regem dici tota mentis intentione festinant. Cum tenuerunt eum allophyli in Geth; hoc est quod Regum textus enarrat [I Reg. XXVII, 2, 3]: quia David Saulis insecutione perterritus, in civitate Geth apud allophylos se credidit occulendum. Sed quia diximus haec omnia mysticis similitudinibus exponenda, Geth significat torcular, id est pressuram, quam omnis patitur Christianus. Sed tunc fructum reddit uberrimum, cum tribulationum fuerit fasce depressus. Et ideo in tali superscriptione loqui rationabiliter aptatur Ecclesia, quae allophylorum, id est alienigenarum persecutionibus ingravata, tanquam nectareos liquores merita sanctorum copiosa libertate profundit.
3 Divisio psalmi.
4 Diversis afflictionibus onerata, in prima sectione psalmi mater orat Ecclesia, confidens se tamen a saevientibus inimicis esse liberandam. Secunda sectione proprias enumerat passiones, gratias agens quia de crebris periculis sit erepta; nec se dicit formidare mala, quae cognoscit esse celeriter transitura. Tertio loco in futura illa beatitudine laudes se dicit Domino iugiter cantaturam, qui eam de huius saeculi adversitate liberavit.
5 Expositio psalmi
6 (Vers. 1.) Miserere mei, Domine, quoniam conculcavit me homo; tota die bellans tribulavit me. Virgo mater Ecclesia, quae fideles populos parit, nec a sua integritate discedit, coelestem Sponsum piis lacrymis rogat ne se patiatur ab inimicis opprimi, quae adhuc in mundi istius cognoscitur calamitate versari. Conculcavit, retulit quod in titulo dixit ad torcular, quia tantum vinum exprimitur, quantum enixius uva calcatur. Hominem hic significat absolute diabolum sicut in Evangelio de ipso Dominus dicit: Inimicus autem homo qui superseminavit zizania, est diabolus [Matth. XIII, 28]. Sequitur: Tota die bellans tribulavit me. Describit quid in hoc mundo sancta patiatur Ecclesia: quia sine aliqua intermissione diaboli cognoscitur certamina sustinere, sicut dicit Apostolus: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates tenebrarum harum [Ephes. VI, 12]. Bellum grave, quia occultum; pugna difficilis, quia cum fortiore dimicatur. Quale est enim cum hoste confligere, et eius insidias non videre? Adversarius quoque noster nec labore deficit, nec victus aliquando discedit; sec tanto atrocior redit, quanto eum per divinam gratiam debellari posse contigerit. Bellum vero schematice per antiphrasim dicimus, sicut lucum qui non lucet, et piscinam quae non habet pisces. Quapropter nullus se queratur fidelium frequentissima diaboli machinatione vexari, quia si Christi esse volumus, hic adversum semper diabolum sustinemus.
7 (Vers. 2.) Conculcaverunt me inimici mei tota die, ab altitudine diei, quoniam multi qui debellant me, timebunt. Gravissimum quidem genus iniuriae est, usque ad pedum contumeliam pervenire; sed inde procedit quod sanctis altaribus offeratur. Vinum enim non profluit, nisi pedibus uva tundatur: sic in membris suis Ecclesiam conculcat inimicus, ut sanctorum inde merita gloriosa nascantur. Repetit quoque, tota die, ut revera intelligas in hoc saeculo nullum tempus omnimodis a talibus tentationibus alienum. Nam quod dicit: Ab altitudine diei, mundum istum significat, ubi tumet altitudo superbiae. Nam sicut Christi regula humilitatem praecipit, ita diaboli consuetudo ruinosae altitudinis culmina persuadet. At ut grande pondus suae compressionis exprimeret, ab altitudine superbiae se dicit fuisse calcatam, ut nec leve pondus crederes, quod tanta mole premeretur. Sequitur, quoniam multi qui debellant me, timebunt. Non vacat quod multos dicit, et non omnes timere; scilicet quoniam ex ipsis qui Ecclesiam debellant, plurimi convertuntur ad Dominum, et incipiunt aeterna exitia non timere, cum beatorum partibus aggregantur. Illi autem qui in sua obstinatione permanserint, omnes timebunt poenale sibi iudicium, quando Domini declaratur adventus. Felix commutatio, ut hic parvo tempore caste timeant fideles, et in illa perenni exsultatione securi sint. At contra infelicium sors omnino durissima est, hic sub brevitate gaudere, et in illa perpetuitate cruciari.
8 Ego vero in te sperabo, Domine. Dicit causam quare sic non timere debeat, sicut impii formidabunt: quoniam sperat in Domino, qui nunquam in se decipit [ms. A., despicit] confidentes; sicut Salomon ait: Quis speravit in Domino, et confusus est? Aut quis permansit in timore illius, et derelictus est [Eccli. II, 11, 12]?
9 (Vers. 3.) In Deo laudabo sermones meos tota die, in Deo [ed., Domino] sperabo; non timebo quid faciat mihi homo. In Deo laudat sermones suos, qui omne quod bene loquitur non sibi, sed divinis cognoscitur muneribus applicare. Suos enim ita intelligendum est, non qui proprio proferuntur arbitrio, quoniam semper mali sunt; sed qui Domini largitate concessi sunt. Nostra enim quae nobis data sunt recte dicimus, si tamen eadem concessa nobis Domini munere sentiamus. Sed hoc tota die, id est universo vitae tempore constat esse faciendum, et cum adversis deprimimur, et cum prosperis sublevamur. Sequitur, in Deo sperabo; non timebo quid faciat mihi homo. Sententia ista, nisi subtiliter quaeratur, superioribus videtur esse contraria. Nam cum se conculcatam diceret, et debellatam ab homine, et imminentia pericula metuens, misericordiam Domini postularet, hic iterum asserit se hominem non timere. Utrumque verum, quoniam prius dum praesentes calamitates, id est saeculi istius aspiceret, formidavit; nunc timorem, cum futura contuetur, abiecit. Quid enim poterat ab homine pati, qui spem suam posuerat in illa retributione iudicii? Saeviat licet carnificum manus, praeparentur incendia caminorum, omnia tormenta despicit Ecclesia in membris suis, quae exspectat Domini munera Salvatoris.
10 (Vers. 4.) Tota die verba mea exsecrabantur; adversum me omnia consilia [ms. A., omnes cogitationes] eorum in malum. Venit ad secundam partem, ubi sub dolore conqueritur verba praedicationis suae continue a perfidis exsecrata: quia cum vera diceret, detractiones abominabiles incidisset; quod ad haereticos, vel male latentes pertinet Christianos, qui dum verba Domini audiunt, salutaria dicta contemnunt. Sequitur, adversum me omnia consilia eorum in malum. Consilia solent providere quae prosint, a consulendo enim dicta sunt. Sed ut intelligeres tractatus eorum nulla bonitate subsistere, addidit, in malum: ne quid eos boni in illa crederes deliberatione tractasse.
11 (Vers. 5.) Inhabitabunt et abscondent: ipsi calcaneum meum observabunt, sicut exspectavit anima mea. Isti ergo subdoli Christiani habitare publice videntur Ecclesiam, et congregationes sequi, conventusque populorum; sed virus suae perversitatis abscondunt; nec palam ausi sunt prodere, quod sciunt apostolicas regulas non habere. Malum intestinum, vulnus insanabile, quod quanto plus tegitur, tanto amplius incurabili putredine sauciatur. Sequitur, ipsi calcaneum meum observabunt. Mos iste diabolicus est, vel eorum qui ministri ipsius esse noscuntur; ut calcaneum, id est ultima nostra insidiosa calliditate respiciant, sicut serpenti a Domino dictum est: Illa tuum observabit caput, et tu insidiaberis calcaneo eius [Gen. III, 15]. Scit enim diabolus finitima nostra iudicari, et ipsa vult evertere, ut possimus ad reatus discrimina pervenire. Addidit, sicut exspectavit anima mea, id est, sicut ante praevidi, sicut instructa fui, sicut a Domino regulam praedicationis accepi.
12 (Vers. 6.) Pro nihilo salvos facies eos; in ira populos confringes, Deus. Illos quos superius dixit insidiatores, et venenosa se simulatione celantes, hic per gratiam Domini facile promittit esse salvandos; ut de nullo errantium desperare debeat, quamvis culpabilem esse cognoscat. Nam quod dicit, Pro nihilo salvos facies eos, significat quia gratis omnia sub [ed., sua] pietate concedit; nec cuiusquam meritum exigit, ut possit proprio labore salvari. Quid enim meruit Latro, ut sic paradisum velociter introiret? Quid Publicanus, qui repente de templo absolutus exivit? Ipse dedit confessionis subitum votum, qui donavit et praemium. Constat ergo pro nihilo peccatores salvos fieri, quando certum est conversionem gratuita largitate concedi. Sequitur, In ira populos confringes, Deus. Prius dixerat malignam turbam esse liberandam, nunc quemadmodum salvari possit exponit. Iustitia Domini, quae putatur ira, confringit populos contumaces. Nam cum tribulationibus eorum corda quassaverit, et diversarum angustiarum numerositate compleverit, ab iniquitate revocati, compelluntur Domino confiteri; et per iram eius videtur fieri, cum ille placidus atque immutabilis salutis nostrae causas noscatur operari.
13 (Vers. 7.) Vitam meam annuntiavi tibi; posui lacrymas meas in conspectu tuo, sicut in promissione tua. Vitam suam annuntiat Deo, qui peccata propria confitetur, sicut fecit Apostolus dicendo: Prius fui blasphemus, et persecutor, et iniuriosus [I Tim. I, 13]. Hoc est enim gloriam Deo dare, ut publice denuntiemus quales nos dignatus fuerit sustinere, et ad conversionem adducere, qui merebamur peccatis facientibus interire. Et inspice quod dicit, vitam meam, quae semper probatur esse culpabilis. Quando enim non aut cogitando delinquimus, aut verbis offendimus, aut labili actione peccamus? Vitam ergo suam, sicut perfidi abscondunt, ita fideles annuntiant; non ut eam Deo notam faciant, qui nullatenus potest aliquid ignorare, sed ut se magis condemnantes mereantur absolvi, sicut propheta dicit: Dic tu prius peccata tua, ut iustificeris [Psal. XXXI, 5]. Sequitur, Posui lacrymas meas in conspectu tuo. Lacrymae quae in conspectu Dei ponuntur iucundae sunt, quia non cruciant, sed a cruciatibus liberant. Pias ergo lacrymas fundebat, qui pro inimicis rogabat, et ideo meruit obtinere, quia praeceptum Domini probatur implesse. Addidit, sicut in promissione tua. Pollicitatio quippe Domini est, ut pias lacrymas non refutet, sicut in alio psalmo dicit: Invoca me in die tribulationis tuae, et eripiam te, et magnificabis me [Psal. XLIX, 15].
14 (Vers. 8.) Convertentur inimici mei retrorsum; in quacunque die invocavero te, ecce cognovi quoniam Deus meus es tu. Convertendos retrorsum dicit inimicos, ne in suo itinere perseverantes, pessimos implere doceantur errores. A malo enim qui retro redit, perfidiae suae culpanda derelinquit. Sic enim Petro apostolo Dominus dicit propitius, non iratus: Redi retro, Satanas [Marc. VIII, 33]. Istud enim quando errantibus contingit, error pristinae pravitatis abscedit. Sequitur, in quacunque die invocavero te. Hic clementiam Domini pronuntiat mirabilemque pietatem, ut in quacunque die invocatus fuerit, semper se miseratus indulgeat. Quacunque die, significat diversi temporis satisfactiones. Alter enim tota pene vita Dominum supplicat, alter in media aetate convertitur, alius in vitae fine salvatur. Ipsum est enim in quacunque die, quia Dominus clementi patientia quodlibet tempus nostrae conversionis exspectat; et ideo culpabiles sustinet, exspectat errantes, dicens: Nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat [Ezech. XVIII, 23]. Solum est enim, ut in hac vita peccatum omne fateamur, ubi et humana fragilitate delinquimus. Addidit, ecce agnovi quoniam Deus meus es tu. Dulcis professio, et vera probatio, ut ipse cognosceret impletum quod magno desiderio noverat exquisitum. Sequitur, quoniam Deus meus es tu; licet sit generaliter Dominus omnium nostrum, tamen confidenter dicimus: Deus meus, quando ab eo nos respici posse gaudemus.
15 (Vers. 9.) In Deo laudabo verbum, et in Domino praedicabo sermonem. Revera orthodoxae dicta cognoscuntur Ecclesiae. In Patre se promittit Filium laudaturam, ut quidquid de illo dicitur, de isto pariliter sentiatur. Nam cum praedicamus aeternum atque omnipotentem Patrem, aeternum atque omnipotentem Filium sine dubio confitemur. Unum est enim in utroque praeconium, quoniam una virtus amborum, individua gloria, quando indivisibilis est natura. Denique sic ipse in Evangelio testatur: Ego in Patre, et Pater in me est [Ioan. XIV, 10, 11]. Quid, rogo, non habeat Filii, qui naturam omnipotentis Filii habet? Aut quid non habeat Patris, qui naturam omnipotentis Patris habet? Una est revera substantia, quia nihil in eorum essentia dissimile aut discrepans reperitur. Non hic amplius minusve reperis, nisi quod sibi haeresis Ariana confingit. Haec autem regula unitatis atque aequalitatis Spiritum quoque sanctum sine dubitatione consubstantialem Patri Filioque complectitur: quoniam sancta Trinitas unus est Deus, nec potest uni gloriam dare, qui se non intellexerit hoc communiter obtulisse. Sciendum plane quod doctissimus Augustinus in libro decimo quinto Trinitatis (Cap. 17) ita dicit: Spiritus sanctus secundum Scripturas divinas nec Patris est solius, nec Filii solius, sed esse constat amborum. Quapropter Patris et Filii charitas est unita, cum tamen et ipse perfecta sit charitas. Hoc etiam multipliciter probat in expositione Epistolae sancti Ioannis, apertius homilia septima dicens: Quia qui charitatem non habet fratris, utique non habet Spiritum sanctum. Sequitur, et in Domino praedicabo sermonem. Hic iam venit ad Dominum Christum, qui unus ex Trinitate Verbum caro factum est, et habitavit in nobis [Ioan. I, 14]. Cuius sermones, id est praedicationes merito se laudaturam promittit Ecclesia, quia humano generi vivendi regulam praestitit et salutem. Revera sermones ubique praedicandi, per quos mundi salus coelesti potuit miseratione reparari. Haec enim duo sancta mater se praedicaturam promittit, quae nostrae fidei aeternam tribuunt sospitatem; scilicet potentiam Verbi, et humanitatem eiusdem Domini Christi. Sed ne aliquis pessimorum ista nomina Dei et Domini sub discretione aliqua suscipienda iudicaret, ut Patri et Filio vocabulum istud Domini non omnimodis diceret convenire, in centesimo nono psalmo propheta testatur dicens: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis [Psal. CIX, 1].
16 (Vers. 10.) In Deo sperabo, non timebo quid faciat mihi homo. Revera non potest hominem timere, qui se mundana non formidat amittere. Quid enim potest inimicus auferre, nisi illud quod sancta mater a sua mente probatur abiicere? Hic hominem (sicut superius dictum est) diabolum debemus accipere, qui sanctam Ecclesiam iniqua semper voluntate persequitur. Versus autem iste, et in prima parte finalis est (sicut et hic videtur esse repetitus), ut quasi margaritarum quibusdam filis relucentibus, parilitas sibi partium decora constaret.
17 (Vers. 11.) In me sunt, Deus, vota tua, quae reddam laudationes [ed., laudes] tibi. Venit ad tertium membrum, ubi iam liberata de malis huius saeculi, laudaturam se Dominum profitetur Ecclesia. Dicit enim in se esse vota laudationis, Dei tamen munere contributa, quae in illa perpetuitate reddenda sunt, quando iam sancti indefessis vocibus persolvent laudis obsequium. Ista sunt enim quae, cum Deum diligimus, habemus semper intrinsecus, quae a nobis omnimodis non recedunt; sed in illa perpetuitate reddimus, cum semper solvimus et debemus. Nam de futuro nos et hunc versum debere intelligere sequentia demonstrant, quae huic mundo nequeunt ullatenus convenire.
18 (Vers. 12.) Quoniam eripuisti animam meam de morte, oculos meos a lacrymis, et pedes meos a lapsu. Causam reddit cur vota laudis sit piis immolationibus oblatura, scilicet quia eripuit animam populi fidelis de morte perpetua. Quae figura dicitur aetiologia, id est causae redditio. Et bene suam animam sancta mater a morte dicit ereptam, quae filiorum liberatione gaudebat. Sequitur, oculos meos a lacrymis, et pedes meos a lapsu. Singulis singula reddit. Animam dicit ereptam de morte, oculos a lacrymis, pedes vero a lapsu. Sed haec tria in futuro saeculo praestabuntur, quando iam nec anima peccando morietur, nec oculi mala sua deflebunt, nec pedes labentur. Nam hic cui beatorum aufert lacrymas, cum ipse dicat: Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur [Matth. V, 5]? Nec pedes iustorum in isto saeculo a lapsu redduntur alieni, quia dum in hoc mundo ambulant, semper in lapsu sunt; sed divina misericordia continentur, sicut legitur: Septies cadit iustus, et resurgit [Prov. XXIV, 16].
19 (Vers. 13.) Ut placeam coram Deo in lumine viventium. Dicit quemadmodum Domino placere possit Ecclesia in manifestatione sanctorum, hoc est, in lumine viventium, in quibus ipsa pulchra, ipsa sine macula, ipsa redditur sine ruga. Quidquid enim in illis acciderit, in vultu istius elucescit. Sicut hominis sana viscera reddunt faciem pulchriorem; sicut Salomon dicit [Prov. XV, 13]: Corde laetante vultus floret: ita oris sanctae Ecclesiae decus aspergitur, quod in beatorum meritis invenitur.
20 Conclusio psalmi.
21 Peracta sunt verba sanctae virginis et matris Ecclesiae. Illa enim nos incorrupta generat, illa casto utero profundit in perpetuam lucem. Sed utinam quales baptismate illa generat, tales nos vitae huius terminus inveniret! ne habeamus cum populo nefandissimo portionem, qui (sicut titulus dicit) a sanctis longe divisus est. Quinimo torcular nos istius saeculi gaudentes premat, ut copiosa de nobis vina profundat. Afflicti ergo gratias agamus, contristati minime desperemus, quando illa tormenta prosunt, quae nos ad praemia beata perducunt.
Cassiodorus HOME



Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, in Psalmum LIV <<<     >>> in Psalmum LVI
monumenta.ch > Cassiodorus > 55