monumenta.ch > Cassiodorus > 54
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, in Psalmum LIII <<<     >>> in Psalmum LV

Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, in Psalmum LIV

1 In finem, in carminibus, intellectus David.
2 In finem quidem frequenter dictum est; quod tamen non pigebit repetere, si hoc et aliter potuerit explanari. Bene finis dicitur Christus, quoniam quidquid recte ac fideliter agimus, ad ipsum constat sine dubitatione referendum; sive quia venit in temporum fine, sicut Apostolus dicit: Novissime locutus est nobis in Filio [Hebr. I, 2]. Hoc etiam significabat quod Moyses dixit: Occidetis agnum ad vesperam [Exod. XII, 6]. In carminibus, in laudibus dicit. Admonet enim nos sive in tristitia, sive in gaudio praeconia Domini iugiter personare (unde psalmus iste dicturus est) nec ab eius aliquando laude discedere. Nam paterno affectu, quando castigat, corrigit; quando consolatur, refovet. Utrumque ergo nobis proficit, si de ore nostro gratiarum actio non recedit. Sequitur: Intellectus David. Iste certus intellectus est David, ut secundum carnem eum Patrem dicamus Domini Christi; sicut in Evangelio caecus exclamat: Fili David, miserere mei [Luc. XVIII, 40]. Secundum divinitatem vero servum esse fateamur; sicut ipse in centesimo nono psalmo dicit: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis [Psal. CIX, 1].
3 Divisio psalmi.
4 Per totum psalmum duobus diapsalmatibus, quasi geminis oculis decenter appositis, verba sunt Domini Salvatoris ex forma servi, quam integra proprietate declarans, humilitatis nobis saluberrimae donavit exemplum. In prima parte petit ne in tribulatione positi despiciatur oratio: deprecans liberationis celeritatem, quam ex carnis infirmitate probabatur expetere. Secundo loco Iudaeorum destrui supplicat iniquitates, quoniam in civitate ipsorum erat contradictio veritatis. Tertio loco dicit quae obstinatis Iudaeis pro suis sceleribus noverat evenire. Posthaec introducitur pia consolatio, ne quis fidelium audita severitate Iudicis terreretur.
5 Expositio psalmi.
6 (Vers. 1.) Exaudi, Deus, orationem meam, et ne despexeris deprecationem meam. Christus Dominus, qui ad nos venit pia miseratione salvandos, vitae nobis formam tribuens et salutem, ex dispensatione qua passus est, in mundi perturbationibus voluntarie constitutus, primo commate exaudiri petit orationem suam. Deinde postulat ne eius deprecatio despiciatur. Sed hoc totum per illud dicitur, quod homo Deus esse dignatus est. Poterat enim et exaudiri prius, et postea despici. Quod evenit eis qui mundi istius bona desiderantes, accipiunt quae precantur, et tamen postea despiciuntur: quia nequaquam aeterna praemia quaesierunt.
7 (Vers. 2.) Intende in me et exaudi me: contristatus sum in exercitatione mea, et conturbatus sum. Prius est intendere, deinde vocem supplicantis audire. Nemo enim aversus exaudit; sed cui aspectus tranquillus conceditur, ipsi et aures placidissimae commodantur; sicut in alio psalmo dicitur: Respice et exaudi me, Domine Deus meus [Psal. XII, 4]. Deinde redditur causa perfectae orationis: Contristatus sum in exercitatione mea, et conturbatus sum. Pulcherrime Domini Salvatoris uno sermone vitae cursus exponitur. Exercitationem quippe dicimus, quae nulla remissione, nullo otio conquiescit, sed intenta iugi labore in virtutis gloria perseverat. Exercitabatur namque miraculis, exercitabatur sanctitate doctrinae: sed contristabatur eo maxime, quia fructum iustitiae perfidi non probabantur afferre; sicut evangelista dicit: Et contristatus est super Ierusalem, et flevit [Luc. XIX, 41]. O bonitatem piissimi Creatoris! ut se contristatum et conturbatum dicat, quod praedicationibus saluberrimis obstinati populi vesania non credebat.
8 (Vers. 3.) A voce inimici et a tribulatione peccatoris: quoniam declinaverunt in me iniquitatem, et in ira molesti erant mihi. A voce inimici, et a tribulatione peccatoris, subaudiendum est, libera me; ut possit nobis secundum auctoritatem Hebraeam versuum constare divisio. A voce inimici petit se liberari, quando de ipso dicebat populus Iudaeorum: Si Rex Israel est, descendat de cruce, et credimus ei [Matth. XXVII, 42]. Petit ergo ut haec vox perfidorum conspecta resurrectione vincatur. Tribulatio vero peccatoris erat, quando eum ore sacrilego conspuebant, caedebant alapis ac flagellis, et exprobrationes illi supra verbera geminabant. Sequitur, quoniam declinaverunt in me iniquitatem, et in ira molesti erant mihi. Furentis populi impetus, quasi fluminis cursus exponitur. Declinaverunt enim in Dominum iniquitatem, quia nullam volentes recipere rationem, effusionem sanguinis innocentis expetebant. Et nota quam magnae causae verbis singulis explicantur. Iudaeos dicit vehementer accensos, quos ira fervida praecipitabat ad facinus. Nam quod ad se pertinet dixit, molesti erant mihi; quod solet nobis contingere, quando procacitate superflua reddimur inquieti. Audiant insipientes Iudaei Domino se tantum fecisse molestiam, sibi autem perpetuam ruinam.
9 (Vers. 4.) Cor meum conturbatum est in me, et formido mortis cecidit super me. Hic iterum humilitas humanitatis exprimitur; nam quamvis lege carnis eius animus turbaretur, divinitatis tamen suae praesidio dolores corporis, tormentaque vincebat. Nam si hoc in martyribus Dei virtus operatur, quanto magis in illa dispensatione carnis suae tormentorum sensus vehemens non poterat praevalere. Implevit patiendo verum hominem; sed et per se vincendo talia, idem ipse Deum se esse declaravit. Addidit, et formido mortis cecidit super me. Sua suis apte redduntur. Consequens enim erat ut cuius cor conturbatum fuerat, eum et formido mortis invaderet. Inspiciamus quod dicit formido mortis cecidit super me. Revera cecidit, quando supra eum venit, ulterius non valitura quod potuit. Morte siquidem Domini momentanea, mors perpetua victa est, quae sibi dominatum in humano genere vindicabat; sicut Apostolus dicit. Absorpta est mors in victoria tua. Ubi est, mors, contentio tua? ubi est, mors, aculeus tuus [I Cor. XV, 54, 55]?
10 (Vers. 5.) Timor et tremor venerunt super me: et contexerunt me tenebrae. Exitus nostri morem certissima proprietate describit. Mortem enim prius timemus, deinde contremiscimus; quia separatio ista corporis animaeque sine conturbatione maxima non potest evenire. Sequitur, et contexerunt me tenebrae. Vicinia mortis tenebrarum praemittebat aspectum, quia frequenter illa conspicimus animo, de quibus nos ventura solet conturbare formido.
11 (Vers. 6.) Et dixi: Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo et requiescam? Post conturbationes mortiferas, et verissimae humanitatis indigentiam, necesse fuit liberationem expetere, quam sibi noverat conferendam. Ait enim: Quis dabit mihi, scilicet nisi tu, Pater, qui humanam naturam usque ad coelorum regna perducens, ad tuam dexteram collocabis? Pennae a pendendo dictae sunt, quae corpus avium in auras aethereas sublimi levitate suspendunt. Sed inspice quod pennas non aquilae, non accipitris, non hirundinis, quae his omnibus celerius volant, sibi dari postulat, sed columbae. Columba enim dicta est quasi cellae alumna, quae vitam sine alterius gravamine peragit. Avis innocens, mansueta, quae in nullum animal fellita voluntate consurgit, nec escis sordidis ullatenus acquiescit. Merito ergo columbae pennas Dominus Christus expetiit: in cuius specie supra eum baptizatum Spiritus quoque sanctus apparuit [Matth. III, 16]. Sequitur: Et volabo, et requiescam. Volabo, id est celerrima me velocitate transponam. Significat enim quando molestias Iudaeorum vitavit, ut ab eorum iniquitate quiesceret; quod etiam versus sequens ostendit.
12 (Vers. 7.) Ecce elongavi fugiens, et mansi in solitudine. Illa loca Evangelii commemorat, quando crebris miraculis seditiones sibi concitavit omnimodis perfidorum. Ait enim Marcus: Et diluculo valde surgens, egressus abiit in desertum locum, ibique orabat [Marc. I, 35, 45]; et paulo post sequitur, ita ut iam non posset manifeste in civitatem introire, sed foris in desertis locis esset. Elongavit enim a persequentibus, ut occasionem iracundiae insanis mentibus abrogaret; mansit in solitudine, ut imperturbati secreti puritate frueretur: tali facto nos commonens, ut quando iniquitatis alicuius fasce deprimimur, in secreto conscientiae quiescere debeamus. Sive illud potest intelligi: quoniam a Iudaeis perfidis recedens, in solitudine gentium mansit. Solitudinem vero gentes appellari propheta testatur dicens: Laetare, desertum sitiens, et exsultet desertum, et floreat tanquam lilium, et floreant et exsultent deserta Iordanis [Isai. XXXV, 1].
13 (Vers. 8.) Exspectabam eum qui salvum me fecit a pusillanimitate spiritus et tempestate. Venit ad secundam partem. Intercedente enim diapsalmate mutavit et causam. Dixerat quippe requievisse se in solitudine: nunc autem pronuntiat Patris se exspectare praesidium, qui eum poterat a corporea infirmitate salvare [ms. A., sanare]. Non enim se securum factum solitudine putavit, qui adhuc praesidia paterna sustinuit; praebens nobis saluberrimae institutionis exemplum, ut non in adiutorio cuiusquam alterius, sed in ipsius tantum liberatione praesumamus. Et quia dixerat se superius perturbatum, ideo nunc modici animi se fuisse testatur. Haec enim et his similia ad humanitatis sunt referenda naturam. Pusillum enim a pugillo dictum est, parvum aliquid atque brevissimum, quantum unius manus capacitas constricta possit includere. Tempestatem vero dicit procellas seditionum, quas Iudaei praecipites, similes fluctibus commovebant.
14 (Vers. 9.) Praecipita, Domine, et divide linguas eorum, quoniam vidi iniquitatem et contradictionem in civitate. Hic Iudaeo populo salutariter imprecatur, ut divisione linguarum malitiae suae non impleret effectum: sicut in turri illa factum est quam metu recentis diluvii in altum homines extendere tentaverunt, ubi primo linguarum facta est confusa divisio [Gen. XI, 4]. Ante enim mundus Hebraeis tantum, sicut putamus, sermonibus utebatur. Sed specialiter mente condendum est, quia iratus linguas divisit, propitius autem in suis apostolis adunavit: ibi ne superflua vota complerent, hic ut universae gentes per propriam linguam praedicationem veritatis agnoscerent. Praecipita dixit, ne muniant cogitationes suas machinatione perversa. Divide, ne in perniciosam confluant unitatem. Sequitur, quoniam vidi iniquitatem et contradictionem in civitate. Digne illos dividi postulabat, quos iniquos fore in sacrilegis congregationibus praesciebat. Et merito solitudines expetiit, quoniam iniquitatem in civitate eorum esse cognovit.
15 Vers. 10. Die ac nocte circumdabit eam super muros eius iniquitas; et labor in medio eius, et iniustitia.
16 (Vers. 11.) Et non defecit de plateis eius usura et dolus. In duobus istis versibus Ierusalem pristinae, triplici modo mores pessimi rationabiliter accusantur. Dicit enim: Die ac nocte, id est omni tempore circumdabit eam super muros eius iniquitas; ut quantum murorum machina in altum potuit crescere, multo magis ibidem malitia se proterva distenderet. Sequitur: Et labor in medio eius, et iniustitia. Prius muros dixit, ut cunctos habitatores includeret; nunc dicit, et medium civitatis, designans nobilissimos et primates, qui honorabili sede videri volunt semper in medio constituti. Hos non lex, non ratio, sed labor et iniustitia possidebat. Labor respicit ad exercendas oppressiones, iniustitia pertinet ad nefanda iudicia. Subiungit tertium modum: Et non defecit de plateis eius usura, et dolus. Intendamus quod non dixit, occulte, sed in plateis talia fuisse commissa, quae lex superna damnavit. De usura enim dictum est: Qui pecuniam suam non dedit ad usuram [Psal. XIV, 5]. De dolo autem: Et labia tua, ne loquantur dolum [Psal. XXXIII, 14]. Haec non occulte gessit, sed quodammodo libera iniquitate commisit. Omne enim malum exsecrabilius redditur, quando publica praesumptione tractatur. Memento autem illius schematis quod a parte significat totum. Multi enim illic inventi sunt qui sacras praedicationes devotis mentibus acceperunt.
17 Vers 12. Quoniam si inimicus meus maledixisset mihi, supportassem utique; et si is qui oderat me, super me magna locutus fuisset, absconderem me utique ab eo. In isto versu et duobus aliis qui sequuntur, Iudas perfidus exprobratur, quia caveri potuisset, si publicus fuisset inimicus. Nam quomodo eum haberet suspectum, qui videbatur esse discipulus? Dicit enim: Quoniam si inimicus meus maledixisset mihi, supportassem utique: quia revera venisset adversus ad iurgia iaculanda; et debet patienter accipi quod inopinatum non probatur assumi. Et intellige quam humili verbo usus est, ut diceret, supportassem; quod consuetudo humanis calceamentis nomen imposuit. Non est ergo insolitum, ut ille diceret, supportassem, qui se etiam scarabaeis et vermibus comparavit. Quae figura, sicut saepe memoratum est, dicitur metriasmos, id est mediocritas. Sequitur, et si is qui oderat me, super me magna locutus fuisset, absconderem me utique ab eo. Hinc quoque mirabilis patientiae monstratur exemplum; ut inimicis magna, id est superba loquentibus non in contentiones erumperet, aut aliqua altercatione resisteret, sed locum verbis daret insanis. Et ne adhuc sanctam mentem malevolorum sermo sequeretur, se dixit abscondere; ut procacitas necessario desineret, cum adversarium non videret.
18 (Vers. 13.) Tu vero homo unanimis: dux meus, et notus meus. Hic et sequens versus increpative quidem legendi sunt. Sed consideremus sub qua patientia: adhuc unanimis, adhuc dux, adhuc notus dicitur, qui futurus hostis, et crudelissimus traditor per omnia noscebatur. Unanimis ad illud pertinet, quia inter apostolos fuit; dux, quoniam ad vicos et castella praemissus est, ut praedicatione verbi rudes animos imbuisset. Ducem vero bene dicimus itineris praecursorem. Notus autem ad illud pertinet, quod eius proditio fuisse non probatur abscondita, quando Christus Dominus traditorem eum in convivii [ed., communi] epulatione praedixit; et alio loco dicit: Nonne ego vos duodecim elegi? sed unus ex vobis diabolus est [Ioan. VI, 71].
19 (Vers. 14.) Qui simul mecum dulces capiebas cibos: in domo Dei ambulavimus cum consensu. Grandescit culpa, cui [ed., cum] beneficia reputantur eximia. Quod schema dicitur emphasis. Nam quaevis malignitas ciborum semper comestione mitescit; nec solet esse saevus, qui dulcis mensae gratificatione delinitur. Congrue siquidem corporales cibos stulto homini cognoscimus imputatos, quos ille tantum dulces poterat aestimare. Nam si dogmaticos cibos, quos ante perceperat, retinere voluisset, ad tantum sacrilegium non veniret: de quibus cibis fidelibus dictum est: Gustate et videte quoniam suavis est Dominus [Psal. XXXIII, 9]. Sequitur, in domo Dei ambulavimus cum consensu, id est in templo Ierosolymitano, ubi inter eius videbatur esse discipulos; ut simul vocatus incederet, simul eius collegia sequeretur. Consensus enim perfidi hominis ad conventicula processionum pertinet, non ad propositi firmissimam sanctitatem. Et ut nobis absoluta verborum possit stare contextio, isti et superiori versui iungendum est, cur me tradebas?
20 (Vers. 15.) Veniat mors super eos, et descendant in infernum viventes: quoniam nequitia in hospitiis eorum, in medio ipsorum. Cum de Iuda superius singulariter sit locutus, nunc per sententiam communis poenae convertitur ad Iudaeos. Sed movere potest quare dixerit: Veniat mors super illos, et subiunxit, et descendant in infernum viventes, quod utique fieri non potest, ut et moriatur aliquis, et vivus descendat ad inferos. Sed hoc magis spiritualiter accipiendum est; quia more suo emendationem magis quam consumptionem venire postulat inimicis. Mors enim dicitur vitae finis; et qui in meliorem partem convertitur, occasum prioris conversationis merito reperisse iudicatur. In infernum autem descendunt viventes, sicut parvitat nostrae videtur, qui cogitationes suas pessimas expavescunt, et ad melioris institutionis tramitem divina gratia transferuntur. Sic enim quasi in infernum viventes descendimus, quando malorum nostrorum re cordatione terremur. Tali siquidem intellectu praedictam evadimus quaestionem. Iuste quoque illos petit converti, qui in suo pectore quasi in quodam hospitio nequitiam susceperunt. Et bene dixit, hospitio; ut ostenderet malitiam non esse naturalem, sed adventitia quadam hospitalitate susceptam. Quod autem dixit, in medio, designat praecordia eorum; ut perniciosissima cogitatio monstraretur, quae cor hominis obtinebat.
21 (Vers. 16.) Ego autem ad Deum clamavi: et Dominus exaudivit me. Malorum increpationibus, ut decebat, praemissis, ad sua desideria votaque remeavit, ex forma servi verba depromens. Clamavit enim iugiter ad Deum, qui se divina conversatione tractavit; et consequens erat illum exaudiri, qui a maiestate sua non poterat segregari. Quod schema dicitur prosphonesis, Latine exclamatio: quoties inter alia quae loquimur, ad Deum subito verba convertimus.
22 (Vers. 17.) Vespere, et mane, et meridie narrabo et annuntiabo, et exaudiet vocem meam. Intendamus animo, quia haec verba magna sacramenta nobis denuntiant. Vespere significat tempus traditionis, quando eum Iudas cohortibus noscitur prodidisse quaerentibus. Mane, cum ad Pontium Pilatum perductus est audiendus. Meridie, quia hora sexta, ut evangelista dicit, in cruce suspensus est. Meridies quippe dictus est, quasi medius dies. His consequentia verba redduntur. Narrabo pertinet ad vesperam: quia omnia locutum constat, quae Iudas nequissimus facere disponebat. Annuntiabo, ad mane respondet, quando dicente Pilato: Tu es rex Iudaeorum [Ioan. XVIII, 33]; Annuntiavit: In hoc natus sum, et caetera quae ibi dicuntur a Domino. Iunxit etiam, et exaudiet vocem meam; ad meridiem pertinet, quando in cruce dixit: Consummatum est; et emisit spiritum [Ioan. XIX, 30]. O mira brevitas! In hoc uno versiculo tam magnus actus ille narratus est, ut quod in illa latitudine cognoscitur expositum, in hac brevitate probaretur esse collectum.
23 (Vers. 18.) Liberavit in pace animam meam ab his qui appropinquant mihi, quoniam inter multos erant mecum. Hoc est quod superius exauditam dicit vocem suam, ut resurrectionis beneficio eius anima liberaretur in pace. Et a quibus liberaretur consequenter exponit: ab his scilicet qui appropinquant mihi. De illis dicit qui laudibus fictis reddere videbantur obsequium, et corde favebant nihilominus inimicis, a quibus merito animam suam dicit esse liberatam. Erat enim gravissimum inimicitiae genus esse corde adversarios, et lingua simulare devotos.
24 (Vers. 19.) Exaudiet Deus, et humiliabit eos, qui est ante saecula. Exaudiet utique superiora quae dicta sunt. Humiliabit eos, scilicet ad credendum; ut qui per superbiam fidem declinaverant Christianam, per humilitatem iterum lumen veritatis agnoscant. Nam quod additum est, qui est ante saecula, Verbum significatur coaeternum Patri: ne ex tempore aliquo exstitisse videretur qui saecula creavit universa. Tempus enim tunc coepit, quando mundus sumpsit initium. Desinat ergo Arianorum insana temeritas, Creatorem temporum praedicare sub tempore; dum coaeternus Patri, et consubstantialis, cum sancto Spiritu incommutabiliter unigenitus Filius perseverat.
25 (Vers. 20.) Non est enim illis commutatio, et non timuerunt Deum. Interiecto diapsalmate venit ad tertiam partem. Prius enim solita pietate converti optavit errantes: nunc virtute divinitatis suae futura cognoscens, sensum esse dicit incommutabilem perfidorum, quia duritia mentis non poterat recipere veritatem. Commutationem vero duplici modo debemus accipere, sive istam quae hic fit, quando ad confessionem piam ab obstinata voluntate transitur, sive illam quam dicit Apostolus: Omnes resurgemus, sed non omnes immutabimur [I Cor. XV, 51]. Quapropter qui hic commutatus non fuerit, ibi non potest immutari. Sed de istis talibus quare non commutabuntur, causa subsequitur: quia non timuerunt Deum. Nam qui timet Deum, a sua perfidia commutatur, dum iudicii pavore et charitatis studio eligit dominicis iussionibus obedire. Et nota quod in hoc et in duobus aliis versibus qui sequuntur, pariter eorum et ultiones dicit et culpas.
26 Vers. 21. Extendit manum suam in retribuendo: contaminaverunt testamentum eius. Ipsa nunc allegorice dicuntur, quae in futuro iudicio sunt agenda cum perfidis. Manum hic virtutem operationemque significat, quae tunc fit, quando illa discretio bonorum malorumque provenerit. Subiungit etiam cur Iudaeos poena iustissima consequatur; quia mandata Domini pravis actibus polluerunt, nec passi sunt credere quod eis cognoscitur Scripturarum veritas praedicasse. Ille enim testamentum Dei, quantum ad se est, contaminat, qui minime ipsius imperiis obsecundat.
27 (Vers. 22.) Divisi sunt ab ira vultus eius; et appropinquavit cor eius. Hoc dicit quod in illa iudicatione futurum est. Dividuntur enim perfidi a populo fideli, et tanquam arsurae paleae segregantur a granis. Ab ira vultus eius, iudicii tempus exprimitur. Ira enim hic pro vindicta ponitur, quam pro suis actibus impii sustinebunt. Caeterum ille incommutabiliter omnia placideque decernit [ed., discernit]. Addidit, et appropinquavit cor eius. Ipsum adhuc tempus exponit, quando cor Domini, id est voluntas eius omnibus innotescit. Illo enim tempore appropinquavit cor eius, quando illud quod hic per prophetas suos praecinuit, et per Apostolos praedicavit, generalitas manifestissime tunc videbit. Sed cur illa faciat quae dicta sunt, subsequenter exponit.
28 (Vers. 23.) Mollierunt sermones suos super oleum, et ipsi sunt iacula. Mollierunt enim perfidi Iudaei sermones suos, quando dicebant: Magister, scimus quoniam a Deo venisti, et viam Dei in veritate doces [Matth. XXII, 16]. In mundo enim quid lenius oleo? Sed exaggerationem nimiam supra oleum perfidorum sermones dicit esse mollitos, ne tanto sceleri par potuisset aliquid inveniri. Ipsi etiam fuerunt iacula, quando dixerunt: Reus est mortis [Matth. XXVI, 66]; hoc enim sermones illi probantur effecisse, quod iacula. O exsecranda diversitas potuisse homines mollia loqui, cum essent tam dura facturi!
29 (Vers. 24.) Iacta in Deum cogitatum tuum, et ipse te enutriet; non dabit in aeternum fluctuationem iusto. Cum de perfidis Iudaeis coelestis iustitia loqueretur, saluberrimum consilium nostris infirmitatibus dedit. Cogitatio enim saeculi nos semper affligit, quam si non abiiciamus, atterimur; sicut Salomon ait: Quemadmodum vermis ligno, et tinea vestimento; ita tristitia viri nocet cordi [Prov. XXV, 20]. Sed quando iactatur in Dominum, non solum non nos consumit, sed etiam nutrit; ut quae solet imminuere, augmentum nobis videatur afferre. Sequitur, non dabit in aeternum fluctuationem iusto. Vera est Domini immutabilisque sententia, sed si eam qua dicta est integritate noscamus. Iustis in isto solo, saeculi non addimit fluctuationes, quia hic eos temporaliter probat, ut ibi quos coronet inveniat. In aeternum autem, sicut hic dicit, neminem permittit iustissimum fluctuare, quando iam perpetua pace cum ipsis cognoscitur in aeternitate regnare. Ibi enim nequaquam excitabitur fluctus, ubi est semper tranquillissimus portus.
30 (Vers. 25.) Tu vero, Deus, deduces eos in puteum interitus. Quia dixit de iustis, nunc dicit de impiis, qui in gehennae profunditatem mergendi sunt. Puteus quidem dicitur hiatus patens, in terrae sinibus excavatus, aquas continens humanis usibus attributas. Sed ne hunc puteum vitalem intelligere potuisses, addidit, interitus: de quo alio in loco legitur: Neque aperiat super me puteus os suum [Psal. LXVIII, 16]. Fovea mortalis, mersura terribilis, ubi nec spatium ullum conceditur, nec ipsa miseris respiramenta praestantur; sed obscuritas tenebrosa circumdans, amoeni luminis tollit aspectum. Ex putei siquidem similitudine, gehennae tormenta nos admonet formidare. O pietas inaudita iudicantis! totum hominibus praedicitur, ut culpa plectibilis evitetur.
31 Vers, 26. Viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos. Numerum pluralem sanguis Latina lingua non recipit; sed hoc magis Scripturae divinae proprium esse dicimus. Viri siquidem sanguinum proprie non dicuntur qui innocenter humanum fundunt cruorem, quoniam et iusti iudices disciplinae necessitate constricti, quae quietos populos reddit, interdum puniunt nocentes; et ille qui violentum repellit, cruorem saevissimi hostis effundit: maxime cum legamus iusta bella viris sanctis a Domino fuisse praecepta. Quapropter addidit, et dolosi; ut illum tantum intelligeres reum, qui per insidias et iniquissimum dolum, alienum quaerit exitium. Hos tales implere non dicit dies suos, quando cum sibi longam vitam promittunt, exitum celerrimae mortis inveniunt. Nam omnium dies in praedestinatione noscuntur esse definiti: sed illis dimidiabuntur dies sui, quibus contra dispositum proprium provenire monstratur occasus. Ideo enim additum est suos, ut voluntarios intelligeres, non a Domino constitutos.
32 Ego autem in te sperabo, Domine. Illos tales quibus celerrimus evenit finis, in se sperasse non dubium est. Dominum autem Salvatorem, cuius haec verba sunt, ex forma servi in Patrem sperasse manifestum est: Passionis psalmum solito more concludens, se dicit sperasse in Dominum, ut significaret corda fidelium in spe Domini semper esse defixa. Frequenter enim caput loquitur, quod membris aptare debeamus. Quapropter et huius hymni modum, sicut in trigesimo quarto psalmo iam dictum est, debemus exquirere praefinitum. Primum, quoniam ex Domini Christi persona prolatus est. Deinde, inchoavit ab oratione. Tertio dominicae passionis gesta memoravit. Quarto, verbis evangelicis assona veritate consensit. Quinto, in spe fidelium magna finitus est; ut dubium non sit praesentem psalmum praescriptis regulis convenisse.
33 Conclusio psalmi.
34 Audivimus vivificatorem creaturarum animam suam posuisse pro salute mortalium. Audivimus impassibilem Deum carne suscepisse pro peccatoribus passionem. Audivimus Patri coaeternum mortis subiisse supplicium. O inaestimabile pretium, quod redemit genus humanum! O holocaustum, quod nobis praestitit aeternas flammas evadere! Interitus, qui tulit exitium; finis, qui dedit bonum sine fine mansurum. Nam cum provenit in innocentem mortis aculeus, factum est ut iure perderet quos tenebat obnoxios. Deglutivit enim infernus more piscium exitium suum; et qui se capere praedam credidit, praedatorem suum potius deceptus excepit. Unde papa Leo sedis suae compar, pulchre locutus est dicens (Epist. 97, ad Leon. Aug., cap. 2): Quamvis multorum martyrum in conspectu Domini pretiosa mors fuerit, nullius tamen insontis occisio fuit redemptio peccatorum. Acceperunt enim iusti, non dederunt coronas; et de fortitudine fidelium exempla nata sunt patientiae, non dona iustitiae. Singulares quippe in singulis mortes fuerunt, nec alterius quisquam debitum suo fine persolvit. Inter filios autem hominum unus solus exstitit Christus, qui vere erat Agnus immaculatus, in quo omnes crucifixi, omnes mortui, omnes sepulti, omnes sunt etiam suscitati. Praesta, piissime Deus, ut qui in assumpta carne pro nobis dignatus es pati, regni tui consortia nobis largiaris. Memoria quoque tenendum est quod hic psalmus tertius est eorum qui de passione et resurrectione Domini latius sunt locuti.
Cassiodorus HOME



Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, in Psalmum LIII <<<     >>> in Psalmum LV
monumenta.ch > Cassiodorus > 54