monumenta.ch > Cassiodorus > 53
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, in Psalmum LII <<<     >>> in Psalmum LIV

Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, in Psalmum LIII

1 In finem, in carminibus intellectus David, cum venerunt Ziphaei, et dixerunt ad Saul: Nonne ecce David absconditus est apud nos?
2 In finem Christum significari notissimum est. In carminibus, id est in psalmi praesentis opere. Carmen quippe est, quod metri alicuius pedibus procedens, statutis regulis continetur; sicut omne Psalterium in Hebraea lingua constat esse formatum. Istud ergo carmen Christi significat laudes. Intellectus autem David Dominum denuntiat Salvatorem, quem ille a proficue [ed., perspicue] semper intelligens, nimio desiderio cupiebat salutariter advenire. Sequitur, cum venerunt Ziphaei, et dixerunt ad Saul: Nonne ecce David absconditus est apud nos? Hic iterum historia Regum introducitur [I Reg. XXIII, 19]; nam Ziphei a vico Syriae, in quo habitabat Ziph, dicti sunt Ziphaei. Qui venientes ad Saul, prodiderunt David apud se esse celatum. Sed exerentes [ed., exercentes] malitiam suam, sancto viro minime nocere potuerunt. Nunc videamus quos populos nomina ista significent, ut sacramenta huius psalmi evidentius innotescant. Ziphaei significant florentes, quod in isto mundo peccatoribus datum est. David autem figuram gerebat Domini Salvatoris, per quem declaratur populus Christianus. In hac ergo similitudine decenter exprimitur, hic perfidos esse florentes ac liberos, et fideles absconditos atque conclusos. Unde nunc propheta a talibus se liberari deprecatur, ne inimicorum manibus eorum proditionibus contradatur.
3 Divisio psalmi.
4 A Saulis periculo propheta liberatus, per totum psalmum Domino gratias agit, quia eum Ziphaeorum non potuit nocere proditio. In prima parte deprecatur ne eum inimici fortissimi gravare praevaleant. Secundo loco adversarios suos spirituali pietate supplicat debere converti; quod omnem convenit petere Christianum; ut a florentibus huius mundi ita debeat liberari, quatenus conversionis eis gratia non negetur.
5 Expositio psalmi.
6 (Vers. 1.) Deus, in nomine tuo salvum me fac, et in virtute tua libera me. Figura hirmos, id est convenientia, quae fit quando series orationis tenorem suum usque ad ultimum servat, totam hanc psalmi partem cognoscitur obtinere. Orat enim propheta ut in nomine Domini Salvatoris a persequentium malignitate liberetur. Multi enim in hoc mundo salvari sibi videntur ad praesens, sed non in nomine Domini; ut si quis philacteriis vel incantatione sacrilega praesentibus aegritudinibus nonnullis appareat sublevatus; et ut si quis corrupto iudice pecuniarum molibus a facinore commisso liberetur. Iste vero illam petit sibi tribui sospitatem, quae venit a Domino; ut hic utique fide sincerissima perseverans, a pestilentia mundi istius concessa mentis incolumitate salvetur. Sequitur, et in virtute tua libera me. Superius petiit ut in hoc saeculo in nomine Domini sumeret medicinam; nunc autem rogat ut in iudicio futuro eius virtute liberetur. Nam sicut hic sub imbecillitate corporis venit, ita ibi in maiestatis suae virtutibus apparebit. Sic in uno versu haec duo, quae sunt a religiosis principaliter expetenda, completa sunt. Quod merito unusquisque fidelis, merito dicit populus Christianus.
7 (Vers. 2.) Deus, exaudi orationem meam; auribus percipe verba oris mei. Repetit iterum nomen Omnipotentis; ut cum frequenter Deus imploratur, non tardetur auxilium. Sed quia poterat exaudire orationem et tacitam, addidit, auribus percipe verba oris mei; ut iam non solum cordis instinctum, sed etiam vocis exaudiret affatum [ed., affectum]. Insigniter autem positum est, percipe: quia illa proprie percipere dicimur, quae mentis arcano recondimus.
8 (Vers. 3.) Quoniam alieni insurrexerunt adversum me, et fortes quaesierunt animam meam; non proposuerunt Deum ante conspectum suum. Causa nunc praedictae orationis exponitur. Sed cum Ziphaei de tribu Iuda fuisse noscantur (unde et propheta traxit originem), quare alienos dixit adversus se insurrexisse? Verum hic alienos non vult peregrini generis viros intelligi, sed operibus a Domino factos extraneos. Merito, quia dum ab illis auxilium defensionis quaesiverit, apud ipsos magis insidias proditionis invenit. Fortes enim Saulem vult intelligi cum ministris, quem et potentia regalis erigebat, et livor insanae mentis armabat. Sequitur, non proposuerunt Deum ante conspectum suum. Ille proponit Deum ante conspectum suum, qui credit eum ubique esse praesentem, et facile agnoscere quae voluntas nititur humana complere. Perditi autem ideo non proponunt Deum ante oculos suos, quia ignorare illum credunt quae scelerata mente concipiunt. Haec est pia oratio quam desiderabat audiri, ne illi permitterentur suas voluntates efficere, quos constabat Deum ante oculos suos non habere.
9 (Vers. 4.) Ecce enim Deus adiuvat me, et Dominus susceptor est animae meae. Venit ad secundam partem, ubi post orationis devotissimam sanctitatem, auxilium sibi Domini spirituali praesumptione promittit. Adiuvat, dixit, utique laborantem; ut potuisset ferre quae supra eum nitebantur impii congregare. Sequitur etiam quod sit istud adiutorium; id est, et Dominus susceptor est animae meae. Quem ille suscipit, non solum in laboribus adiuvat, sed etiam a peccatis omnibus miseratus absolvit. Et intuere quia dicit, animae meae; ut, etsi corpus periculis exponitur, animae tamen salus illaesa servetur. Ipsam quippe novit in sanctis suis specialiter custodire, per quam in iudicio creditur hominem larga pietate coronare.
10 (Vers. 5.) Averte mala inimicis meis: in veritate tua disperde illos. Cum se miseratione Domini ab inimicorum persecutione propheta cognosceret fuisse liberatum, hanc hostiam bonae voluntatis probatur offerre; ut pro inimicis suis nitatur omnimodis supplicare, quod divina pietas consuevit libenter accipere. Orat ergo ut mala voluntas removeatur ab inimicis eius, unde eos noverat ingravandos. Sequitur enim, in vetate tua disperde illos. Mali cum ad veritatem veniunt, a pristina intentione dispereunt; et nisi aliquis a proposito iniquitatis discesserit, locum in bonis actibus non habebit. Dispereant ergo Ziphaei, ne prodant celatum: dispereat Saul, ne persequatur innoxium.
11 (Vers. 6.) Voluntarie sacrificabo tibi, et confitebor nomini tuo, Domine, quoniam bonum est. Voluntarie sacrificat Domine, qui pro inimicis suis studio pietatis exorat. Nam qui petit inimicorum vindictam, qui se ulcisci desiderat calamitatibus alienis, vel qui propter alia mundi desideria supplicat, voluntarie non sacrificat Domino; quia non eius amore rogat, sed potentiam ipsius rerum aliquarum necessitate deprecatur. Sacrificare autem voluntarie Domino est, puritatem bonae voluntatis offerre; et propter hoc tantum illum colere, timere, vel amare quod Deus est, quod creator, quod rerum omnium pius probatur esse dispositor. Sacrificant etiam voluntarie Deo qui inter angustias passionum iugiter gratias agunt; sicut vir sanctus Iob fecisse memoratur. Sequitur, et confitebor nomini tuo, Domine, quoniam bonum est. Congrue nimis ad superiora respondit; ut in cuius virtute salvus fuerat factus, eius nomini hostiam confessionis offerret. Confiteri enim hic, laudare significat; quia verbum istud (sicut saepe diximus) homonymum est. Addidit, quoniam bonum est; illum enim velle laudare, inaestimabile bonum est, unde et mens sancta reficitur, et mundi istius adversitas effugatur.
12 (Vers. 7.) Quoniam ex omni tribulatione eripuisti me, et super inimicos meos respexit oculus tuus [ms. A., meus]. Sicut in prima parte in fine reddidit causas orationis, ita nunc subiicit rationem confessionis suae; ut quamvis ille voluntarie sacrificasse Domino videretur, Deus tamen concesserat quae profutura cognovit. Ex omnibus quippe tribulationibus virtute Domini propheta se testatur ereptum; quod utique in mundo isto accidere non potest, nisi eis qui in Domini dilectione persistunt. Super inimicos autem eius Ziphaeos respexit oculus Domini, quando eos cogitationes nefarias minime complere permisit. Frequenter enim propitius Deus iniqua nos non permittit efficere; ut compuncti debeamus de nostris erroribus supplicare; sicut est Saulus prohibitus, cum a sacerdotibus ad Damascum mitteretur ut Ecclesiam Christi saevissima persecutione vastaret [Act. IX, 1]. Magna siquidem prosperitate non est permissus agere, unde potuisset ad aeterna supplicia pervenire.
13 Conclusio psalmi.
14 Supplicatio ista prophetica, et sanctae deprecationis devota simplicitas utillimum vitae nostrae tradit exemplum; ut quando a Ziphaeis, id est a mundi istius florentibus ingravamur, non ad contentiones levissimas incitemur, sed voluntarie Domino sacrificantes, eius beneficiis ab omni tribulatione liberemur. Contendamus illi verissime confiteri, ut etiam ignari a nostris compedibus mereamur absolvi. Magna prorsus forma petitionis expressa est; ut, imminentibus quibuslibet periculis, tranquillo et confidenti [ms. A, F, confitenti] animo supplicemus: quoniam novit ille nos ex omnibus tribulationibus eripere, si tamen hic nobis intelligit expedire. Nos enim quid oremus, sicut oportet, nescimus [Rom. VIII, 26], quos et ignorantiae tenebrosa circumdant, et noxia peccata confundunt.
Cassiodorus HOME



Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, in Psalmum LII <<<     >>> in Psalmum LIV
monumenta.ch > Cassiodorus > 53