Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, in Psalmum L
|
1 | In finem, psalmus David, cum venit ad eum Nathan propheta, cum intravit ad Bersabee. |
|
2 | Operae pretium est hunc psalmum paulo diligentius perscrutari; ut virtutis eius profunda mysteria, praestante Domino, cognoscere mereamur. Et quia se rex et propheta, sicut Regum testatur historia [II Reg. XII, 13], humili satisfactione prostravit, et peccatum suum increpatus, publice non erubuit confiteri; merito eum sanctissimi Patres honorandum figuratione sacratissima censuerunt. Inter alios siquidem beatus Hieronymus Bersabee figuram Ecclesiae, vel humanae carnis habuisse demonstrat (In Amos cap. VIII, vers. 14): David vero, sicut multis locis constat aptatum, Domini Christi portasse dicit imaginem. Et sicut illa, dum in fonte Cedron lavaretur, exuta vestibus David placuit, et ad regios est compulsa venire complexus, maritusque eius principali iussione trucidatus est ; ita et Ecclesia, id est congregatio fidelium per lavacrum sacri baptismatis mundatis sordibus peccatorum Christo Domino noscitur esse sociata. Congruum siquidem fuit illis temporibus, ut per actum huiusmodi indicarentur Domini futura mysteria; et spiritualiter ad magnum sacramentum probaretur referri, quod inter homines culpabiliter videbatur admitti. Nam et Osee prophetae iussit Deus uxorem sibi accipere meretricem [Ose. I, 2]; ut significaretur Ecclesia gentium peccatis suis sordida, coniunctione Domini esse mundanda. Hoc etiam in Iuda et Thamar nuru eius, vel aliis similibus gestum esse figuraliter invenimus; sicut Apostolus dicit: Omnia in figura contingebant illis [I Cor. X, 11]. De hac etiam figura David et Bersabee sanctus Augustinus in libris quos adversum Faustum Manichaeum scripsit (lib. XXII, cap. 87), inter alia diligentissime disputavit. Unde sive ista similitudo, sive alia fuerit, valde mundo profuit, quod taliter satisfacturus erravit; ut de unius temporali vulnere generalitas aeternam sumeret sospitatem. |
3 | Quanta, rogo, beato viro in agnitione culpae suae fuit humilitas, cui tanta est post veniam in satisfactione constantia? Peregrinum et insolitum illic adulterii fuisse crimen ostenditur, quod tanta mentis intentione defletur. Latronis quidem nos invitat repentina confessio, Petri lacrymas subito gaudemus fuisse respectas, blanditur nobis momentanea humilitas publicani; David autem, dum sua peccata nititur prolixius detergere, dedit unde se generalitas possit absolvere; fecitque ut lacrymae suae, dum per posteriorum ora decurrunt, nulla temporis prolixitate siccentur. Consideremus etiam quae fuerit humilitas in propheta. Cor principis vox quasi privata conterruit, et iratus est potius sibi, qui se cognovit iusta obiurgatione culpari. Tam ingentium populorum rector sibi erat vehementissimus tortor, exigens a se poenas quas iussione vix ferre poterat aliena. Vulgo mos est peccata sua callidis allegationibus excusare; rex autem potentissimus in conspectu omnium se potius elegit addicere: constituens se reum, cuius consueverat populus formidare iudicium. Quapropter ideo a Domino absolvi meruit, quia sua vitia non defendit. O peccata in rebus laetissimis plus cavenda. In Saulis persecutione numerosas virtutes exercuit, qui positus in regni securitate peccavit. Quo facto docemur felicitatem mundi istius non oportere perquiri, quando magis in afflictione proficitur, et in prosperitate peccatur. Meminisse autem debemus in hoc psalmo statum esse, qui dicitur concessio. Concessio est enim, cum reus non id quod fecit aliqua concertatione defendit, sed ut ignoscatur postulat absolute. Quod generaliter in omnibus psalmis poenitentium reperiri posse non dubium est. |
|
4 | Divisio psalmi. |
|
5 | Quinque membris hunc psalmum congrua nimis respicimus dispositione formatum; ut, sicut quinario sensu peccatum omne colligitur, sic totidem partibus contracta iniquitas expietur. Prima est satisfactio perfectissimae humilitatis. Secunda confidentia misericordiae Domini, quam fideles semper habere proficuum est. Tertia petitur, ut a peccatis eius suum Dominus avertat aspectum, sed ipsum potius sancta Trinitas miserata respiciat. Quarta subiungit omnes peccatores ad desiderium supplicationis magis ac magis animandos, si tam ingens illi remitteretur iniquitas. Quinta parte causa memoratur Ecclesiae, quae per eius erat semen adventu Domini construenda: ubi iam laetus altari eius offerendos vitulos pollicetur. Sic et supplicatio devota concluditur, et venturae salutis gaudia nuntiantur. |
|
6 | Expositio psalmi. |
|
7 | (Vers. 1.) Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam. |
8 | Vers. 2. Et secundum multitudinem miserationum tuarum dele iniquitatem meam. Rex ille potentissimus, et multarum gentium victor egregius, cum se audisset a Natham propheta redargui, peccatum suum non erubuit publice confiteri, nec ad noxias excusationes cucurrit, ad quas maxime impudens festinat humanitas; sed repente salutari humilitate prostratus, ipsum se offerens Deo, purpuratus poenitens piis lacrymis supplicavit. Fidelis enim servus non assumit callosas inficias, sed cito intelligit commissa delicta. Mirabile initium! Dicendo enim Iudici: Miserere mei, locum examini cognoscitur abstulisse. Vox ista non discutitur, sed sub tranquillitate semper auditur; solaque res est per quam possimus rei sine aliqua contrarietate defendi. Petebat quidem misericordiam, quam definire non poterat; sed tamen peccatis suis eam grandiorem omnimodis sentiebat. Quanta enim sit, ut dixerunt sanctissimi Patres, quis enarrare sufficiat; ut mundi Creatorem de coelo deposuerit, et terreno corpore induerit Conditorem, eumque qui aeternitate Patri manet aequalis, mortalitati coaequaverit, et pro nobis formam servi mundi Domino imposuerit; ut ipse panis esuriret, fons vitae sitiret, virtus infirmaretur, omnipotens vita moreretur? Quae denique maior misericordia, quam propter nos creari Creatorem, servire Dominatorem, vendi Redemptorem, humiliari Exaltatorem, occidi Vivificatorem? Haec erat illa magna misericordia Domini, quam sanctus vir explicare non poterat; sed facile per eam se credebat absolvi, per quam humanum genus iam tunc cognoscebat posse liberari. Quod autem dixit: Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam; argumentum est A coniugatis: misereri enim, a misericordiae fonte descendit. Sequitur, et secundum multitudinem miserationum tuarum dele iniquitatem meam. Quid non poterat dare, quando secundum se Dominus rogabatur ignoscere? Multitudo enim indulgentiae divinae, magnitudinem peccatorum quamlibet exsuperat; nec valebat delictum percellere, contra quod petebatur tanta misericordia subvenire. Quod argumentum dicitur A parte maiori. Multo enim maior est misericordia Domini, quamvis peccata nostra videantur ingentia. Precatur ergo in omnibus delictis suis pietatis multitudinem; quia per prophetam praesentis nequitiae susceperat remissionem; ut et illa mereretur evadere, quae diversis temporibus se meminerat perpetrasse. Prudentissime autem delictis nullum volebat remanere vestigium: quoniam ille solus in libro vitae conscribitur, cuius omnia peccata delentur. |
9 | (Vers. 3.) Usquequaque lava me ab iniustitia [mss. A, B, F. iniquitate] mea; et a delicto meo munda me. Studiose debet dilui, qui criminum veneno fuscatus est; quia incuriose non abluitur, qui tenebrosa infectione maculatur. Usquequaque, undique, ab omni parte, ut et illa simul ignosceret, quae prius se noverat admisisse. Potest enim aliquis sic lavari, ut tamen non sit omnino purissimus. Sed addidit, munda me, quatenus in eo nihil remanere posset immundum. Sed istud lavacrum, quod sic abluit maculas peccatorum, ut supra nivem possit dealbare quod sordidum est, salutiferi baptismatis cognoscitur indicare puritatem: ubi sic omnia et originalia delicta, et propria admissa mundantur, ut illi nos restituat puritati in qua primus Adam noscitur esse procreatus. Sed utinam conservaremus tanti muneris dignitatem, ne nos iterum pullulantia peccata fuscarent. Petit ergo propheta in praefiguratione sacri baptismatis mundari ab iniustitia sua, ne, in securitate remissus, negligens videretur esse post veniam. Nam maxime debet caveri ne finitima nostra reddantur obnoxia; sicut Salomon dicit: In fine suo laudabitur omnis vir [Eccli. XI, 30]. |
10 | Vers. 4. Quoniam iniquitatem meam ego agnosco, et peccatum meum contra me est semper. Sciens propheta sic Dominum pium, ut tamen et iustus esse non desinat, aequitatem suis supplicationibus congruenter admiscuit; ut facilius audiatur, quod iustitia interveniente deposcitur. Puniendum quidem scit esse peccatum; sed ideo a Domino dicit esse parcendum, quoniam a se confirmat esse damnatum; sicut Salomon dicit: Iustus in principio sermonis accusator est sui [Prov. XVIII, 17]. Intendamus ergo quod dicit: Ego agnosco. Peccata enim illa sunt fortiora, quae agnoscentes admittimus; non autem illa quae per ignorantiam perpetramus. Sive illud dicit: Scire omnes possunt peccata sua; sed soli illi probantur agnoscere, qui ea videntur propria exsecratione damnare. Perfecta enim poenitentia est futura cavere peccata, et lugere praeterita. Primo enim post ipsum fuit scelus, quando propheta interrogante respondit dignum esse morte qui alienam ovem pauperis concupivit [II Reg. XII, 6], tunc quando peccatum suum non credebat esse deflendum: modo autem eum poenitet, cum prostatus humiliter ingemiscit, contra se stare dicit delicta, quasi quamdam figuratam imaginem. Semper adiecit, hoc est quod iugiter aspicit, et cum oculos claudit. Sed respectus iste continuus peccatorum perseverantiam piae supplicationis ostendit; nam quoties talia corde respicimus, toties commissa deploramus. Dixit enim Dominus in superiori psalmo: Arguam te, et statuam illam contra faciem tuam [Psal. XLIX, 21]; quod hic sibi vir sanctissimus ipse faciebat, cum dicit: Et peccatum meum contra me est semper. Iuste ergo se petebat absolvi, qui iam hic formam illam visus est sibi fecisse futuri iudicii. Haec figura dicitur procatalepsis, id est praeoccupatio. Hic enim quasi iam in venturo iudicio constitutus, delictorum suorum aspectus teterrimos pertimescit. |
11 | (Vers. 5.) Tibi soli peccavi, et malum coram te feci: ut iustificeris in sermonibus tuis, et vincas cum iudicaris. Hic iterum enthymematicus syllogismus apparet, quem in vigesimo psalmo iam diximus. Cuius propositio est: Dominus iustificatur in sermonibus suis, et vincit cum iudicatur. Huic subiungitur in conclusione praemissa sententia: Tibi igitur soli peccavi, et malum coram te feci. Hoc in reddendis syllogismis sine culpa fieri, more veterum constat esse permissum. Nunc ad exponenda verba redeamus. De populo si quis erraverit, et Deo peccat, et regi. Nam quando rex delinquit, soli Deo reus est, quia hominem non habet qui eius facta diiudicet. Merito ergo rex Deo tantum se dicit peccasse, quia solus erat qui eius potuisset admissa discutere. Et quia illum ubique esse noverat, iure coram ipso malum se fecisse deplorabat, arguens dementiam suam, qui non expavit tanto iudice praesente peccare. Sermones autem Domini merito iustificati dicuntur, quoniam sine dubio semper eius dicta complentur, sicut ipse dicit: Coelum et terra transibunt, verba autem mea non praeteribunt [Matth. XXIV, 35]. Sequitur, et vincas cum iudicaris. Deus tantae iustitiae est, ut velit se cum hominibus iudicari; ipse enim dicit: Iudicate inter me et vineam meam [Isai. V, 3]; et alibi dicit: Popule meus, quid feci tibi, aut quid contristavi te? responde mihi [Mich. VI, 3]. Unde nunc propheta confitetur talem contra se Dominum habere iustitiam, ut absolute superet, cum fuerit iudicatum. Sic et Baruch ait: Dicetis Domino Deo nostro: Tibi iustitia, nobis autem confusio vultus nostri (Baruch I, 15). Erat quippe in animo eius quod ex pastore rex fuisset effectus, quod regendos populos acceperat, et sine honoris sui consideratione deliquerat. Necesse ergo erat ut in alieno iudicio propheta superaretur, qui iam victus in proprio examine noscebatur. Aliqui hoc aptant et ad Domini passionem, cum iudicatus, et mundum damnatus absolvit. |
12 | (Vers. 6.) Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea. Hic invidia peccati minuitur, quando proprium crimen delictis generalibus comparatur; ut ipsa multitudo et confessio peccatorum miserationem boni iudicis commoveret. Ergo iste sensus est: Quid dicam me modo fecisse quae arguor, qui iam ex originali peccato in iniquitatibus probor esse conceptus: ut ante peccata contraxerim quam vitae principia reperissem? Quod argumentum dicitur Ab antecedentibus. Neque enim novum est illum peccare, qui in iniquitatibus conceptus et in delictis est genitus. Quid humilius, quid simplicius quam de uno peccato redargui, et simul omnia confiteri? Merito ergo isti sic facile videtur indultum, qui post absolutionis donum multis modis se nititur ostendere criminosum. Audiant Pelagiani, et ire contra manifestam veritatem erubescant. Quemadmodum enim potest fieri ut in qualibet aetate parvula non egeamus absolvi, qui hunc mundum delictis gravantibus ingredimur onerati? Iob quoque simili voce profitetur: Nemo mundus ante te, nec infans cuius est unius diei vita super terram (Iob XIV, 4). Vas etiam electionis Paulus apostolus inter multa commemorat dicens: Fuimus et nos aliquando natura filii irae, sicut et caeteri [Ephes. II, 3]; item ipse Paulus apostolus: Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors: et ita in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes peccaverunt [Rom. V, 12]. Ipsa etiam Veritas in Evangelio testatur definitiva sententia: Amen, amen, dico vobis, si quis non renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest videre regnum Dei [Ioan. III, 3]. Quapropter interrogo cur infantes a regno Dei redduntur alieni, qui de commissa nequeunt pravitate culpari? Restat ergo ut originali peccato infantes teneantur obnoxii; quoniam antequam propria faciant, primi hominis secum probantur gestare peccata. Sunt et aliae verissimae probationes; ideoque sibi humana protervia sacrilegos non exquirat errores. Superest eorum secunda nequitia, quoniam liberum arbitrium sic in humanis viribus ponunt, ut absque Dei gratia homines putent per seipsos bonum aliquod posse concipere vel agere. Quod si ita esset, cur propheta diceret: Deus meus, misericordia eius praeveniet me [Psal. LVIII, 11]? Cum te audis misericordia Domini praeventum, nihil tuum praecessisse datur intelligi. In alio quoque psalmo dicit: Nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laborant qui aedificant eam [Psal. CXXVI, 1]. Idem dicit: A Domino gressus hominis diriguntur, et viam eius cupiet nimis [Psal. XXXVI, 23]. Alio quoque loco Psalmista testatur: Dominus erigit elisos; Dominus solvit compeditos; Dominus illuminat caecos [Psal. CXLV, 8]. Cum audiatis praevenire, aedificare, dirigere, et erigere Dominum, absolvere, et illuminare nullis praecedentibus meritis, quid ibi proprium coepisse cognoscitis, nisi illud tantum, unde pro vestra superbia iuste damnemini? Sed dicitis forsitan prophetam Isaiam sic arbitrium liberum comprobare: Si volueritis et obaudieritis, bona terrae comedetis [Isai. I, 19]. Et iterum Ezechiel: Facite vobis cor novum, et spiritum novum [Ezech. XVIII, 31]. Et iterum: Hodie si vocem eius audieritis, nolite obdurare corda vestra [Psal. XCIV, 8]. Sed haec et his similia pessima intentione sentitis; ut credatis homines a semetipsis bonae voluntatis initium sumere, et post, adiutorium Divinitatis accipere; ut (quod dici nefas est) nos simus causa eius beneficii, non ipse sui. Iam quomodo verum erit quod Ioannes ait: De plenitudine eius nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia [Ioan. I, 16]. Vel quemadmodum ipsa gratia dici poterit gratuita, si eam anticipet alicuius boni praemissa celeritas? Audite Apostolum, qui dogma vestrum falsissimum vera praedicatione convincit, dicens: Quis prior dedit ei, et retribuetur illi? Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia [Rom. XI, 35]. Item Apostolus: A quo est et velle et perficere, pro bona voluntate [Philip. II, 13]. Et Iacobus Apostolus: Omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum [Iac. I, 17]. Sequitur vos alia multo peior absurditas. Si a nobis esset bonae voluntatis initium, nos magis poneremus fundamentum, ubi aedificaret Dominus; quod certe nulla potest mentis sanitas approbare. Quapropter desinite asserere quae non potestis implere. Illi obedienter audiunt, quos ipse facit audire; illi proficue cupiunt, qui munus Divinitatis accipiunt. Nam post vitiatam humani generis naturam, liberi arbitrii salutiferam partem et Dominus tribuit, et operationem ipsius sua pietate concedit. Haec quidem latius beatus Augustinus, haec doctissimus Hieronymus, haec Prosper consensu generalitatis divino munere docuerunt. Sed nos ea contingere fecit haeresis exsecranda, quae nimis saluti nostrae probatur esse contraria. |
13 | (Vers. 7.) Ecce enim veritatem dilexisti; incerta et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi. Sicut superiori versu per commune delictum approbavit, quia nemo a peccatis redderetur exceptus, sic iterum per suam confessionem sibi supplicat subveniri, quoniam in confitendo peccato veritatem dixit, quam Dominus Deus supra sacrificia plus requirit. Non enim Deus delectatur poenis nostris, sed confessionem quaerit erroris, sicut scriptum est: Nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat [Ezech. XVIII, 32]. Incerta sunt quae omnino discerni non possunt, sed aliquibus ambiguitatibus colliguntur. Occulta vero sunt quae nec oculus conspicit, nec mens humana diiudicat. Haec duo non solum sibi revelata dicit, sed manifestata profitetur; ut quod fuerat vel suspicari arduum, provenerit illi in declaratione manifestum. Et nota quod collata sibi munera pulchra definitione complectitur. Dicendo enim, incerta et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi, prophetia quid sit ostendit? Onus aliud addit reatui suo, ut cum beneficia numerat, culpa semper accrescat. Incerta ergo et occulta sunt quae Deus illi in Filii sui manifestatione revelavit. Primum ut agnosceret eum habere Filium, deinde ut ipsum nosset ex suo semine in carnis assumptione venturum; ut passionis quoque futura praediceret, et resurrectionis gloriam nuntiaret; et inde non se dicit debuisse peccare, cum talia meruisset agnoscere. O sancta simplicitas! quis tantum suae defensioni studere potuit, quantum iste in propria condemnatione laboravit? Quod argumentum dicitur A causis. Dicit enim post tot collata beneficia, ad talia se non debuisse pervenire peccata. |
14 | (Vers. 8.) Asperges me hyssopo, et mundabor; lavabis me, et super nivem dealbabor. Superiori supplicatione prostratus, in secundam partem misericordia Domini confisus erigitur, ne, quod omnibus peccatis est gravius, de clementia omnipotentis Domini desperasse videretur. Hyssopus quamvis sit herba parvissima, radicibus suis saxorum fertur viscera penetrare. Haec et internis hominum sauciatis probatur accommoda. Et in libro Levitico, immolato sanguine intincta, supra leprosi corpus septies solebat aspergi [Lev. XIV, 6, 7]: significans pretioso sanguine Domini Salvatoris maculas peccatorum efficaciter esse diluendas. Hac similitudine supplicat se propheta liberari; ut Christi sanguine salutari, quem pio corde credebat esse venturum, absolutionis munera mereretur. Per hyssopum enim significat sacramenta quae diximus, quae non solum inquinamenta detergunt, sed etiam super nivem puritatem animae relucentis ostendunt. Super nivem autem album in corporibus nil potest inveniri; sed ideo super nivem dixit, quia spiritualis anima longe supra corpora mundata resplendet. Quae figura dicitur hyperthesis, id est superlatio; cum aliquam rem opinione omnium notam sententia nostra exsuperare contendimus. Tale est et illud, sicut iam in septimo decimo psalmo dictum est: Et volavit, volavit super pennas ventorum [Psal. XVII, 11]. |
15 | (Vers. 9.) Auditui meo dabis gaudium et laetitiam, et exsultabunt ossa humiliata. Hic iam pia confidentia Divinitatis ostenditur; ut talia se auditurum dicat, quae gaudium laetitiamque congeminent. Gaudium pertinet ad absolutionem, laetitia ad perpetua praemia possidenda. Hoc est autem audire gaudium et laetitiam, quod promittitur absolutis: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab initio mundi [Matth. XXV, 34]. Sequitur, et exsultabunt ossa humiliata: scilicet audita voce quam diximus. Quod argumentum dicitur A consequentibus. Necesse est enim ut quando haec audita fuerint, laetitia consequatur. Per ossa vero significantur animi firmamenta, quae necesse fuerat omnino humiliari, quandiu poenitens iste potuisset absolvi. Humiliata enim dixit, propter erroris sui conscientiam, quae proficue semper humiles facit. |
16 | (Vers. 10.) Averte faciem tuam a peccatis meis, et omnes iniquitates meas dele. Venit ad tertiam partem, rogans iudicem pium ne respiceret peccata, quae ipsi quoque videbantur horrenda. Considera vero ex contrariis pulcherrime regulas datas. Si nos avertimus facies a peccatis nostris, noxium est; quia obliviscimur et negligenter agimus, quae continuo fletu abluere deberemus: si Dominus non avertit, exstinguit, quia iudicat delicta quae respicit. Sic orat et alibi: Ne avertas faciem tuam a me, et ero similis descendentibus in lacum [Psal. CXLII, 7]. Merito, quoniam si nos respicimur, misericordia Salvatoris absolvimur; sicut de Petro in Evangelio dicitur: Et respexit Dominus Petrum, et egressus foras, flevit amare [Luc. XXII, 61, 62]. Sequitur, et omnes iniquitates meas dele. De duobus criminibus vocatus ad culpam, pro universis delictis prudentissimus precator exorat. Sciebat enim se fecisse plurima, quam quae iustitia praesentis temporis arguebat: ita salutari compendio quidquid accusari poterat, remitti sibi una venia postulabat. Dele autem dum dicitur, dimitte significatur; quia omne nostrum admissum quasi quibusdam tabulis scribitur, cum divina notitia continetur. |
17 | (Vers. 11.) Cor mundum crea in me, Deus; et spiritum rectum innova in visceribus meis. Subtiliter hos versus per verba singula debemus exquirere, ut nobis sensus possit evidentius elucere. Creare dicimus, novum aliquid instituere, ut illud quod non fuit videatur existere. Et quomodo dicamus ante peccatum cor mundum non habuisse David, de quo Dominus dixit: Inveni David filium Iesse, virum secundum cor meum, qui faciat omnes voluntates meas [Psal. LXXXVIII, 22, ] [et Act. XIII, 22]? Sed crea hic, restaura unde decidit, debet intelligi. Petit ergo propheta tale mundum cor sibi creari, quod iam peccatis impellentibus commoveri minime potuisset ad culpam; sed stabilitate defixum, bonum non possit mutare propositum. Hoc utique sanctis post resurrectionem dabitur. Sed poenitens iste bonorum avidus, venturi praemii amore succensus, quod in futuro evenire poterat, hoc sibi concedi praesenti tempore postulabat. Rectum spiritum dicit, Filium Dei Verbum, de quo in alio psalmo commemoratum est: Virga recta est, virga regni tui [Psal. XLIV, 7]. Quem merito ex natura Deitatis spiritum appellavit, quia legitur: Deus spiritus est [Ioan. IV, 24]. Innova per hypallagen figuram positum est; non quod esset ipse Filius innovandus, sed qui David peccatis veterem factum possit innovare per gratiam. Ille enim nos innovat, qui, antiqui hominis vetustate deposita, in nova regenerationis suae dona commutat. Nam sicut per Adam veteres fuimus, ita Christi Domini beneficiis innovamur [Ephes. IV, 22]; sicut Apostolus dicit: Deponentes veterem hominem cum actibus suis, induite novum, qui secundum Deum creatus est [Colos. III, 9, 10]. Addidit, in visceribus meis, unde noverat adulterii detestabile crimen exiisse. Utrisque enim partibus remedium petebat, quoniam de utroque peccaverat. Et intuere quanta vivacitate se desideret expiari, ut intelligas eum nullum tale ulterius committere voluisse delictum. Nam sicut in compaginem priorem coire non possunt abscissa membra, ita ad verum poenitentem nequeunt praeterita redire peccata. Ut quibusdam vero placet, et aliter probatur exponi. Petit propheta cor mundum creare in se Deum, non aliud poscens quod non habebat; sed quod iam erat, mundum fieri postulabat. Creare quippe dicimus et renovare. Dictum est enim et in alio loco de fidelibus [II Cor. V, 17]: Ecce nunc nova creatura; non quasi de altera quae non erat; sed quod in ea quae iam constabat, illuminatio nova processerat. |
18 | (Vers. 12.) Ne proiicias me a facie tua, et Spiritum sanctum tuum ne auferas a me. Proiicitur a facie qui curari contemnitur. Et quid aegrotus faciat, si medicina se subtrahat? Sciebat enim ab illius facie sanitatem mentis, et lumen venire sapientiae; et credebat se inimico tradi, si a vultu Domini iudicaretur expelli. Hic enim se tantum vult respici, quia peccata superius non debere conspici succlamavit. O mens prophetae, et post humanos errores eximia! De potestate tacuit, et de affectibus minime supplicavit. Solum spiritum prophetiae sibi non auferri petiit, quem pretiosum supra cuncta rex habuit. Sic enim et Ieremias propheta de ipsius virtute testatus est dicens: Extendit Dominus manum suam ad me; et tetigit os meum, et dixit ad me: Ecce dedi verba mea in os tuum: ecce statui te super gentes et regna, eradicare, et demolire, et perdere, et exterminare, et aedificare, et circum plantare [Ier. I, 9]. Merito ergo conservandum sibi petiit, quod supra omnes divitias magnificentius se habuisse cognovit. Et intuere quia non dixit, da mihi, tanquam non haberet; sed ne auferas posuit; scilicet quia talis ac tanta supplicatio, nisi per Spiritum sanctum non poterat evenire. |
19 | (Vers. 13.) Redde mihi laetitiam salutaris tui, et spiritu principali confirma me. Redit ad Filium Dei, quem ut ostenderet Christum, dixit, Salutaris tui, cuius nativitate salus gentibus venit; et quod ante erat paucis per eximiam fidem cognitum, factum est universo orbi notissimum. Quapropter cum dicit: Redde mihi laetitiam salutaris tui, Christum significat: cuius contemplatione inter ipsas quoque lacrymas laetus erat, et prophetiae suae munere inter poenitentiae suae ieiunia pascebatur. Redde, dixit, quia sibi nescio quid gratiae senserat imminutum: quoniam ab illa gratia salutari tantum quis recedit, quantum se reprehensibili conversatione tractaverit. Nam cum dicit: Redde mihi laetitiam salutaris tui, gratiam se Spiritus sancti sine dubio amisisse cognoverat, quam fragilitas humana non potest habere cum peccat. Sequitur, et spiritu principali confirma me. Rex ille sanctissimus, et propheta mirabilis, non putabat praecipuum munus esse, subiectis iura dictare, nationes exteras bello subigere; sed tota contemplatione translatus, curiosius expetebat in principali intellectu statui, quam in regni culmine contineri. Confirma me, dixit, ne iterum peccem, ne a te animae mutabilitate discedam. Nec incassum putemus, quod vir sanctus et cordis illuminatione radiatus, tertio spiritum nominavit, nisi quia individuae Trinitati devotus, concedi sibi ab ea veniam postulavit. Spiritus enim quantum ad essentiam Divinitatis et Pater, et Filius, et Spiritus sanctus, recte dicitur unus Deus; sed pro distinctione personarum est proprium Patri, quod naturaliter sine initio ante saecula genuit Filium; proprium est Filio, quod naturaliter a Patre generatus est; proprium est Spiritui sancto, quod a Patre et Filio procedit; quae ineffabili charitate atque cooperatione eorum consubstantialis aeternitas et potestas omnia facit quae vult in coelo et in terra. Sed quamvis haec incomprehensibilia atque inexplicabilia, ita ut sunt, nobis nunc esse noscantur; tamen a nonnullis Patribus corporalium et simul existentium rerum talis similitudo proponitur. Invenimus enim in sole tres istas proprietates: prima ipsa est substantia corporalis, quod sol est; deinde splendor eius qui in ipso permanet; tertia calor qui a splendore eius usque ad nos pervenit. Quae hoc modo (si tamen tantae rei potest similitudo aliqua reperiri) arbitror aestimanda, ut quod est in sole substantia corporalis, ita intelligatur in Trinitate quodammodo persona Patris; et quod est in sole splendor eius, hoc sit in Trinitate persona Filii, sicut Apostolus dicit: Splendor gloriae eius [Hebr. I, 3]; quod autem est in sole calor, hoc sit in Trinitate persona Spiritus sancti, sicut legitur: Quis se abscondit a calore eius [Psal. XVIII, 7]? |
20 | Datur etiam aliud exemplum incorporalium rerum, hoc est de anima, quae ad imaginem Dei facta cognoscitur. Anima igitur est ipsa substantia incorporea, rationalis, in qua inest intellectus et vita eius. Quod ergo est in anima substantia, hoc intelligatur (si dici fas est) in Trinitate persona Patris; quod autem est in anima virtus et scientia, hoc intelligatur in Trinitate Filius, qui est Dei virtus et Dei sapientia: et quod est in anima vivificandi proprietas, hoc et in Trinitate intelligatur Spiritus sanctus, per quem vivificandi opus multis locis praedicatur impleri; sicut ait Petrus apostolus in Epistola sua: Mortificatus carne, vivificatus autem spiritu [I Petr. III, 18]; item Apostolus: Littera occidit, Spiritus autem vivificat [II Cor. III, 6]; et in Evangelio Dominus ait: Spiritus est qui vivificat, nam caro non prodest quidquam [Ioan. VI, 63]. Haec autem quae diximus tria singulariter sequestrata nullatenus inveniuntur, quamvis intellectus noster ea distincta possit advertere; sed ita naturaliter sunt unita, ut dum unum horum se obtulerit, simul tria semper occurrant. Sic per has similitudines tantae rei aliqua nobis imaginatio veritatis aperitur. Sunt et his aliae Patrum disputationes simillimae, sed quas nunc carnis infirmitas ad liquidum vetat intelligi: tunc multo praestantius poterunt comprehendi, quando in maiestate sua Divinitatem viderint, quicunque beati sunt. Quas qui desiderat plenius agnoscere, sancti Hilarii, sancti Ambrosii, et sancti Augustini libros Trinitatis non desinat lectitare. Haec enim res ad disputandum quam magna, tam longa est. Nam et beatus Hieronymus adversus haereticos in hoc psalmo luculenter et breviter de Trinitate disseruit. |
21 | (Vers. 14.) Doceam iniquos vias tuas, et impii ad te convertentur. Quartam partem supplicationis ingreditur: ubi cum fuerit auditus, quae fuerit gloria parcentis ostendit; ut ipse quoque purgatissimus acquiratur, cum alium ab infidelitate converterit; scriptum est enim: Quia qui converti fecerit peccatorem ab errore viae suae, salvabit animam eius a morte, et cooperit multitudinem peccatorum [Iac. V, 20]. Duo sunt enim genera doctorum, unum quod instituit exemplis, aliud quod verbis tantum noscitur admonere peccantes; quod hic utrumque deprehenditur sentiendum. Dicit itaque: Quoniam si prophetae parcatur, delinquentibus spes remissionis maxima concedatur. Quis enim ad conversionem non daret animum, ubi rex et propheta concessae sibi veniae praestabat exemplum? Sive illud secundum intelligi potest, quia liberatus a magno exitio praedicare potuit gentibus diversa magnalia Domini, quae sequentium psalmorum textus ostendit. Pollicetur etiam compendium quaestuosum; ut quia ignoverat uni, multi per ipsum impii probarentur acquiri. Quod non elationis causa dicitur, sed providentiae virtute prophetatur. Quanti enim per ista verba Domino supplicantes ex reis redduntur liberi, ex obligatis feliciter absoluti? |
22 | (Vers. 15.) Libera me de sanguinibus, Deus, Deus salutis meae, et exsultabit lingua mea iustitiam tuam. Sanguinibus, contra Latinam quidem linguam numerus pluralis videtur assumptus; sed quia hoc in Graecis exemplaribus continetur, translator omnino laudandus est; elegit enim aliquid contra artem saecularium ponere, quam a veritate posita discrepare. Nam si diceret, a sanguine, unum forsitan peccatum videretur ostendere; sed cum pluralem numerum ponit, multa esse sine dubio confitetur: quod idioma Scripturae divinae possumus nuncupare. Haec figura dicitur exallage, id est immutatio, quoties contra consuetudinem aut genus commutatur aut casus. Liberari ergo se propheta petit de carnalibus delictis, ut iam desineret in ista fragilitate peccare. Sanguis enim pro corpore humano ponitur, quia inter caeteros humores eius ipse potior [ed., prior] videtur existere. Nam et in Evangelio Petro dicitur: Non tibi revelavit caro et sanguis [Matth. XVI, 17]. Deus salutis meae significat Dominum Salvatorem, per quem salus pie credentibus datur. Addidit etiam, exsultabit lingua mea iustitiam tuam; id est, si me liberaveris de sanguinibus (quod intelligitur de peccatis), laudem tuam lingua mea iuste loquetur; propter illud quod in praeterito psalmo dictum est: Peccatori autem dixit Deus: Quare tu enarras iustitias meas [Psal. XLIX, 16]? Absolutus enim recte loqui potuit, unde peccatorem lex divina suspendit. Illud praeterea videtur afferre nonnullis aliquam quaestionem, quare post absolutionem delicti dixerit: Laudabo iustitiam tuam; et non magis quod aptum erat posuit: Laudabo pietatem tuam? Pietati enim gratias agere debet qui precatus est indulgenter absolvi. Sed si causam profunda ratione consideres, et iustitiae divinae fuit, ut audiret ad se clamantem, parceret supplicanti, et susciperet confitentem. Sive quia duae res istae in iudicio Domini semper adiunctae sunt; sicut in centesimo psalmo dicturus est: Misericordiam et iudicium cantabo tibi, Domine [Psal. C, 1]. Quod suo loco evidentius explanabimus. |
23 | Vers. 16. Domine, labia mea aperies, et os meum annuntiabit laudem tuam. Labia prophetae quae clausa fuerant conditione peccati, beneficio absolutionis aperienda pronuntiat. In reatu enim positis ora damnata sunt; sicut et Isaias dicit: O miser ego, quoniam immundus sum, qui cum sim homo, et immunda labia habeam, in medio quoque populi immunda labia habentis habitem [Isai. VI, 5]. Os autem dicitur et cordis arcanum, unde efficaciter laus divina cantatur. Merito ergo post absolutionem peccati, et labia sua aperienda esse pronuntiat, et os suum dicit Domini annuntiare posse praeconia. |
24 | (Vers. 17.) Quoniam si voluisses sacrificium dedissem utique; holocaustis autem non delectaberis. Reum se culpa interveniente cognoscens humilis precator, insinuat potuisse quippe regem facile sacrificia pecudum offerre, quae adhuc illo tempore pro peccatorum expiationibus pendebantur, si holocausta Dominus libenter assumeret. Nam quod dicit, holocaustis autem non delectaberis, significat ritus sacrorum per immolationes pecudum, qui erant adventu Domini respuendi. Unde constat prophetam sic ad Dominum tota mente translatum, ut non se sacrificiis quae illo tempore gerebantur crederet expiandum, sed illa magis oblatione quam dicit inferius. |
25 | (Vers. 18.) Sacrificium Deo spiritus contribulatus: cor contritum et humiliatum Deus non spernit. Postquam dixit quae sacrificia Deus respuit, nunc dicit illa quae poscit. Istud enim damus sacrificium Deo, spiritum superbiae confessionis humilitate mactatum, unde non sanguis egreditur, sed lacrymarum fluenta decurrunt. Nam spiritus iste, quando est laetus, nos obligat; quando est secundum Deum contribulatus, absolvit. Dicit enim per quintam speciem definitionis, quae Graece, κατὰ τὴν λέξιν, Latine ad verbum dicitur, quod sit acceptius sacrificium quod offertur Deo, id est spiritus contribulatus. Sequitur etiam sententiae huius indubitata promissio, per quam iam non sibi venia petitur, sed eam Deo se humiliantibus pollicetur: id est, cor contritum et humiliatum Deus non spernit. Contritum dicit poenitentiae laboribus vehementer afflictum. Humiliatum, Deo scilicet; ut quod ante fuerat elatione superbum, fieret pia confessione devotum. Et vide quemadmodum rerum ordo servatus est. Non enim cor potuerat humiliari, nisi fuisset frequenti tribulatione contritum. Nam quod dixit: Deus non spernit, iam sanctae promissionis auctoritas est, quae praedicatur magis quam postulatur. Constat enim tales oblationes Deum non spernere, sicut illa cognoscitur priora sacrificia respuisse. Perquirendum sane videtur quod frequenter in Scripturis divinis pro intelligentia cor ponatur; dicit enim in Evangelio: De corde exeunt cogitationes malae [Matth. XV, 19]; et Petrus apostolus Simoni ait: Cor enim tuum non est rectum coram Deo [Act. VIII, 21]; Isaias quoque testatur: Induratum est cor populi huius [Isai. VI, 10]; et in quarto psalmo: Quousque gravi corde [Psal. IV, 3]? et in septimo: Scrutans corda et renes Deus [Psal. VII, 10]; hic quoque superius dixit: Cor mundum crea in me Deus, ut cunctis indubitanter appareat ibi esse cogitationum nostrarum fontem, inde bonum malumque venire tractatum. Nam et particula ipsa corporis nostri cogitationis sedes est [ms. G et ed., conoides est], quae ignis habet imaginem; ut merito tali sit positione plasmatum, unde nobis potest venire consilium. |
26 | (Vers. 19.) Benigne fac, Domine, in bona voluntate tua Sion, ut aedificentur muri Ierusalem. Quinta pars quae superest introitur, in qua iam, calamitatum anxietate deposita, memor promissionis divinae laetus petit fieri quod Dominus dignatus fuerat polliceri. Supplicat itaque ut, quoniam Synagoga posita sub lege peccavit, per gratiam Christi succedens Sion, hoc est catholica firmetur Ecclesia. Dicitur ergo, in bona voluntate tua fac Sion, quasi ille mons tunc non esset effectus. Sed considera quia in eo significatur Ecclesia, per quam mundus scilicet potuisset ornari. O regio illa omnium patrona terrarum! O civitas magni Regis, quae coelestis patriae et imaginem portas et nomen! Quis te audeat localem dicere, quae totius orbis terminos sanctissima fide probaris implesse? Nam si historiam velis advertere, significat forte tempora Theodosii, quando Eudoxia iugalis eius religiosissima feminarum, benemeritam civitatem ampliavit, et meliori murorum circulo coronavit. |
27 | (Vers. 20.) Tunc acceptabis sacrificium iustitiae, oblationes et holocausta; tunc imponent super altare tuum vitulos. Frequenter sic a sanctissimis viris aliquid allegatur, ut subiungatur etiam votiva promissio; ut est illud: Quid retribuam Domino pro his quae retribuit mihi? Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo [Psal. CXV, 12]. Ita et hic dicitur Patri: Tunc acceptabis sacrificium iustitiae, id est Filii tui gloriosissimam passionem, qui se sacrificium pro omnibus obtulit; ut salutem mundus, quam suis operibus non merebatur, acciperet. Pulcherrime autem definitum est quid sit passio Domini reverenda, id est sacrificium iustitiae. Sequitur, oblationes et holocausta. Istud iam ad fideles pertinet Christianos, qui erant post adventum Domini credituri: significans immolanda corda hominum viventium, non membra pecudum mortuorum. Illa enim ignis consumptibilis absumebat, ista incendium vitale discruciat; illa redigebantur protinus in favillas, ista temporaliter animas tribulationibus exurendo, ad amoeni paradisi gaudia aeterna perducunt. Sequitur, tunc imponent super altare tuum vitulos; sacerdotes scilicet, quando Ecclesia catholica fuerit Domini passione constructa. Nam cum superius dixerit, holocaustis autem non delectaberis, quaerendum est quare hic iterum vitulos immolandos esse promiserit? Dictum est per figuram allegoriam, quae aliud dicit, aliud significat. Vitulos quippe posuit, aut pro innocentibus adultis, quorum aetas prima est, et a iugo peccati cervix probatur aliena; et ideo in tali verbo permansit, ut actum illum praeteritae legis indicaret fuisse rerum imaginem futurarum. Sive illos praedicatores Evangelii promittit, quorum imaginem in vituli figura Lucas Evangelista suscepit, qui non mugitibus aera verberarent, sed orbem terrarum dominicae fidei praedicatione complerent. Sive illos magis vitulos debemus advertere, qui animas suas in hostiam suavitatis sacris altaribus obtulerunt. Nam et Pater Augustinus, cum de figuris illis evangelicis ageretur (Aug. serm. 70; Aug. serm. 190), quodam loco ipsum Dominum vitulum dicit, qui se hostiam obtulit pro salute cunctorum. Quapropter sive de adolescentibus, sive de praedicatoribus, sive de martyribus sentiatur: tales tamen propheta vitulos altaribus Domini potuit promittere, quos Christianae religioni noverat convenire. |
|
28 | Conclusio psalmi. |
|
29 | Dulcissimus nimis emanavit psalmus, de amaro compunctionis fonte descendens. Sed quid lacrymarum Israeliticum populum tunc profudisse credamus, ubi tanta princeps afflictione plangebat? Quis enim illo flente non fleret? Quis dolente non gemeret, quando pro gemmato diademate rex cinerem gestabat in capite, canus pulvere, non aetate? Noluit enim se videri forinsecus ornatum, qui se intus noverat esse foedissimum: pulchrior sordibus suis, qui pompam saeculi respuit in defictis. Dolor unius cordis fuit nimirum correctio civitatis, quando insaniae crimen incurrit, qui tunc laetus esse praesumpsit. Felix profecto ter quaterque civitas ubi et saeculi Dominus Deo poenitere meruit, et gloriam crucifixionis Rex coelestis accepit. Hinc est quod dum in hoc libro septem psalmi poenitentium esse doceantur, Ecclesiarum usu receptum est; ut quoties peccatorum venia petitur, per istum magis Domino supplicetur, non immerito. Primum quoniam in nullo psalmorum quae poenitentibus maxime necessaria est, tanta virtutis humilitas invenitur, ut rex potens et in prophetali culmine constitutus, tanquam extremus hominum sua festinaverit peccata deflere. Deinde quia post absolutionis promissionem tanta se constrinxit necessitate lacrymarum, quasi ei minime fuisset ignotum. Electum est plane temperatum et expeditum supplicationis genus, quod omnis aetas vere sapiens debeat appetere, et ad subitum festinanter possit implere. Non enim hic ut in caeteris poenitentibus aliquid difficile dicitur, quale est illud in sexto psalmo: Lavabo per singulas noctes lectum meum; lacrymis meis stratum meum rigabo [Psal. VI, 7]. Nec illud quod in trigesimo primo psalmo dicit: Gravata est super me manus tua: conversus sum in aerumna mea, dum configitur spina [Psal. XXXI, 4]. Non illud quod in trigesimo septimo psalmo ait: Computruerunt et deterioraverunt cicatrices meae a facie insipientiae meae [Psal. XXXVII, 6]. Nec illud quod in centesimo primo psalmo dicit: Quia cinerem tanquam panem manducabam, et potum meum cum fletu temperabam [Psal. CI, 10]. Non illud quod in centesimo vigesimo nono dicit: De profundis clamavi ad te, Domine [Psal. CXXIX, 1]. Nec illud quod in centesimo quadragesimo secundo: Quia persecutus est inimicus animam meam, humiliavit in terra vitam meam. Collocavit me in obscuro sicut mortuos saeculi, et anxiatus est in me spiritus meus [Psal. CXLII, 3]. Sed a propheta correptus, et peccati sui agnitione perterritus, petit rex a clementissimo iudice ut per misericordiam ipsius ablutus, sordibus omnium peccatorum reddatur omnino mundissimus. Sic magister optimus et districtas alibi satisfactiones fortioribus viribus dedit, et infirmis ista temperata concessit: quae merito pia mater elegit Ecclesia, ut filios suos ad gratiam blandissimae confessionis modis omnibus invitaret. Nam potest hic et illud fortassis intelligi; ideo eum in hoc psalmo dixisse: Doceam iniquos vias tuas, et impii ad te convertentur: quoniam praevidebat sequentes populos per istum psalmum copiosissimae poenitentiae munera petituros. Illud plane videamus, quid est hoc quod nos frequenti meditatione hunc psalmum licet iterare, nec nobis impedit ad honores ecclesiasticos expetendos; si vero a sacerdote supra nos poenitentiae voto dicatur: quoniam ex persona datur, iuste a canonibus vetamur ultra accedere. Quidquid enim in Christi nomine percipimus, inviolabile nobis et definitivum decet esse iudicium. Ita fit ut poenitentiam unumquemque et apud se iugiter liceat agere, et quando per sacerdotem data fuerit, non nos permittat ulterius ad ecclesiasticos honores accedere. Huius autem nec numerus vacat; pertinet enim ad annum iubilaeum, qui apud Hebraeos contractus veteres obligationesque solvebat, quem in Levitico Dominus annum remissionis universos habitatores terrae vocare praecepit. Pertinet quoque ad Pentecosten, quando post ascensionem Domini apostolis Spiritus sanctus advenit, miracula faciens, et charismatum dona concedens. Sic et psalmus hic calculo quinquagesimo constitutus, si corde puro dicatur, delicta dissolvit, chirographum nostrae obligationis evacuat, et nos a debitis delictorum tanquam remissionis annus, praestante Domino, reddit immunes. |