Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, in Psalmum XLIX
|
1 | Psalmus Asaph. |
|
2 | Asaph fuit filius Barachiel, qui in Paralipomenon legitur electus inter quatuor cantorum magistros, ut instrumentis musicis psalmos Domino personaret [I Par. VI, 39]. Hic pro sui nominis significatione in hoc titulo meruit adhiberi, non auctor psalmi, sicut et de aliis scriptum est; sed musicus egregius, qui nobis per vocabulum suum aliquid indicaret. Huius enim nominis significatio, quae apud Hebraeos semper est plena mysteriis, indicat Synagogam, quae in hoc psalmo loquitur. Sed hic illa fidelis Domini Synagoga intelligenda est quae et venturum Christum credidit, et adventum eius gloriosa exspectatione suscepit: in qua fuerunt patriarchae, prophetae, Nathanael, ipsi quoque apostoli, et reliqui sincera devotione credentes. Sciendum plane quod hic psalmus primum adventum Domini, secundumque prophetet; quamvis et nonagesimus quintus, et nonagesimus septimus eadem praedicare noscantur; quatenus excusatio Iudaeis non credentibus funditus tolleretur, quando illa non suscipiunt quae ipsa quoque Synagoga testatur. Quid, rogo, colunt, si etiam ipsam audire contemnunt, quam se venerari dicunt? |
|
3 | Divisio psalmi. |
|
4 | In prima sectione fidelis Synagoga loquitur, quae nunc est in populis Christianis, de primo et secundo adventu Domini Christi. Sequenti vero parte ipse Rex loquitur Christus, commonens populos ut, victimis pecudum derelictis, sacrificium laudis debeant immolare. Tertia sectione iterum devota quam diximus Synagoga reloquitur, imputans peccatoribus nequitias suas. |
|
5 | Expositio psalmi. |
|
6 | (Vers. 1.) Deus deorum Dominus locutus est, et vocavit terram, a solis ortu usque ad occasum. Ne quis incarnationem Domini mediocri crederet aestimatione pensandam, potentia ipsius ante praedicitur, ut totius in redulitatis pravitas auferatur. Dii dicuntur homines, qui bonis conversationibus gratiam supernae Maiestatis accipiunt; sicut in alio psalmo ait: Ego dixi, dii estis, et filii Excelsi omnes [Psal. LXXXI, 6]. Ita ergo filii dicuntur, sicut et dii, quia utrumque gratia praestat utique, non natura. Deus autem deorum est Dominus Christus; ipse enim cum Patre et Spiritu sancto vere dicitur Deus deorum; quod tamen nomen non omnino Divinitatis est proprium, sed humana lingua, sicut iam diximus, summitatem eius ultra hoc non potest indicare. Deus enim Graeca lingua dicitur timor; et quoniam solus ipse timendus est, in vicem nominis verbum tale transivit. Legitur enim in Exodo: Nomen meum Adonai non indicavi eis [Exod. VI, 3]; ut sciamus nomen esse secretum, quod nec electis famulis cognoscitur indicatum. Locutus est ergo per prophetas, per apostolos, et, quod est potentius, per seipsum. Sequitur, et vocavit terram. Terram hic genus hominum debemus advertere, quod per totum orbem terrarum videtur esse diffusum. Sed propter illud quod habitat, positum est quod inhabitatur. Nam quomodo vocasset quod audire non poterat? Hoc schema dicitur metonymia, quando per id quod continet, hoc quod continetur edicitur. Addidit, a solis ortu usque ad occasum. Per solis cursum, universum significat mundum; quia omni terrae oritur et occidit claritas eius. Hoc enim fecit sanctae incarnationis adventus, ut universas gentes pravis erroribus sauciatas ad credulitatis suae remedia pius Medicus invitaret; sicut ipse dixit: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam [Matth. XI, 28]. |
7 | (Vers. 2.) Ex Sion species decoris eius. Hic Ierosolyma significatur, intra quam civitatem mons iste puris mentibus velut aurea massa resplendet. De hac enim urbe exeuntes apostoli speciem decoris Christi annuntiaverunt in toto orbe terrarum; sicut Isaias dicit: Ex Sion exibit lex, et verbum Domini de Ierusalem [Isa. II, 3]. Veneranda urbs, sanctum culmen; ut illud Regis nostri insigne domicilium, arcem merito dicamus esse terrarum. Et respice quam competenter edocemur. In superiore versu dixerat Christum Dominum universas gentes evocare, nunc etiam designat unde doctrina eius tanquam de purissimo atque affluentissimo fonte per spatia totius orbis effluxerit. His enim dictis evangelica verba concordant [Luc. XXIV, 47], per omnes gentes incipientibus ab Ierusalem. Inde enim praedicari coepit Christus, cuius species decora cognoscitur, testante alio psalmo: Speciosus forma prae filiis hominum [Psal. XLIV, 3]; ubi sufficienter expositum est cur speciosus specialiter dicatur. |
8 | (Vers. 3.) Deus manifeste veniet, Deus noster et non silebit; ignis in conspectu eius ardebit, et in circuitu eius tempestas valida. Synagoga fidelium postquam de primo multa dixit, venit ad secundum Domini Salvatoris adventum, quem per figuram ideam diversis similitudinibus mirabili imaginatione describit; ut non tam futurus quam praesens esse videatur. Dicendo enim, manifeste veniet, significat illum in primo adventu cunctis non fuisse manifestum; quia maiestas eius carnea nube celata est; sicut et Apostolus de infidelibus dicit: Si cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent [I Cor. II, 8]. Manifeste vero tunc veniet, quando iam non cruci affigendus, sed iudicaturus est mundum. Tractus sermo a sacrificiis, quod toto die festivitati vacaretur. Manifeste enim dicitur, quasi a mane dies festus. Repetit Deus noster, ne sibi infideles putarent esse communem. Deus enim Christianorum ipse est Deus deorum, qui et manifeste veniet, et non silebit. Silet enim modo cum mundus iste peragitur, cum blasphemas et sacrilegas voces sententiae severitate non damnat, sed ad conversionis medicinam sustinet peccatores. Tunc autem non silebit, quando sceleratis dicturus est: Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius [Matth. XXV, 41]. Inde et alibi dicit: Tacui, tacui, nunquid semper tacebo [Isa., XLII, 14]? Nam quod sequitur, ignis in conspectu eius ardebit: magni Iudicis, sicut dictum est, praeclarus adventus mystica virtute describitur. Ignis enim praeire dicitur; ut qui est palea, se formidet arsurum. Addidit, et in circuitu eius tempestas valida. Haec tempestas non ventis agitur, nec procellis saevientibus excitatur; sed divina potentia vehemens consurget spiritus, ut area Domini aequitatis eius sententia ventiletur; tunc frumenta sequestrabit a paleis, hoc est bonos discernet ab impiis. Quae iudicatio merito tempestas dicitur, quoniam et improvisa veniet, et in disceptationem suam nimia celeritate raptabit. Valida quoque decenter adiunctum est; nam quam sit potens hinc datur intelligi, ut omne genus hominum pro suis meritis momentanea celeritate discernat; sicut Apostolus dicit: In momento, in ictu oculi, in novissima tuba; canet enim tuba, et mortui resurgent [I Cor. XV, 52]. In circuitu eius tempestas valida non incompetenter advertitur, quoniam cum ipso iusti sedentes, sicut promittitur in Evangelio, iudicabunt. |
9 | (Vers. 4.) Advocabit coelum sursum, et terram ut discerneret populum suum. Hoc certe facturus est in illo iudicio. Sed terra rationabiliter fortasse dicitur sursum vocata, quae nunc in imo loco noscitur constituta. Coelum autem cum sit desuper, ubi illud sursum vocavit? Sed coelum hic, omnem iustum debemus accipere, terram peccatorem; quia ille spirituali se conversatione, Domino praestante, purificat, iste terrena vitiorum qualitate sordescit. Et vide quia in primo adventu omnes indiscrete vocaverat; ut admoniti, in hoc mundo se corrigere debuissent; sicut in Evangelio dicit: Et exierunt in exitus viarum, et vocaverunt quoscunque invenerunt bonos et malos [Matth. XXII, 10]. In fine autem mundi coelum advocat; ut iam iustos discernat ab impiis, ne ulterius, sicut hic, confusis habitationibus misceantur. |
10 | (Vers. 5.) Congregate illi sanctos eius, qui ordinant testamentum eius super sacrificia. Nunc Synagoga Christi verba facit ad angelos, qui ministerio suo in fine saeculi sanctos de universo mundo, sicut legitur, congregabunt. Dicit enim ipse Dominus in Evangelio: Mittet angelos suos, et congregabunt ante eum omnes gentes, et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab haedis [Matth. XXV, 32]. Sequitur, qui ordinant testamentum eius super sacrificia. Ordinare dicimus testamentum eos qui actibus bonis restituunt ea quae in testamenti serie cognoverunt, ut hospitem suscipere, eleemosynam dare, charitati studere. Hoc enim supra sacrificium pecudum Domino constat acceptum, ut actuum illi magis probitas offeratur. Sive, ut quidam voluerunt, potest hoc et de Iudaeis accipi per ironiam, id est, per irrisionem, quando vilem rem laudando suggillat; ac si diceret: Eos Domino congregate, qui in officio sanctitatis commorantur: econtrario vero quae impia sunt agunt; et in eo quod sacrificia Deo consueta celebrant, sanctificandos se esse diiudicant. |
11 | (Vers. 6.) Et annuntiabunt coeli iustitiam eius: quoniam Deus iudex est. Superiora excolit, per coelos significans viros iustos, quibus verbi coelestis dispensatio condonatur. Addidit, quoniam Deus iudex est; ac si diceret, qui nescit falli; et sicut omnia manifeste novit, ita et sine reprehensione discernit. Hoc enim veraciter ac proprie de Deo dicitur, cui nihil negatur, nihil supprimitur, quem nec factum aliquod latet, cui nec quod iudicatur absconditur. |
12 | (Vers. 7.) Audi, populus meus, et loquar; Israel, et testificabor tibi: Deus Deus tuus ego sum. Ventum est ad secundam sectionem, in qua iam Veritas ipsa ex persona propria loquitur. Deus enim, qui verba sua non vult incassum suscipi, ne (ut legitur) porci pretiosa dispergant, dicit ad populum: Audi, hoc est devote suscipe. Illos enim audire dicimus qui praecepta compleverint; sicut legitur: Qui habet aures audiendi audiat [Luc. VIII, 8]. Populus meus significat plebem devotam. Et loquar, subaudi profutura; quod si non audieris, consequitur ad interitum tuum, taceam. Israel vero frequenter diximus interpretari videns Deum. Ergo si me vides, audire non negligas; quia contemplatio mea obedientiam tribuit audienti. Testificari vero est testimonium dicere; quod utique in iudicio facturus est Deus, quando uniuscuiusque facta discernet. Tunc enim fidelibus suis testimonium dabit, cum dicturus est: Esurivi, et dedisti mihi manducare [Matth. XXV, 35], eisque similia. Sequitur: Deus Deus tuus ego sum. Hoc erat quod populum audire sub contestatione praemonebat; ut Deus ille generalis et volentium et nolentium esset ipsius proprie qui eum pura mente diligeret. Nam cum dicit, tuus, fidelem sibi eum fuisse monstravit. Repetitio enim ista, Deus Deus, mentem solidat, ne semel dicta laberentur. Illud vero sum, proprium Divinitatis est verbum, quod tempore non mutatur, sed semper adest, atque aeternum manet; sicut Moysi responsum est, Ego sum qui sum [Exod. III, 14]; et rursum, Qui est misit me. Sed perscrutandum est cur istud nomen essentiae solus sibi vindicet Deus? Tunc enim quando dictum est, erant angeli, erant coelestia, erant terrena omnia, sicut esse decreta sunt. Sed quia illa sola est infacta et aeterna natura, nec aliquando coepit ex tempore, et in tribus personis Deitas una subsistit, merito solus esse dicitur Deus: quia, ut sit, nullius indiget, sed semper virtutis propriae vigore consistit. Est ibi et aliud sacramentum, quod una syllaba tribus litteris continetur, ut sancta Trinitas unus Deus esse doceatur. |
13 | (Vers. 8.) Non super sacrificia tua arguam te: holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper. Gloriosus doctor et perfectissimus institutor Iudaicum populum volens a rebus carnalibus amovere, et ad spiritualia sacramenta perducere, pecudum sacrificia iam non dicit exquirenda; nec eum exinde argui posse testatur, si minime animalium victimas immolaret; sed holocausta illa potius in conspectu suo danda commemorat, quae humiliato corde piis altaribus offeruntur. Holocausta autem dicta sunt sacrificia, quae, postquam fuissent immolata, ignis veniens desuper absumebat; quae Latine tota incensa dicuntur. Haec Christus veniens respuit, quia ipse vera victima fuit. Aliud est holocaustum, quod Dominus ante conspectum suum semper esse pronuntiat; scilicet quando mens nostra divino amore succensa, peccata sua tribulatione decoquit, et ad illius holocausti similitudinem omnia vitia sua cruciatu corporeo exusta consumit. |
14 | (Vers. 9.) Non accipiam de domo tua vitulos, neque de gregibus tuis hircos. Per hunc versum et duos alios qui sequuntur, breviter enumerat quae se respuere profitetur. Haec figura dicitur brachylogia, id est brevis locutio; cum plura paucis amplectimur. Sed ne audito holocausto ad antiqua humana mens sacrificia recurreret, aperte renuit consuetudinem priorem, ut spiritualiter intelligeretur quod in similitudine praemissa gerebatur. Sed cum haec duo respuit, universa primi temporis sacrificia designat modis omnibus excludenda. Significatur enim a parte totum. |
15 | (Vers. 10.) Quoniam meae sunt omnes ferae silvarum, iumenta in montibus et boves. Causam reddit quare ab ipso non exspectat quadrupedum immolationes, dicens: Quia a te petere nolo quod meum esse cognosco; quod forte pauper non habet, dum aut non valuit capere, aut minus potuit enutrire; sed petit fidem rectam, confessionemque devotam, quam omnes dare, ipso miserante, praevalent, etiam qui nulla terrena possessione gratulantur. Sub hoc igitur sensu per enumerationes reliquas currit. Addidit, iumenta in montibus et boves; ne quis de facultate confisus, minus conscientiae operam daret, dum se crederet pecudum immolationibus expiare, quod iniqua mente deliquisset. Potest et alio modo intelligi: ferae silvarum gentes significant, quae in saeculi istius nemoribus superstitione ferocissima versabantur; iumenta in montibus, sunt simplices in Ecclesia catholica constituti, qui in cacumine fidei habitare noscuntur; boves indicant apostolos et prophetas, qui in agro Domini assiduo labore versati sunt. Quapropter his allusionibus competenter appositis praefigurat Ecclesiam catholicam de diversis mundi partibus colligendam. |
16 | Vers. 11. Cognovi omnia volatilia coeli, et species agri mecum est. Cognovi, non ad infirmitatem nostram trahas, quae ex tempore aliquid data opportunitate cognoscit; sed Dominus cognovit antequam faceret universa, in cuius praesentia erat omne quod potuisset existere. Quis enim omnia coeli volatilia potest, nisi sola Maiestas, cognoscere? Quo versiculo cuncta complexus est, quoniam et omnia volatilia coeli dinumerativa quantitate cognoscit. Speciem agri secum se habere professus est: revera secum, quia ubique totus est; sicut de illo propheta dicit: Coelum et terram ego impleo [Ier. XXIII, 24]. Sed debemus spiritualiter ista tractare; volatilia coeli pertinent ad supernas mirabilesque virtutes, ut sunt angelicae potestates, quae motu celeri sancta voluntate spiritualiter transferuntur. Species autem agri respicit ad gentes quae erant Christo Domino crediturae; revera species, quoniam per hominem bene accipitur decus omne terrarum. |
17 | (Vers. 12.) Si esuriero non dicam tibi: meus est enim orbis terrae, et plenitudo eius. Deus ille deorum, sicut frequenter diximus, propter intelligentiam nostram velle suum per humanas consuetudines dignatur exprimere; ut se dicat esurire, qui carnem pascit universam, cuius contemplatio spiritalium substantiarum suavissimus cibus est, et contemplativa refectio. Sequitur, meus est enim orbis terrae, et plenitudo eius. Hic curiositatem superfluam reddita ratione convincit, dicendo; Cur a te petam sacrificia pecudum, cum totus orbis meus esse noscatur? Plenitudo eius, diversitatem significat creaturarum. Cesset ergo hominum sollicitudo superflua de pecudum immolatione cogitare; cor enim rectum nos sibi Divinitas mavult offerre, unde et cognoscitur deliquisse; quatenus quod ante fuit peccatis delinquentibus horridum, salutari fiat emundatione purissimum. Et memento quod per has allusiones praedestinatorum numerum significat, non de sola Synagoga Iudaeorum, sed de cunctis gentibus esse complendum. |
18 | (Vers. 13.) Nunquid manducabo carnes taurorum, aut sanguinem hircorum potabo. Quam multis modis voluntatis suae dignatur reddere rationem. Quomodo grata erunt quae non sunt necessaria? Nunquid Deus taurorum carnibus pascitur, aut sanguine potatur hircorum? Sed possunt nobis haec repudiata proficere, cum haec acceperint indigentes, cum esuriens pascatur, sitiens potetur; et in pauperibus Deus accipit, quae sibi in sacrificiis non permittit offerri. |
19 | (Vers. 14.) Immola Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo vota tua. Hactenus dixit quae respuit, nunc dicit illa quae poscit. Angusta quidem in verbis sententia, sed sensu multum probatur esse latissima. Nam quis immolat sacrificium laudis, nisi qui a terrenis vitiis fuerit segregatus; qui moritur mundo, ut hostia fiat Christo? Non enim placet Domino, si laudes eius turpis persona decantet; actum videlicet quaerit probabilem, non dulcisonam vocem. Sacrificemus ergo Domino, laudando qua sapientia cuncta disponat, qua pietate peccatoribus parcat, qua fortitudine diabolum vincat. Non enim solum sacrificium dicendum est, quod pecudes mactat; sed omne sacrum factum quod nos pia oblatio commendat. Vota quoque reddit Altissimo, qui ei talia immolando praeparat qualia propitius ipse praecipit. Addidit tua, ut non quaereres fortassis extranea, aut hircum pinguem, aut vitulorum sanguinem, et caetera quae extra nos esse intellectualis ratio comprehendit. Tua vero retulit ad cordis arcanum, quod in animae penetralibus iacet, quod extra non quaeritur, quod pauper et dives aequaliter habent: ubi magis ditior egenus est; ubi ille multo celsior est, qui corde noscitur inclinatus. Sed consideremus subtiliter, et invenimus hic quoque propriae locutionis esse genus, quod eloquentia non potest habere communis. Dicit enim Deus: Si esuriero, non dicam tibi; et paulo post non mutata persona idem ipse dicit: Immola Deo sarificium laudis; in subsequenti vero subiunxit, Peccatori autem dixit Deus. Nostrae autem ordo locutionis poscebat ut diceret: Si esuriero non dicam tibi, etc., et, immola mihi sacrificium laudis; et, peccatori dixit: Quare tu enarras iustitias meas? Unde fit ut unus atque idem de se loquens, velut alterius personam videatur innectere; quod inter propria Scripturae divinae recte numeratur. |
20 | (Vers. 15.) Et invoca me in die tribulationis tuae; et eripiam te, et magnificabis me. Postquam dixit quali sacrificio placaretur, nunc oblationis ipsius praemium pollicetur. Praecipit enim, Invoca me, ne quis spem haberet in terreno solatio, ubi caduca sunt universa, et plus infirma solatia. In die tribulationis tuae, id est quando te alter affligit, non cum inimicum evasisse morderis. Nostra enim tribulatio illa est quae propriae salutis formidine generatur, non quae carnalium rerum timore concutitur; sicut dicit Apostolus: Tristitia enim quae secundum Deum est, poenitentiam in salutem stabilem operatur; saeculi autem tristitia mortem operatur [II Cor. VII, 10]. Eripiam te, quasi circumdatum a satellitibus diaboli summa celeritate liberabo. Et magnificabis me; magnum me in aeternum esse pronunties, quem et a poena libero, et in beata requie collocabo. Hunc autem versum ingenti promissione ditissimum, quidam volunt ad ultimae vitae nostrae tempus aptare, cum anima de hac luce transiens spirituum immundorum contentione turbatur; sicut animae [Ed., corpus] Moysi legitur obviatum. Ecce quam parva petit a nobis Dominus, tam ingentia praestaturus. |
21 | (Vers. 16.) Peccatori autem dixit Deus: Quare tu enarras iustitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum? Ventum est ad tertiam sectionem, ubi iterum Asaph, id est devota Synagoga reloquitur. Et quia superius dixerat Dominus laudes hominum in vicem sacrificiorum se posse suscipere, ne forte peccatores hac promissione confisi dicerent: Sola laus et non probabilis nobis actio cognoscitur imperata; hoc necessaria ratione declarat, prohibendo ne lingua eorum praesumeret Deo laudes canere, quibus turpis conscientia poterat obviare. Quae figura dicitur percunctatio, id est quae alterius personae non patitur exspectare responsum. Interdicitur enim sceleratis ne se praesumant sermonibus miscere divinis. Sed altius intende, quia de illis peccatoribus hoc dicitur qui inferius describuntur, de quibus ait: Intelligite haec, omnes qui obliviscimini Dominum. Caeterum conversis ac poenitentibus laudes non interdicit divina clementia. Hi enim qui corde durati sunt, et ab scelerum suorum pravitate non desinunt, prohibentur Domini narrare iustitias, id est vel communi sermone aliquid de illa Maiestate proferre; quia os debet esse iustum quod iustitias Domini enarrare praesumit. Sequitur, ut nec Testamentum ipsius indigna praesumptio contrectet, ne per os sceleratum atque blasphemum sancta et veneranda verba progredi posse videantur; sicut alibi scriptum est [Eccli. XV, 9]: Non est speciosa laus in ore peccatoris. Testamentum vero vetus et novum significat; quia dum unum suspense dicitur, utraque memorantur. Potest hoc et de haereticis doctoribus dici, qui legem Dei docere praesumunt. Assumere enim praesumptionem significat indevoti. Nam lectionem credentibus non videtur interdicere, in qua peccatores maxime dignatus est commonere. |
22 | (Vers. 17.) Tu vero odisti disciplinam, et proiecisti sermones meos post te. Incipit enumeratio eorum quibus Dei verbum interdictum esse cognoscitur. Odit disciplinam qui ad correctiones iustas iniqua praesumptione remurmurat, et non vult Dominum in se vindicare quod peccat. Sic enim nobis provenit salutaris emundatio [ed., emendatio], si illud quo corrigimur utique plus amemus. Melius est enim hic parumper affligi, quam in illa iudicatione damnari. Proiicit etiam sermones Dei post se, qui divina iussa contemnit, cui ante oculos non est, quod semper convenit intueri. |
23 | (Vers. 18.) Si videbas furem, simul currebas cum eo; et cum adulteris, portionem tuam ponebas. Qui minora vetat scelera, multo magis potiora condemnat. Nam furtum ad homicidium quid est? Adulterium ad sacrilegium quantum est? Sed ita debet accipi, ut in his duobus prohibitis, omnia crimina vetuisse videatur. Haec figura dicitur A parte totum, quae in praesenti psalmo et superius probatur esse iam posita. Arguit enim peccatorem, quare simul cum fure concurrat, id est cur ad faciendum scelus sociata voluntate iungatur; ut quod forsitan ille solus implere non poterat, ad effectum sceleris, isto auxiliante, perveniat? Quod autem dixit: Et cum adulteris portionem tuam ponebas, subtiliter perscrutandum est; quia si quis dando pecunias, aut consiliando, aut laudando adminicula praebet adultero, quibus sua vota perficiat, habere ibi sine dubio dignoscitur portionem. Nam si cui facultas suppetit, et a malo non revocat excedentem, et ipse quoque particeps probatur erroris, quia debemus hanc conscientiam charitati, ut neque nos, neque alios perire patiamur. |
24 | (Vers. 19.) Os tuum abundavit nequitia, et lingua tua concinnavit dolum. Prius de furto atque de adulterio arguit peccatores; nunc etiam de conscientiae pravitate, et linguae subdolositatibus accusantur. Os hic cogitationem cordis debemus advertere; quia de lingua postea dicturus est. Tunc enim nequitia cogitationis abundat, quando in istius saeculi delectationibus mens humana progreditur, et per diversa genera peccatorum iniqua voluntate grassatur. Sequitur, et lingua tua concinnavit dolum. Hoc multis modis debet intelligi; nam et qui falso laudat, dolum facit; et qui maligna consilia praestiterit, in eadem iniquitate versatur; et qui male agendo bene loquitur, in hac pravitate foedatur; et quidquid postremo verum ac simplex non fuerit, dolosis moribus applicatur. Aptissime autem positum est, concinnavit; quia decipientium mos est sic falsa componere, ut aliquo lepore verborum audientium auribus blandiantur; sicut in quinquagesimo quarto psalmo dicendum est: Mollierunt sermones suos super oleum, et ipsi sunt iacula [Psal. LIV, 22]. |
25 | (Vers. 20.) Sedens adversus fratrem tuum detrahebas, et adversus filium matris tuae ponebas scandalum. Sedere morantis est; et ideo culpatur gravius qui in derogatione [id est detractione] alterius non casu aliquo faciente dilapsus est, sed diutinus fratris sui detractor insedit. Fratrem hic, omnem carne proximum debemus accipere, quia et de spirituali dicturus est. Sed inspice hoc vitium qua exsecratione damnetur; ut inter peccatores maximos haberi possit, qui se in tali pravitate miscuerit; sicut et apostolus Iacobus ait: Qui detrahit fratri, detrahit legi, et iudicat legem [Iac. IV, 11]. Sequitur, et adversus filium matris tuae ponebas scandalum. Filium matris, sobolem dicit Ecclesiae, cui per regenerationis partum fraterna charitate coniungimur. Ponit ergo scandalum fratri suo, qui haereticas pravitates, vel alias interceptiones, quibus innocens capiatur, excogitat. De talibus enim ipse Vir sapiens dicit: Qui sophistice loquitur, odibilis est huiusmodi [Eccli. XXXVII, 23]. Et proprie dixit, ponebas, propter laqueos insidiosos, qui absconduntur arte verborum, ut incauta simplicitas occultis nexibus obligetur. |
26 | (Vers. 21.) Haec fecisti, et tacui; existimasti iniquitatem, quod ero tibi similis: arguam te, et statuam illam contra faciem tuam. Considera quemadmodum hic in una sententia, quae latius fuerant enarrata, recolligit. Dicit enim, cum multa facerent peccatores, Dominum iustum non iniuste distulisse iudicium; ut conversionis tempus inveniretur, dum damnationis poena suspenditur. Sed de ista benevolentia Creatoris, quae opinio pravis mentibus nascatur, exponit. Dicit enim: Existimasti iniquitatem, quod ero tibi similis. Usus iste mortalium est, ut quoties mala committi patimur, nec eis aperte resistimus, similitudine morum illis consentire videamur. Hoc nunc iniquam mentem de Domino sentire confirmat; ut quia differt vindicare, et ipsi credantur scelera humana placuisse. Sed huic pravo intellectui datur iusta sententia. Superius enim dixit verba sua post peccatoris tergum fuisse proiecta: nunc sorte contraria, peccata dicit unicuique ante faciem suam collocanda. Per hanc autem sententiam futuri iudicii cognoscimus qualitatem; quia omnis peccator ante se videbit stare quod se putabat oblivionis beneficio praeteriisse. Horror immensus, formido inaestimabilis illa homines videre, per quae se norunt ad aeterna supplicia pervenire. |
27 | (Vers. 22.) Intelligite haec, qui obliviscimini Dominum, nequando rapiat, et non sit qui eripiat. Hic facta est apostrophe, id est conversio ad illos scilicet peccatores quos superius vetat Domini narrare praeconia. Dicit enim: Intelligite, id est fideliter obedite. Et ne hoc omnibus peccatoribus crederes dictum, addidit, qui obliviscimini Dominum. Peccator enim qui supplicat, et se humili satisfactione castigat, non obliviscitur Dominum. Et ideo de quibus hoc dictum sit, brevi complexione monstravit. Immensum crimen, negligentia non ferenda oblivisci Dominum, qui animam dedit, carnem pascit, et fideles ab omni adversitate defendit. Amentia est certe illum memoria carere, quem praesentem semper constat existere. Sed qui obliviscuntur Dominum, nisi qui praecepta ipsius iniqua praesumptione contemnunt? Sequitur: Nequando rapiat, et non sit qui eripiat. Quando diabolus rapit, est qui eripiat ad salutem: quando Dominus ad vindictam trahit, non est qui liberare possit addictum; quippe cum et ipse auctor criminum aeterna cruciatione damnetur. |
28 | (Vers. 23.) Sacrificium laudis honorificabit me: et illic iter est, in quo ostendam illi salutare Dei. Hoc contra illos ponitur, qui indigni laudes Domini canere praesumebant. Sacrificium laudis honorificabit me; non quale scelerati canunt, sed quale pura mens consuevit offerre. Ipsum enim sacrificium laudis honorat Dominum, quod puritate fidei, et actionum probitate fuerit immolatum. Sequitur quoque, et illic iter est. Iter appellat beatissimam psalmodiam. Sed haec via ubi ducat exponit, quo ostendam illi salutare Dei. Gloriosa semita, quae ducit ad coeli terraeque Creatorem. Verum istud iter, quod dictum est, non pedibus, sed sanctis mentibus ambulatur. Quod si puro corde gradiamur, nos ducit ad Christum, fitque nobis illa scala Iacob quae ascendentes perducebat ad coelos [Gen. XXVIII, 12]. |
|
29 | Conclusio psalmi. |
|
30 | Proficuus omnino psalmus, si eum vellet improbitas cognoscere Iudaeorum. In principiis enim de Domini incarnatione locutus est. Ipse quoque Salvator admonet, ut victimas pecudum deserentes, cordis sacrificia populus devotus exsolvat. Peccatorem vero, qui Christo non credidit, a praedicatione Divinitatis exclusit. Deinde quale sacrificium laudis immoletur ostendit. Postremum quemadmodum peccator iudicetur aperuit. Quid adhuc, Iudaei, desipitis? Cur vestrum interitum non timetis? Audite Synagogam de incarnatione Domini et de futuro iudicio personantem. Visum iam credite, qui praedictus est advenire. Non sunt longe remedia quae petatis, sequens vos psalmus absolvit, si ad poenitentiae beneficia festinetis. Quid vos a generali medela dividitis? Ipsum et vos salvat [mss. A., B., F., solvat], quod et nos liberat. In commune dicamus: Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam. Baptismum quaerite, carnem quam crucifixistis assumite, sanguinem quem fudistis ebibite. Pia confessio potest absolvere, quod vota constat impia commisisse. |