Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, in Psalmum XLIV
|
1 | In finem, pro his qui commutabuntur, filiis Core ad intellectum, canticum pro dilecto. |
|
2 | Videamus quid haec verba nobis singillatim discussa parturiant: quia titulus psalmi multorum nominum congregatione prolixus est. In finem saepe dictum est perfectionem significare, hoc est Dominum Salvatorem. Pro his qui commutabuntur filiis Core, hoc declarat: quia filii crucis in Ecclesia permanentes, de tristitia mundi huius transibunt ad gaudium sempiternum. Ad intellectum canticum, textum psalmi significat, qui trahendus est ad intelligentiam supernam, in qua futurarum rerum sacramenta spiritalia continentur. Pro dilecto filio, vult intelligi Dominum Christum, de quo Patris vox insonuit: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui [Matth. III, 17]. Istius nunc spiritales nuptiae referuntur, istius vota epithalamii laude celebrantur; cuius virtus ultra omnes virtutes est, pulchritudo supra omnes decores, potentia inenarrabilis, pietas singularis. O beata sponsa, quae tantae maiestati probaris esse coniuncta, non societate carnali, sed inviolabili coniunctione charitatis! Quando illi copulata esse cognosceris, qui te suo splendidissimo lumino radiavit? Quapropter Divinitati devotissime supplicemus, ut corde mundissimo ad inspectivum lumen evecti, sanctae Sponsae nuptias spiritualiter audiamus |
|
3 | Divisio psalmi. |
|
4 | Coelestibus epulis propheta saginatus, et futurae gratulationis qualitate completus, praeconia Domini se eructaturum promittit; ut unde ipse fuerat coelesti largitate satiatus, inde et fidelis populus abundantissime pasceretur: epithalamium quoddam supernum, ut dictum est, nuptiali exsultatione concelebrans. Epithalamium vero interpretatur laus thalami, quae Sponso coelesti consuetudine humanitatis offertur. Prima pars eius quatuor modis Sponsi continet laudes, id est Domini Salvatoris. Secunda simili numero quatuor partibus mysticis virtutibus Sponsa praedicatur Ecclesia; scilicet quae in sanctorum hominum adunatione consistit. Hoc quoque sapientissimus Salomon in libro qui appellatur Canticum canticorum notissima lectione descripsit. Unde et nos in praesenti psalmo, prout locus expetit, libri ipsius exempla iungimus; ut licet praedicatores divisi sint temporibus, concordia tamen prophetiae unum locuti esse videantur. |
|
5 | Expositio psalmi. |
|
6 | (Vers. 1.) Eructavit cor meum verbum bonum: dico ego opera mea Regi. |
7 | (Vers. 2.) Lingua mea calamus scribae, velociter scribentis. Cum intelligentiam suam propheta cognosceret divini muneris claritate [ed., charitate] perfusam, magnitudine ipsius gratulationis compulsus; quod dicturus erat ante laudavit, non elationis studio, sed motus veritatis instinctu. Eructavit dicimus, quando satietas multa ciborum digestiones saluberrimas evaporat. Sed quam magnis spiritualibus epulis fuerat vir iste completus, ut tam boni odoris eructaret arcanum! Cor meum, sinum mentis intellige. Verbum bonum, Filium Dei dicit, de quo Ioannes evangelista ait: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum [Ioan. I, 1]. Ipsa etiam de se Veritas dicit: Nemo bonus, nisi solus Deus [Marc. X, 18]. Opera vero id est opusculum prophetae fuit, psalmi huius decoram contextionem ministerio suae vocis offerre, et per organum inguae quibusdam calamis divina verba resonare. Hanc enim praedicationem Regi dicere gestiebat, quam de eius admirabili claritate [mss. A., B., F., charitate] conceperat. Sed ne quis putaret aliquid eum ex propria voluntate dicturum, linguam suam scribae calamo comparavit, quae sic dictura est fideliter Spiritus sancti verba, quemadmodum sensus nostri vota calamus describit in charta. Addidit, velociter scribentis; quem nos magis notarium debemus accipere, qui velociter verba suscipit, et citius audita transcribit. Considerandum vero quoniam hic prophetiae virtus ostenditur, quae non sub cruciatu humano cogitat, sed sine aliquo labore Divinitatis iussa divulgat. Audiamus nunc prophetam epithalamii sine adulatione dicturum laudem, quae nihil nisi exaggerat veritatem, quae salva integritate blanditur; et quamvis magna dicat, non tamen omnia sufficienter enumerat. |
8 | Vers 3. Speciosus forma prae filiis hominum, diffusa est gratia in labiis tuis: propterea benedixit te Deus in aeternum. Finito prooemio, et competenter populis ad audiendi studium concitatis, factum est de incarnatione Domini laudis initium; ut per quam meruimus Divinitatis arcana cognoscere, per ipsam deberemus et praeconia tantae maiestatis audire. Quae species laudis, apud oratores A forma dicitur. Sed cum in Isaia legatur: Vidimus eum et non habebat speciem neque decorem: sed species vultus eius sine honore abiecta prae omnibus hominibus [Isa. LIII, 2]; quaeri potest, cur hic super genus humanum speciosissimus describatur? Non quia forma eius decore lactei coloris eluxit, aut flavo crine lampavit, aut insigni statura praeminuit; sed veraciter humano genere pulchrior fuit, quia peccata non habuit. Illud enim recte speciosum dicitur, quod gratia mundissimae puritatis ornatur; quamvis Pater Augustinus speciem corporis eius dicat fuisse laudabilem. Sed exemplum Isaiae supra positum ad passionis eius retulit tempus quando et colaphis caesus, et spinis coronatus, et sputis legitur esse complutus. Ecclesia vero quae Domini Salvatoris portat imaginem, sic legitur in Canticis canticorum: Fusca sum et decora [Cant. I, 4]; id est fusca corpore carnali, formosa coelestibus meritis. Et quare speciosum dixerit probat: quia, loquente Christo, per gratiam Deo reconciliatus est mundus. Quid ergo potuit in humano genere esse simile, quam ipsum incarnatum conspicere, per quem redemptionis donum totus orbis accepit? Nam sic de ipso et praedictus liber Salomonis enuntiat: Labia tua et loquela tua speciosa. Sequitur, Propterea benedixit te Deus in aeternum [Cant. IV, 3]. Propterea, dicit, propter praedicationes eximias, et pietatem omnimodis singularem; quia nulli quidquam pro meritis contulit, sed omnia sua potius bonitate concessit. Benedictus est enim in aeternum, cuius regni non erit finis. Bene autem dictum est a forma servi. Benedixit te Deus, quae et passionem pertulit, et ad regna coelorum pervenit. |
9 | (Vers. 4.) Accingere gladio tuo circa femur tuum, potentissime: specie tua et pulchritudine tua. Secundus intromittitur modus laudis Domini Salvatoris, qui dicitur A potestate. Ad nescio enim quod gaudium propheta subvectus, precatur Dominum ut exspectatus gentibus tandem saluberrimus appareret. Dicit enim: Accingere gladio tuo. Metaphora a bellatore concepta, qui dimicaturus gladio cingitur, ut prosternat inimicum. Sed hic gladium sermonem praedicationis debemus accipere, de quo ipse in Evangelio testatur: Non veni pacem mittere in terram, sed gladium [Matth. X, 34]; et Apostolus dicit: Et gladium spiritus, quod est verbum Dei [Ephes. VI, 17]. Gladius autem dicitur sermo Dei, quia corpulenta vitiis corda hominum ictu suae virtutis irrumpit; nec potest imbecillitas humana resistere, ubi illa fortitudinis gloria dignatur intrare. Femur vero incarnationem significat Domini Salvatoris, sicut in Genesi legitur: Non deficiet princeps ex Iuda, nec dux de femoribus eius [Gen. XLIX, 10]. In ipso etiam mysterio, et Abraham [Gen. XXIV, 2] fecit iurare famulum suum, quando ei tacto femore praecepit ne acciperet filio suo Isaac uxorem de filiabus Chananaeorum. Femori autem subiunxit potentissime, ut reverendam iam incarnationem crederes, quam potentia Divinitatis assumpsit. Similiter et sapientissimus ille dixit: Gladius eius in femore ipsius. Addidit, specie tua et pulchritudine tua [Cant. III, 8]. Hic utramque naturam positam evidenter agnoscimus, ut species pertineat ad humanitatem, pulchritudo ad deitatem. Illa enim species bene dicitur, in qua mundo salutaris apparuit: ista pulchritudo aptissime pronuntiatur, unde omnia pulchra veniunt quaecunque decora sunt. |
10 | (Vers. 5.) Intende, et prospere procede, et regna: propter veritatem et mansuetudinem et iustitiam, et deducet te mirabiliter dextera tua. Adhuc actus sacratissimae incarnationis exponitur, et singulis quibusque verbis miracula ipsius potentiae praedicantur. Intende dictum est, ut hominem pereuntem de coelo miseratus aspiceret, sicut in tertio decimo psalmo dictum est: Dominus de coelo prospexit super filios hominum [Psal. XIII, 2]. Prospere, quia erat humano generi liberationis beneficia praestiturus. Procede, velut sponsus de utero virginali, sicut scriptum est: Et ipse tanquam sponsus procedens de thalamo suo [Psal. XVIII, 6]. Regna, hoc est in hominum credulitate potentiam tuae maiestatis ostende. Caeterum Filius et ante mundi constitutionem cum Patre et Spiritu sancto sine dubitatione regnavit. Propter veritatem, illud designat, ut veritas de terra oriretur, quae falsitatem nostram sua illuminatione mundaret. Mansuetudo vero monstrata est, quando in crucis affixione pro persequentibus exoravit. Iustitia vero ad illud respicit, quia pius doctor praecepta salutaria infudit. Deducet te, id est per cursum totius vitae inoffensa conversatione custodiet. Mirabiliter, quia contra mundi inopinabilem consuetudinem tertio die resurrecturus erat a mortuis; quod miraculum partes totius orbis implevit. Dextera tua potentiam Verbi significat, qua universa operatur quae vult in coelo et in terra. Audiant hoc verbum detractores impii. Tua dextera dicit, hoc est propriae voluntatis instinctus. Nam si omnia sua potestate facit, sicut eum facere manifestum est, quemadmodum potest habere maiorem? Sed contra hunc morbum illa potio debet insanis mentibus adhiberi: Omnia Patris mea sunt, et omnia mea Patris sunt [Ioan. XVII, 10]. Omnia enim Patris non haberet, nisi esset aequalis eiusdemque naturae. |
11 | (Vers. 6.) Sagittae tuae acutae potentissimae: populi sub te cadent in corde inimicorum Regis. Sagittae acutae sunt verba Domini Salvatoris, hominum corda salutariter infigentia; quae ideo vulnerant ut sanent, ideo percutiunt ut liberent, ideo prosternunt ut erigant. Sed videamus hoc telum verbo Dei qua similitudine comparetur. Sagittae est lignum ferro armatum, cuius prima pennata sunt; sic verbum Dei ex ligno crucis egrediens, et fortitudinem penetrandi habet, et velocitatem quo voluerit perveniendi. Supra gladium posuit quod proxime vulnerat; hic sagittas quae longe diriguntur: scilicet ut incomprehensibilis potentia hac similitudine monstraretur. Acutae pertinent ad transforationis celeritatem. Potentissimae, quia nulla illis materia quamvis durissima probatur obsistere, quando eis insitum est effectum suae voluntatis implere. Populi sub te cadent, conversiones significat hominum: quando credentes in humilitatem feliciter cadunt, qui prius vitio praesumptionis erecti sunt; sicut Paulo apostolo contigit, qui vocis Domini sagitta penetratus, in faciem quidem persecutor corruit, sed eum continuo apostolum Domini dextera sublevavit. In corde, exponit quod superius ait, cadent, non pedibus quibus corpora sustinentur, sed corde quo animae perfidia sublevatur. Ibi enim qui poenitens cadit, resurgit; et de sua iniquitate deiectus, ad salutaria Domini mandata transfertur. Inimicorum Regis, inimicos Christi dicit, qui a lege superna contraria voluntate dissentiunt. Hoc est quod titulus psalmi praecinuit dicens: Pro his qui commutabuntur, filiis Core. |
12 | (Vers. 7.) Sedes tua Deus in saeculum saeculi: virga recta est virga regni tui. Venit ad laudationis tertium modum, qui recte dicitur A causa iudicii. Hic enim sedes Dei ad iudicium pertinet futurum, in quo omnia veraciter aeternus Moderator examinat atque diiudicat. In saeculum saeculi; quoniam quidquid constituerit, nulla poterit temporis successione dissolvi. Virgam vero regulam divinae significat aequitatis, quae veraciter recta dicitur, quia nulla pravitate curvatur. Virga ista iustos regit, impios percutit, continet veraciter supplicantes. Sed haec virga non de cespite arboris egreditur, sed ab ipsius Deitatis virtute procedit. Fortitudo invicta, aequitas rectissima, inflexibilis disciplina; de qua in alio quoque psalmo dicendum est: Virgam virtutis tuae emittet Dominus ex Sion: dominaberis in medio inimicorum tuorum [Psal. CIX, 2]. Hanc enim virgam regii honoris insigne, sceptrum dicebat antiquitas, designans in ea virtutum Regem Dominum Salvatorem. |
13 | (Vers. 8.) Dilexisti iustitiam, et odisti iniquitatem: propterea unxit te Deus Deus tuus. Ipsa est virga recta, amare aequitatem et odisse nequitiam. Nemo enim perfecte diligit iustitiam, nisi qui et actus pessimos exsecratur, quoniam diversis qualitatibus eodem tempore non est in uno locus, nec potest ipso momento ibi nigrum videri, ubi candor insederit. Nam et praesentia lucis noctis absentia est, sic et veritatis amor est odium falsitatis. Unde a quibusdam pulchre definitum est: Substantia est contrariorum capax, sed non uno tempore. Sed his rebus quae praemia sint reddita subter exponit: Propterea unxit te Deus Deus tuus. Unctus christus et regem significat et sacerdotem, quia dignitates istae sumebantur per sacratissimas unctiones; nam et ipsum nomen christi a sancto chrismate vocitatur. Sed ab illa parte unctus dicitur, qua dispensatione et natus, et mortuus, et resurrexisse veraciter dicitur Christus. Caeterum deitas eius nullo munere, nullo honore indiguit adiuvari. Repetitio autem ista qua dicitur Deus Deus, praeconium magnae dilectionis ostendit. |
14 | (Vers. 9.) Oleo laetitiae prae consortibus tuis: myrrha, gutta, et casia a vestimentis tuis. Duplici modo unctionem illam sanctam provenisse significat. Oleum laetitiae est peccati maculam non habere; unde se conscientia semper exhilarat, quando nulla recordationis asperitate mordetur. Prae consortibus tuis, prae filiis hominum dicit, quos et ipse in Evangelio fratres appellat. Ideo autem dictum est, prae consortibus tuis, quoniam hanc benedictionem supra omnes humanum genus cognoscitur accepisse, ut unctus singulariter caeteros ungere debuisset. In illo enim fons est benedictionis, a quo, prout ipsi visum fuerit, per universos electos competenter emanat. Sed haec omnia carni conveniunt, cui piissimum et gloriosissimum Verbum unitum est pro salute cunctorum. Sequitur, myrrha, et gutta, et casia a vestimentis tuis. Saepe diximus species terrenarum rerum indicia nobis coelestium demonstrare virtutum, quia non poteramus quidquam de illa maiestate cognoscere, nisi nobis de ipsa aliquid per mundanas similitudines appareret. Et ideo posteriora versiculi istius prima fronte declaremus, ut nomina quae praecedunt clarius elucescant. Sanctum Domini corpus quoddam Deitatis fuisse cognoscitur vestimentum. Nam sicut vestibus cooperiuntur membra mortalium, ita et maiestas Verbi infidelium oculis carnis velamine videbatur abscondi. Ab hoc ergo vestimento, id est incarnationis arcano congrue venisse dicitur myrrha, gutta et casia. Myrrha mortem significat, quam pro hominum salute suscepit. Gutta vero quae dicitur ammoniaca duritias curat ab aliqua necessitate contractas. Quae pulchre incarnationi Domini comparatur, quia duritiam cordis humani sancta praedicatione dissolvit. Casia, quae a nostris fistula dicitur, redemptio generis humani per aquam baptismatis indicatur, quoniam hoc herbae genus aquosis locis dicitur inveniri. His rebus etiam odor inest suavis, ut merito sanctae incarnationi et virtus herbarum et odoris suavitas comparetur, sicut in Canticis canticorum Sponsa dicit: Post odorem unguentorum tuorum curremus [Cant. I, 3]. |
15 | (Vers. 10.) A domibus eburneis: ex quibus te delectaverunt filiae regum in honore tuo. In quarto modo a persona Sponsae laus sumitur Christi. Dicit enim propheta unde veniat Sponsae gloriosissima pulchritudo, quae ad Domini dexteram locata consistit; id est a domibus eburneis, quod significat ornata palatia, quae copioso ebore vestiuntur. Sed ebur non ad solas divitias intelligamus aptatum, sed quoniam elephas, cuius haec ossa sunt, nimiae castitatis asseritur, qui inter quadrupedia et sensu plurimo valet, et temperanter miscetur feminae suae, et coniuge secunda non utitur; hoc pudicis feminis decenter aptatum est, quia illae in domibus eburneis mansisse noscuntur, quae per castitatem Christi Domini praecepta secutae sunt. Hanc enim translationem probaverunt doctissimi Patres Augustinus et Hieronymus. Ex quibus te delectaverunt, dicit, id est ad te non proprio cucurrerunt iudicio, sed tua delectatione perductae sunt. Filiae regum, sive hominum fidelium qui regunt corpora sua, et perducunt filias quae sacro baptismate generantur; sive imperantium; quod frequenter contingit, ut relicto palatii dominatu soboles principum eligant divina servitia. Ideo enim addidit, in honore tuo, ut religiosam mentem tali designaret indicio. Non enim in honore patrum suorum delectatae sunt, sed in honore Domini Salvatoris. |
16 | (Vers. 11.) Astitit Regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumamicta varietate. Mirabili totum relatione describitur. Quae figura dicitur characterismos, Latine (sicut saepe diximus) descriptio vel informatio nominatur. Ante oculos enim intelligentiae reddit quae aspectu corporeo non videntur. Prius enim Sponsi pulchritudo laudata est, postea virtus eius asserta, tertio sedes ipsius potestasque narrata est. Et quia nuptiale gaudium agebatur, odoris suavissimi species sub mysticis interpretationibus noscuntur adhibitae. Quarto dicitur ipsius quoque Reginae unde veniat mirabilis pulchritudo. Tunc ad divinam dexteram ornata pretiosis virtutibus collocatur, ut omnis anima fidelis in supernam contemplationem porrecta, coelestia vota conspiciat, sciatque qualem illi in terris debeat exhibere reverentiam, quam in coelo sic intelligit honoratam. Ipsa est Regina quae in Canticis canticorum dicit: Osculetur me osculo oris sui [Cant. I, 1], et caetera quae mysticis aenigmatibus ille textus eloquitur. Et considera quia sedem superius laudavit Domini Salvatoris: hic autem a dextris astitisse Reginam dicit, quia dextera honorabilis pars est Sponsi, quem caput constat esse Ecclesiae. Sequitur, in vestitu deaurato. Aurum ad charitatis debemus aptare fulgorem, qua virtute circumdata sancta resplendet Ecclesia. Et ne solam ibi intelligeres esse charitatem, in vestitu, dixit, deaurato, non aureo. Deauratum enim dicimus, quando superducta species auri in aliqua materia glutinatur. Ideo autem supra virtutes alias gratia charitatis apparuit, quia omnia eius fulgor excellit. Addidit, circumamicta varietate. Perscrutemur cur Ecclesia Dei de vestis varietate laudetur, cui totum simplex convenit atque unum. Sed hic varietatem, aut linguas multiplices significat, quia omnis gens secundum suam patriam in Ecclesia psallit auctori; aut virtutum pulcherrimam diversitatem. Ornatur enim auro apostolorum, argento prophetarum, gemmis virginum, cocco martyrum, purpura poenitentium. Ista est ergo varietas unitatis, quae oculis Domini ex omnibus gentibus pia conversatione placitura contexitur. |
17 | (Vers. 12.) Audi, filia, et vide, et inclina aurem tuam, et obliviscere populum tuum, et domum patris tui. Sponsi laude cantata, nunc Sponsae praeconia totidem modis, sed longe submissius atque humiliter offeruntur. Decebat enim vel secundo gradu illaudatam non relinquere, quae tali ac tanta meruit copulatione gaudere. Primus ergo istius laudis modus est a specie, sicut inferiore versu declaratur. Nunc ad exponenda verba veniamus. Stanti ergo ad dexteram Domini, ubi beatorum locus est, dicit: Audi, id est prophetas, qui incarnationem Domini veraci promissione cecinerunt; quatenus audita crederet, et credita mox videret. Filiam vero merito propheta vocat Ecclesiam; quia eius praedicationibus sanctis genitus est populus Christianus. Et vide, sub gratulatione dicendum est: quoniam Sponsus qui tibi promittebatur advenit, in quo est amor, gloria, et gaudium tuum. Sequitur, et inclina aurem tuam; quod oportebat Ecclesiam facere, ut honorabiliter prophetae verba perciperet. Obliviscere vero, dixit, populum tuum; id est desere, et a tuis animis aliena effice conventicula paganorum, sive superstitiones insanissimas Iudaeorum. Domum Babyloniam significat, quae contra Ecclesiam Christi nequissimis incolis gaudet; et in hoc mundo possidens confusae plebis animum, partem sibi vindicat perditorum. Patris tui, diabolum dicit, qui revera illam confusionis domum secundum nominis sui interpretationem noscitur possidere. Sed considera quod haec Ecclesia tunc ibi morabatur, cum coelestis Sponsi gratiam non haberet; unde et fusca legitur: tunc autem nimio pulchritudinis decore perfusa est, quando eam Dominus de gentibus est dignatus eligere. |
18 | (Vers. 13.) Quoniam concupivit Rex speciem tuam: quia ipse est Dominus Deus tuus, et adorabunt eum. Hic est modus laudis quem superius diximus a specie. Rex itaque iste Salvator est Dominus, qui concupivit Ecclesiam praevaricationis culpa in sorte diaboli constitutam, quam speciosissimam fecit ipse, non reperit. Foeda erat, cum eam tenebat invasor: pulchra facta est, cum ad suum remeavit auctorem. De qua legitur, quae est ista quae ascendit dealbata [Cant. VIII, 5]? Et considera quod haec Sponsa quasi simili laudatur initio, sicut superius de Sponso dictum est: Speciosus forma prae filiis hominum. Sed ille in specie sua habere dictus est pulchritudinem singularem; haec vero ideo pulchra est, quia sibi eam sociavit Sponsus. Sic totum distincte varieque dicitur; quamvis ipsis lineis et Sponsa laudetur. Sequitur, Quia ipse est Dominus Deus tuus. Non ille quem patrem dicebas, non qui te fecerat tenebrosam; sed iste est Dominus Deus tuus, qui pristinam submovens foeditatem, pulchritudinem tibi contulit nuptialem. Infertur quoque sententia salutaris: Et adorabunt eum, id est omnes populi qui te [mss. A., B., F., de] sua congregatione sanctam Ecclesiam reddiderunt: ipsi adorabunt non te, sed Dominum; quia honor tuus in illo est, et beatitudo tua est eius gloria sempiterna. |
19 | (Vers. 14.) Filiae Tyri in muneribus vultum tuum deprecabuntur, omnes divites plebis. Venit ad secundum modum, in quo superius de Sponso dicit: Intende, prospere procede, et regna. Hic autem dignitas est Ecclesiae devotos populos Domino supplicare; et sicut ibi potentia Sponsi describitur, ita et hic gloria Sponsae de Christi honore declaratur. Tyrus civitas est non longe ab Ierosolymis constituta: sed filiarum istius vocabulo civitatis, animas mavult significare fidelium. Non enim sola Tyrus filias protulit fideles, sed etiam totius mundi adunata diversitas. Quapropter hoc schema dicitur A parte totum. Filiae itaque gentium in muneribus vultum deprecantur Ecclesiae, quando eleemosynas pia voluntate distribuunt. Ipsa sunt enim munera, quae Divinitati nimium probantur accepta. Tunc enim in vultum Ecclesiae, id est in Christiani populi faciem intendimus, quando maiestatem Christi piis fletibus exoramus. Omnes divites plebis, iungendum est superioribus, ut sit istud hyperbaton, id est transcensio. Filiae Tyri, omnes quae sunt divites plebis in muneribus vultum tuum deprecabuntur. Ordo enim hic verborum praeposteratis sermonibus explanatur. |
20 | (Vers. 15.) Omnis gloria eius filiae regum ab intus: in fimbriis aureis circumamicta varietate. Vides quemadmodum in Ecclesiae praeconio perseveret. Gloria est siquidem Ecclesiae, quando filiae principum, sive iustorum convertuntur ad Dominum, et secreta se cupiunt devotione cordis offerre. Ab intus enim significat secreta sensuum, non concrepantiam labiorum: ubi interior homo tacita cogitatione revolvit quod ad divina mysteria pertinere cognoscitur. Sic enim et in Canticis canticorum de Ecclesia dictum est: Introduxit me Rex in cubiculum suum [Cant. II, 4]. Istam locutionem filiae regum ab intus, inter propria legis divinae connumera, quam in communione [ed., commune] non invenies. Sequitur, in fimbriis aureis circumamicta varietate. Fimbriae sunt finitima vestium, quae in stamine colligatae tanquam capillorum segetes dependent; per quas hominum vita significatur extrema. Haec non deaurata (ut supra) sed nunc illi esse aurea profitetur; quia in fine tota perfectio est, ubi charitas non tanquam deaurata conspicitur, sed iam plenissima tanquam aurea reperitur. Circumamicta vero varietate, dicit, propter varias virtutes fidelium, quas superius constat expositas. Quibus diversitatibus induta, necesse est discolori amictu catholica vestiatur Ecclesia. Hoc et vestis illa significavit Aaron, quae auro, purpura, bysso, cocco, hyacinthoque contexta est. |
21 | (Vers. 16.) Adducentur Regi virgines post eam: proximae eius afferentur tibi. Sicut tertio Sponsus a iudicio praedicatus est, ita et hic tertio loco a membris suis Sponsa laudatur. Et vide quam potenter ordinem servat: Adducentur Regi virgines post eam, post Ecclesiam utique, quia prius fuit, ut eius unitas diceretur, et post enumeratio partium distincta proveniret. Et intuere quod dixit, adducentur, ut Domini gratia declaretur, quae nos ad se adducit, quando nos miseratus inspexerit; sicut in Evangelio dictum est: Nemo venit ad me, nisi Pater attraxerit eum [Ioan. VI, 44]. Sed quae virgines ante conspectum Domini adducuntur? fideles scilicet, et pudica se mente tractantes. Nam quid proderit cuiquam corpus intactum servare, si contingat eam integritatem fidei non habere? Sequitur, proximae eius afferentur tibi. Afferentur tibi, Deo dicitur. Proximae sunt autem Ecclesiae, id est viduae castae, quae gradu inferiore iunguntur. Nam cum virginitas habeat centesimum fructum, istae sexagesima ubertate gloriantur. Et vide in ipsis nominibus non minimam esse distantiam. Virgines dixit adduci, quae corporis integritate robustae sunt; viduas afferri, quae plerumque fractae a diversis sollicitudinibus corporis imbecillitate fatigantur. |
22 | (Vers. 17.) In laetitia et exsultatione, adducentur in templum Regis. Ut copiosa munera sanctae Ecclesiae conferenda monstraret, dicit eam in laetitia et exsultatione angelorum ministeriis adducendam; et non solum ad conspectum, verum etiam in penetralibus Regis, id est in Ierusalem futuram, ubi venisse beatum gaudium est, et gloriosa securitas. Merito ergo dictum est, adducentur cum laetitia et exsultatione; quia sexus ille fragilis vicit gravissimas corporum passiones |
23 | (Vers. 18.) Pro patribus tuis nati sunt tibi filii: constitues eos principes super omnem terram. Venit ad quartum modum, in quo supra descriptum est a gradibus eburneis Ecclesiam venisse, quae ad dexteram Regis ornata consisteret. Nunc autem potenter exponitur quanto incremento haec Sponsa profecerit, ut pro antiquis patribus, id est idolorum cultoribus, nati sint illi filii apostoli, quos principes praedicationis in toto terrarum orbe transmisit. Sed quantum sunt ista disparia, tantum laudatur Ecclesia. Illi enim erant seductores erroris, isti magistri veritatis; illi seminabant exitia, isti hortabantur ad vitam. O laus digna tantae laetitiae, quale fuit hostis complexus fugere, et Tonantis nuptias invenire! Qui locus merito dicitur laus a prole, quoniam hic posteritas sancta praedicatur. |
24 | (Vers. 19.) Memores erunt nominis tui in omni generatione et progenie: propterea populi confitebuntur tibi in aeternum, et in saeculum saeculi. Memores dicit, sed populos Christianos, qui in eius praedicationibus per diversas hominum generationes piis voluntatibus perseverant. Mirabilis gloria, summumque praeconium, inter hominum tam multiplices successiones nunquam finem laudis accipere. Sequitur, propterea populi confitebuntur tibi. Omnis enim Christianus cum symboli sacramenta reddiderit, in Ecclesiae facie confitetur; quae confessio fit aeterna, quia vera et pia est. Nam quod addidit, in saeculum saeculi, futura significat, quando omnis adversitas conquiescit, et regnat sola iustitia, diaboli contrarietate deleta. |
|
25 | Conclusio psalmi. |
|
26 | Ecce epithalamium gloriosum psalmigraphi exsultatione completum est. Ecce Sponsi laus Sponsaeque admirabili varietate celebrata est: spiritualis copula, coniugium in virginitatibus perseverans, amor castus, charitas aeterna, vinculum quod nullo fine dissolvitur. Hic prophetarum tympana sancta exsultatione conclamant; hic apostolorum organa dulcissima societate respondent; hic martyrum citharae non chordis, sed virtutibus canunt; hic sanctorum chorus spiritualibus fistulis gratissimum permulcet auditum; hic talis musica geritur, per quam humana laetitia cuncta vincatur. Pasti sumus, o bone Rex, convivio nuptiali delicias coelestes haurientes. Praesta nobis, Sponse mirabilis, ut qui hic spe laetati sumus, in futuro perfectissimo gaudio compleamur. Hunc etiam psalmum et beatus Hieronymus ad Principiam virginem scribens (Epist. 140), mirabili (ut assolet) nitore tractavit. Quem ideo commemorandum esse putavimus; ut quod a nobis minus fortasse declaratum est, illius viri doctissimi explanationibus suppleatur. |