monumenta.ch > Cassiodorus > 41
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, in Psalmum XL <<<     >>> in Psalmum XLII

Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, in Psalmum XLI

1 In finem, intellectus filiis Core psalmus David.
2 Inter verba usitata filios Core noviter introducit, quae nomina cantorum sunt, non psalmigraphorum; sicut de Idithum in trigesimo octavo psalmo iam dictum est. Hi enim a David ad psalmodiam fuerant electi; sed propter significantiam nominum congruenter titulis videntur appositi; quod magno studio debemus inquirere, ut nobis velut candidissimus nucleus exutus suo tegmine decenter appareat. Hebraice Core dicitur Calvaria: Calvariae vero locus est, ubi Dominum Salvatorem constat esse crucifixum. Quapropter filii Core merito dicuntur, qui tanquam gloriosissimum tropaeum coelestis Regis, id est signaculum crucis suscipere meruerunt. Et ideo psalmus hic omni convenit Christiano, qui amore Domini flamma Dominicae charitatis accenditur, sine qua totum abiectum est quidquid in humanis rebus putatur eximium. De qua re hic primus est psalmus, quem octogesimus tertius, et octogesimus quartus subsequuntur. Sed in his nominibus illud meminisse debemus quod beatus Hieronymus ait (In Expos. tituli psal. LXXXIV), omne psalterium sagaci mente perlustrans. Nunquam invenio quod filii Core aliquid triste cantaverint: semper enim in psalmis eorum laeta sunt et iucunda; saecularibusque contemptis coelestia et aeterna desiderant, congruentes interpretationi nominis sui.
3 Divisio psalmi.
4 Filius Core, quem diximus crucis honore signatum, prima professione psalmi huius omne desiderium mentis suae ad Dominum dicit esse translatum. In secunda per quinquepartitum syllogismum loquitur animae suae, dicens eam in hoc saeculi salo non debere turbari, quia Deus est ipsius fixa deliberatione refugium.
5 Expositio psalmi.
6 Vers 1. Sicut cervus desiderat ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus. Hic figura est parabole, id est rerum genere dissimilium comparatio. Cervo enim homo noscitur assimilatus. Quod argumentum comparationis dicitur A minore ad maius. Sed non incassum fidelibus hoc animal comparatur; est enim primo innoxium, deinde velocissimum, tertio desiderio inardescente siticulosum. Serpentes naribus trahit, quas ut voraverit, veneno aestuante permotus ad fontem aquarum quanta potest velocitate festinat. Amat enim aqua dulci purissimaque satiari. Huius decora comparatio nostrum desiderium ardenter instigat; ut quando venena antiqui serpentis haurimus, et eius facibus aestuamus, ad fontem divinae misericordiae illico festinemus; quatenus quod peccati adversitate contahitur, dulcissimi haustus puritate vincatur. Nec vacat quod ad fontes aquarum, dixit, non ad aquas. Fons enim aquarum Christus est Dominus, unde omnia fluunt quaecunque reficiunt. Fluenta enim plerumque siccari possunt; fons autem aquarum semper irriguus est. Unde merito dictum est ad liquorem sacrae originis festinandum, ubi desiderium nostrum nunquam possit habere ieiunium.
7 (Vers. 2.) Sitivit anima mea ad Deum vivum: quando veniam et apparebo ante faciem Dei? Ut desiderium quod praemisit divinae charitatis fuisse cognosceres, animam suam dicit conspectum Domini sitienter appetere: quo ambitu imbecillis maxime inflammatur humanitas. Denique sic sequitur, quando veniam et apparebo ante faciem Dei? scilicet quia tunc nobis manifestus apparebit, quando nos in iudicio suo dignanter inspexerit. His igitur rebus edocti, advertimus animam habere sitim suam, cum desiderio coelesti commota divinos fluvios expetit, qui irrigua semper ubertate funduntur: aquae copiosissimae salutares, quae non solum sitim retemperant animarum, sed etiam omnem indigentiam imbecillitatis excludunt. Haec sitis in hoc saeculo beatis pectoribus semper exaestuat, nec aliquo fine contenta requiescit: quia ei in futura beatitudine datur invenire quod appetit; sicut Dominus in Evangelio dicit: Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur [Matth. V, 6]. Quando autem, cum pondere pronuntiandum est; ut gravis ei videatur esse dilatio.
8 Vers. 3. Fuerunt mihi lacrymae meae panes die ac nocte. Audiant hoc qui Domino flere non appetunt, iuges lacrymas non inediam, sed satietatem potius intulisse. Nec immerito, quia fletus ille cibus est animarum, corroboratio sensuum, absolutio peccatorum, refectio mentium, lavacra culparum. Sed per has iuges lacrymas significat afflictionibus erudiri posse populum Christianum. Diem, prosperitatem debemus accipere: noctem vero tristitiam. Per haec enim duo, omne tempus vitae hominis indicatur.
9 (Vers. 4.) Dum dicitur mihi quotidie: Ubi est Deus tuus? Causam reddit filius Core, quare iuges lacrymas fudit. Hoc enim dicebatur assidue persecutionis tempore Christianis: Non est qui vos vindicet, sustinete profecto quae volumus, quae iubemus. Quis in ista afflictione non fleret, habere conscientiam rectam, et pravorum subiacere conviciis: quando ultra omnes dolores est, illum insultantem cernere, quem cognoscis conscientiae pravitate sordere? Et respice convenientiam rerum: quoniam sicut lacrymas suas assiduas designavit, ita et imputationes fuisse continuas dicit; ut omnia sibi concordent, quae sacris lectionibus continentur.
10 (Vers. 5.) Haec recordatus sum, et effudi in me animam meam: quoniam ingrediebar in locum tabernaculi. Id est, dum haec quae mihi imputabantur delicta cogitarem, animam meam quasi ex pleno conceptaculo in lacrymas subita inundatione profudi, rogans Deum, ne diutius tali increpatione torquerer. Animam vero suam in se quodammodo fundit, qui pleno desiderio concitatus Deo se sincera supplicatione prostraverit. Et nota quod omnis effusio motu facto ad vicina loca progreditur. Anima vero in se funditur, quoties compunctionis instinctu in semetipsam revertitur. Sequitur etiam cur in se effuderit animam suam; scilicet, quoniam ingrediebatur in locum tabernaculi; hoc est in Ecclesiam praesentem. Ibi enim dum ingrederetur amplius plorabat, amplius gemebat adhuc differri illam Ierusalem, quam sanctis suis Dominus repromisit. Necesse est enim vivacius desiderare quod exspectatur, quando eius quaedam similitudo conspicitur.
11 (Vers. 6.) Admirabilis usque ad domum Dei: in voce exsultationis et confessionis sonus epulantis. Hic reddendum est, quod in superiore versu dixit, in locum tabernaculi. Ingrediebatur enim admirabile tabernaculum, qui tam iniquis imputationibus cedere nesciebat. Dicebatur enim illi: Ubi est Deus tuus? Sed ille Deum tantopere desiderabat, quanto in eum insultatio nefanda surrexerat. De isto vero tabernaculo usque ad illam futuri saeculi domum Dei pius incola festinabat, ne mundi huius desideria sancto viro viderentur accepta. Sed quomodo illuc ire sanctissimus ambiebat? In voce scilicet exsultationis et confessionis. Exsultatio ad psalmodiam respicit, confessio ad peccata deploranda: quae duo iuncta perfectum utique efficiunt Christianum. Sequitur, sonus epulantis. Definitio brevis quid sit exsultatio et confessio, id est sonus epulantis: quia sonus ipse animam pascit, et epulas illi suavi delectatione concedit. Quid enim dulcius, quidve salubrius quam Deum laudare, et reum se semper arguere? Finita est pars quae sitim habendam dicit in Domino: sed rursus in sequenti parte per magnas subtilesque argumentationes hoc iterat: ne per tristitiam mentis cessare videretur a desiderio, quod probabili ardore conceperat.
12 (Vers. 7.) Quare tristis es anima mea, et quare conturbas me? Spera in Domino [ed., Deo]. Hos versus paulo sollicitius audiamus; quia nisi subtilius tractentur, obscuri sunt. Post illas imputationes quas audiverat: Ubi est Deus tuus? post effusionem animae suae quam nimia tribulatione peregerat, venit filius Core ad secundam partem, qui per quinquepartiti syllogismi veracissimam probationem usque ad finem psalmi loquitur ad animam suam, dicens: Quare, anima mea, inimicorum saevis imputationibus sauciata, praegravaris? Quare me tua afflictione conturbas? Necesse est enim ut illa tristis ac moesta infirmitas humana turbetur. Sequitur adversum haec salutare remedium: Spera in Domino: quia spes eius omnia commutat in melius, et ad aeternum gaudium perducit quos saeculi istius tristitia inflicta concluserit; sicut scriptum est: Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur. Nec novum videatur quod ad animam suam persona loquitur introducta; nam et alibi legitur: Benedic, anima mea, Domino [Psal. CII, 1]; et alibi: Lauda, anima mea, Dominum [Psal. CXLV, 1]; et in quadragesimo secundo psalmo idem repetit: Quare tristis es, anima mea [Psal. XLII, 5]?
13 Vers. 8. Quoniam confitebor illi, salutare vultus mei. Ne forsitan anima diceret: Quemadmodum possum sperare in Domino, dum tua mihi imbecillitas frequenter obsistat? Dicit Filius crucis: Spera in Domino, quoniam ego illi confitebor; id est de peccatis meis poenitentiam gero, ut tuam devotionem impedire non possim. Sequitur etiam cui confitebor; id est qui est salutare vultus mei. Salus enim vultus nostri Christus est Dominus, qui in forma servi qua sumus, absque peccato venire dignatus est; sicut Ieremias propheta dicit: Spiritus vultus nostri Christus Dominus comprehensus est, sub cuius velamento vivimus inter gentes [Thren. IV, 20].
14 (Vers. 9.) Deus meus, a me ipso anima mea turbata est: propterea memor ero tui, Domine, de terra Iordanis. Iste qui consilium dabat animae, qui mentem suam rationabiliter corrigebat, ad conditionem humanitatis reversus confitetur dicens, animam suam a se potius esse turbatam. Revera, quia nisi hoc vitia carnis facerent, in sua tranquillitate mentis puritas permaneret. Hanc autem ratiocinationem nimis competenter arbitror introductam, ut homo evidenter agnosceret ex qua diversitate constaret. Sed filius iste crucis quem praefatus est titulus, ostendit remedium quo possit unusquisque animae suae conturbationes evadere, dicens, Propterea memor ero tui, Domine, de terra Iordanis. Propterea, id est propter conturbationes istas quibus anima mea vehementer affligitur. Memor ero tui, Domine; quasi diceret, ad te summa velocitate festino, ubi pervenisse remedium est, et carnalium malorum competens probatur exclusio. Dicit etiam unde memor erit, de terra scilicet Iordanis, hoc est de loco in quo prius Dominus baptismatis beneficia consecravit. Nam et nomen ipsum Iordanis fluminis interpretatur descensio eorum. Descendit enim in altitudinem fontium qui se illo munere sacramenti desiderat innovare. Nam hodieque de baptizato sic dicimus: Descendit in fontem. Sive descensio ista humilitatem significat, quam baptizatum necesse est habere, qui Domini nostri sequitur instituta. Quapropter harum rerum dum memores sumus, supervenientium malorum nulla confusione turbamur.
15 Et Hermoniim a monte modico. Hermoniim parvus mons iuxta Iordanem est positus, sicut Deuteronomii lectione cognoscitur: Accepimus, inquit, in tempore illo terram de manibus duorum regum Amorrhaeorum, qui erant secus Iordanem a torrente Arnon usque ad montem Hermon [Deut. IV, 47, 48]. Sed videamus quid nobis significantia etiam huius nominis tradere videatur. Hermoniim dicitur anathema, quod dicit homo diabolo, quando ad Deum venerit. Et bene dixit, a monte modico: quia non ex altitudine superbiae Deus quaeritur, sed memoria eius in humilitatibus modicis invenitur. Quapropter dum perceptum baptismum, dum humilitatem memoriae recondimus, susceptae fidei regulas, donante Domino, salutariter obtinemus.
16 (Vers. 10.) Abyssus abyssum invocat in voce cataractarum tuarum.
17 (Vers. 11.) Omnia excelsa tua, et fluctus tui super me transierunt. Iordanis, Hermoniim, abyssus abyssum invocat in voce cataractarum tuarum, figuram fecerunt sardismos, quae linguarum semper permixtione formatur. Nam Iordanis et Hermoniim Hebraea sunt nomina; abyssus abyssum et cataractae, Graecum est; invocat, in voce, Latinum esse manifestum est. Sic ista figura in hoc loco commixtione linguarum pulchre composita est. Duabus enim abyssis duo Testamenta significat, id est Novum et Vetus, quae se utraque mutua attestatione confirmant: quando Vetus Novum praedicit, Novum autem commemorat Testamenti Veteris lectiones. Sic fit ut utraque se invocent, quando ad alterutrum de sua confirmatione testantur. Sic et alibi Psalmista dicit: Iudicia tua abyssus multa [Psal. XXXV, 7]. Profunda sunt enim Testamenta Domini, quia in sinu sapientiae ipsius alta veritate consistunt. In voce autem cataractarum tuarum, prophetas et apostolos dicit: quoniam sicut aquarum multitudo per cataractas evomitur, ita et de ore ipsorum Domini fluenta manaverunt. Excelsa vero et fluctus ad Scripturas sanctas competenter aptamus. Ipsae sunt enim quas superius abyssos vocavit, ubi et parabolarum quidam fluctus alludit, et altitudo sensuum pia perscrutatione grandescit. Haec ergo supra se dicit transiisse iustus, quia in eorum notitia avidus se perscrutator immerserat.
18 (Vers. 12.) In die mandavit Dominus misericordiam uam, et nocte declaravit: Apud me oratio Deo vitae neae. Diem, otiosum tempus accipiamus, in quo Domini praecepta discuntur. Nam lex eius in spatio tranquillitatis ebibitur; tunc enim vacat discere, quando non est quod debeat impedire. Sequitur, et nocte declaravit; illud utique quod discitur in quiete, in tribulatione declaratur. Prius enim otioso tempore legis verba discuntur: sed eorum fructus in afflictione monstratur; sicut legitur: Speciosa misericordia Domini in tempore tribulationis [Eccl. XXXV, 26]; ita fit ut nocte declaretur, quod in die discitur. Addidit, Apud me oratio Deo vitae meae; ac si diceret, intra me est sacrificium quod offeram Deo. Quod est istud sacrificium? Oratio utique quam Deus non spernit, quam supra victimas eligit: cum tamen devotione purae mentis offertur. Sed iste Dominus Deus est vitae nostrae; quia dum peccatis nostris facientibus morimur, eius clementiae remissione salvamur.
19 (Vers. 13.) Dicam Deo: Susceptor meus es: Quare me oblitus es? quare me repulisti? et quare contristatus incedo, dum affligit me inimicus? Filius Core supra dixerat: Apud me oratio Deo vitae meae: nunc ipsam orationem, quam superius praemisit, profitetur se Domino esse dicturum: id est, cum me gratia divina baptismatis susceperis, tuis beneficiis in illa patria collocandum, quare me tunc pateris diversis calamitatibus diabolica fraude vexari? Senserat enim vir sanctissimus quanta illius quietis dulcedo futura sit, et mundi istius itinera confragosa vehementer horrebat. Dicit etiam more humano, Quare me oblitus es? Quia differebatur adhuc illa promissio, quam in futura patria sanctis suis Dominus pollicetur. Quare me repulisti? Quoniam ad illam quietem adhuc pervenire non poterat, quam ferventius appetebat. Et quare contristatus incedo, dum affligit me inimicus? Utique contristamur quando flagella in hoc mundo suscipimus, quando inimici fraudulenta subreptione tentamur, quando carnis vitia invicto ac repugnante animo sustinemus. Haec figura dicitur erotema, quando sub interrogatione crebra aliquid exaggeramus dolentes.
20 (Vers. 14.) Dum confringuntur omnia ossa mea, exprobraverunt mihi qui tribulant me. Ossa ad firmitatem mentis saepe diximus pertinere. Ergo dum patientiae nostrae virtus affligitur, quasi ossa franguntur. Hoc irrident videntes inimici, et velut probrosum aliquem abominantur, cui nullam felicitatem mundi istius arridere cognoscunt.
21 (Vers. 15.) Dum dicitur mihi per singulos dies: Ubi est Deus tuus? Haec est illa exprobratio per quam quodam malleo ossa patientiae frangebantur. Hoc enim habent in consuetudine persecutores et irrisores afflictis dicere Christianis: Ubi est Deus tuus? Vindicet te si potest. Quoties hoc martyres audierunt? Quoties confessores qui tormentis variis cedere nequiverunt? Nam vox ista celeberrima est, quando illis assidue dicitur, qui pro Christo nomine patiuntur.
22 (Vers. 16.) Quare tristis es, anima mea, et quare conturbas me?
23 Vers. 17. Spera in Domino, quoniam adhuc confitebor illi: salutare vultus mei, et Deus meus. Quaerendum est quid significet repetitio ista verborum: quoniam in his litteris nihil superfluum, nihil constat esse confusum. Videtur autem mihi quinquepartitum syllogismum forsitan hic reperiri, quem Cicero oratoribus aestimat applicandum; ut evidenter appareat imitatores eos fuisse, non auctores talium regularum. Nunc istius argumentationis distincte membra reddamus. Propositio est enim: Quare tristis es, anima mea, et quare conturbas me? Spera in Domino: quoniam confitebor illi, salutare vultus mei. Probatio propositionis quatuor versibus qui sequuntur, procul dubio continetur adiuncta. Deinde provenit assumptio: Dicam Deo, susceptor meus es: quare me oblitus es? quare me repulisti: et quare tristis incedo, dum affligit me inimicus? Sequitur duobus aliis versibus probatio assumptionis. Infertur postremo sub repetitione primi versus, propositi syllogismi decora conclusio: Quare tristis es, anima mea? etc. Quae repetitio in lege quinquepartiti syllogismi celeberrima etiam nunc habetur. Nec moveat quod in propositione duobus versibus haec sententia videtur extensa: hic autem sub uno versu constat esse constrictam; decuit enim ut in fine colligeretur, quod supra latius videtur esse propositum.
24 Conclusio psalmi.
25 Filius iste crucis in principio psalmi insigne volens ostendere desiderium suum, exquisito se comparavit exemplo; ut singulariter crederetur diligere, qui cognoscebatur tam ingenti voto Dominum concupisse. Sed quoniam humano usu bono proposito malis semper moribus obviatur; dum mens iniqua, quem per blandimenta decipere non potest, subdolis increpationibus molitur evertere, crebris insultationibus commotum se ad continuas lacrymas dicit. Et ne tristitia saeculi eius animum occuparet, aut in desperationis discrimina perveniret, ad animam suam consolatoria verba facit; ut perturbationem huius saeculi fidelibus inimicam a se depelleret, ne eum desperationis taedia possiderent. Scriptum est quippe: Tristitia enim quae secundum Deum est, poenitentiam in salutem stabilem operatur; saeculi autem tristitia mortem operatur [II Cor. VII, 10]. Quapropter merito a se illud conatus est expellere, unde sibi perpetuum exitium noverat imminere. Et ideo hodieque hunc psalmum boni desiderii suasorem atque institutorem baptizandis congrue decantat Ecclesia; quatenus a tristitia huius mundi alienati, ad Dominum tota mentis puritate festinent [ed., suspirent]. Praesta, bone Rex, ut (quoniam non est unus modus misericordiae tuae) sicut illos per aquam sanctae regenerationis abluis, ita et nos dono clementiae tuae a peccatorum faece purifices.
Cassiodorus HOME

bnf12957.101

Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, in Psalmum XL <<<     >>> in Psalmum XLII
monumenta.ch > Cassiodorus > 41