monumenta.ch > Cassiodorus > 40
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, in Psalmum XXXIX <<<     >>> in Psalmum XLI

Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, in Psalmum XL

1 In finem psalmus David.
2 Verba ista frequenti usu nobis iam debent esse notissima; sed breviter dicta tangamus, omnia diriguntur ad Christum Dominum. Magnificat autem hunc psalmum, quod in quadragenario numero noscitur collocatus; qui calculus emundationi et purificationi frequenter aptatur. Quadraginta enim diebus fuso diluvio ab iniquitatibus hominum terra diluta est. Quadraginta quoque diebus sanctus Moyses ab escis corporeis temperavit, ut divina colloquia mereretur. Eodem modo Elias suffugio se corporeae refectionis abstinuit. Ipse quoque Dominus totidem diebus ac noctibus ieiunavit, ut nobis formam beatae purificationis ostenderet. Quadragesimae quin etiam ipsius docemur exemplo. Praemittitur tempus abstinentiae, ut dilutis sordibus peccatorum ad resurrectionem Domini puris mentibus accedamus. Quapropter hunc psalmum inter illa iudicemus sacramenta repositum, quae animas nostras coelesti purificatione mundificant; maxime quando de eleemosyna propheta dicturus est, qua proprie fieri noscitur purgatio peccatorum. Legitur enim: Sicut aqua exstinguit ignem, sic eleemosyna exstinguit peccatum [Eccli. III, 33].
3 Divisio psalmi.
4 Primo ingressu propheta loquitur, beatum praedicans eleemosynae largitorem, multiplici eum benedictione concelebrans. Secundo gloriosam Dominus suam commemorat passionem. Tertio ad confirmandam spem fidelium, idem Dominus Christus praedicit propriam resurrectionem.
5 Expositio psalmi.
6 (Vers. 1.) Beatus qui intelligit super egenum et pauperem: in die mala liberabit eum Dominus. Hic iterum hypotheticus syllogismus hac ratione resplendet: Si omnis beatus intelligit super egenum et pauperem, in die mala liberabit eum Dominus. Attamen omnis beatus intelligit super egenum et pauperem. In die igitur mala liberabit eum Dominus. Hypotheticus autem, id est, conditionalis syllogismus est, qui ex conditionalibus propositionibus habens absolutam assumptionem, colligit conclusionem. Nunc sequentia videamus. Secunda est species definitionis quae Graece ennoematice dicitur, Latine notio nuncupatur. Haec de factis suis unumquemque quid sit ostendit. Dicit enim quomodo peccata per operationes eleemosynarum saluberrimas expientur, ut possit beatitudo gloriosissima reperiri. Suadebat nos equidem dignitas rei per locum communem aliquam facere digressionem; ut reconciliatricem humani generis eleemosynam laudare deberemus. Sed quoniam multorum Patrum sanctissimo atque eloquentissimo ore celebrata est, sufficiat ad eorum libros audientium corda remisisse; ut et illorum desiderium uberius expleatur, et nos coeptum opus, iuvante Domino, naviter impleamus. Sed licet multi Patres de hac re plura conscripserint, oritur tamen inter eos de hoc articulo nonnulla dissensio. Legitur enim: Omni petenti te tribue [Luc. VI, 30]. Scriptum est etiam: Desudet eleemosyna in manu tua, donec invenias iustum, cui eam tradas. Sed si omnes iustos quaerimus, imperatam constringimus largitatem. Verum haec causa in sola pia voluntate consistit: quia non est nostrum prius mores discutere, et sic indigentiae subvenire. Sufficit nobis, ut nos dare aliquid malis artibus nesciamus, nec opiniones hominum captando elati eleemosynam largiamur: sed operemur solo affectu subveniendi, quod nos super omnia praecipit Divinitas intueri. Qui sic dederit, etsi iustis non det, iuste tamen omnibus erogabit. Sed maior opera danda est, ut sanctis viris in aliqua indigentia subvenire debeamus propter Christum Dominum nostrum, qui de pauperibus suis in iudicio proprio dicturus est: Qui fecit uni ex minimis istis, mihi fecit [Matth. XXV, 40]. Quid enim dici potest sublimius, quidve gloriosius, quando aut ipsi praetermissi in ignem nos dirigunt, aut remunerati nos ad dexteram collocabunt? Sed adverte quod dicit, intelligit; ut etiam non petentibus talibus offeratur. Nam qui petenti tribuit; bonum opus efficit; qui vero tacentem intelligit, beatitudinem sine aliqua dubitatione conquirit. Addidit, in die mala liberabit eum Dominus. Diem quidem iudicii significat. Sed aliquos movet, quod tam frequenter malam dicit. Omnis homo malum et formidabile iuste sibi dicit esse Dei iudicium: quia peccatoribus debita poena suspecta est. Nam etsi eius miseratione liberamur, vigorem tamen iudicii ipsius recte pavescimus.
7 (Vers. 2.) Dominus conservet eum, et vivificet eum, et beatum faciat eum, et emundet in terra animam eius: et non tradat eum in manus [mss. A., B., F., in animam] inimici eius. Petitio ista prophetae certa promissio est, quia sic fieri necesse est: si tamen egenus et pauper pio munere sublevetur. Conservet, dixit: id est, inter mala saeculi perire non faciat; sed ad suam retributionem illaesum sancta conversatione perducat. Vivi autem proprie illi dicuntur, qui se a Christiana fide non dividunt. Nam de illis qui in errore versantur dictum est: Sine mortuos sepeliant mortuos suos [Luc. IX, 60]. Ergo vivificet eum dicit, hoc est, faciat illum inter electos in sua vivere portione. Addidit, et beatum faciat eum, utique ut in resurrectione ad dexteram collocetur, et in patriam illam beatorum magni Iudicis pronuntiatione mittatur. Sed post illa superiora quae dixerat, rem nimis necessariam tangit, ut dum in isto mundo consistit, peccatorum remissione mundetur: ubi venia optata suscipitur, si devota supplicatione plangatur. Subiunxit etiam, ne in manibus inimici tradatur. Inimicus diabolus est: manus eius potestas iniqua est; nam quas manus habeat, qui carnem non habet? Ipsa ergo potestas est, qua servos Dei multiplici tentatione castigat. Et animadverte quoties in hoc versu, et, posuit; ut figuram polysyntheton coniunctionis huius frequenti iteratione monstraret.
8 (Vers. 3.) Dominus opem ferat illi super lectum doloris eius: universum stratum eius versasti in infirmitate eius. Ne putares beatum istum in hoc mundo inconcussam requiem possidere, dolores eius mitigari deprecatur; ut multitudo malorum temperationis beneficio vinceretur. Lectus enim nobis datus est ad quietem, in quo se hominum fessa membra refoveant. Sic et ille qui patrimonium conquirit, uxorem sibi copulat, filios procreat, qui amicitias parat, quasi in quodam lecto delectationis gratia conquiescit. Sed haec frequenter servis suis amara et doloribus plena Dominus facit, ne spem suam ponentes in temporalibus rebus futura bona non appetant. Quapropter optat propheta ut consoletur Dominus dolorem eius, qui in delectatione sua quasi quodam lectulo sauciatur. Addidit, universum stratum eius versasti in infirmitate eius. Causam excolit quam superius dixit: quia providentia divina perficitur, ut servorum Dei mundana delectatio in angustiis doloribusque versetur; quatenus hic diversis calamitatibus afflicti, aeternae beatitudinis requiem consequantur; sicut factum est in Iob, cui saeculi bona in infirmitate conversa sunt: sed inde felicior exstitit, quia se illi prosperitas mundana subtraxit. Quocirca talibus rebus rogat opem ferre Dominum, ne humana fragilitas duris laboribus pressa superetur.
9 (Vers. 4.) Ego dixi, Domine, miserere mei: sana animam meam, quia peccavi tibi. Cum tribulationes fidelium divino iudicio fieri cognovisset, exclamat pie trepidus propheta, ut et ipse misericordiam Domini consequatur; quoniam qui se peccasse cognoverat, tentationibus tradi iure metuebat. Omne enim peccatum morbus est animarum, quo crescente salus interioris hominis dissipatur. Sensit aegritudinem suam qui clamavit ad medicum, sed intellectu erat sanus, dum se cognovit infirmum. Animam itaque suam sanari desiderat, remissione scilicet peccatorum; qua revera sanamur, cum strangulantia peccata laxantur.
10 (Vers. 5.) Inimici mei dixerunt mala mihi: quando morietur et periet nomen eius? Hactenus propheta de beatorum afflictione locutus est, nunc secundo ingressu Dominus Salvator de sua passione dicturus est; ut cum famuli Dei diversis casibus affliguntur, non se a Deo credant esse derelictos, quando Christum Dominum talia pertulisse cognoscunt, qui dixit: Si me persecuti sunt, et vos persequentur: si sermonem meum servaverunt, et vestrum servabunt [Ioan. XV, 20]. Inimici vero dixerunt mala, quando falsa locuti sunt. Necesse enim erat ut impii mendacia cogitarent, qui diabolo auctore fremuerunt. Sequitur: quando morietur et periet nomen eius? Verba sunt dementium Iudaeorum; dicebant enim: Si dimiserimus eum, venient Romani et tollent nobis et locum et regnum [Ioan. XI, 48]; item Caiphas ait: Expedit ut unus homo moriatur pro omnibus, et non tota gens pereat [Ibid., 49]. Periit enim nomen eius. sed ab ipsis qui ei credere noluerunt.
11 (Vers. 6.) Et ingrediebantur ut viderent: vana locutum est cor eorum.
12 Vers. 7. Congregaverunt iniquitatem sibi: et egrediebantur foras, et loquebantur. Tempus illud dominicae passionis exponit, quando Iudas non ad venerandum Dominum, sed ad perdendum potius dolosus intrabat. Nam quod pluraliter dictum est, ingrediebantur, et illos significat qui ei manus iniicere praesumpserunt. Vana vero locuti sunt Iudaei, quando de illius morte crudeliter tractaverunt, qui omnium vita esse cognoscitur. Sequitur, congregaverunt iniquitatem sibi. Conventus ipsorum congregatio utique fuit peccantium, quando in uno facinore omnia scelera perpetrata sunt, dum rerum Dominum crucifigere decreverunt. Foras egressi sunt; quoniam intus stare non poterant, qui ab arcano fidei discrepabant. Utrumque miserum, utrumque pestiferum: ingressi sunt ad facinus perpetrandum, deinde foras a veritatis finibus exierunt.
13 (Vers. 8.) Simul in unum susurrabant omnes inimici mei: adversum me cogitabant mala mihi. Susurratio est oris parvissimus sonus sine aliqua vocis distinctione confusus: sermo tractus ab apibus, quarum vox prolata susurrus est. Quod inter illos evenit, qui in auribus suis murmurare invicem gestierunt. Consilia quippe sua detegere non praesumunt, qui scelerum societate coniuncti sunt. Addidit, omnes inimici mei adversum me cogitabant mala mihi. Expressit insaniam furentium insipientiumque populorum. Solent enim pauci esse scelerum auctores. Hic omnes mala cogitasse dicti sunt; ut nemo sit minus nocens, quos una facinoris damnat aequalitas. Quod autem dixit, mala mihi: si effectum quaeris sibi, si votum mihi. Iusti siquidem poena non patientis, sed facientis invidia est.
14 (Vers. 9.) Verbum iniquum constituerunt adversum me: nunquid qui dormit non adiiciet ut resurgat? Verbum iniquum dicit, quando clamabant Pilato: Si hunc dimittis, non es amicus Caesaris [Ioan. XIX, 12]. Constituerunt, id est decreverunt, aut etiam definierunt; videlicet quando de Domino Salvatore sententialiter sunt locuti. Dormire est autem a sensibus carnis remissa mentis intentione requiescere, et iterum ad actus vitae nostrae reparato animi vigore remeare. Quod morti dominicae pulcherrime videtur aptatum, quia tanta celeritas resurrectionis fuit, ut dormisse potius quam mortuus aestimetur: resurgens fortissimus, qui ut imbecillis occubuit. Et ne sibi haeretici diutius blandiantur, audiant illum qui dormit ipsum sibi adiicere ut resurgat; sicut et in Evangelio dicit: Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam [Ioan. X, 18].
15 (Vers. 10.) Etenim homo pacis meae in quo sperabam, qui edebat panes meos ampliavit adversum me supplantationem. Hominem pacis suae dicit discipulum Iudam, qui illi pacem dedit, quando eum tradidit. Pacem siquidem dicimus, cum nos invicem osculamur. Nam si ad animae tranquillitatem referas, pax esse in illius corde non potuit, qui insidias blandiendo praeparavit. Addidit, in quo sperabam; id est in quo sperare putabar. Nam quomodo habuit in homine pessimo sperare, qui illum potuit antequam nasceretur agnoscere? Nam ut intelligas fuisse praescitum, sic ipse Dominus dicit: Nonne vos duodecim elegi, et unus ex vobis diabolus est [Ioan. VI, 60]? Sequitur, qui edebat panes meos: sive doctrinam meam audiebat, unde spiritualiter epulamur: sive quia manum misit cum ipso in paropside, quemadmodum Evangelii lingua declarat. Et merito dixit, ampliavit, quando ignorantibus quis esset ipse monstraverat. O discipulum surdum, o indocili corde durissimum! Quis enim eum a tanta pietate aliquid virtutis animo percepisse credat, qui tam crudelis exstitit parricida?
16 Vers. 11. Tu autem, Domine, miserere mei, et resuscita me: et retribuam illis. Exposita passione, ad tertium venit ingressum, in quo resurrectionis suae, per id quod homo est, fieri miracula deprecatur. Quid erigis aures, haeretice? Quid te putas aliquid invenisse, quod tuam possit excusare perfidiam? Si potestatem quaeris, audi quod in Evangelio dicit: Solvite templum hoc, et in triduo suscitabo illud [Ioan. II, 19]. Hic humanitas rogat, ibi divinitas pollicetur. Desine calumnias facere, utraque enim conveniunt in Domino Salvatore: quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis [Ioan. I, 14]. Retribuam illis, dixit, non dolore vindictae, sed exspectatione patientiae. Nam hodieque sustinendo illos, magnam partem eorum clementiae suae operatione convertit.
17 Vers. 12. In hoc cognovi quoniam voluisti me: quoniam non gaudebit inimicus meus super me. Cognovisse se dicit in hoc dilectionem Patris, quia gloriosa est resurrectio secutura. Quoniam voluisti me, subaudi glorificare, exaltare. Possunt enim huic loco et haec verba quae dicta sunt, et his similia convenire. Addidit, quoniam non gaudebit inimicus meus super me. Hoc erat quod dixit, quoniam voluisti me; scilicet quia inimicus supra eum non est gaudere permissus, quando illa quae disponebant, nullatenus impleverunt. Ad hoc enim eum occidere voluerunt, sicut superius dictum est, ut nomen eius penitus de terra abrogarent. Sed econtra vident Ecclesiam Christi toto orbe diffusam, nomenque eius ubique celeberrimum esse cognoscunt; ut merito gaudere non possint, quibus tam contraria provenerunt.
18 (Vers. 13.) Propter innocentiam autem meam suscepisti me, et confirmasti me in conspectu tuo in aeternum. Vere sancta innocentia, vere simplicitas, vere humilitas beata; ut tot mala passus, nulla se contentione defenderet. Placato animo ibat ad crucem, tranquilla mente moriturus. Omnia verba quae praedicta sunt per prophetas integerrima veritate complevit. Doluit casibus persequentium, et in cruce positus pro inimicis suis clementissimus exoravit; quoniam hoc et a fidelibus suis faciendum esse decreverat. Et merito dedit praeceptum, qui praemisit exemplum. Sequitur, et confirmasti me in conspectu tuo in aeternum. Hic iam beatitudo ipsius sanctae incarnationis exprimitur, qui moribundi corporis infirmitate deposita, homo Deus ex duabus, et in duabus naturis distinctis atque perfectis permanet in gloria sempiterna: cuius nomen super omne nomen est, cuius potestas coelo terraeque imperat, cui Omne genu flectitur coelestium, terrestrium, et infernorum [Philip. II, 10].
19 (Vers. 14.) Benedictus Dominus Deus Israel a saeculo et usque in saeculum: fiat, fiat. Expositis quae ad passionem et resurrectionem Christi Domini pertinebant, pulchre secuta est laudativa conclusio; quia omni tempore benedici debet qui spem nostram gloria suae dispensationis implevit. Benedictum dicimus et hominem cui benedicitur; cui tamen si non benedicatur, benedictus non est; et quodammodo ista benedictio ex alieno celebratur arbitrio. Deus autem benedictus est, etsi omnes taceant; quia ille omne bonum non tanquam extraneum suscipit, sed ab ipso progreditur. Nam quod dixit: A saeculo, praesentem mundum significat, ex quo administrari coepta sunt omnia. Et usque in saeculum, futurum vult intelligi, ubi iam omnia aeterna consistunt, nec aliqua temporis mutabilitate dilabuntur. Nam licet saeculum istud deficiat, Dei tamen benedictio incommutabilis perseverat. Addidit fiat, fiat. Hoc verbum geminatum instanter ab omnibus praedicat esse faciendum. Non enim sic intelligendum est, ut putetur fiat benedictus Dominus; tanquam si non laudetur benedictus non sit: sed hoc est, fiat, unde nos proficimus, dum iugiter eius laudibus occupamur. Aliqui vero expositorum pro istius verbi novitate, quod est hic et in septuagesimo primo, sive in octogesimo octavo, vel in centesimo quinto, in quinque libros psalterium dividendum esse putaverunt. Sed eis non esse consentiendum in praefatione nostra sufficienter ostensum est. In Actibus quippe apostolorum [Act. I, 20] unus liber legitur esse psalmorum.
20 Conclusio psalmi.
21 Superiore psalmo, in prima parte Ecclesia sancta locuta est, et post Domini verba secuta sunt: ita et in hoc propheta praecursor est. In ipso quippe principio beatus David per eleemosynas sanctas morales nos docuit disciplinas. Secundo per passionem suam Dominus naturales semitas indicavit. Tertio resurrectionis miraculo inspectiva nos claritate complevit, ut coelestis philosophiae veritas tribus partibus narrata constaret. Quod si diligenter inspexeris, et in reliquis psalmis positum frequenter invenies. Unde psalmi huius suscepto beneficio magna exsultatione dicendum est: Benedictus Dominus Deus Israel, a saeculo, et usque in saeculum: fiat, fiat.
Cassiodorus HOME

bnf12957.101

Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, in Psalmum XXXIX <<<     >>> in Psalmum XLI
monumenta.ch > Cassiodorus > 40