monumenta.ch > Cassiodorus > 38
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, in Psalmum XXXVII <<<     >>> in Psalmum XXXIX

Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, in Psalmum XXXVIII

1 In finem pro Idithum canticum David.
2 Titulus hic novum nobis intulit nomen; propterea quae causa sit istius positionis, aut quid significet diligentius inquiramus. In praefatione iam dictum est hos viros auctores non fuisse psalmorum; sed quoniam excellentes cantores erant, propter nominum significationem constat adhibitos; ut et probatissimi officii sui honorem de tali commemoratione perciperent, et arcana psalmorum de nominum ipsorum interpretationibus panderentur. Idithum enim Hebraeum nomen est, quod lingua Latina dicitur transilitor; non qui gressibus aliquid transit, aut saltu corporis hiantia quaeque transmittit; sed qui supra mundi istius varietates in ea iam puritate consistit, ut futurae tantum beatitudinis praemia consequatur. Ergo in hoc psalmo persona introducitur sanctae conversationis, quae humanas quidem illecebras transilierat, sed adhuc gaudia futura poscebat. Et quoniam vir sanctissimus enumerat aliquas afflictiones suas, ne putares et hunc psalmum poenitentibus applicandum, subiunxit, Canticum, quod utique talibus non potest convenire personis. Cantare enim laetantis est, interdum et dolentis, nunquam vero poenitentis.
3 Divisio psalmi.
4 Idithum iste, quem diximus vitiorum nocentium transilitorem, formam nobis iusti hominis praebet. In primo ordine psalmi contra insidiatores inimicos in maximam se perhibet utilitatem remediumque tacuisse: petens vitae suae finem debere cognoscere, si forte incarnationem Domini etiam corporeis oculis videre mereretur. Secundo per syllogismum quinquepartitum timorem vanum probat esse mortalium, quoniam sunt omnia in potestate Domini constituta. Tertio rogat ut ei delicta noxia dimittantur, quatenus vita eius prospero fine claudatur.
5 Expositio psalmi.
6 (Vers. 1.) Dixi: Custodiam vias meas, ut non delinquam in lingua mea. Consuetudo est humanitatis, ut cum se aliquis laudabili conversatione tractaverit, calumniantium insidiis protinus appetatur. Iste ergo Idithum, qui de probabili opinione pessimorum contraxit invidiam, secum ipse deliberans dicit, melius esse silentium tenere, quam aliquid malitiosis edicere [ed., malitiose dicere]. Quis enim hominum sic cautus sit, ut si inter aemulos loquatur, nullum verbum eius incurrat aliquam quaestionem? Nunc particulatim singula videamus. Dixi, hoc est, apud me in corde meo, ubi sapientes ante deliberant, quam loquantur. Custodiam vias meas. Non dicit, a criminibus me abstineam, quia iam sanctus erat; sed a superfluis verbis, quae raro potest vitare vel continens; sicut Iacobus apostolus dicit: Linguam enim nullus hominum domare potest. Modicum quidem membrum est, sed magna exaltat [Iac. III, 8]. Difficilis quippe res est linguam in lubrico faucium constitutam, veritatis rigidae tenere mensuram: cui si incaute frena laxentur, frequenter contra se loquitur. Facilius enim tacendo culpa refugitur, quam loquendo.
7 (Vers. 2.) Posui ori meo custodiam, dum consistit peccator adversum me. Figura est epexegesis, id est, explanatio dicti superioris. Dicit enim causam quomodo delinquat in lingua sua. Linguae siquidem ostium os habetur; et bene illa clausa servabitur, si eius ianua custoditur. Salomon quippe dicit: Ori tuo facito ostium et seram, et verbis iugum atque stateram [Eccli. XXVIII, 28, 29]. Sera enim dicta est, quod sero ostiis adhibeatur. Sed ista tanta custodia quam praemisit, sequitur quando maxime debeat adhiberi; scilicet quando invidus cuiquam consistit adversus, quaerens audire, unde calumniam possit efficere.
8 (Vers. 3.) Obmutui, et humiliatus sum, et silui a bonis: et dolor meus renovatus est. Prudenter decepti sunt insidiantes; ut dum sermonem captiose quaererent, silentium reperissent. Sed possunt et illi obmutescere, quorum os frequenter nimio furore concluditur. Addidit, et humiliatus sum, ut illud silentium non dolosum, sed intelligeres esse purissimum. Humiliatus enim significat humi prostratus. Siluisse quoque se dicit a bonis praedicationibus, ne doceret contemnentem. Sed quia consuetudo malorum est, ut quamvis bona audiant, nullatenus acquiescant, quapropter a bonis se dicit necessitate siluisse; quia salubrem commonitionem recipere non poterant, qui contentionum semina perquirebant. Dominus enim in Evangelio dicit: Ne miseritis margaritas vestras ante porcos [Matth. VII, 6]. Nam cum dicit, renovatus est dolor meus, significat sibi eum et ante fuisse, quando vota iniquorum intelligentiae virtute noscebat. Modo autem cum videret iniquitates hominum contra se potius exercitari, renovatus est dolor eius pietatis intuitu; tribulationem suam faciens delictum videlicet alienum.
9 (Vers. 4.) Concaluit cor meum intra me, et in meditatione mea exardescit ignis: locutus sum in lingua mea. Post silentium quod se pertulisse dicit invitum, ut hominibus praedicare minime salubria potuisset, conversus est magno aestu charitatis, locuturus ad Dominum. Sed audiamus quam potenter deliberationis ipsius ardor exponitur. Concaluit, dixit, cor meum, id est, ab omni parte succensum est, ut motus iste tam magnus ad cogitationem rerum coelestium perveniret. Intra me, in homine scilicet interiore, ubi ratio tacita loquitur, et a Domino dignanter auditur. Sequitur, et in meditatione mea exardescit ignis. Ne putares ignem insanis motibus aestuare, in meditatione mea posuit, id est, in consilio, in deliberatione, ubi ardor mentis sub modestia prudenter accenditur, et illuminatam mentem disciplinabilis flamma circumvolat. Quid enim amplius quam charitas fervet? Sed fervor ille tranquillus est, mansueta inflammatio, motus inculpabilis, festinatio moderata. Quapropter vir iste sanctissimus, quod perfectissimis accidit, et competenter tacuit, et apte locutus est. Nam qui siluerat dolosis inimicis, veraci Domino conscientiae lingua proclamavit. Nec vacat quod dicit, lingua mea, hoc est qua pura mente solebat Domino confiteri, et adventum eius studio piae dilectionis expetere.
10 (Vers. 5.) Notum fac mihi, Domine, finem meum, et numerum dierum meorum quis est, ut sciam quid desit mihi. Post illam tam magnam patientiam, et invicti animi robur eximium, absurdum est credere sanctum virum desiderio huius vitae annorum sibi notitiam postulasse: sed plenus desiderio Domini Salvatoris (quem tota mente decuit perquiri) scire voluit qui ei lucis terminus pararetur: si potuisset ad illam sanctam incarnationem, quam gestabat mente, eius longaevitas pervenire. Petit ergo ut suum finem noverit, id est, Dominum Salvatorem. Ipse enim noster est finis, ad quem pervenisse vita est nihilominus sine fine; si tamen eum culpis sequentibus non reddamus infensum. Deinde numerum suorum dierum desiderat advertere, ut evidentius appareret si eius conspectum etiam corporeis oculis mereretur aspicere. Addidit etiam, ut sciam quid desit mihi. Suo enim fine recognito, scire poterat quantum usque ad adventum eius restare potuisset. Et bene additum est, quid desit mihi; quia revera deesse sibi iudicabat ad vitam, si eius non meruisset videre praesentiam. Sic magni ardoris illius desiderium, sermonis istius qualitate constat expressum.
11 (Vers. 6.) Ecce veteres posuisti dies meos, et substantia mea tanquam nihil ante te est. Vides merito Christi Domini praesentiam postulatam, antequam veteres dies suos esse profitetur. Nam quamvis Deo placita se conversatione tractaret, in veteribus tamen diebus erat, quando necdum ad gratiam novae regenerationis advenerat. Veteres enim illo tempore fuerunt dies, qui humanum genus ad defectum mortis protinus adducebant; nec erat in illis aliquid novum, ubi minime radiaverat Domini Salvatoris adventus. Unde Apostolus dicit: Vetera transierunt; ecce facta sunt omnia nova [II Cor. V, 17]. Sequitur: Et substantia mea tanquam nihil ante te est. Non dicit actus suos nihil esse ante Deum, sed substantiam suam. Nam quomodo poterat fieri, ut qui mundum transilierat, superaverat carnis suae vitia, ante Deum haberetur ut nihilum? Sed merito substantiam suam ante Deum dicit nihil esse, quae Adam peccante damnata est. Cui nisi aliquid Divinitas contulerit, de proprio non habet opere quod praesumat.
12 (Vers. 7.) Verumtamen universa vanitas, omnis homo vivens. Cum transilitor iste vitiorum, veri se luminis inspectione complesset, et futurum Domini Salvatoris adventum cordis oculo pervidisset, ne quisquam crederet sanctos viros a tentationibus alienos, redit ad infirmitatem suam, quam inter virtutes egregias carnis vitio sustinebat, dicens: Magna sunt quidem ista quae diximus, magna quae credimus: verumtamen quoniam in hac mortalitate versamur, ubi mentem nostram fragilitas pulsat humana, nec est adhuc unum illud aeternum quod nos in sua faciat firmitate consistere, universa vanitas omnis homo vivens. Vanitas etenim, sicut saepe diximus, mutabilitatem significat, quam omnis homo praeter Christum sustinet, qui hac carne vestitus est. Exprobrat enim vir sanctissimus mundanae vitae consuetudinem malam, ad illam aeternam desiderans pervenire beatitudinem, ubi se intelligebat habiturum cum angelis portionem.
13 Vers. 8. Quanquam in imagine Dei ambulet homo, tamen vane conturbabitur: thesaurizat, et ignorat cui congregat ea. Quod vere sapientibus inest, postquam probabiliter tacuit, et religiose locutus est, venit ad ordinem secundum, ubi quinquepartito syllogismo probat praeter Dei spem atque exspectationem, post primi hominis transgressionem humanum genus vanitati esse subiectum. Sed dicendo, quanquam, nescio quid amplum, nescio quid insigne vult intelligi; quod licet homo gestet, tamen vanis desideriis occupatur. Sed quid sit istud excelsum consequenter exponit: In imagine Dei ambulet homo. Imago Dei est illa quam homo in rerum conditione suscepit quando dictum est: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram [Genes. I, 26]. Haec sententia sic nobis breviter divisa constabit, si primitus intelligamus aliud esse imaginem, aliud similitudinem. Imago quippe habet similitudinem eius rei cuius imago est. Similitudo autem non semper habet eius imaginem cui similis est. Et ideo interior homo, qui, sicut dicit Apostolus: Renovatur de die in diem [II Cor. IV, 16], in quo est intelligentia rationis, et veritatis agnitio, et immortalitis a Divinitate collata, merito dicitur habere imaginem Dei: quoniam pro spirituali actuum suorum dispositione praestantior est. Exterior vero homo, de quo idem dicit Apostolus, qui corrumpitur [Ibidem], et diverso passionum fasce praegravatur, habet tamen aliquam similitudinem Creatoris, ex eo quod vivit, quod videt, quod est, quod ad mentem convertitur se regentem, quod inter creaturas reliquas valde dicitur bonum; quamvis haec in Deo longe aliter summeque sint, quam in creaturis esse dicuntur. Sed quid dicam hominem exteriorem? Comparatur illi et vermis, comparatur et leo, comparatur et lapis, non dignitate substantiae, sed ex aliqua similitudinis parte. Sic ad imaginem et similitudinem suam fecisse hominem recte intelligitur Deus, si suis partibus divisa reddantur. Quod Pater Augustinus in libro Quaestionum titulo secundo [Lib. LXXXIII Quaest., quaest. 51] subtilius diligentiusque tractavit. Sed licet imago ista magna sit, et tanti auctoris aliqua similitudine glorietur, quod vivit, quod rationalis, quod immortalis est: homo tamen quia iam factus est peccatis obnoxius, et primi patris ante transgressionem puritati dissimilis, tamen caducis desideriis turbatur atque confunditur: modo victum cogitans, modo vestem corporis necessitate perquirens, vel alia nimis innumera, quibus in hoc mundo subdita tenetur humanitas. Et bene dixit, conturbabitur: quia puritatem mentis perdunt, qui desideriis temporalibus occupantur. Addidit, thesaurizat et ignorat cui congregat ea. Hinc probatur stulta vanitas, quoniam cupit peritura servare et transitoria custodire; maxime cum possessio eorum probetur incerta. Nam qui se putat charis filiis relinquere, ignorat si ea non contingat inimicissimos possidere. Et intuere quia, licet multa sint similia, in quibus hominum mutabilitas accusetur, avaritia tamen electa est, cui haec potius imputentur; ut insigne malum audiret quod sibi dictum, et vitia minora cognoscerent; scriptum est enim: Radix omnium malorum cupiditas [I Tim. VI, 10.]
14 (Vers. 9.) Et nunc quae est exspectatio mea? nonne Dominus? et substantia mea ante te est. Praedicta humani generis vitiosissima vanitate, nunc redit ad personam suam, pronuntians exspectationem sibi esse Dominum Christum, nec in caducis desideriis se habere aliquam praesumptionem; sed illum exspectare, qui iam salutariter mundo cognoscitur advenisse. Potest autem haec exspectatio et iudicium significare, in quo sancti noscuntur perpetua gaudia promereri. Nam vitiorum transilitor egregius, necesse erat ut illud tempus exspectare debuisset, quando eum aeterna praemia coronarent. Substantiam vero suam, hic non illam Adae, quam ante duos versus posuit, dicit. Illa enim in malo, ista in bono memorata est: quia nomen aequivocum est. Quapropter hic substantiam in bonam partem debemus accipere, scilicet conscientiae possessionem, qua sustentabatur, qua pascebatur, qua dives et paterfamilias erat. Ante te est, dixit, non sacculis meis, ut supra de avaris est positum: in conspectu tuo, non in occultis meis, ubi inextricabiles probantur esse divitiae. De illa enim quae vituperabilis fuit dictum est: Tanquam nihilum ante te est: de ista vero positum est, ante te est: ubi esse nihil potest, nisi quod gloriosa fuerit actione perfectum.
15 Vers. 10. Ab omnibus iniquitatibus meis eripe me: opprobrium insipienti dedisti me. Quamvis iste sanctus probabili se devotione tractaret, tamen rogat ut ab omnibus iniquitatibus suis Domini miseratione liberetur; ut agnoscamus neminem hic esse securum, quamvis beneficia divina perceperit. Nam cum dicit, ab omnibus, significat iniquitatum diversas esse minutias; sicut in decimo octavo psalmo dictum est: Delicta quis intelligit? ab occultis meis munda me, Domine, et ab alienis parce servo tuo [Psal. XVIII, 13]. Sequitur, opprobrium insipienti dedisti me. Stultorum consuetudo talis est, ut illos magis irrideant, quos bonis moribus studere cognoscunt. Sanctus ergo vir opprobrium erat stultis, quia sibi dissimilem respuebant. Sola enim scelerati laudant quae videntur habere communia.
16 (Vers. 11.) Obmutui, et non aperui os meum; quoniam tu fecisti me. Redit ad superiora quae dixerat, asserens non respondisse inimicis suis; hoc etiam addens, quoniam tu fecisti. Ipse utique fecit, qui patientiae dona concessit. Nam hoc tam salubre silentium non habuisset, nisi coelestis largitas dedisset.
17 (Vers. 12.) Amove a me plagas tuas, a fortitudine enim manus tuae ego defeci. Praemissa causa devotionis, Idithum competenter veniam petit; ut qui praecepta secutus fuerat Domini, mereretur audiri. Plagae sunt correptiones quae de flagello veniunt, quibus pro nostris peccatis iustissime verberamur. Ipsas ergo sanctissimus vir desiderat amoveri quae culpis debebantur admissis. Fortis manus graviter flagellat; et necesse erat quemlibet illum deficere, quem manus excelsa percuteret.
18 (Vers. 13.) In increpationibus propter iniquitatem corripuisti hominem, et tabescere fecisti sicut araneam animam eius: verumtamen vane conturbatur omnis homo vivens. Hic pietas Domini evidenter ostenditur, qui non diligit increpationes, nisi ut homines corrigantur. Iniquitas quippe mortalium more putredinis sine fine vagaretur, si eam medicinalis increpatio minime desecaret. Tunc enim convertimur, tunc a mala intentione discedimus, quando nos praeceptis dominicis argui posse sentimus. Aranea vero corpus habet tenue, in terra non habitat, sed per loca altiora telas quasdam tenuissimas viscerum digestione contexit; sicut et a quibusdam vermibus sericum dicitur exfilari. Huic ergo exiguo corpusculo recte conversi et afflicti anima comparatur, qui longis observationibus vigiliisque fatigatus, terrena deserens, subtilissimas operationes virtutum divino timore tabeficatus efficit. Post haec revertitur ad illud suae propositionis initium: quia licet increpetur, licet tabefiat, tamen fragilitate humanitatis diversarum rerum varietate confunditur. Sed ab hac perturbatione ille solus excipitur, qui ad divinam contemplationem pura mente transfertur. Perfecta est, ut aestimo, rhetorici syllogismi qui epichirema dicitur, quinquepartita probatio, quam nunc membris suis, ut possumus, versibusque reddamus. Propositio eius est: Quanquam in imagine Dei ambulet homo, tamen vane conturbabitur. Probatio propositionis: Thesaurizat et ignorat cui congregat ea. Sequitur assumptio quatuor versibus procedens: Et nunc quae est exspectatio mea? nonne Dominus? et caetera. Nec offendat quod tam longa videtur assumptio. Diximus enim brevitates membrorum istorum a magistris saecularibus postea fuisse constrictas. Hic autem quaerenda sunt partium ipsarum non tam expressa quam designata vestigia. Adiuncta est assumptionis probatio. In increpationibus propter iniquitatem corripuisti hominem, et tabescere fecisti sicut araneam animam eius. Provenit, nisi fallor, exspectata conclusio propositioni suae apte respondens: Verumtamen vane conturbatur omnis homo vivens. Sic quinquepartiti syllogismi, sicut opinor, peracta probatio est.
19 (Vers. 14.) Exaudi, Deus, orationem meam et deprecationem meam: auribus percipe lacrymas meas. Idithum iste quanto plura mysteria didicerat, tanto se ante Dominum enixa supplicatione fundebat. Venit ergo ad ordinem tertium, ubi humiliter et confidenter exorat remitti sibi peccata, priusquam vitam finiat. Quapropter necessarium est considerare, ut ille qui dictus est mundi vitia transiliisse, cur adhuc tam graviter videatur ingemere? Scilicet quia nulli sufficit de vitiis acquisita victoria, nisi iugi fuerit supplicatione servata. Prius itaque orationem dixit, post deprecationem. Oratio est oris ratio, quam proni allegamus vota nostra pandentes. Deprecatio vero est frequens et assidua supplicatio, quae ab imo pectoris profertur arcano. Audi enim quod sequitur, auribus percipe lacrymas meas. Frequenter diximus Deum, quod videt, audire; quod audit, videre: quia non corporalibus membris distinguitur, sed omnia virtute suae divinitatis operatur. Et ne putares supplicationem tantum adhibitam fuisse verborum, lacrymas meas dixit, quae violentae sunt semper in precibus, et ad clementiam medicinalem animum miserantis adducunt.
20 (Vers. 15.) Ne sileas a me, quoniam ego incola sum apud te in terra, et peregrinus, sicut omnes patres mei. Ne sileas, dixit; id est, audiam te dicentem quod Evangelium testatur: Remissa sunt tibi peccata [Luc. VII, 47]. Sive illud quod alio loco psalmus dicit: Dic animae meae: Salus tua ego sum [Psal. XLIII, 3]; sive illud: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi [Matth. XXV, 34]. Quocirca convenit, quidquid horum sentire volueris. Incola vero dicitur, qui terram colit, ad tempus superveniens extraneus, non qui in patriae suae regione consistit; quod omni sancto evenit, qui in divina civitate recipitur. Omnes enim nos peccatum fecit extraneos, et in nefaria tenuit regione captivos. Sed quando nos misericordia eius suscipit, incolae sumus: quoniam illuc advenimus, id est, de Babylonia ad Ierusalem ipso attrahente transponimur. Ideo enim posuit, apud te, ut non in diaboli, sed in Domini civitate incolam eum fuisse sentires. Subiunxit, et peregrinus sicut omnes patres mei. Expressit quod superius dixit: omnis enim homo qui recipitur in beatitudine peregrinus dicitur, quia incipit esse ubi non erat. Peregrinus enim dicitur, quasi pergens longius. Et ut generalem hanc cognosceres fuisse sententiam, dicit, sicut omnes patres mei, ne quis ab hac conditione putaretur exceptus.
21 (Vers. 16.) Remitte mihi, ut refrigerer priusquam eam, et amplius non ero. Vir providus et veritatis ipsius illuminatione completus, hic sibi petebat dimitti, ut certus ad futura iudicia perveniret, et quamdam recreationem sumeret in praesenti vita, illius regni securitate suscepta. Professus est enim aestuante se cura succendi, qui se postulabat imbre misericordiae temperari; sicut supra ipse de se dicit: Concaluit cor meum intra me; et in meditatione mea exardescit ignis. Merito ergo hic refrigerari sibi petebat, qui tanti desiderii calore flagraverat. Addidit, priusquam eam, id est antequam de ista luce discedam. Et amplius non ero, utique in hoc mundo, ubi peccatorum facinoribus subvenitur, dum se a Domino conversionis accepta humilitate correxerint. Sive dicit, amplius non ero, si desinas subvenire; quia non est esse, in aeternis afflictionibus permanere. Esse enim proprie beati est. Merito ergo non se dicebat esse, si se habere cum electis non intelligeret portionem.
22 Conclusio psalmi.
23 Ecce vitiorum transilitor egregius quanta nos beatissimae institutionis salubritate commonuit, inter blasphemos et iniquos habere linguae continentiam, noxia vitare certamina, rixas gravissima moderatione comprimere. Silentium est quippe probabile, quod nos minime perducit ad culpam, quod sapientes prodit, quod gravissimos facit, quod consilium nutrit, quod ipsum quoque gratissimum ostendit esse sermonem. Quapropter hauriamus remedii huius saluberrimam potionem, ut qui sanctos tam proficue tacuisse cognoscimus, peccatorum immoderatam linguae licentiam non amemus
Cassiodorus HOME

bnf12957.101

Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, in Psalmum XXXVII <<<     >>> in Psalmum XXXIX
monumenta.ch > Cassiodorus > 38