monumenta.ch > Cassiodorus > 37
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, in Psalmum XXXVI <<<     >>> in Psalmum XXXVIII

Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, in Psalmum XXXVII

1 Psalmus David in commemoratione.
2 Dicendo in commemoratione, hoc nobis titulus iste pronuntiat, ut quia peccatum omnimodis effugere non valemus, certe ipsum delictum in commemoratione semper habere debeamus; quatenus dum culpae memores sumus, a delictorum frequentia temperemus. Sicut et in tricesimo primo psalmo positum est, David intellectus; sicut et in quinquagesimo psalmo ipse profitetur, et peccatum meum contra me est semper [Psal. L, 5]. Sed licet propheta nominis sui testimonium dicat quam maxime de futuris, tamen nec praeterita derelinquit, quae ad salutem fidelis populi pertinere cognoscit. Hic enim psalmus (ut quidam voluerunt) totus ad beati Iob vivacissimam pertinet passionem, qui superator fuit vitae mortalis, carnis suae debellator, triumphator ingentium suppliciorum; scilicet ut poenitentibus onera sua reddantur levia, dum gravissimae tentationis referuntur exempla. Consuetudo est enim Scripturae divinae, ut cum exercitatissimus miles Christi afflictus dicitur, tironis inde animus efficacius imbuatur. Quapropter in afflictionibus asperis gaudeamus, in carnis nostrae cruciatione laetemur: quoniam hoc nos ab aeterna poena liberat, quod hic propter Dominum momentanea celeritate discruciat. Considerandum est etiam quod in his psalmis poenitentium nullus tanta legatur esse perpessus, ut merito ad mensuram malorum recipi credatur qualitas gaudiorum.
3 Divisio psalmi.
4 Per figuram ethopoeiam persona introducitur (ut dictum est) invicti militis Christi, vulnerum dolore confixa, vermibus scaturiens, insuper exprobrationibus sauciata, et inter tot calamitates obsessa, sola fidei vivacitate sanissima. Quam merito beato Iob et nos credimus applicandam, quando huic et aerumnae similes exstiterunt, et pene ipse sermo videtur esse consimilis. Quapropter per loca singula de libro ipsius testimonia dabimus; ut omnino passiones ipsae sibi convenire ac congruere videantur. Psalmus ergo iste poenitentis quadrifaria distinctione divisus est. Primo continet exordium, in quo misericordiam movet benigni iudicis vita poenalis. Sequitur bipartita narratio, ubi et corpus suum diversis poenis afflictum commemorat, et animum refert amicorum imputationibus graviter sauciatum; ut cum nulla consolatio in utraque parte relinquitur, totis viribus Dominus exoretur. Tertio subiungitur consolatio medicinae salutaris, quam inter multiplices calamitates spem suam dicit se in Domino posuisse. More autem devotissimi famuli paratum se quoque ad flagella testatur: quoniam plus se adhuc mereri putat, quam videatur esse perpessus. Post haec provenit quae semper poenitentibus datur exsultativa conclusio: ubi iam a cladibus omnibus liberatus, salutis suae Deum profitetur auctorem; ut manifeste doceatur in spe certissima collocatus, qui tantae laetitiae participatione ditatus est.
5 Expositio psalmi.
6 (Vers. 1.) Domine, ne in ira tua arguas me, neque in furore tuo corripias me. Vir iste sanctissimus; sicut de ipso Dominus dixit: Simplex, rectus, et timens Deum, ac recedens a malo (Iob I, 1), cum tentationibus diaboli fuisset traditus ad probandum, inter dolores anxius, non erat tantum de sua poena sollicitus, quantum de Domini offensione suspectus, rogat ne tormenta quae patiebatur irato iudice sustineret. Verberatio enim quae venit a quieta mente correctio est, sicut legitur: Argue sapientem, et amabit te [Prov. IX, 8]; quae autem venit ab infenso iudice rationabiliter formidatur. Illa enim emendationem praestat, ista exigit ultionem. Hinc est quod rogat ut non arguatur in ira, nec in eum damnatione perpetua vindicetur. Sic enim metuens et in libro suo dicit: Iratus est contra me furor eius, et sic me habuit quasi hostem suum (Iob XIX, 11). De ira vero Domini Pater Augustinus in libro Enchiridion (Cap. 13) pulchra brevitate disseruit dicens: Cum autem Deus irasci dicitur, non eius significatur perturbatio, qualis est in animo irascentis hominis; sed ex humanis motibus translato vocabulo, vindicta eius, quae non nisi iusta est, irae nomen accepit. De ira denique vel furore illa sufficiant quae de talibus verbis in psalmo sexto iam dicta sunt.
7 (Vers. 2.) Quoniam sagittae tuae infixae sunt mihi, et confirmasti super me manum tuam. Secuta est causa probabilis; ut in illo iudicio iam non debeat puniri, qui malis praesentibus vehementer afflictus est. Dominus enim cum hic vindicat, ibi parcit, quoniam clementia ipsius in idipsum duas non exigit ultiones; sicut scriptum est: Non iudicabit Dominus bis in idipsum [Num. I, 9]. Sed cum fidelissimus famulus se cognosceret diabolica fraude vexari, sciebat tamen eum in se non potuisse praevalere, nisi licentiam divinis iussionibus accepisset; ideoque ad illum loquitur in cuius potestate universa sunt posita. Sagittae et in bono et in malo accipiuntur. In bono, ut est illud, Sagittas suas ardentibus effecit [Psal. VII, 14]. Nam hic sagittae designant diabolicas potestates, quae tanquam tela vulnerant, quando Domini permissione diriguntur. Et bene dixit, infixae, quia doloribus eius requies esse non poterat. Sic enim et ipse beatissimus (Iob VI, 4) dicit: Quia sagittae Domini in me sunt, quarum indignatio ebibit spiritum meum, et terrores Domini militant contra me. Sequitur, et confirmasti super me manum tuam. Cum divina virtus fidelium salutem vitamque semper operetur, hic quasi manibus eius imputatur quod diu cladibus numerosis affligitur; non quia ipse filios eius exstinxerat, facultatem laceraverat, ipsumque ulcerum dolore percusserat; sed quoniam tardabat diabolum removere, qui talia probabatur infligere. Ita et in proprio eius libro positum est: Cur non tollis peccatum meum, et quare non aufers iniquitatem meam (Iob VII, 21)? Quod congruenter a potestate iudicis dicitur, ut salutaris benevolentia comparetur.
8 (Vers. 3.) Nec est sanitas in carne mea a vultu irae tuae, non est pax ossibus meis a facie peccatorum meorum. Ab infirmitate quoque personae suae misericordiam movet, quoniam caro eius bellum sustinere non poterat, quae tot ictibus percussa corruerat. Vultus est irae, timor futurae vindictae sub magno pavore cogitatus. Unde a Deo se petit ab ira futura liberari, quoniam ab indignatione ventura omnino sic se dicit esse perterritum, ut sanitatem corporis omnimodo non haberet. More famuli verecundi, qui antequam verbera patiatur, futuris iam tormentis vehementer affligitur: qui vero mente callosus est, nec ipsas poenas, dum infliguntur, horrescit. Subiunxit etiam: Non est pax ossibus meis. Quod supra dixit, sanitatem, nunc repetit pacem: merito, quia sanitas est totius corporis pax humorum et temperata tranquillitas. Hic iam nimietas doloris exprimitur; ut qui dixerat carnem suam esse non sanam, nunc dicat etiam ossa fuisse turbata. Gravior enim poena est quae usque ad interiora descendit; nec aliquid intactum relinquitur, quando ipsa corporis firmamenta quatiuntur. Significat enim, quam patiebatur, vermium comestionem, quae requiem sancto viro non poterat dare: quia non cessabat absumere, sicut ipse ait, Et qui me comedunt non dormiunt (Iob XXX, 17). Verum supra illas corporales poenas affligi se dicit a facie peccatorum suorum, more sanctissimi animi, qui dum recordatur iniquitates suas, graviora se credit esse passurum.
9 (Vers. 4.) Quoniam iniquitates meae superposuerunt caput meum: sicut onus grave gravatae sunt super me. Adiicitur ad impetrandam benevolentiam tertius modus, ut non se iniuste perculsum dicat, sed peccatis suis videatur imputare quod patitur. Nunc ad exponenda verba redeamus. Iniquitates nostrae elevant se super caput nostrum, quando sibi amplius vindicant, quam ratio iustitiaque patiatur. Caput enim nostrum ratio est, supra quam inter bona collata celsius nil habemus. Ipsa enim duce, Domino praestante, dirigimur; ipsa nos ad bonos actus proficuaque perducit. Quam si iniquitas oppresserit, illa protinus victa succumbit. Sed his iniquitatibus ista vicissitudo tribuitur; ut qui se levitate erigunt in tumorem, gravissimis afflictionibus onerentur. Constructa sunt pulcherrima veritate principia; nunc partem narrationis, quemadmodum formata sit, debemus exquirere.
10 (Vers. 5.) Computruerunt et deterioraverunt cicatrices meae, a facie insipientiae meae. Perventum est ad narrationem, quae causis omnibus utiliter apponitur, quando per eam animus accusati factumque declaratur. Haec duplici modo formata est. Nam per quinque versus poenas describit corporis sui; per alios quinque qui sequuntur violentas refert animae passiones, ut nihil videatur exceptum, quod duris calamitatibus non probetur afflictum. Quod argumentum dicitur a necessitate, quando quis praemissis rebus asperis, ad bonam partem correctus adducitur. In primo igitur versu partis huius tapinosis figura cognoscitur, quia nihil humilius, nihil potest abiectius inveniri. Cicatrices enim sunt praecedentium vulnerum sanata vestigia, quas gravius constat affligere, quando eas contigerit ad transacta pericula remeare Cicatrix vero dicta est ab eo quod in se caecum vulnus ostendat. Frequenter ergo vulneribus tabificatum corpus ostenditur, ut superstes ille sui pene talia pertulerit, qualia solent exanimata cadavera sustinere. Sic et ipse dicit: Solum mihi superest sepulcrum (Iob XVII, 1). Subiunxit, a facie insipientiae meae, id est a praesentia stultitiae meae. Facies enim praesentiam designat, quae nisi aut animo aut corpori praesto fuerit, eius species non valet apparere. Propter ipsam enim se dicit computruisse: ne sanctus vir aliquid divinis ordinationibus imputaret. Nam et ipse proprio ore sic memorat, cum Domino responderet: Ideo insipienter locutus sum, et quae ultra modum excederent scientiam meam (Iob XLII, 3).
11 (Vers. 6.) Miseriis afflictus sum, et curvatus sum usque in finem; tota die contristatus ingrediebar. Merito yturbatus est, qui tantis doloribus videbatur oneratus. Miseriis enim affligitur, qui animam suam doloribus fletibusque castigat; sicut ipse quantum ad considerationem passionum pertinet, dicit: Desperavi, nequaquam ultra iam vivam. Parce mihi, Domine, nihil enim sunt dies mei (Iob VII, 16). Usque in finem, sive terminum vitae significat, sive Dominum Salvatorem: quia tandiu fidelium unusquisque turbatur, donec ad ipsum indulgentia concessa perveniat. Nam quod sequitur, tota die contristatus ingrediebar, continuationem doloris insinuat. Dicendo enim, tota die, simul et noctes designat, quae non erant a cruciatibus eius alienae, cuius cicatrices computruisse referuntur. Sed inter haec ingrediebatur tristis afflictus; et quod est familiare fidelibus, nequaquam de Domini pietate desperans.
12 (Vers. 7.) Quoniam anima mea completa est illusionibus, et non est sanitas in carne mea. Hinc erat quod tota die contristabatur, quia diabolus, qui corpus susceperat affligendum, non cessabat et animam eius vana imaginatione fatigare. Dicit enim vitium, quo maxime humana laborat infirmitas: ut modo in oratione prostrati, superfluas res videamus appetere; modo psalmodiam dicentes terrena cogitemus. Sed de ista illusione quam patimur, sufficienter dictum est in libro quem de Anima pro nostra mediocritate conscripsimus. Sed cum istud maxime contingere soleat otiosis, dicit sibi quoque provenisse, qui sanitatem corporis non habebat; ut tanquam civitas obsessa infestantibus inimicis undique pulsaretur. Nam quamvis caro diversis frangeretur angustiis, originalibus tamen vitiis non reddebatur [ed., credebatur] excepta. Ista est illusio quae secundo Domini curatur adventu, quando et carnis vitiis caremus, et immissiones diabolicas ultra non patimur.
13 (Vers. 8.) Incurvatus sum et humiliatus sum usquequaque: rugiebam a gemitu cordis mei. Ipsa quidem verba repetit, sed vehementiora facta sunt, dum in uno versiculo colliguntur. Possumus enim corpore curvari, et animo non humiliari: sed hic ideo utrumque coniunctum est, quia multiplex calamitas liberum nil relinquit. His etiam aliquid maius adiecit: Usquequaque, id est ex omni parte, ex omni consideratione; ut eum copiosa calamitas undique probaretur ambiisse. Sequitur, Rugiebam a gemitu cordis mei. Rugire proprie belluarum est. Hic autem ut gemitum ostenderet fortiorem, ipsis se comparat, quae validissimo fremitu suum velle declarant. Et vide quod sequitur, a gemitu cordis mei; ut virtutem patientiae magnae monstraret, in gemitum se asserit, non in verba prorupisse.
14 (Vers. 9.) Et ante te omne desiderium meum: et gemitus meus a te non est absconditus. Tale fuit desiderium eius, ut ante Deum esse mereretur. Nam qui peccatis suis veniam petit, qui omnia illa facit quae superius sunt decursa, ante Deum ponit desiderium suum. Iam quod ante ipsum est, consuevit audire. Dominus enim quidquid non aspernatur, amplectitur. Ille enim gemitus non absconditur Deo qui pius est, qui pro animae liberatione persolvitur. Nam multi gemunt perdentes divitias, desideria turpia perquirentes: sed ille gemitus et ille fletus Divinitati probatur absconditus. Gemitus enim dictus est pro exprimendo magno dolore, quasi geminatus luctus.
15 (Vers. 10.) Cor meum conturbatum est in me, et deseruit me fortitudo mea: et lumen oculorum meorum non est mecum. Corporeis aerumnis flebili allegatione decursis, nunc ad animi venit gravissimos dolores; ut postquam caro multa pertulerat, mens quoque beati viri vehementius probaretur afflicta. Et respice quo decore distributa verba colluceant. Unum pendet ex altero: quia deseruit fortitudo, conturbatum est cor. Fortitudinem suam dicit patientiae robur, quae, quandiu permanserit, voluntatem nostram in sua firmitate custodit: si vero recesserit, mens turbata succumbit. Malorum itaque abundantia mollitam in se dicit patientiae firmitatem. Sequitur, et lumen oculorum meorum non est mecum. Lumen oculorum est ratio imperturbata iudicii, quam secum habere non poterat, qui ingentes molestias sustinebat.
16 (Vers. 11.) Amici mei et proximi mei adversum me appropinquaverunt et steterunt. Amici sunt a nostro quidem sanguine extranei, sed charitate coniuncti. Amicus enim dictus est quasi animi aequus, quia aequali nobis voluntate coniungitur. Amicitia est enim voluntas erga aliquem rerum bonarum ipsius causa quem diligit compari voluntate. Proximi autem sunt, qui nobis parentela sociantur. Haec enim duo sunt, quorum humanitas consuevit gaudere solatiis. Nunc autem de illis dicit qui ad sanctum virum consolandi gratia veniebant, sicut libri ipsius textus eloquitur, et magis crebris exprobrationibus eius animum sauciabant. Nunc autem venit super te plaga, et defecisti: et tetigit te, et conturbatus es (Iob IV, 5), etc. Sed consideremus quam vehemens erat afflictio, quando ab amicis et proximis talia sustinebat, ut qui solent esse remedium calamitatum multarum, fuerint cumulus passionum. Merito ergo cum ipso lumen oculorum suorum non erat, cui inde veniebat afflictio, unde solet hominibus adesse remedium.
17 (Vers. 12.) Et proximi mei a longe steterunt; et vim faciebant qui quaerebant animam meam.
18 (Vers. 13.) Et qui inquirebant mala mihi, locuti sunt vanitatem, et dolos tota die meditabantur. Proximi quidem erant sanguine, sed longissimi reddebantur fetoris horrore; dum quod ille tolerabat in vulnere, illi sustinere non poterant in odore. Nam et ipse de uxore sua dicit: Halitum meum exhorruit uxor mea (Iob XIX, 17). Quid, rogo, extraneorum fastidia, dum halationes eius uxoris charitas sustinere non posset? Nam et de proximis suis ita dicit: Fratres meos longe fecit a me, et noti mei quasi alieni recesserunt a me (Ibidem, 13). Cum enim dicit: Et vim faciebant qui quaerebant animam meam, diabolum cum ministris suis designat, qui quanto illum videbant in Dei amore persistere, tanto ei mortem animae nitebantur inferre. Subiunxit: Et qui inquirebant mala mihi, locuti sunt vanitatem. Uxorem designat, quae immundis spiritibus adacta, dum eum cupit liberari de poena, viro sanctissimo suadebat, ut Domini loqueretur iniuriam, dicens: Dic verbum in Domino, et morere (Iob II, 9). Meditabantur quoque supradicti dolos, quia dum se consulere corpori putabant, animae contraria suggerebant.
19 (Vers. 14.) Ego autem velut surdus non audiebam, et sicut mutus qui non aperuit os suum. Nihil potest esse fortius, nihil egregius, quam audire noxia, et non respondere contraria. Nam etsi locutus est iusta, ad illa tamen surdus erat, quae quasi consolantium iniquitas suggerebat. Addidit, et sicut mutus qui non aperuit os suum. Mutus etsi cum clamore aliquid non dicit, interdum balbutiendo remurmurat. Sicut mutus autem, qui non aperuit os suum, fuit, qui labia sua nullo sermone aspero, nulla contra Deum remurmuratione commovit. O tranquillitas sanctae mentis! Foris vermibus consumebatur, intus impassibilis erat; et tanquam assisteret altari [mss., fieret alteri], sic cognoscebatur divinis laudibus occupari
20 (Vers. 15.) Et factus sum ut homo non audiens, et non habens in ore suo increpationes. Sensus ipse repetitur, ut nobis magnae patientiae validius inculcetur exemplum. Habebat utique veritatem causae suae, per quam mala suadentes potuisset arguere: sed vir patientissimus sibi reputans omnia, ab illorum increpatione cessabat, sicut ipse dicit: Nonne dissimulavi? nonne quievi (Iob III, 26)? Nam cum eos posset arguere qui falsis eum criminationibus impetebant, sic elegit tacere, quemadmodum solet ille facere qui veritatem responsionis cognoscitur non habere. Respice nunc singulis causis remedia contributa. Contra corporeos dolores supra dixerat: Rugiebam a gemitu cordis mei: nunc adversus iniquas suggestiones posuit: Ego autem velut surdus non audiebam, etc. Sic narrationis istius textus gemina expositione finitus est.
21 (Vers. 16.) Quoniam in te, Domine, speravi, tu exaudies me, Domine Deus meus. Passionum suarum narratione completa, nunc venit ad medicinae salutaris auxilium: quoniam inter calamitates asperas eius confidentia non defecit, sed semper speravit in Domino, qui potest tristitiam in gaudium commutare. Et ideo petitionem suam exaudiendam putat: quia se in Domino sperasse confidit. Nam et ipse dicit: Etiamsi occidat me, in ipso sperabo (Iob XIII, 15). Sic et tres pueri profitentur: Potens est Deus de camino ignis liberare nos. Quod si noluerit, notum tibi sit, rex, quia diis tuis non serviemus [Dan. III, 17, 18]. Talis est enim sanctorum voluntas, tale fixa mente consilium, ut non emolumento aliquo praesentis temporis, sed tantum ipsius Domini amore capiantur.
22 (Vers. 17.) Quia dixi: Nequando insultent in me inimici mei: et dum commoventur pedes mei, in me magna locuti sunt. Nunc causas enumerat, cur eum Dominus dignetur audire. Nam inter gravissimos aestus malorum, illam partem vir egregius magnopere custodiebat, ne de lapsu ipsius insultaret inimicus. Insultant enim illi quando hominem ad nequitiae suae vota converterint; dum fidelium ruinam, putant esse victoriam. Pedes enim hic significant nostrorum actuum qualitatem, per quam in hac vita quibusdam gressibus ambulamus. Sed isti dum fuerint humanitatis fragilitate commoti, statim impios inveniunt irrisores, qui magna in eos invectione consurgunt: sicut alibi dicit: Qui tribulant me, exsultabunt si motus fuero [Psal. XII, 5]. Pii vero contra faciunt, affliguntur casibus alienis, consolationem lapsis, solatium cupiunt afferre deceptis; sicut Apostolus dicit: Fratres, si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos qui spirituales estis, instruite huiusmodi in spiritu mansuetudinis [Galat. I, 6].
23 (Vers. 18.) Quoniam ego in flagella paratus sum, et dolor meus ante me est semper. Ecce quare Dominus supplicem dignabatur audire, quia dum fragilitatem suam nosset deliquisse, merito se ad poenam videbatur aptare. Sic sentiunt qui se semper addicunt; ut in illa iudicatione possint absolvi, qui hic meruerint propriis confessionibus accusari. Flagella enim hic, non verberationes loreas dicit, sed dolorum asperrimas passiones. Sequitur enim, et dolor meus ante me est semper. Dolor contra se erat viro iustissimo, cur a mandatis Domini declinasse videretur, ut salutarem innocentiam perderet, et mortiferos acquisisset errores. Imitandus dolor, rectum iudicium, contra se iustum hominem irasci: quia impius defensor, fautor [ed., factor] sui probatur exitii.
24 (Vers. 19.) Quoniam iniquitatem meam pronuntiabo, et cogitabo pro peccato meo. Aperuit unde ille praemissus dolor existere potuisset. Nam si de peccato suo minime doluisset, nequaquam tantae confessionis puritas appareret. Duobus enim modis perfectae poenitentiae virtus ostenditur. Primum est, ut peccatores nos Domino pronuntiemus, sicut dicit in libro suo: Peccavi, quid faciam tibi, o custos hominum (Iob VII, 20)? Ecce pronuntiatio sancti viri, ecce vera confessio, quae vitam non abstulit, sed salutis gaudia geminavit. Verum ne crederes in confessionibus hanc solam pronuntiationem semper sufficere potuisse, addidit, et cogitabo pro peccato meo; id est talia, te donante, faciam, quae meum possint abolere peccatum; scilicet fletus adhibeam, eleemosynas faciam, et ab hoc quod deliqui, mandatorum tuorum me observatione purgabis.
25 (Vers. 20.) Inimici autem mei vivunt, et confortati sunt super me: et multiplicati sunt qui oderunt me inique. Inimicos suos spirituales nequitias dicit, quas ad probationem sui permissu Domini vir sanctissimus sustinebat. Vivunt, cum dolore pronuntiandum est, id est, voluntatis suae libertate potiuntur; nec mortem metuunt, quam nos in corpore sustinemus. Cui non solum sufficit dicere, vivunt, nisi etiam addidisset, et confortati sunt super me. Deinde quod gravius horret, adiecit, multiplicati sunt. Hoc schema dicitur emphasis, quod gradatim crescit ad motum animi concitandum. Multiplicati sunt vero qui eum oderant inique, quando supra ipsum spirituum immundorum numerus augebatur. Unus enim peculium vastabat, alter patrimonia lacerabat, filios quoque ipsius alii trucidabant; et necesse erat ut ei inter tot calamitates hostes crescerent, qui tam numerosa probatus est pericula tolerasse. Inique vero additum est, quoniam vir sanctissimus a pravis spiritibus iniuste semper horretur. Quod ad voluntatem videlicet diabolicam pertinet exprimendam, non ad meritorum pravam inanemque iactantiam
26 (Vers. 31.) Qui retribuebant mala pro bonis detrahebant, mihi, quoniam subsecutus sum iustitiam. Ad amicos laceratores redit, qui sanctissimo viro casus asperos imputabant, et detrahebant, cum magis utique patientiam eius laudare debuissent. Nam et uxor iustitiae ipsius detrahebat, quando dicebat: Dic verbum in Deum, et morere (Iob II, 9). Bene autem se dixit iustitiam subsecutum, quia illam non probatus est aliquando reliquisse. Sic enim ipse testatur: Non invenietis in lingua mea iniquitatem, nec in faucibus meis stultitia personabit (Iob VI, 30). Quam professionem ex integra cordis puritate venisse testis est Domini prolata sententia, ubi ad amicos eius in libri ipsius fine commemorat dicens: Iratus est furor meus contra vos, quoniam non estis locuti coram me rectum, sicut servus meus Iob (Iob XLII, 3). Finita est, quam diximus in tertia parte, collatio, quae est procul dubio medicina salutaris. Nunc conclusionem videamus totius terminum dictionis.
27 (Vers. 22.) Ne derelinquas, me, Domine Deus meus; ne discesseris a me. Poenitens iste sanctissimus indulgentia Domini de praeteritis periculis absolutus, iam laetus exclamat ad Dominum, ne ab ipso relinquatur, quo fuerat praestante liberatus. Gravior est enim bonae conscientiae metus errare post veniam; ut qui debet gratiam, iterum incurrat offensam. Ille enim quando a nobis discedit, avios sectamur errores: quia necesse est absente via rectissima semper errare.
28 (Vers. 23.) Intende in adiutorium meum, Domine Deus salutis meae. Prius petiit ne derelinqueretur a Domino, nunc enixius supplicat ut in adiutorium eius dignetur intendere: quoniam contra illum se noverat certamen habere, qui dixerat: Ponam sedem meam ad Aquilonem, et ero similis Altissimo [Isai. XIV, 13]. Quibus enim viribus hostis ille tam immanissimus vinceretur, nisi ille intenderet, quo respiciente poterat non perire [ed. et ms. G., parere)? Et ut persolutam gratiarum cognosceres actionem, addidit, Deus salutis meae; utique qui eum salvum reddidit post tot vulnera passionum, et sospitatem contulit animae, quam antiquus ille tyrannus non possit eripere. Ecce regula poenitentis impleta est, salvatus exsultat, qui pridem ulcerum tabe putruerat. Sic ad victoriam perveniunt, cum Domini milites impetuntur.
29 Conclusio psalmi.
30 Quam fortis, quam de se triumphalis factus est Iob iste Davidicus, ut inter tot acerbitates vulnerum, modestiam non destiterit eructare sermonum! Iacebat corpore in sterquilinio, sed animo habitabat in coelo. Consumebatur vermibus, qui spiritus superabat immundos. Parva sunt quae pertulit, si consideres quae recepit. Sic pio Domino proficue servitur, sic clementia Divinitatis agnoscitur; ut cum ei suas largitates offerimus, retributiones iterum copiosissimas exigamus. O poenitentium beata securitas! o se humiliantium mirabilis altitudo! ut confitendo redeat ad gratiam, qui propria se aestimatione damnavit. Certe intelligamus quae sit dignitas poenitentium, quando nec ille ab hac excipitur, qui tanti iudicis voce laudatus est.
Cassiodorus HOME

bnf12957.101

Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, in Psalmum XXXVI <<<     >>> in Psalmum XXXVIII
monumenta.ch > Cassiodorus > 37