Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, in Psalmum XXXVI
|
1 | Psalmus ipsi David. |
|
2 | De verbis tituli istius non est quod noviter dicere debeamus; sed intentionem psalmi magnopere debemus aperire. Totus enim ad mores pertinet corrigendos. Instruit quippe Ecclesia, quae nunc introducitur ad loquendum, praeceptis salutaribus genus humanum, ne mortiferis erroribus misceatur: malos poena deterrens, bonis praemia compromittens. Quod doctrinae genus omnino efficacissimum est, ut et superbi humilientur, et humiles digna consolatio prosequatur. Est etiam alphabeti Hebraei ordine digestus, minus habens litteram sextamdecimam; quem, sicut in superioribus iam dictum est, ad illos aestimamus esse referendum, quibus deest aliquid de perfecta conversatione sanctorum. Nam cum omnes litterae apud Hebraeos significantias suas habeant, credere fortasse dignum est, cui deest aliquod elementum, eum quoque significationem ipsius non habere. Dicant studiosi fortasse meliora: nobis tamen diutius perquirentibus concessum non est aliud invenire quam diximus. Memento vero quod istorum alphabetorum iam tertius psalmus est, quoniam et ipsi ad septenarium numerum tendunt, quod suo loco dicendum est. |
|
3 | Divisio psalmi. |
|
4 | Per totum psalmum, sicut dictum est, Ecclesiae vox introducitur ad populum corrigendum. Prima positione commonet ne malignantes quisquam debeat imitari, sed quidquid boni sperandum est, a Domino postuletur, qui novit et profutura concedere, et perenniter mansura praestare: in qua Hebraei alphabeti sex litterae continentur. Secunda dicit peccatores maxima hic invidiae cruciatione torqueri, quoniam in suis actibus nihil simile boni se habere cognoscunt: haec habet litteras septem. Tertia profitetur nunquam se iustum vidisse derelictum, malorum poenas et praemia bonorum utili commutatione permiscens; ista pars residuas habet litteras octo. |
|
5 | Expositio psalmi. |
|
6 | (Vers. 1.) ALEPH. Noli aemulari inter malignantes, neque aemulatus fueris facientes iniquitatem. Principium psalmi, id est, Noli aemulari inter malignantes, neque aemulatus fueris facientes iniquitatem, quoniam tanquam fenum velociter arescent, et sicut olera herbarum cito decident, categorici syllogismi qualitate formatum est ita: Qui malignantur et faciunt iniquitatem, tanquam fenum velociter arescent, et sicut olera herbarum cito decident: omnes qui tanquam fenum velociter arescent, et sicut olera herbarum cito decident, non sunt aemulandi; non igitur aemulandum est inter malignantes et facientes iniquitatem. Per figuram ethopoeiam prohibet nos sancta mater Ecclesia, ne malorum actibus delectati, eorum catervis societate pestifera misceamur. Multos enim sollicitat cohors nefanda peccantium; et delectatione quadam decipimur, quando cum plurimis delinquere festinamus. Deinde sequitur, ut nec singillatim imitemur insanos, dum eos forsitan credimus esse felices, qui ad tempus libertate criminum perfruuntur. Aemulari vero hic significat malos actus imitari, cum se dies perdidisse putant, qui tardam sibi malorum licentiam provenisse suspirant. Nam et in bono verbum hoc ponit Apostolus, dicens: Aemulamini charismata meliora [I Cor. XII, 31]. |
7 | (Vers. 2.) Quoniam tanquam fenum velociter arescent, et sicut olera herbarum cito decident. Reddita est causa probabilis quare sequi non debeamus quos scimus celeriter esse perituros. Fenum pulchra res est dum viret, dum floret; sed cum aruerit, mutato protinus colore marcescit. Sic sunt impii, qui quasi florida laetitia relucentes praematuro fine siccantur. Primo feno comparati sunt, ut arescerent; nunc agrestibus oleribus, ut deciderent. Non enim dixit, olera hortorum, sed, herbarum; ut significaret potius illa vilissima quae per agros sponte nascuntur. Olera enim ab olla dicta sunt, ubi collecta decoquuntur. Quapropter fenum mundi nobilibus comparemus, qui et facile proficiunt, et viriditate magna quasi gratia vestiuntur. Olera herbarum mediocres ponantur et humiles, quae per loca inculta copia pullulante consurgunt, et naturae suae agrestem atque hispidam retinent qualitatem. Sed et illud velociter arescit, et ista cito decidunt. Sed dicat aliquis, Quando hoc illis evenire credendum est? Scilicet tempore iudicii, quando splendor aestatis arridet, cum ad consuetudinem arborum omnis homo fructus suos aperit. Saeculum enim istud similitudo est hiemis, ubi factorum nostrorum omne germen inclusum est; nec potest de eis iudicari, quae probantur abscondita. Quapropter in his duobus versibus etiam illud argumentum declaratur eximium quod dicitur epichirema, Latine exsecutio sive argumentum, quod rei dubiae fidem per exempla confirmat; ostensum est enim cito impios cadere per fenum et olera. |
8 | (Vers. 3.) BETH. Spera in Domino et fac bonitatem, et inhabita terram, et pasceris in divitiis eius. Postquam malignantes studiose censuit evitandos, nunc quomodo facere debeamus admonet. Primum siquidem commonet ut speremus in Domino; hoc introitus fidei, hoc initium salutis est. Sequitur, et fac bonitatem: quia, sicut legitur, Fides sine operibus mortua est [Iacob. II, 20]. Inhabita terram; hoc est in sanctae Ecclesiae visceribus persevera: quoniam fideles nunquam decet ab ipsa discedere. Et ne forsitan diceretur: Quid proderit si ista faciamus? sequitur totius rei magna compensatio: Pasceris in divitiis eius. Pasceris, ad saturitatem pertinet, et ad suavitatem perennem. In divitiis eius, id est in Christi Domini contemplatione, qui solus inaestimabile praemium probatur Ecclesiae. O pastus ille mirabilis, non corporis defectiva refectio, sed inextricabilis animae fortitudo! Inde saginantur fideles: cibus qui quantum satiat, tantum beatam famem semper exaggerat. |
9 | (Vers. 4.) Delectare in Domino, et dabit tibi petitionem cordis tui. Delectatio et corporalis dicitur et spiritualis: illa nutrit vitia, ista virtutes. Delectare cum dicit in Domino, suavem tibi vult esse eius recordationem, ut ames quem times, ut dosideres quem vereris, ut ambias quaerere quem pavescis. Sequitur: Et dabit tibi petitionem cordis tui. Respice quia cordis dixit, non carnis, quod ad sapientiam solet referri. Cordis enim petitio est fides, charitas, intellectus Dei, et opera actuum bonorum. Ipsa enim consuevit propitius annuere, quae solet piis praedicationibus admonere. Ita singulis quibusque sententiis ad aeternam vitam informatur animus Christiani. |
10 | (Vers. 5.) GIMEL. Revela Domino viam tuam, et spera in eo; et ipse faciet. Velum quoddam est densitas peccatorum, unde via, id est vita nostra tenebrosi amictus circumdatione vestita est. Hanc revelamus, quando delicta nostra promptissime confitemur. Revelavit enim Paulus apostolus viam suam, quando dixit: Caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem [Galat. V, 17]. Speravit autem in Domino dum clamaret: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius [Rom. VII, 24]? Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum. Adiecit, et ipse faciet: ipse qui omnipotens est; ipse qui manu fortis est; ipse revera cuius omnia iussionibus obsecundant. Et qualia sunt quae ipse facit per epexegesim positam subter explanat. |
11 | (Vers. 6.) Et educet tanquam lumen iustitiam tuam, et iudicium tuum sicut meridiem. Exponit quod superius dixit, et ipse faciet. Lumen solis colores nobis corporales ostendit: fulgor Dei operum nostrorum qualitates exaperit: ut iustitia nostra, id est fides quam habemus in Christo sic reluceat, quatenus spiritualibus possit apparere conspectibus. Educere est enim aliquid de tenebris ad lumen trahere; hoc est de saeculi istius caligine ad illam futuri iudicii perducere claritatem, ubi omnia palam fiunt, nec ulterius tenebrosis latibulis occuluntur. Quapropter iustitia nostra, quam, Deo donante, nunc habemus in fide, tunc humanis conspectibus apparebit, et tanquam lumen proferetur, cum spes nostra Christus ostendetur; sicut dicit Apostolus: Cum Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos cum ipso apparebitis in gloria [Coloss. III, 4]. Tanquam meridiem, per hyperbolen dictum est; significat enim clarissimam et purissimam lucem. Tunc namque sol orbem terrarum nimia claritate perfundit, et cunctas mundi partes perspicuo fulgore collustrat. |
12 | (Vers. 7.) DALETH. Subditus esto Domino, et obsecra eum; ne aemulatus fueris eum qui prosperatur in via sua. Subditus est Domino etiam qui ab eius fide videtur alienus, potestate dominationis, non electione iudicii. Sed ut hoc de sanctis dictum debuisses agnoscere, sequitur, et obsecra eum; quod utique facere nesciunt, nisi qui pia Domino devotione famulantur. Obsecrare quippe significat obsequenter rogare. Et nota quod haec duo regulariter posita sunt, ut et bene agamus, et semper rogemus, sicut dicit Apostolus: Orationi instantes, necessitatibus sanctorum communicantes [Rom. XII, 12]. Redit etiam ad illam commonitionem unde psalmus fecit initium; ut peccatorem florentem fidelis non debeat imitari. Nam ideo additum est, In via sua, ut non sanctos, sed criminosos intelligere debuisses. Christi enim via sola bona est, nostra vero peccatis obnoxia. Nam hoc quod dicimus, et sequens versus evidenter ostendit. |
13 | (Vers. 8.) In homine faciente iniquitatem. Hic declaravit quod superius dixit: Qui prosperatur in via sua, hoc est, in homine faciente iniquitatem, vel nequitiam, cuius actus turpis est et faecilenta negotia. |
14 | (Vers. 9.) HE. Desine ab ira et derelinque furorem; ne aemuleris ut nequiter facias. Desine illi dicit qui adhuc insano animi tumore remurmurat, qui inflammatus ira et indignatione blasphema verba profundit; ut sibi felicitatem negatam saeculi conqueratur, quam habere pessimos contuetur. Ira est, sicut et alibi diximus, quae celeri motu animum succendit; furor qui diutius perseverat. Ergo utraque nos iubet deserere, per quae ad culpam possumus pervenire. Addidit, ne aemuleris ut nequiter facias. Nequitiam veteres definierunt voluntariam esse malitiam, in quam non casu incidimus, sed spontanea delectatione versamur. Hanc frequenter prohibet ne quis velit imitari. Nequam enim dictus est nequaquam, id est nullo tempore aptus. |
15 | (Vers. 10.) Quoniam qui nequiter agunt exterminabuntur; qui vero exspectant Dominum, ipsi haereditate possidebunt terram. Duplex causa proponitur et timoris et muneris, ut aemulari pessimos minime cupiamus. O homo, quid illos imitari desideras quos perire prospectas? Audis a matre quae te diligit, quare cum bonis non gaudeas, ne te cum pessimis perire contingat? Exterminari, est foras terminos proiici, id est ab illa Dei civitate fraudari. Sed ne solus metus imbecilla hominum corda turbaret, subiungit etiam spem bonorum, dicens: Qui vero exspectant Dominum, ipsi haereditate possidebunt terram; scilicet qui despiciunt felicitatem impiorum, nec sibi volunt munera praesentia condonari, sed exspectant Domini Salvatoris adventum. Ipsi eius haereditate gaudebunt, id est quae legibus venit, quae secura et aeterna est. Possidebunt terram, hoc est civitate Domini futura potientur, quam iustis viris divina pietas pollicetur. Quapropter ordinem superni chirographi consideremus, pollicita suis temporibus exspectemus: ne dum volumus promissa festinanter exigere, causae nos videamur amissione mulctare. Pendet autem versus iste de superioribus; unde dicit, Ne aemulatus fueris eum qui prosperatur in via sua. Quae figura dicitur hyperbaton, cum suspensus ordo verborum inferius explicatur. |
16 | (Vers. 11.) VAU. Et pusillum adhuc et non erit peccator; et quaeres locum eius nec invenies. Pusillum, exiguum aliquid parvumque significat, quod constrictis digitis manu possit includi. Pusillum enim a pugno dicitur. Hanc brevem atque ultimam aetatem in remedio laborantium Ecclesia pollicetur: ne longa credatur, ubi fidelis fatigari posse cognoscitur. Pusillum vero dicit tempus quod restat usque ad diem iudicii, quod comparatione praeteritorum dierum omnino parvissimum est. Et non erit peccator; non quia ipse qui peccavit non erit; sed peccare iam desinet. Locum enim eius istum mundum significat, qui peccatoribus favet, proprieque ipsi amicus est: ubi tanquam in domicilio suo delicta vernare manifestum est. |
17 | (Vers. 12.) Mansueti autem possidebunt terram, et delectabuntur in multitudine pacis. Mansuetos appellamus manu consuetos, id est patientes et mites, qui alienas iniquitates tolerant, non ut ipsi aliquem gravare praesumant. Sed vide quanta vis sit istius nominis, ut cum multarum virtutum capacem esse deceat Christianum, ad perfectionem totius boni explicandam constet edictum. Hoc dicit possessuros Ierusalem futuram, de qua saepe iam dictum est. Civitas quae semper bonorum suavitate completa est, ubi eius habitatores non mercibus degunt, sed divina delectatione pascuntur. Non ibi quisquam laborat ut vivat, sed ex toto quietus accipit quod beatus animus concupiscit: ibi oculis cordis beata esuries saginatur; ibi anima solo visu reficitur, quando quidquid ad eius pertinet desiderium, Dominici vultus contemplatione praestatur. Sequitur, delectabuntur in multitudine pacis. Hic iam veritas ipsa perfectae beatitudinis indicatur; ut semper suaviter sentiatur omne quod est, nec aliquando possit desinere quod delectat. Nam ut ostenderet ipsam delectationem nulla contrarietate dissolvi, addidit in multitudine pacis. Pax enim futuri saeculi est, ubi nihil adversum, nihil potest esse contrarium, sed uno modo coeptum gaudium suavissime perseverat. |
18 | (Vers. 13.) ZAIN. Observabit peccator iustum, et fremet super eum dentibus suis. Quamvis de peccatoribus et iustis psalmi huius contexta videatur esse relatio, tamen huic loco non importune dabimus divisionem, quando inter ipsas similitudines novum aliquid introductum esse sentitur. Quapropter sit nobis hic secunda partitio. Superius enim dixerat fideles non debere impios aemulari, nunc dicit peccatores supra iustos invidia faciente torqueri. Diversa quippe voluntas iusto odium parat. Nam quando illum videt sceleratus bonis moribus operam dare, ille se credit specialiter accusari: stridet dentibus, fremit animo; et cuius non potest mores subvertere, vitam ipsam protinus conatur auferre. Observabit, quasi de occultis insidiis cum dolore respiciet. Dentibus enim fremere furentium belluarum est, quas imitatur iracundus, dum proximo minatur interitum. Atque ideo pudor est illos aemulari, qui bonis invident alienis, dum extremum se aestimat, quem invidiae reatus accusat. |
19 | (Vers. 14.) Dominus autem irridebit eum, quoniam prospicit quod veniet dies eius. Mirabilis nobis forma consolationis ostenditur. Quis enim debet delectari eius pompa, cuius perituram novit audaciam? Nam si nolumus aliquo zelo confundi, sequamur hoc quod Dominus facit. Irrideamus eum cuius praevidemus occasum; iudicemus infelicia, quae deprehendimus esse peritura. Firmissime credamus talia, quoniam nobis a veritate promissa sunt. Sic fiet, ut peccator irrisus abscedat, qui se fugitiva felicitate praeiactitat. |
20 | Vers. 15. HETH. Gladium evaginaverunt peccatores, tetenderunt arcum suum, ut deiiciant inopem et pauperem, ut trucident rectos corde. Gladius peccatoris est quilibet dolus alterius appetens laesionem. Nam et ille qui inopem spoliare contendit, perverse consilii sui gladium educit; et ille qui prava suasione desiderat decipere animas innocentes, ensem pessimae cogitationis ostendit. Evaginaverunt autem significat nudaverunt; ut quod ante erat in cogitatione tanquam in vagina reconditum, post eductum revelatis cogitationibus appareret. Arcum enim tendere, non statim sagittare est, sed paratum atque intentum designat, operi fraudulento exspectantes tempus, quando possint simplices innocentes decipere. Sequitur, ut deiiciant inopem et pauperem. Quid intersit inter inopem et pauperem, non longe praediximus. Pulchre autem dictum est, ut deiiciant, quasi stantem et fidei robore perdurantem. Deiiciuntur enim, dum eis tenebrosus et morti similis error infunditur. Additur, ut trucident rectos corde. Hoc de martyribus potest intelligi, qui recti sunt corde, sed carne trucidantur. |
21 | (Vers. 16.) THETH. Gladius eorum intret in corda ipsorum, et arcus eorum confringatur. Bene dicitur gladius quidquid conatur exstinguere, quando ensis expletivum genus armorum est ad mortis effectum. Gladius enim dicitur, qui fit ad hostium clades. Et ut scias gladium istum de cogitatione venisse, reciproca sententia dixit, intret in corda ipsorum, unde scilicet venerat, et perversis grassabatur insidiis. Arcum diximus occultam designare malitiam quae contra innocentissimos parabatur. Sed hanc confringi dixit, quia non erat fidelibus in animae parte nocitura. Et respice quoniam ipsa verba quae in facinoribus posuit, eadem et in vindicta geminavit, propter illam scilicet Evangelii sententiam: In qua mensura mensi fueritis, in eadem remetietur vobis [Luc. VI, 38]. |
22 | (Vers. 17.) Melius est modicum iusto super divitias peccatorum multas. Pia mater quasi bonos filios osculans atque complectens, adhuc in eorum consolationibus perseverat, suadens melius esse modicum iusto super divitias peccatorum. Sed intendamus quid sit modicum: quia ipsum est quod efficit magnos. Modicum hic sentiatur humilitas, in qua dum se animus noster cohibet, mundi pretiosa transcendit. Contra, divitiae sunt peccatorum multae, id est congestio criminum, et abundantia delictorum. Unde quantum sit melius, aestimemus modicum illud iusti percipere, et molem tantorum scelerum non habere; illud siquidem ad coelorum regna perducit, istud autem demergit in tartarum. Hoc argumentum tractum est ex contrariis; contrarium est enim modicum iusti, quam multae divitiae peccatoris. |
23 | (Vers. 18.) Quoniam brachia peccatorum conterentur: confirmat autem iustos Dominus. Brachia iniquorum superbas significant actiones, in quibus impii praesumunt, dum nulla rationis consideratione flectuntur. Et non dixit, franguntur, quod uno ictu poterat provenire; sed conterentur, id est assidua tritura minuentur, dum semper gravius sit per partes imminui quam subita clade consumi. Sed sicut impios tali interminatione debilitat, ita iustos bona promissione confirmat. Confirmare enim est in animi afflictione positum consolatorio sermone roborare. Quod si bene respicias, tali dicto totius psalmi virtus expressa est. Istis enim omnibus sententiis agitur, ut et praesumptio peccatoris deiiciatur, et iusti animus sublevetur. Quae figura dicitur paradigma, id est exemplum hortantis vel deterrentis. Quod hic quoque factum est, cum iustos invitat prosperis, et peccatores terret adversis. |
24 | (Vers. 19.) IOD. Novit Dominus vias immaculatorum; et haereditas eorum in aeternum erit. Immaculatorum vias humana ignorantia non potest intueri: quia carni imperspicabilis est via angusta virtutum; Dominus autem, qui eas condidit, integerrima qualitate et quantitate cognoscit. Sed his talibus quid provenire possit exponit: Haereditas eorum in aeternum erit. Haereditas eorum est coelestis Ierusalem aeterna pace ditissima, quae merito toties promittitur, ut verae pollicitationis ambiguitas auferatur. In aeternum erit, propter mundanas haereditates adiectum est, quae aeternae esse non possunt; illa enim perpetua conceditur, quoniam sine fine praestatur. |
25 | (Vers. 20.) Non confundentur in tempore malo, et in diebus famis saturabuntur. Malum tempus significat diem iudicii, quando omnis caro sollicita actuum suorum retributionem compensationemque formidat, sicut alibi dicit: In die mala liberabit eum Dominus [Psal. XL, 2]. In isto ergo tempore non confundentur immaculati, quibus per gratiam satisfactionis peccata dimissa sunt. Sequitur, et in diebus famis saturabuntur. Dies famis, tempus huius mundi significant, quando beati esuriunt et sitiunt iustitiam [Matth. V, 6]. Nam in resurrectione iustis non est tempus famis, sed bonorum omnium aeterna satietas. Ergo in hoc mundo, ubi iusti possunt esurire, vel quaerere iustitiam, saturabuntur, scilicet, per Scripturas sanctas, per exempla dominica, per retributiones saepissime repromissas, quibus epulis fideles satiat Christianos. Quapropter devotis promittitur perfecta securitas, ut in futuro iudicio non erubescant, et in hoc mundo competentia dona percipiant. |
26 | Vers. 21. CAPH. Quoniam peccatores peribunt, inimici autem Domini mox honorificati fuerint et exaltati, deficientes, ut fumus deficient. Considerandum est quia in hoc versu una probatione posita, mox alia subsequitur. Dicit enim: Quoniam peccatores peribunt; et iterum: inimici vero Domini mox honorificati fuerint, deficient. Quae figura dicitur epexergasia, quoties uni causae duas probationes apponimus. In illo siquidem iudicio peribunt peccatores, quos cibo spirituali minime constat esse completos. Nam hic a semetipsis satiati et locupletes aestimantur, quorum omnino ieiuna et inanis est, quamvis copiosa satietas, videlicet quae usque ad hoc perducit ut pereant. Et nota quia peccatores perituros esse confirmat, id est, in illa iudicatione damnandos. Nam invenies impios, qui pene toto vitae suae tempore mundanis delectationibus perfruuntur. Cur ergo dicit, mox? Quoniam qui ruinosam altitudinem ascendit, statim a veritate cadit: quia tunc incipit perire, cum nititur ruitura conscendere. Deficientes enim, poterant et aliter deficere; ut indicium eorum aliquod fortasse remaneret. Addidit, tanquam fumus; ut nulla pars actuum eorum residua esse noscatur. Nam sicut iste de flammis egrediens per aera extollitur sinibus conglobatis, et quanto magis altius evolat, tanto citius evanescit, sic peccata tenebrosa et levia, quanto se amplius erigunt, tanto velocius dissipantur. Quod autem ait, deficientes deficient, argumentum est quod dicitur a coniugatis. Haec enim verba ex seipsis nascuntur, et orta ab uno sibi consona similitudine derivantur. |
27 | (Vers. 22.) LAMETH. Mutuatur peccator et non solvet; iustus autem miseretur et commodat. Mutuatur peccator, quando verbum Dei audit, et non illud suis operibus repraesentat. Hoc est enim non solvere, iussa minime Divinitatis implere. Mutuatur etiam quando Dei beneficia diversa suscipit, et nullam gratiarum restituit actionem; sed contra protervus, et tanquam nihil acceperit, semper ingratus est. Iusti vero causa diversa est; nam quamvis hic pauca suscipiat, pia devotione plura restituit: largienti in omnibus gratias agens, paupertatem sibi datam divitias putat, dolores quoque ipsos et calamitates amplectitur, qui spe futuri praemii contra ipsas quoque mortes patientia interveniente confligit. Et intende quod dicit, miseretur et commodat, hoc ad eleemosynas pertinet largiendas, ubi prius misericordia praecedit, et post humanitas benigna subsequitur. Et considera quoniam per figuram diaphoresis, per quam fit differentia personarum, inter iustum et impium contrariam sibi distantiam facit. |
28 | (Vers. 23.) Quoniam benedicentes eum possidebunt terram; maledicentes autem illum disperient. Sicut superius per figuram diaphoresim, peccatorum et iustorum voluntatem divisit, ita et nunc per eamdem figuram, eorum retributiones et praemia segregavit: ne confusum relinqueret quod nulla sibi vicinitate congrueret. Nam qui benedicunt Dominum, id est qui in omnibus gratias referunt, et eius mandata custodiunt, terram illam viventium accipient possidendam, de qua et alius psalmus dicit: Portio mea in terra viventium [Psal. CXLI, 6]. Maledicentes autem et blasphemi, vel Dei legibus inobedientes, ab illa patria submoventur; non quia ipsi non erunt, quos poenalis flamma torquebit, sed quoniam a iustorum promissa beatitudine disperibunt. |
29 | (Vers. 24.) MEM. A Domino gressus hominis dirigentur, et viam eius cupiet nimis. Intelligamus propositam causam. Hominum gressus per se tortuosi semper et pravi sunt, quippe qui in iniquitatibus concepti, et in delictis progeniti sumus; sed tunc a Patre luminum dirigimur, quando fidei regulam in qua gradiamur accipimus. Dirigimur plane, cum sine erroribus ambulamus. Sed quo nos ducit ista directio? Videlicet ut ad perfectam fidem et aeterna praemia veniamus. Verum iste Christianus qui iam corde directus fuerat, viam Domini cupiet nimis, id est ipsum Dominum Salvatorem supra omnia plus amabit, qui vere nostra est via, veritas et vita [Ioan. XIV, 6]. |
30 | (Vers. 25.) Cum ceciderit iustus non conturbabitur, quia Dominus firmat manum eius. Cum ceciderit, non in peccatum intelligas, quia iustum dixit, sed in manibus peccatorum, in casu aspero, qui frequenter sanctis (diabolo insidiante) contingit. Sed ut tibi satisfacere videaris, considera quia cum in eodem versu dicat, ceciderit, quod ad pedes respicit, subiungit firmandam manum cadentis, cuius magis debuit confortare vestigium, ut post lapsum surgere valuisset. Unde evidenter apparet cadere istud, esse in impiorum incidere ditionem. Manum quippe huius, id est consilium operationemque confirmat; nec turbari potest captus, qui adversa saeculi huius subire decrevit intrepidus. |
31 | (Vers. 26.) NUN. Iuvenior fui et senui, et non vidi iustum derelictum, nec semen eius egens pane. Perventum est ad tertiam sectionem: ubi si unum hominem loqui putes, breve et angustum tempus ostenditur, nec Dei laudibus omnino sufficiens; sed magis introductae vox credatur Ecclesiae, quae ab initio saeculi usque ad finem, veram nobis probat esse sententiam. Iuvenior fuit, quando initia legis in ipso protoplasto primaeva suscepit. Senuit, id est ad honorabiliorem venit aetatem, quando novissimis temporibus suscipere meruit Dominum Redemptorem. Nam et evangelista Ioannes in Epistola sua sic ait: Filioli, novissima hora est [I Ioan. II, 18]. Sed per haec tempora quae totius mundi ambitus excurrit, iustum se non dicit vidisse derelictum. Ita fit ut longum tempus per Ecclesiae verba designatum esse videatur. Quid igitur dicimus de illis iustis qui in latronum manibus inciderunt, de ipso quoque iusto iustorum qui clamavit in cruce: Deus meus, Deus meus, quare me dereliquisti [Matth. XXVII, 46]? Sed ut omnem nodum contrarietatis evadamus, iustus derelictus non est, sed spiritualibus bonis, non temporalibus, ut putatur, auxiliis: quibus tunc praemia revera collata sunt, quando tormenta saeculi superare potuerunt, ipso testante: Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum est regnum coelorum [Matth. V, 10]. Simili modo dicit non se vidisse semen iusti egens pane. Quod si ad litteram accipias, nec hoc poterit constare quod dicitur: legimus enim famis causa Abraham, Isaac, et Iacob mutasse provincias; unde dubium non est eguisse pane, quos propter penuriam loci constat exteras expetiisse regiones. Sed redeamus ad interiorem hominem, et vera nobis sententia salutariter apparebit. Semen uniuscuiusque hominis operam esse diximus, quam seminat et metit, sive bonam, sive malam. Ergo opera iusti pane non indiget, hoc est verbo Dei quo satiatur, quo reficitur, quo intus revera vivit et pascitur. Sic fiet ut concordantia reddantur, quae sibi videbantur esse contraria. |
32 | (Vers. 27.) Tota die miseretur et commodat, et semen eius in benedictione erit. Tota die dicit, toto tempore vitae suae. Dies enim singulari numero frequenter apponitur, ut totius vitae tempora declarentur: quale est illud primi psalmi, et in lege eius meditabitur die ac nocte [Psal. I, 2]. Ita fit ut, cum pauca dicimus, plurima sentiamus. Miseretur et commodat: sive eleemosynas dicit, ubi ante misericordia tangit animum, et sic aperit manum. Ipsa est enim perfecta eleemosyna, quae prius a se inchoat, et sic ad alterius iuvamina venire festinat. Sive magis illum commodare dicamus spiritualia bona, quae affluenter Dei possidet pauper. Commodat plane iustus, unde omnino dives est, de doctrina, de pietate, de iustitia, de patientia, caeterisque bonis, quibus perfruitur mens illa sanctissima. Sed ne crederes iustum interdum velle mutuari, posuit tota die. O divitiae inaestimabiles, quae in tota vita copiam suam affluentissime largiuntur! Merito non deficit dare, qui a Christo semper consuevit accipere. Sequitur, et semen eius in benedictione erit. Similis est et iste locus superioribus. Nam si semen velis filios intelligere, multi sancti filios genuerunt luxuriosos et impios. Sed semen dicit operam, quae ab homine dono superno velut frumentale semen aspergitur. Haec recipitur in benedictione, quia seminata est in bona voluntate. Nam semen opera nostra esse intellexit Apostolus cum dicit: Qui seminat in carne, de carne metet corruptionem; et qui seminat in spiritu, de spiritu metet vitam aeternam [Gal. VI, 8]. |
33 | (Vers. 28.) SAMECH. Declina a malo et fac bonum, et inhabita in saeculum saeculi. Duobus modis vitam nostram pia mater instituit. Primus est, ut mala declinemus, quia peccatori bonarum rerum repente esse non potest appetitus. Secundus ut bona faciamus propter quod a vituperabili actione cessavimus. Declinemus ergo mala, quae nostra sunt, et faciamus bona, quae Christi sunt, quia Dominus in iudicio iustos suos non vocat ad praemium, quoniam pauperibus nihil tulerunt: sed ideo coronat, quia nudos vestierunt, visitaverunt infirmos, et esurientes sitientesque pascere delegerunt. Vides ergo quia non sufficit Christiano a malis abstinere, nisi etiam bonum nitatur quadam operatione perficere. Verum haec praecepta quid sequitur? Et inhabita in saeculum saeculi; ut tali promissione confisus, futura praemia spe certissima iam possidere videatur. Saeculum vero saeculi significat aeternum regnum, quod nulla successione mutabitur. |
34 | (Vers. 29.) Quoniam Dominus amat iudicium, et non derelinquet sanctos suos: in aeternum conservabuntur. Audiens hoc verbum, ama et tu iudicium, fac iustitiam, ut, iuvante Domino, recta te voluntate contineas, ut bonis tuis ipse congaudeas. Ille enim auctor iustitiae non potest illos derelinquere qui eius eligunt praecepta complere. Et intende promissionem: quia non dicit iustos in temporalibus rebus nequaquam deserendos, sed eos in aeternum conservandos esse pronuntiat. Hic enim visualiter conservari nequeunt, qui tribulationibus suppliciisque lacerantur. Audiant cupidi vitae huius, qui sibi longaevos annos postulare noscuntur, non in hoc saeculo, sed in aeternum conservandi sunt qui Domino placere contendunt. |
35 | (Vers. 30.) Iniusti autem punientur, et semen impiorum peribit. Frequenter sensus iste repetitur, ut amplius quae sunt ventura credantur. Divina siquidem miseratio, dum nos mavult gehennae poenas evadere, dignatur saepius admonere. Et sicut superius iustorum semen, id est opera in benedictione dixit esse mansura, ita hic impiorum actus perire confirmat. Peribunt sane, quando et ipsum delictum, et locus noscitur interire peccantium. Nam perire opera infidelium, non tam nostris verbis quam Salomone dicente probabimus; dicturi sunt enim in iudicio: Quid nobis profuit superbia, aut quid divitiarum iactantia contulit nobis? Transierunt omnia illa tanquam umbra [Sap. V, 8, 9]. Vides perire quidquid hominem perdit, et sola consistere quae in regno Domini faciunt permanere. |
36 | (Vers. 31.) Iusti haereditate possidebunt terram, et inhabitabunt in saeculum saeculi super eam. Sicut assidue increpat ut corrigat, ita frequenter munera pollicetur ut erigat. Utraque enim, sicut diximus, efficacissima sunt instrumenta doctrinae, ut malos vindicta, bonos promissa praemia subsequantur. Terra ergo ista appellata est, eo quod commeantium pedibus atteratur. Ad cuius similitudinem et illa futura terra vocitatur, non quia teratur quae iugiter manebit illaesa, sed vocabulum non perdit, quoniam ipsa permanebit qualitatibus immutatis, sicut et coelum et corpora nostra credimus innovanda, quae licet nova erunt, iisdem tamen nominibus appellabuntur. Adiectum est, et inhabitabunt in saeculum saeculi super eam: ne istam crederes quae aliquando deserenda est. Nec vacat quia non dixit, in ea, sed super eam. Secretum enim videtur, ut putamus, ipsius habitationis exponere, et ideo dictum est, super eam, quia spirituali corpori non erit necesse terram gravi calcare vestigio, sicut Apostolus dicit: Deinde nos qui vivimus, qui reliqui sumus, simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Christo in aera, et sic semper cum Domino erimus [I Thess. IV, 14]. |
37 | (Vers. 32.) PHE. Os iusti meditabitur sapientiam, et lingua eius loquetur iudicium. Narratio haec per figuram characterismon, quae Latine informatio vel descriptio dicitur, tempus beatae resurrectionis ostendit. Non enim dicit, meditatur, sed meditabitur de futuro. Os hic cogitationem debemus accipere, quia de lingua sequitur quid loquatur. Meditabitur ergo sapientiam, non Scripturarum lectione, sed cordis purissima visione. Ibi enim non litteris sapientia colligitur, sed coelesti largitate inelaborata praestatur. Et lingua eius loquetur iudicium, quia sermo ibi nequaquam a cogitatione dissentiet: sed sicut cor meditabitur sapientiam, ita lingua loquetur per cuncta iustitiam. Hic est ille coelestis et beatorum modus, ut merito in consortium angelorum recipiantur qui se nullo errore confundunt. Loquitur ergo lingua iusti iudicium, cum veri luminis fuerit manifestatione completus. Iudicium enim dictum est, quasi iuris dicium, quod in eo ius dicatur. Non enim sancti semper iudicabunt, dum constet unum Domini esse iudicium. Sed in aeternum iuste locuturi sunt, quos revera divina virtus amplectitur. |
38 | (Vers. 33.) Lex Dei eius in corde ipsius, et non supplantabuntur gressus eius. Vides quemadmodum nobis perfectio futurae beatitudinis indicatur; ut nihil aliud homo in corde recipiat nisi voluntatem Dei, qua beatus efficitur, per quam ad tantum culmen ascendit, cui gratias indesinenter acturus est. Dei eius significat qui eum de mundi istius clade liberavit. Hoc enim pronomen eius gratiam indicat Domini Salvatoris. Nam cum sit omnium Deus, ipsius proprie dicitur quem liberare dignatur. Cum dicit, in corde ipsius, sensum beati universum tali bono significat esse completum. Huius itaque gressus supplantare nemo praevalebit, quando iam et originale peccatum desinet, et diabolus decipiendi licentiam non habebit. Supplantare enim dicimus plantis foveas praetendere, ne possit incedens firmum reperire vestigium. Hoc ibi nullatenus constat esse faciendum, ubi secura et aeterna sunt omnia; sicut in quinquagesimo quinto psalmo dicturus est: Quoniam eripuisti animam meam de morte, oculos meos a lacrymis, pedes meos a lapsu [Psal. LV, 13] |
39 | (Vers. 34.) SADE. Considerat peccator iustum, et quaerit perdere eum. Adhuc ista dicuntur de futuro iudicio. Considerare est enim aliquid alta deliberatione conspicere, et usque ad rerum viscera pervenire. Nam in die resurrectionis peccator perpendet iustum, et dicet in corde suo: Nonne iste est qui egebat, quem in contemptu habuimus et derisu; et modo cernimus supra nos electum, et in summa gloria constitutum? Hoc est peccatorem iustum considerare. Quaerit autem perdere eum, a consuetudine dicitur delinquentium, quoniam et in illo saeculo festinant iustum perdere, ubi iam cognoscuntur nocendi licentiam non habere. |
40 | (Vers. 35.) Dominus autem non derelinquet eum in manibus eius, nec damnabit eum cum iudicabitur illi. Considera quemadmodum ordinem istum futuro saeculo deputavit, ut dicat in potestate inimici iustum ulterius non esse tradendum; quod in isto saeculo frequenter evenit, ut martyres relinqueret persecutorum manibus carnaliter occidendos. Tunc enim famulos suos iam non derelinquet arbitriis impiorum, sed in aeterna pace positos possidebit ab omni periculo liberatos. Nec damnabit eum, cum iudicabitur illi. Non damnat iustum, cum iudicat impium; sed discretione meritorum iustum beatitudo suscipiet, illum debita poena torquebit. |
41 | (Vers. 36.) COPH. Exspecta Dominum, et custodi vias eius; et exaltabit te, ut inhabites terram; cum perierint peccatores videbis. Superioribus rebus diligenter expositis, quae ad aeternam poterant beatitudinem pertinere, redit ad iustum, consolans eum, et dicens: Tu qui iam credidisti ad quae bona evehi possis, confidenter exspecta Dominum, id est patienter age: et qualis sit ipsa patientia non tacetur. Non enim otioso dicitur exspecta, sed laboranti, qui vias Domini, hoc est sacratissima praecepta custodit. Apte quoque sua reddidit suis. Terram illam nisi exaltatus non potest possidere: quia sic magna, sic sancta, sic coelesti; est, quam nemo praevalet, nisi bene meritus, adipi sci. Sequitur, cum perierint peccatores videbis. Duplici ratione iustorum gaudia cumulantur. Primum cum senserint in quantis sint iucunditatibus collocandi; deinde cum viderint poenas peccatorum, exsultabunt amplius ab aeterno se supplicio liberatos. Tunc enim gratior fit qualitas muneris attributi, quando conspecta fuerit poenalis adversitas. Ergo hoc dicit, videbis, hoc est quod nunc credis, tunc absolute cognosces, et laetaberis, illis digne pereuntibus, te in summa beatitudine per gratiam Domini collocatum. |
42 | (Vers. 37.) Vidi impium superexaltatum, et elevatum super cedros Libani. Hic contra gravissimum morbum medicina plenissima praestatur. Dicunt enim quidam: Si Deo talia displicerent, peccatoribus tanta felicitas minime proveniret. Ideoque per energiam, quae actum rei incorporeae imaginatione repraesentat, vidisse se dicit impium crevisse non ad honorem, sed potius ad ruinam. Elevantur enim hic tales supra iustos, quia illi sunt humiles, isti superbi; sed isti in iudicio cadent, illi feliciter erigentur. Et quia dixerat, superexaltatum, ne putares eum tantum supra humiles evectum, addidit, et elevatum super cedros Libani, ut ipsis quoque proceris cacuminibus celsior appareret. Cuius profectus ideo tantum extollitur, ut eius irremediabilis ruina monstretur. Hoc etiam de diabolo intelligi fas est, de quo Ioel propheta testatur dicens: Et eum qui ab Aquilone est, effugabo a vobis, et eiiciam in terra sitienti et deserta; et exterminabo faciem eius in mare illud primum, et posteriora eius in mare novissimum [Ioel. II, 20]. Gratias agimus, Domine, dispositionibus tuis. Nam quid iste liber faceret, qui mundum religatus affligit? |
43 | (Vers. 38.) RES. Et transivi, et ecce non erat; et quaesivi eum, et non est inventus locus eius. Mundus iste duobus modis transitur, sive cum deseritur meliori conversatione, sive cum a mortuis in fine relinquitur. Ergo qui transierit ad Deum sanctissima conversatione, potentem iam non videt peccatorem, quando infirma videt omnia de quibus gloriatur humanitas. Quaesivi enim dicit, hoc est in memoriam reduxi: quia tunc iusti recordantur maxime peccatorum, quando miseratione Domini in melius immutantur: dolentes quia miseri ab eis malis actibus segregantur. Locus enim peccatorum mundus iste dignoscitur, in quo et scelera perficiunt, et fugitiva felicitate cumulantur. Sed utique locus iste cum eorum prosperitate dissolvitur, quando totius orbis corruptibilis gloria terminatur. |
44 | (Vers. 39.) SIN. Custodi veritatem et vide aequitatem, quoniam sunt reliquiae homini pacifico. Dum nos praecipit custodire veritatem, admonet ne in mundanis rebus curam habere debeamus. Custodire enim solet, nonnisi qui semper assiduus est, qui hoc cogitat, hoc loquitur, hoc retractat, nulloque momento ab ea sollicitudine segregatur. Sed quae est ista veritas? utique Deus, qui dixit, Ego sum veritas [Ioan. XIV, 6]. Ergo si Deum custodias, ille te sine dubitatione custodit. Dicit etiam, et vide aequitatem, Dei videlicet. Nam quae sit aequitas consequenter exponit; ait enim, quoniam sunt reliquiae homini pacifico. Intendamus quemadmodum hunc sermonem intelligere debeamus: reliquiae sunt homini pacifico, quando spes eius Domini remuneratione peragitur. Reliquum est enim, ut post hanc vitam aeternae beatitudinis praemia consequatur. Sunt ergo reliquiae pacificorum, quando spem certissimam tunc habere incipiunt, cum ad percipienda Domini dona perveniunt. Pacificus autem dicitur, qui in hoc mundo inter discordantes pacem facit, studioque mansuetudinis nec ipse indecoris certaminibus implicatur. Et nota quia in beatorum loco ponitur, cui haec virtus Domini pietate praestatur. |
45 | (Vers. 40.) Iniusti autem disperibunt simul: reliquiae impiorum peribunt. Sententiae dantur aptae disparibus. Nam sicut iusti post hanc vitam spe maxima gratulantur, ita iniusti finita luce dispereunt. Sive (ut quidam volunt) reliquiae significant memoriam bonorum, quam iustus vir in hoc mundo post obitum derelinquit, dum de actuum suorum probitate laudatur. Quod utique martyribus contigit, qui pro veritatis testimonio felices animas reddiderunt. Hoc mereri impii nullatenus possunt, qui nullum vestigium dignum memoriae suae derelinquunt: quoniam superveniente interitu eorum falsa laus et fragilis vita dissolvitur. |
46 | (Vers. 41.) TAU. Salus autem iustorum a Domino, et protector eorum est in tempore tribulationis. Sancta Ecclesia redit ad solitas consolationes, ne putaretur austera, si et bonae promissionis gaudia non haberet. Pollicitatio firma, custodia fortis, iustorum salutem a Domino, non ab alia potestate venire commemorat. Quo loco alterius psalmi sensus dicendus est: Si ambulem in medio umbrae mortis, non timebo mala, quoniam tu mecum es. Sequitur, et protector eorum est in tempore tribulationis [Psal. XXII, 4]. Tempus quidem tribulationis duplex est, sed longe dissimile. Nam et hic tribulationes temporales sunt, quas tamen Dominus a fidelibus suis ex toto non amovet; quae mordent potius quam devorant, compungunt quam percutiunt, affligunt quam imminuunt. Illa vero tribulatio quae in die iudicii impiis venit, mala, quia aeterna; tristis, quia cruciat; vehemens, quia districta est. In hoc ergo tempore tribulationis protector est Dominus: quia ex ipsa eripit iustos. |
47 | (Vers. 42.) Et adiuvabit eos Dominus, et liberabit eos, et eripiet eos a peccatoribus, et salvos faciet eos, quoniam speraverunt in eum. De fidelibus famulis dicit, quos in hoc mundo efficaciter adiuvat, quando colluctatione contraria fatigantur. Liberat enim, dum fidem ipsorum non sinit prava suasione perverti. Eripiet a peccatoribus, utique a mundi istius contrarietate servat illaesos. Addidit quoque causam liberationis: quoniam speraverunt in eum, non quia non peccaverunt, sed quoniam spem suam in Domini pietate posuerunt. Quod potest etiam et ad illud iudicium trahi, quando sanctis suis aeterna praemia praestare dignabitur. |
|
48 | Conclusio psalmi. |
|
49 | Quam proficua verba Spiritus sancti dignatione prolata sunt! quam mirabili virtute illa tunica Domini Christi superna dispensatione contexta est, non filis, sed versibus; non stamine, sed compunctione; non lana, sed gratia; scilicet quae totum corpus ambiat, et membra ipsius in modum sacrae vestis operiat; quam non valuit dividere militum insana protervia; quam non potest haereticorum tot saeculis, dum semper carpant, scindere multitudo: sed in sua firmitate consistens, illos tantum protegit quos Domino placere cognoscit! Rogemus ergo inseparabilem Trinitatem, ut haec vestis et nos protegat, atque intra suos sinus gratuita dignatione concludat. Quo loco Sedulii verba mutuanda sunt: Grandia posco quidem, sed tu dare grandia nosti. |