Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, in Psalmum XXXIII
|
1 | Psalmus David cum mutavit vultum suum coram Abimelech, et dimisit eum, et abiit. |
|
2 | Cum historia tituli istius Regum lectione pandatur [I Reg. XXI, 13], superfluum est copiam fontis illius in hac brevitate derivare: ne nobis totam areolam paginae, unius loci effusa relatio complere ac tegere videatur; sed rem cum nominibus suis breviter intimamus. Cum Saul persequeretur David, con fugit ad Achis regem, ibique dum esset invidia faciente suspectus, industriose mutavit vultum, ita ut salivis ora compleret, quatenus energumenus aestimatus, miseratione faciente dimitteretur illaesus; quae tamen, sicut et alia, per illum virum magni sacramenti qualitate peracta sunt. Significabat enim salivas, hoc est Scripturas divinas, in barba, id est in fortitudine magna decurrere. Sed propter significantias rerum pro Achis, ad quem fugerat David, mutatum nomen est Abimelech; quod indicat patris mei regnum. Hoc ad Dominum Christum bene pertinere manifestum est, per quem gloriosus Pater servitium mundi sanctissima devotione suscepit. Sed cum dicit, dimisit eum, regem significat Abimelech. Et abiit, hoc est ad alias partes se contulit: quia ibi coeperat, ut diximus, esse suspectus. Praesens autem psalmus tertius est eorum in quibus per actus David significantur Domini Christi futura mysteria, quamvis alphabetorum secundus esse noscatur. |
|
3 | Divisio psalmi. |
|
4 | Per totum psalmum verba prophetae sunt, alphabeti Hebraei litteras, excepta sexta, in capitibus versuum per ordinem ponentis. In prima parte benedicere se Dominum compromittit, admonens mansuetos ut secum in eius laudibus perseverent. Praedicti autem alphabeti haec pars quatuor litteras comprehendit. Secunda ad conversionem fidelium, quae sint bene meritorum praemia non tacentur, quae continet litteras sex. Tertia quasi filios admonet a quibus se delictis debeant abstinere; haec habet litteras quatuor. Quarta iustos dicit de omnibus tribulationibus eruendos, et impios debitas poenas esse passuros, ne in periculis suis aliqua dubietate mollescerent; hic etiam residuae septem litterae praenotantur. Et memento, sicut in vigesimo quarto psalmo iam dictum est, hunc alphabetum imperfectum illos indicare qui laudes Domini nequeunt plenissima operum integritate cantare. |
|
5 | Expositio psalmi. |
|
6 | (Vers. 1.) ALEPH. Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus eius in ore meo. Tempus hominibus novimus esse diversum, modo tribulationibus asperum, modo gaudio blandum. Ergo in omni tempore benedicendum Dominum propheta denuntiat, quando et adversa patimur, et collata felicitate gaudemus; sicut iusti fecerunt, atque faciunt Domini amore flagrantes. Sed quamvis debitum atque proficuum sit ut creatura suum semper laudet auctorem, tamen propter humanitatis diversos actus, pene impossibile nobis videtur psalmodiae laudes Domino iugiter personare; sed in ore hominis iusti semper laus est Dei, quando talia vel cogitat vel loquitur, ut nulla redargutione culpetur. Quidquid enim ex patientia, ex charitate, et simplicitate, caeterisque virtutibus, vel loquimur, vel mente gestamus, iure divinis laudibus applicatur. Ipsius enim praeconium est qui donat, ore ac corde honesta meditari. Laus enim a lauro dicta est, quae solebat coronare victores. Haec mysticae salivae sunt, quas tituli similitudo praedixit: haec verba quae Scripturarum divinarum virtutem videbantur exprimere. |
7 | (Vers. 2.) BETH. in Domino laudabitur anima mea: audiant mansueti et laetentur. Pulcherrime uno commate dilectio famulantis expressa est; non enim vel in se vel in divitiis, sed in Domino suam animam dicit esse laudandam. Tunc enim gloriatur fidelis servus, quando laudabilem Dominum habere cognoscitur; scit enim ad se referri bonum, cum Dominus eius fuerit multorum ore praedicatus. Nam si quis hodie Domino detrahat, devotus famulus quo furore succenditur, qua stomachatione cruciatur? Datum est enim fidelibus servis ut aut de fama dominorum adversa saeviant, aut de prospera opinione congaudeant. Sequitur, audiant mansueti et laetentur. Non dixit, lege docti, non ieiunantes, non psallentes, sed mansueti laetentur, qui charitate praecipua habere rerum omnium temperantiam consueverunt. |
8 | (Vers. 3.) GIMEL. Magnificate Dominum mecum, et exaltemus nomen eius in invicem. Utilitas ista carnalis singulariter perfrui desiderat, quod delectatione avida concupiscit. Spiritualis autem gratia non vult sola facere quod multis proficit ad salutem, ne inter officia sanctitatis detestabilis invidia misceatur, quod nunc versus iste explanat. Vocat enim fratres, hortatur populos obedientes, ut nomen Domini gloriosa societate magnificent. Sequitur, et exaltemus nomen eius in invicem. Suavis commonitio, iustissima regula, ut ab omnibus in unum fiat, quod sanctae unitati constat offerri. In invicem vero significat compositos choros, quando et psalmodiam Domini alterna sibi successione respondent. Quae figura dicitur energia, id est imaginatio, quae actum rei incorporeis oculis subministrat. |
9 | (Vers. 4.) DALETH. Inquisivi Dominum, et exaudivit me, et ex omnibus tribulationibus meis eripuit me. Ut invitatus populus ad psalmodiam Domini festinaret, nunc dicit quae sibi exinde bona provenerint. Inquisivit Dominum, non spatio longo terrarum, non per locorum latitudines forte distentas, sed in corde, ubi si maiestatem ipsius cogitamus, ibi eam praesentem modis omnibus invenimus. Et intende quid dicat: Inquisivi Dominum, et exaudivit me: quoniam intellectus eius universa complectitur, nec corporalibus sensibus, sed spiritualibus virtutibus operatur. Sequitur quantum Deum quaesisse profuit, quando eum ex omnibus liberavit angustiis. Quis enim sufficeret particulatim tanta petere, quanta iste simul meruit impetrare? Dicendo enim, ex omnibus, nihil relictum est, quod remansisse suspiceris adversum. |
10 | (Vers. 5.) HE. Accedite ad eum, et illuminamini, et vultus vestri non erubescent. Prius laudes praemisit, choros ordinavit; nunc in secunda parte et ad ipsam communicationem populos hortatur accedere, ut Ecclesiae futurae ritum monitor spiritualis infunderet. Accedite non dicitur ebriosis, non adulteris, non superbis, sed sobriis, castis atque humilibus Christianis, qui illuminari de sacra perceptione mereantur, sicut Apostolus de ipsa communicatione testatur: Quicunque manducaverit panem, aut biberit calicem Domini indigne, iudicium sibi manducat et bibit, non diiudicans corpus Domini. Probet autem seipsum homo, et sic de pane illo edat, et de calice bibat [I Cor. XI, 27]. Studendum est ergo, ut qui ad eum accedit, ita se humili satisfactione moderetur, ut illuminari potius quam caecari posse videatur. Vultus autem, sicut saepe diximus, significat praesentiam, quae potest mutato colore confusionem pati, si ei coelestia munera subducantur. Fideles ergo non erubescunt, quoniam impetrant. Erubescere enim decepti est, qui ad sua desideria non valet pervenire. Quidam hoc sic aestimant sentiendum, facientes exinde non minimam quaestionem. Nam cum Apostolus dicat: Qui solus habet immortalitatem, et lucem habitat inaccessibilem [I Tim. VI, 16], hic quomodo ponit: Accedite ad eum, et illuminamini? Sed hoc compendio ipsius veritatis absolvitur. Inaccessibilis eius lux dicitur, quando substantiae ipsius singularis et omnipotens natura declaratur. Caeterum cum se gratia sanctae Divinitatis infundit, et ad eum acceditur, et illuminatio beata praestatur: unde dictum est et alibi: Qui illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum [Ioan. I, 9]. |
11 | (Vers. 6.) ZAIN. Iste pauper clamavit, et Dominus exaudivit eum, et ex omnibus tribulationibus eius liberavit eum. Dicendo iste, spiritualem pauperem designat, qui non tantum mundanis opibus, sed vitiorum ubertate vacuatur. Iste pauper est, qui accedens ad Deum illuminatur, iste cuius vultus non erubescit, qui quando clamat ad Dominum, salubriter et competenter auditur; et tunc provenit, ut liberetur non ab una tribulatione, sed ex omnibus mundanis angustiis. Quod accidere solet iustis, quando in sancta conversatione animas reddunt, et de saeculi istius clade confusa ad securitatem perpetuam transferuntur. Perpende etiam quod hic Hebraei alphabeti sit littera transilita; pro sexta enim septima posita est; quod ad illud, ut puto, referendum est, quod supra memoravi, hunc psalmum significare quidem sanctos viros, qui tamen non totis operibus probantur esse perfecti. Ego enim non inveni Patrum definitam de hac parte sententiam. |
12 | (Vers. 7.) HETH. Immittet angelum Dominus in circuitu timentium eum, et eripiet eos. Ne crederetur Dominus fideles suos posse negligere, praesenti eos oraculo consolatur. Et inspice medicinale verbum quod dicit, Immittet; nam propter insolentiam humanae fragilitatis non palam facit, sed occultis immissionibus operatur; ut te nesciente, pro salute tua, quod expedire possit, accipias. Angelus autem minister est voluntatis divinae. Quapropter si vis te angelum fieri, fac quod praecipit, ut liberes periclitantem, subvenias anxio, eripias innocentem, et caetera quae divina iubet auctoritas. Tunc enim spiritu angeli sumus, quando ministri supernae voluntatis efficimur. |
13 | (Vers. 8.) TETH. Gustate et videte quoniam suavis est Dominus: beatus vir qui sperat in eo. Redit ad Domini sanctissimam communicationem; nec desinit saepius dicere, unde novit mortalibus perpetuae vitae gaudia provenire. Gustate non pertinet ad palatum, sed animae suavissimum sensum, qui divina contemplatione saginatur. Nam ut ipsum gustum intelligeres, sequitur, videte, quod utique non ad os pertinet, sed ad inspectivam sine dubio qualitatem; ut cum tale corpus accipimus, vitae nobis concedi gratiam confidamus. Et ut ipsam communicationem non ad corpus commune traheres, Dominum dicit esse suavem, qui in ea salutem hominibus pro sua pietate concedit. Vita enim nostra, quae revera Deus est, qui carnem sumptam ex Virgine Maria sibi univit, eamque propriam fecit, vivificatricem eam esse professus est; sicut ait in Evangelio: Amen, amen, dico vobis, nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis sanguinem eius, non habebitis in vobis vitam aeternam [Ioan. VI, 54]. Quae licet ex humana natura sumpta sit, non tamen eam ut unius hominis ex nobis aestimare debemus peccati alicuius contagione pollutam; sed adorabilem, salutiferam, vivificatricem, quae peccata dimittit propter Verbum cui adunata est, sicut in Evangelio ipse Dominus dicit: Ut sciatis quia potestatem habet Filius hominis super terram dimittendi peccata [Matth. IX, 6], et ad perpetuae vitae regna perducit. Subiungit itaque absolutam firmamque sententiam, beatum esse virum qui sperare non desistit in Domino. Praecipua res quae tam frequenter iteratur, ut nunquam illud desinamus expetere, quod tanta cognoscitur assiduitate praedicari. |
14 | Vers. 9. IOD. Timete Dominum, omnes sancti eius, quoniam nihil deest timentibus eum. Timorem Domini omnibus sanctis imperat, ne quis, quamvis bene meritus, a saluberrima intentione discedat. Sed quid utilitatis timor eius habeat consequenter ostendit dicens: Quoniam nihil deest timentibus eum. O brevis sententia, o immensa promissio! Possunt aliquid egere. quibus divitiae, quibus salus corporis, quibus regna tribuuntur: solus ipse nihil indiget qui timore Domini ditatus est. |
15 | Vers 10. CAPH. Divites eguerunt et esurierunt; inquirentes autem Dominum non deficient omni bono. In uno versu terrarum divites et pauperes Christi magnifica contrarietate distinxit. Ait enim: Divites eguerunt et esurierunt. Quando egent divites? quando fidem non habent rectam. Quando esuriunt? quando minime Domini corpore satiantur. Tales ergo divites egent, et saturati ventre, spiritu semper esuriunt. Quid enim habeant qui Deum non habent? Subsequitur, inquirentes autem Dominum non deficient omni bono, quia nullo bono deficiunt qui spiritali desiderio perfruuntur. Nam cum diligimus Dominum, in ipso omnia reperimus. Unus est qui quaeritur, sed in quo omnia continentur. O lucrum mirabile, o compendium singulare! Cur nos per diversa fatigemus? Ad ipsum ergo unanimiter festinemus, post quem cuncta bona ultra non quaerimus, sed tenemus, sicut Apostolus dicit: Scimus quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum [Rom. VIII, 28]. Hoc argumentum dicitur ex contrario. Contrarium est enim egere divites, et pauperes nullo bono deficere. Argumentum est argutae mentis indicium [ed., iudicium], quod per indagationes probabiles rei dubiae perficit fidem. |
16 | (Vers. 11.) LAMED. Venite, filii; audite me, timorem Domini docebo vos. Peractis solemnibus quae ad sacramenta Ecclesiae pertinebant, nunc venit ad tertiam partem, ubi illos alloquitur qui prima fidei rudimenta percipiunt. Dicendo enim, Venite, significat eos intra Ecclesiam non fuisse; quod etiam confitentibus nunc dicitur, quando ad fidem veniunt Christianam. Vox paterna sonat, vox pietatis admonet, ut ultro dicentem audiamus, quem tacentem exquirere deberemus. Sed quam suavis, quam utilis timor est, ad quem filius invitatur. Cum dicit, docebo vos, admonet ne pavescamus, quod audivimus timorem. Non est enim timor iste qui formidetur, sed qui diligatur. Timor humanus amaritudinem habet, iste dulcedinem; ille ad servitium cogit, iste ad libertatem trahit; postremo ille claustra metuit, hic coelorum regna patefacit. Merito ergo timorem istum sic utilem professus est, ut avida mente discatur. |
17 | (Vers. 12.) MEM. Quis est homo qui vult vitam, et cupit videre dies bonos? Talis interrogatio proposita est quam omnium sequatur assensus. Quis est enim qui possit dicere, aut vitam nolo, aut dies bonos videre non cupio? Sed utinam sic vitam perpetuam quaereremus, sicut in ista temporali corda defigimus. Bonos autem dies, non istos dicit in quibus caducis delectationibus occupamur, sed illos qui vere boni sunt, et in summa sanctitate versantur. |
18 | Vers. 13. NUN. Cohibe linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum. Hoc est velle videre dies bonos, si lingua nostra aliquid non loquatur incompetens. Malum est enim omne prohibitum; et quidquid veritati repugnat, tali appellatione discernitur. Intende vero subtilius, quia prius cohiberi dicit linguam, quam, cum loqui volumus, anterius commovemus. Addidit, labia ne loquantur dolum, quae linguae motum protinus consequuntur, et quasi quadam harmonia sociata amborum modulamine humanus sermo peragitur. Dolus est autem, quando fallimus audientem, ut quod creditur ad auxilium, inferre videatur incommodum. Quod merito prohibetur, quia purae conscientiae constat semper adversum. |
19 | (Vers. 14.) SAMECH. Diverte a malo et fac bonum, inquire pacem et sequere eam. Ad videndos dies bonos non sufficit tantum a malis actibus abstinere, nisi nos pietas compellat et bona peragere. Nam primus virtutis gradus est aliena non quaerere, sed iterum superior egentibus propria non negare. In illo culpam refugimus, in isto palmam pietatis acquirimus. Nam pupillo non nocuisse, aut pauperem non exspoliasse, abstinentia est, quae ad praemium sola non sufficit. In illa quippe iudicatione soli audient: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab initio mundi [Matth. XXV, 34], qui gratiam Domini, ipso inspirante, diversa largitione mercati sunt. Vides ergo necessario additum, Et fac bonum; ipsum est siquidem quod nos liberat atque commendat. Sciens autem propheta in hoc agone saeculi cum corpore pacem fidelissimos non habere, et cum suis vitiis hic illis continuum esse certamen, pulcherrime dixit, inquire pacem; ut quamvis eam hic non habeant, tamen semper ab eis studiosissime perquiratur. Et non promisit quod hic possit quoquomodo comprehendi, sed imperat sequere eam, quasi praecedentem. Nam quare sequenda est, nisi quia hinc fugit? In futuro autem speranda est, quoniam ibi perpetua stabilitate consistit. Quaeramus ergo seduli, sequamur intenti: quia illic eam invenire non possumus, nisi hic diligentius inquiramus. Quae tunc comprehendi dabitur, quando ipsum conspicimus pacis auctorem. |
20 | (Vers. 15.) AIN. Oculi Domini super iustos, et aures eius in preces eorum. Venit ad quartam partem, ubi usque ad finem duplici populum praedicatione confirmat: modo iustorum praemium narrans, modo impiorum peccata castigans, ut ab utraque parte commonitus servire discat Domino populus acquisitus. Quod schema dicitur paradigma, efficacissimum plane figurae genus, quando duplici utilitate praecipitur quod sequamur. Cum enim dicit, Oculi. Domini super iustos. continuam gratiam Divinitatis ostendit, ut aspectus immobilis super eos esse videatur. Subiungit quoque exauditionis velocissimam celeritatem, quando aures Domini paratas in eorum preces esse commemorat. Quae enim illis ad obtinendum fiat mora, cum in ipsis qui exaudire possit inhabitat? Sed licet frequenter exaudiat peccatores, iustis tamen multo amplius promittitur, quando in preces eorum paratas aures habere monstratur. |
21 | (Vers. 16.) PHE. Vultus autem Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum. Exposita iustorum gratia, nunc convertitur ad poenas malorum. Et ne dicerent pessimi, iustos attendit, nos autem non respicit, securi iam facimus qui ab illo conspici non meremur: pronuntiat vultum Domini, id est intellectum esse supra malos, quos sic attendit ut non respiciat, sic non respicit ut tamen eorum facta cognoscat. Timeamus ergo malum facere, quod eius scientiam novimus non latere. Et considera quia et in istis dicitur, super facientes mala, ut falli non possit coniuncta vicinitas. Intellige vero quod utrosque videt, sed eos eventu dispari contuetur: iustos ut audiat, peccatores ut perdat. De terra vero dicit, id est de futura patria, quam soli Deo placiti possidebunt. Memoria eorum peribit, quia non erit iniquorum inter iustos ulla commemoratio. Illos enim in memoria nos habere dicimus, quibus aliqua praestare desideramus. Nam qui de memoria Domini exeunt, ad aeterna supplicia sine dubitatione perveniunt. |
22 | (Vers. 17.) ZADE. Clamaverunt iusti, et Dominus exaudivit eos, et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos. Iterum redit ad iustos, de quibus paulo latius dicit, ut populos enarrata dona reficiant, quos malorum poena terruerat. Discutiamus quid sibi velit ista sententia. Iustos clamasse dicit ad Dominum, et semper profitetur auditos. Quid ergo de martyribus dicimus, quos de suppliciis tyrannorum minime constat esse liberatos? Liberati sunt plane, quando ad coelorum regna perducti, omnibus tribulationibus probantur exuti. Clamor enim iustorum non solum ad temporalem, sed maxime ad aeternam utilitatem semper auditur. |
23 | (Vers. 18.) COPH. Iuxta est Dominus his qui tribulato sunt corde, et humiles spiritu salvabit. Et iste versus pertinet ad bona iustorum. Mos Domini et humana consuetudo diversa est. Nam qui vult altioribus vicinus fieri erigitur; tenditur ut possit fastigia celsa contingere. Dominus enim altissimus attingi non potest, nisi per humilitates videlicet inclinatas; nec ad dulcia eius gaudia nisi per amaras lacrymas pervenitur. Sive, ut alii dixerunt, iuxta, significat non loco, sed auxilio. Inspiciendum est quoque quod dicit, qui tribulato sunt corde. Multi enim tribulantur, sed non ex corde, ut queruli, fatui, qui peccata non deflent, sed mundana eos damna contristant. Illi autem corde tribulantur, qui aliena mala suas faciunt esse miserias, qui mundum lugentes generalitatis cladibus affliguntur. Ipsos namque salvabit, qui se humillimis conversationibus subdiderunt. Et intende quia non dicit verbis humiles, quod habet plerumque nequitia peccatorum, sed spiritu; sicut in Evangelio dicit: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum [Matth. V, 3]. |
24 | (Vers. 19.) RES. Multae tribulationes iustorum, et de his omnibus liberavit eos Dominus. Et hic et alter versus adhuc iustorum bona commemorant. Aptum enim fuit plus de ista parte loqui, ne fragilia corda mortalium iterato saepius timore succumberent. Multae revera tribulationes sunt iustorum, quia eos et diabolus validius insequitur, et homines per invidiam frequenter affligunt. Deinde impius tribulari potest, si quid adversum solus ipse patiatur; iustus vero et propriis passionibus affligitur, et aliis charitate compatitur. Sed cum subiungitur, et de omnibus his liberavit eos Dominus, potentia Creatoris ostenditur: quia liberationem eius tribulationum impedire non potest multitudo. Unde colligitur omnem iustum multis quidem tribulationibus onerari, sed de omnibus indubitanter absolvi. |
25 | (Vers. 20.) Dominus custodit omnia ossa eorum: unum ex his non conteretur. Ossa dixit fidelium firmitatem, id est patientiam, mansuetudinem et caeteras virtutes, quae perire in sanctis nequeunt, quia Domino custode servantur. Ipsa sunt enim quae comminui non possunt, quamvis corporea ossa frangantur. Nam si ad litteram consideres, non minima quaestio videtur oboriri: quomodo latronis illius ossa cui Dominus dixerat: Hodie mecum eris in paradiso [Luc. XXIII, 43], non sunt contrita, quae a militibus leguntur esse confracta; et multorum martyrum corporali conditione reperis esse violata? Sed hoc omne naevum dubietatis excludit, si ossa virtutem fidei et robur animae sentiamus. |
26 | (Vers. 21.) SIN. Mors peccatorum pessima; et qui oderunt iustum delinquent. Mortem peccatorum illam dicit quae ab homine non potest intueri, quam non solum malam, sed etiam pessimam profitetur esse. Revera pessima, quoniam eam aeterna poena comitatur. Nam si ad istam mortem respicias quae nostris oculis patet, frequenter invenis divitem peccatorem pomposis apparatibus decenter efferri, quem sic familia plangit, ut pium fuisse humanis auribus mentiatur. Amici etiam eum impensis lacrymis prosequuntur; ut revera putes bonorum aliquem ereptum, qui magna cognoscitur lamentatione defletus. Quid de pretiosis referamus odoribus, quibus et post mortem eorum mansura corpora condiuntur, quod tanto studio, tanto apparatu peragitur, ut in funeribus ipsorum superstitum vita recreetur? Ubi est ergo peccatorum mors pessima? Scilicet in inferno, ubi recepti poenas patiuntur aeternas. Quanta enim pompa, ut credimus, purpuratus ille dives ad sepulcra perductus est, qui guttam aquae frigidae ab Lazaro paupere postulavit [Luc. XVI, 24]? Et nota quod in isto nomine asperitas mortis ipsius explanatur. Pessima enim dicta est, quasi pessumdata. Subiunxit quoque: Et qui oderunt iustum delinquent, id est qui Dominum Salvatorem nefando odio habentes, mandata ipsius suscipere noluerunt; nam et istorum mors pessima est, sicut et illorum de quibus superius dixit. |
27 | (Vers. 22.) TAU. Redimet Dominus animas servorum suorum, et non derelinquet omnes qui sperant in eum. Quam bene in spe bonorum psalmus iste finitus est, ut malorum collegia deserentes, ad bona potius futura tendamus! Redimet Dominus, scilicet sanguine pretioso: quoniam qui in ipso recte crediderit, a peccatorum debita captivitate redimetur. Animas frequenter Scriptura ponit pro hominibus, sicut in Exodo scriptum est: Descenderunt in Aegyptum animae septuaginta quinque [Exod. I, 5]. A parte enim meliore bene totus homo suscipitur. Sed vide quia servorum suorum dicit, non iniqua libertate viventium. Addidit quoque, et non derelinquet, scilicet tanquam Pastor bonus, qui oves suas sedula pietate custodit. Sed geminavit promissionis omnino cautelam. Non enim dicit nullum derelinqui, sed omnes qui sperant in eum. Nam derelinquet illos qui spem suam aut in propriis viribus, aut in alicuius hominis praesumptione posuerint. |
|
28 | Conclusio psalmi. |
|
29 | Peracta sunt psalmi huius sacrosancta mysteria, ubi sic missarum ordo completus est, ut eum conscriptum putes temporibus Christianis. Hic enim et hymnorum ordo decursus est; hic ad communionem devotus populus iubetur accedere; hic invitantur venire qui prima fidei rudimenta suscipiunt, ut nihil tantae rei deesse sentias, cum tamen nullum horum tunc provenisse cognoscas. Hic etiam genus humanum, et iustorum bonis invitatur, et malorum ultione terretur. Hoc est quod titulus ille praecinuit, quando David ante Abimelech vultum mutavit; ut et nos nostram voluptatem utiliter commutantes, ad tutissimam Domini Ecclesiam catholicam confugere debeamus. Est etiam calculus iste, qua Dominus aetate passus est, in qua et nos lectione Patrum resurgere credimur. De qua pater Augustinus in Enchiridion libro suo (Cap. 84 et seq.) multipliciter, ut solet, diligenterque tractavit; ut nulli sit dubium psalmum tantis virtutibus consecratum, memoriae nostrae sacculis velut thesaurum coelestem frequenti meditatione condendum. |