Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, in Psalmum XXXI
|
1 | David intellectus. |
|
2 | Cum omnes psalmi generaliter dicti sint ad intellectum, ut eos sensus noster agnosceret, ne vivendi regulas ignoraret, merito quaerendum videtur cur in hoc titulo posuerit David intellectus? Primo meminit David, propter Dominum Christum, quoniam ad ipsum respicit quidquid poenitens iste dicturus est. Deinde intellectus ideo sequitur, quia nisi misericordia Domini suffragante peccata nostra intellexerimus, ad poenitentiae studium venire non possumus. In alio quippe psalmo dictum est: Delicta quis intelligit [Psal. XVIII, 13]? hoc est enim quod dicit intellectus; ut cum nos intelligere Divinitas praestiterit peccata nostra, pro eis diluendis studiosissime supplicemus. Nam pro illo errore quis supplicat, quem prorsus ignorat? Nam et cum Dominus Christus in quarta parte locuturus sit, primo versu sic inchoat: Intellectum dabo tibi; ut istius poenitentis merito, intellectus in titulo praemissus sit, cui etiam divina voce promittitur. Sed licet sint et alii poenitentium psalmi, tamen propter subtilitatem distantiae diversa titulorum significatione notati sunt. Primus enim qui in sexto ponitur, continet in finem, in hymnis, pro octava psalmus David, quoniam ille totus ad futuri iudicii pertinet timorem. Iste vero merito tali est titulo praenotatus, qui se deterioratum tardius intellexit, quia peccata quae confestim prodi debuerant Domino, se diutius tacuisse confessus est. Status autem principalis huius causae concessio est, quae cunctis poenitentibus datur. Concessio est enim, ubi adversariis omnia conceduntur, et per solas lacrymas supplices defenditur reus. |
|
3 | Divisio psalmi. |
|
4 | In prima parte psalmi poenitens loquitur, peccatum suum evidenter agnoscens, poenam sibi merito districtionis indicens, quoniam noxia facinora credidit occulenda, ubi breviter principium et narratio continetur. In secunda parte sola correctio est; nam cum se propria confessione damnaverit, a Domino sibi credit esse parcendum. Tertia parte poenitudinis bona commendans, etiam sanctos in hoc mundo asserit Domino supplicare, in quo sibi merito testatur esse refugium, ubi et poenitentis istius verba finiuntur. Quarta Dominus Christus ad eius verba respondens, sperantes in se circumdare misericordia pollicetur: ne supplicantis integritas negligi aliqua dissimulatione putaretur. Quae quatuor partes interiectis diapsalmatibus dividuntur, quas in divisionibus sequi, nostri constat esse propositi. |
|
5 | Expositio psalmi. |
|
6 | (Vers. 1.) Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. Poenitens iste propria facta cognoscens, et ad exempla illius publicani qui tunso pectore oculos non levabat ad coelum [Luc. XVIII, 13], totis viribus humiliato corde suspirans, nec invocare maiestatem praesumpsit, sed beatos dicit eos quibus remissae sunt iniquitates; hic absolutionem desiderans peccatorum, nec tamen audens similia postulare. Merito ergo vocat illos beatos, qui haec ante meruerunt. Haec enim octava species definitionis est quae Graece dicitur κατὰ ἀφαίρεσιν τοῦ ἐναντίου, Latine per privantiam contrarii. Beato siquidem peccata contraria sunt. Et quoniam hic dicit remissa, competenter sub hac formula definitionis beatum virum constat expressum. Inter iniquitates vero et peccata sanctus Hieronymus in hoc psalmo hanc differentiam facit, iniquitates dicens quae ante susceptam fidem, sive per ignorantiam sive per scientiam committuntur; peccata vero haec esse definiens quae post cognitionem fidei vel gratiam baptismatis contrahuntur. |
7 | (Vers. 2.) Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum, nec est in ore eius dolus. Et hunc beatum eadem species definitionis amplectitur. Sed scire debemus alios esse quibus peccata reputantur, ut Paulo dictum est: Saule, Saule, quid me persequeris [Act. IX, 4]? Et adulterae mulieri in Evangelio: Vade, et amplius noli peccare [Ioan. VIII, 11]. Alios autem esse manifestum est quibus peccata non reputat, ut Iob, de quo dictum est: Nunquid considerasti servum meum Iob, quod non sit ei similis in terra, vir iustus, et simplex, et timens Deum (Iob II, 3)? Et Nathanael, de quo ait: Ecce vere Israelita, in quo dolus non est [Ioan. I, 47]. Quapropter illam partem suis votis elegit, in qua nulla sollicitudine mordeatur. Omnes tamen per gratiam divinae misericordiae ad haec dona perveniunt, sicut Ioannes apostolus dicit: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nosipsos seducimus, et veritas in nobis non est [I Ioan. I, 8]. Sequitur autem, cui non imputavit Dominus peccatum; scilicet in cuius ore dolus non est; id est qui nulla sibi remissione placuerit; et cum sit peccator, ipse se praedicet esse sanctissimum (quo morbo maxime laborat humanitas), sed sua potius delicta cognoscens, in humilitate satisfactionis iugiter perseverat. Ipse enim Domino placet qui sibi displicet; quia dum nos culpamus, veriloquium; cum nos volumus laudare, mendacium est. Hactenus fuere principia, in quibus misericordiam boni Iudicis per humilitatem nimiam desideravit acquirere. Sed nos in parte ista divisionem non ponimus, quia diapsalmata sequimur, quae silentio Spiritus sancti noscuntur esse divisa; dum et illa servare possumus, et ista minime praeterimus. |
8 | Vers. 3 Quoniam tacui, inveteraverunt omnia ossa mea, dum clamarem tota die. Peracto igitur breviter, ut competebat, exordio, nunc poenitens iste ad narrationem compendiosissimam venit, quam bene quidam cor, quidam animam causarum esse dixerunt, quoniam per ipsas agnoscitur quidquid in negotiorum viribus medullitus continetur. Dicit enim: Quoniam non sum tibi confessus delictum, omnis firmitas mea in infirmitate consenuit, more vulneris corporalis, quod si non aperitur ad curam, in putredinem servatur occultum. Ossa enim, sicut saepe diximus, significant animi firmitatem, quae merito inveterasse dicuntur, quoniam ulcus non fuerat salutari medico publicatum. Sequitur autem, dum clamarem tota die. Cum superius se dicat tacuisse, hic iterum se clamasse profitetur. Sed tacuit Divinitati, cui iugiter supplicare debuisset. Clamavit qui per spatia longi temporis de sua iustificatione locutus est. Tacuit ergo quod loqui fas fuit; locutus est quod tacere debuisset. Sic factum est utrumque culpabile, quamvis videatur esse diversum. Memento autem quod tota virtus huius psalmi contra hoc exsecrabile humani generis vitium probatur opposita: ne quis Domino putet absconditum, quod in conscientiae suae penetralibus recondit occultum. |
9 | (Vers. 4.) Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua. Peccatori gravis manus est quae flagellat, et ponderosa quae vindicat. Die ac nocte continuum tempus significat; ut merito sensa fuerit gravis, quae a castigationis pondere non recessit. Aliter enim feliciter non esset humiliatus, nisi eum manus Divinitatis imprimeret. Manus enim per tropologiam, operationem significat: quia hominum usus est manibus operari. Divinitas enim non manibus aliquid agit, sed voluntatis suae virtute omnia disponit et perficit. |
10 | Vers. 5. Conversus sum in aerumna, dum confringitur mihi spina. Hoc est quod superius dixit: Gravata est super me manus tua. Aerumnosus enim dicitur valde ruinosus. Ruina quippe appellata est, quasi repetens ima. Conversus ergo fuerat in aerumna, qui ceciderat de superbia; ut qui ante clamavit per elationem, nunc confiteretur Domino per humilitatem; cui ideo salutis spes rediit, quoniam in suis operibus mortifera facta cognovit. Spina est enim quae totum corpus erigit atque recontinet. Haec pro superbia merito posita est, quae confracta non deiicit ad interitum, sed erigit potius ad salutem. Hoc argumentum dicitur a necessitate, quando causae gravissimae praemittuntur, ut ad confessionem proficuam correctus animus adducatur. |
11 | Vers. 6. Delictum meum cognitum tibi feci, et iniustitiam meam non operui. Sicut superius dixerat, unde fuerat vulneratus, ita nunc veniens ad secundam partem, refert unde curam, Domino largiente, perceperit. O ingeniosa simplicitas, et mille tergiversatoribus cautior puritas! Illi dicitur delictum fuisse manifestatum, cui nihil occultum est, ad quem plus clamat causa quam lingua; qui etsi ab homine non audiat, certius omnia novit quam ille qui facit. Sed hoc est cognitum facere, in confessionem delicta perducere. Operire est autem valde aliquid silentio tegere, aut cordis dissimulatione celare. Hoc faciunt stulti, qui putant Deum ignorare posse quod agunt. Contra, qui illum noverunt res omnes habere manifestas, ad humilem confessionem et poenitentiae vota descendunt, ne iudicem patiantur infensum, qui propitium habere poterant advocatum. Delictum vero quidam leve putaverunt esse peccatum, quasi negligentius derelictum; iniustitiam autem immane aliquid saevumque commissum. Sed hic puritas confitentis ostenditur, ut nec illud passus sit celare, quod credebatur fore veniale. |
12 | (Vers. 7.) Dixi, pronuntiabo adversum me iniustitias meas Domino: et tu remisisti impietatem cordis [mss. A., B., F., peccati] mei. Hic magna pietas Divinitatis ostenditur, ut ad solam promissionem devotionis subito peccata laxaverit, quando sic iudicat pium votum, quemadmodum operationis effectum. Dixit enim in corde suo, Domino non tacere quae gesserat; et tanquam iam cuncta prodiderit, ita illi remissa sunt quae voluit confiteri; merito quando aliquem sola voluntas aut absolvit, aut punit. Pronuntiabo dicit, publice fatebor, ut alios ad imitationem trahat pia fidelisque confessio. Sequitur de accusatione propria salutare remedium, quando pepercit iudex, cum sibi non parceret reus. Impietas autem cordis fuit, quia tacere decreverat; ut illi se crederet celatum, qui antequam fiant omnia, potest habere notissima. |
13 | (Vers. 8.) Pro hac orabit ad te omnis sanctus in tempore opportuno. Peracto igitur principio, narratione vel satisfactione, venit ad conclusionem deprecationis suae, in qua sic commendat veniae postulationem, ut eam etiam sanctis omnibus dicat esse communem: merito, quoniam qui non est a peccatis alienus, in supplicationibus debet esse permistus. O medicina salutaris! Contra morbos omnium peccatorum, diversa remedia praestantur aegrotis; hoc unum antidotum, si pura mente sumitur, delictorum omnium venena vincuntur. Addidit, in tempore opportuno, in ista scilicet mundi vita, ubi converti fas est; nam in inferno, sicut superius in sexto psalmo dictum est, nemo proficue Domino confitetur. |
14 | (Vers. 9.) Verumtamen in diluvio aquarum multarum, ad eum non approximabunt. Cum superius sanctos iugiter orare testetur, nunc pietatem istam negat diversis superstitionibus concedendam. Diluvium enim aquarum multarum est error hominum pessimorum, qui variis pravitatibus fluctuantes, multiplices sibi doctrinas constituunt, quas a vero Magistro nullatenus acceperunt. Quae sententia maxime haereticos arguit, qui in diluvio perversitatis suae tempestuosas et naufragas excitant quaestiones. Et hi ad eum non approximabunt, quoniam a vera religione discedunt. Quae figura dicitur metaphora, id est translatio, cum mutatur nomen aut verbum ex eo loco ubi proprium est, in eum in quo aut proprium deest, aut translatum proprio melius est. |
15 | (Vers. 10.) Tu mihi es refugium a pressura quae circumdedit me: exsultatio mea, redime me a circumdantibus me. Refugium est ad quod confugitur, ut pericula declinentur. Sed iste non ad solitudines invias, non ad munita castrorum, non ad hominis auxilia convolavit: sed ad Deum, qui circumeuntes spirituales inimicos poterat dissipare. Deinde gaudium suum dicit Dominum, a quo sibi noverat esse parcendum. Nam quod ait, redime me, nunquid ille aurum dat ut liberet? Sed dedit sanguinem pretiosum, nullis divitiis, nullis opibus conferendum. Sed paulo sollicitius indagemus, quid nobis verba ista denuntient? Nam cum dicit, exsultatio mea, accepti beneficii videtur esse professio. Dum subiunxit, redime me, adhuc periclitantis indicat timorem. Sed quia iam gaudebat in spe, et adhuc timebat in re, congrue utraque coniuncta sunt. Possumus enim animo gaudere, cum mala praesentia novimus fine celerrimo terminanda. Addidit, a circumdantibus me, sive vitiis carnalibus, sive spiritibus immundis, qui nos perdere praecipiti velocitate festinant. Finita est conclusio poenitentis in timore praesentium et spe futurorum. Venite, oratores, qui negotia humana artificiosa subtilitate tractatis; videte reum se lacrymis diluentem, audite peccatorem confessionibus absolutum, intelligite sententiam principis non salutem hominis impetere, sed potius peccata damnare. Ista sunt tribunalia, quae nullus redimit, ista sententia quae nihil sub ambiguitate decernit. Tali modo potius causas vestras defendite, qui negando veritatem, cum criminibus consuestis delicta vestra miscere. Convertite ordinem saecularium iudiciorum, orationem vestram ab epilogis incipite, perversas flebiliter narrate miserias, correctionem protinus veraciter intimate, et nunc meremini gaudentes concludere quod flentes feliciter inchoastis. Hinc enim intelligetis quid differat ordo iste salutaris, quando nihil potest sustinere contrarium, quod terminatur in gaudium. Nunc videamus in parte finitima, quid ei Dominus ipse respondeat. |
16 | (Vers. 11.) Intellectum dabo tibi, et instruam te in via hac qua ingredieris; firmabo super te oculos meos. Venit ad quartam partem, ubi sermo Domini quasi mellifluus imber irrorat. Sed consideremus quam apte, quam misericorditer Christus introductus est loquens; ut ipso iudice promittente, spes poenitentibus certior appareret. Sed quid dicit imprimis? Intellectum dabo tibi. Vides quia peccatores non habent intellectum, nisi quando eum Dominus conversis propitiatus indulget. Intelligere est enim, bene agere, et ad mandata Dei vota convertere. Ipse enim intellectus est, quem tituli veritas indicavit, quem poenitentibus potestas Domini clementer infundit. Addidit: Et instruam te, quasi nescientem docebo, quasi inermem gladio vitae salutaris accingam. Ante enim, cum Domino culpas taceret, fuerat consilio destitutus; nunc autem instruitur, quando contra se pronuntiare, praestante Domino, commonetur. O poenitentiae inaestimabilis medicina, quae non solum a peccatis absolvit, sed etiam sanctorum praemia beata concedit! Via est enim quam ingressus fuerat servire Domino, prioris actionis pravitate damnata; via quae non habet errorem, nisi cum ab ipsa receditur; via pacis et veritatis, quam beatae virtutes commeant, ubi nulla facies perversitatis accedit. Sequitur, firmabo super te oculos meos, id est dirigam in te lumen intelligentiae meae. Nam qui recte sapiens est, et mandata Domini sincera mente perfecerit, iuste eius oculos super se habere perhibetur. Quapropter advertamus quali gloria poenitentium exaltetur humilitas, ut Domini oculos supra se firmatos audiant, cum ei satisfacere velle festinant. |
17 | (Vers. 12.) Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus. |
18 | (Vers. 13.) In freno et camo maxillas eorum constringe. Hic iam generaliter humanum genus commo net ne vagis subdatur erroribus. Sed perscrutemur quare istae comparat ones sint positae? Equus sine discretione sessoris servit arbitrio, et a quocunque fuerit ascensus excurrit. Mulus autem patienter accipit sarcinas quibus fuerit oneratus; et pro hoc utrique intellectum non habent, quia nec ille eligit cui obediat, nec iste quibus oneribus ingravetur intelligit. Prohibet ergo huiuscemodi homines diabolicis fraudibus insideri, et vitiorum oneribus praegravari, ne male obediendo superbiae magis partibus addicantur. Verum istis talibus quid dicit esse faciendum? Scilicet quod animalibus imprudentibus. His enim comparationibus stultos homines veritati subdidit invitos. Nam quod ait, in freno, ad equum pertinet. Frenum enim a fero retinendo dictum est; ferum quippe antiqui caballum dixerunt. In camo ad mulum respicit. Ergo haec duo animalia supradicta cohibent ista retinacula, ut ad arbitrium iubentis incedant, ne suis voluntatibus efferantur. Maxillae vero adminicula sunt animalium, quibus esca manditur, ut corporis vita procuretur. Ipsas ergo maxillas per figuram allegoricam dicit inobedientibus debere constringi, id est copias victuales parcius dari, ut ieiuniorum necessitate conclusi, Creatoris subdantur imperio. Allegoria est enim, sicut saepe iam dictum est, quando aliud dicitur, et aliud significatur. Et quoniam diximus in hac parte Dominum Christum loqui, constringe dicit Patri, quia sanctae Trinitatis unum velle, una potestas, una cooperatio est. |
19 | (Vers. 14.) Qui non proximant ad te, multa flagella peccatorum. In praedictis adhuc comparationibus perseverat. Necesse est enim ut animalia indomita frenum accipiant et flagella patiantur, donec recto tramite viam carpere consuescant. Ordo autem verborum talis est: Multa flagella sunt peccatorum, qui non proximant ad te. Sed dicendo: Qui non proximant, ostendit quosdam peccatores Domino propinquare, qui licet delinquant imbecillitate carnis, a piis tamen precibus non recedunt. Illi enim qui contumaciae spiritu a Domino secedunt, tanquam pavescentes obiecta, nec volentes ire per semitas rectas, multa flagella sustinent; ut quod non faciunt sponte, plagis adhibitis cogantur implere. Sed ista flagella sunt quae nos celeriter sanant, quae nos velociter liberant, et in viam veritatis adducunt. |
20 | (Vers. 15.) Sperantes autem in Domino misericordia circumdabit. Revera divina iustitia non sperantibus flagella, sperantibus autem in se misericordiam pollicetur, sicut et Ezechiel propheta dicit: Ego Dominus qui non sum malorum memor, tantum ut se avertat homo a via sua maligna, et ab omnibus iniquitatibus quas fecit, et vivet [Ezech. XVIII, 28]. Et bene dixit, circumdabit, ut non sit locus relictus unde possit ad eos diaboli hostilitas introire. |
21 | (Vers. 16.) Laetamini in Domino, et exsultate, iusti; et gloriamini, omnes recti corde. Hic potest fieri categoricus syllogismus, ut artis dialecticae regulae in quoddam divinarum Scripturarum servitium, quasi fugacia mancipia revocentur. Omnis iustus laetatur in Domino; omnis qui laetatur in Domino recto corde est: omnis igitur iustus recto corde est. Meminerimus autem syllogismos usurpandos non esse frequentius: quia diligens lector creberrime reperit in Scripturis sacris, unde eos sibi possit elicere, et in formam similitudinis, quam praediximus, collocare. Sufficit autem nos, quamvis rarius, ostendisse inter logicas artes hanc quoque partem Scripturas divinas, etsi non specie, virtute tamen procul dubio continere. Regulariter autem admonet, ut non in se iusti, sed laetentur in Domino; nam qui in se gaudet, fallaci, sicut saepe dictum est, praesumptione decipitur; qui vero in Domino laetatur, perpetua delectatione perfruitur. Laetari est enim tacitae mentis suavitate mulceri. Exsultare est concitati animi fervore gaudere. Sequitur, et gloriamini, omnes recti corde. Et hic quoque per figuram ἀπὸ κοινοῦ, id est a communi, iungendum est, in Domino gloriamini; scilicet vos ei esse subiectos, servitioque ipsius libertatem vestram credite vel honorem: dum vos inde noveritis ad aeternae beatitudinis praemia pervenire. Considerandum est etiam quod gratia varietatis supra dixerit, iusti; nunc, recti corde. Omnes enim iusti et recti sunt corde; et rursus recti corde sunt sine dubitatione iustissimi. Quapropter cum haec dividi nequeant, non est dubium causa varietatis apposita. Mater est enim satietatis, eisdem verbis frequenter geminata repetitio. Consideremus autem quid poenitens iste meruerit, ut ipse illi manifesta voce responderet, cui totis viribus supplicavit. Ille paulo ante prostratus, ille qui peccatorum fuerat mole compressus, inter iustos annumeratur, inter rectos corde recipitur; ut quanto prius satisfaciendo fuerat humiliatus, tanto post veniam videatur excelsus. Quapropter iam ipse beatus est qui hic sententia piissimi iudicis noscitur absolutus. |
|
22 | Conclusio psalmi. |
|
23 | Consideremus modo virtutem psalmi huius, quod decem versibus supplicando divinum meruerit sine aliqua dilatione responsum. Forte Decalogi commonens operationem, ut sicut ille custoditus vocat ad praemium, ita et haec compuncto corde fusa precatio ad indulgentiae nos vota perducat. Legamus ergo seduli, et cordis compunctione plangamus. Quis enim maiori aviditate meditandus est, nisi in quo voce tanti iudicis peccata soluta sunt? Hoc enim ste praecipuum, istud continet singulare, quod alii poenitentium in conclusione psalmi instinctu divinae compunctionis exsultant; hic vero ipse misericordiam, ipse laetitiam promittit, cui cum magno desiderio supplicatur. Quapropter assidue nobis et grata importunitate rogandus est, qui etiam praemissa nobis in Evangelio parabola pollicetur: Petite, et dabitur vobis; quaerite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis: omnis enim qui petit accipit, et qui quaerit invenit, et pulsanti aperietur [Luc. XI, 9, 10]. Unde quis iam, rogo, debet de fidelissima supplicatione diffidere, cum regalis pietas dignata nos fuerit trina promissione firmare? |