Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, in Psalmum XXIX
|
1 | Psalmus cantici in dedicatione domus David. |
|
2 | Psalmi cantici cognita significatio est: nunc consideremus cur posita sit domus dedicationis. Domus significat dominici corporis templum; dedicatio vero resurrectionem eiusdem Domini nostri Iesu Christi. Tunc enim corpus eius in aeternam gloriam potestatemque perductum est, sicut in Evangelio ipse dicit: Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra [Matth. XXVIII, 18]. Dedicare quippe dicimus, cum novitas domus alicuius in usum celeberrimum deputatur. Domus autem David propter semen eius est posita, unde Salvator noster carnis traxit originem. Ista domus est quae nunc apertis foribus labiorum laeta decantat: Exaltabo te, Domine; quae fabricata est nascendo, sed in sancta resurrectione cognoscitur esse dedicata. |
|
3 | Divisio psalmi. |
|
4 | Rex noster Dominus Christus prima narratione post resurrectionem gloriosam Patri gratias agit, quia eum de mundi istius adversitate liberavit, sanctis iubens laudem dicere Domino, quando universa in eius potestate sunt posita. Secunda se dicit a sua constantia non movendum, insuper addens praeconia Divinitatis a vivis potius, non a mortuis esse solvenda. Tertia redit ad resurrectionem suam laetus et exsultans, quoniam carnis fragilitate deposita, in aeterna maiestatis suae gloria perseverat, more suo praeteritum dicens, quod noverat esse venturum. |
|
5 | Expositio psalmi. |
|
6 | (Vers. 1.) Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me, nec delectasti inimicos meos super me. Dominus Christus Patri gratias agit per dispensationem, qua resurrexit a mortuis. Nam exaltabo dicit, latius innotescere facio, quod sancta Verbi incarnatione gloriosaque resurrectione completum est. Quanti enim ante hoc tempus Dominum spiritualiter cognoscere potuerunt, nisi eius adventu veritas promissa claruisset? Sed homo ideo exaltare valuit nomen Altissimi, quoniam ab eodem constat assumptus. Nam quemadmodum potuisset aut occulta Dei prodere, aut iudicia Dei futura narrare, nisi virtute coelesti, qua praevaluit, sua Patrisque secreta revelare? Sequitur nonnulla quaestio: Nec delectasti inimicos meos super me. Quomodo enim non sunt delectati inimici eius, quando eum colaphizantes dicebant: Prophetiza nobis, Christe, quis est qui te percussit [Matth. XXV, 68]? et iterum stantes ante crucem dicebant: Vah! qui destruit templum, et in triduo reaedificat illud [Ibid. XXVII, 40]? Quemadmodum etiam non sunt delectati, quando super vestimenta eius miserunt sortem? Sed haec fugitiva inanisque laetitia in poenitudinem illis tristitiamque conversa est; dum eum post triduum viderunt resurgere, quem speraverunt communem interitum reperisse. Delectasti vero posuit, pro delectare fecisti. Quae figura dicitur hypallage, quoties aut genus, aut verbi declinatio commutatur. Super me autem dixit, postquam de hoc mundo transivit; tunc enim et inimici tristes effecti sunt, et devoti gaudio magno floruerunt. |
7 | (Vers. 2.) Domine Deus meus, clamavi ad te, et sanasti me. Quemadmodum sanatus est, qui non legitur aegrotasse? Sed occulte ille aegrotabat, quando universum hominem sua incarnatione suscepit, qui erat obnoxius et morbis et mortibus. Sed quia in illo sanati sumus, sanatum se ipse profitetur. Tunc enim salvatus est Dominus Christus, quando carnem fragilitatis nostrae resurgendo in aeternae vitae gaudia collocavit; et omnes salvi facti sunt, qui in ipso fideliter crediderunt. |
8 | Vers. 3. Domine, abstraxisti ab inferis animam meam; salvasti me a descendentibus in lacum. Quid dicimus de illis qui Dominum Christum animam habuisse non credunt? Ecce ipse toties clamat ad inferos se humana lege perductum, exindeque animam suam potestate suae divinitatis abstractam. Et vide quia abstractam dicit; scilicet quoniam claustris inferni diruptis, ad coelum usque perducta est. Descendentes vero in lacum sunt qui in saeculi istius iniquitate versantur. Et bene dixit, descendentibus, quasi in profundum euntibus, qui pressi pondere peccatorum, altissima profunditate devorantur. Sed quomodo salvatus est, quem constat occisum? Salvatus est utique a talibus, id est ab eorum communione liberatus est, cum resurrexit a mortuis, et mors ei ultra nocere non potuit. |
9 | (Vers. 4.) Psallite Domino, sancti eius, et confitemini memoriae sanctitatis eius. Post resurrectionem suam convenienter praecipit sanctis psallere, ut resurgente capite membra laetarentur, maxime cum spes eorum tali dispensatione firmata sit: quoniam et ipsos constat in laetitia resurgere, quos contigit eius praedicationi credidisse. Memoriae sanctitatis eius dixit, quia nostri memor esse dignatus est, qui in umbra mortis, quasi in densa peccatorum caligine versabamur. Non enim nos illius memores fuimus, qui nos creavit; sed ille nostri potius, quos creavit; sicut ipse in Evangelio dicit: Non vos me elegistis, sed ego elegi vos [Ioan. XV, 16]. Et ideo confitenda et glorificanda est memoria sanctitatis eius, quae humanum genus in recordationem suam deducens, quod nos salvare potuisset effecit. |
10 | (Vers. 5.) Quoniam ira in indignatione eius, et vita in voluntate eius: ad vesperum demorabitur fletus, et ad matutinum laetitia. Partibus suis intelligamus hunc versum, in quo malorum retributionem, iustorum praemia, passionis eius tristitiam, resurrectionis laeta commemorat; eoque fit, ut cum fuerint distincta, nesciant confusionis iniuriam. Sed cum ira nostra, sicut legitur, mortem operetur, in primo commate per tropologiam hoc de Domino dicitur, quia revera indignatio illius mors est utique peccatoris. Dignatio enim est, quando nos clementer suscipit; indignatio cum nos iratus abiicit; non quia ille irascitur, sed de eius aversione mors evenit, quae de ira humana procedit. Sequitur, et vita in voluntate eius. Nihil potest dici praestantius. Nam sicut in indignatione mors, ita in voluntate eius vita esse dignoscitur; quae tamen non in meritis nostris, sed in ipsius voluntate consistit. Hoc argumentum in topicis dicitur ex contrario. Adiecit, ad vesperum demorabitur fletus. Vesperum dicimus, cum peracto die sol occidit, et noctis tenebrae consequuntur; quod accidisse constat Ecclesiae, quando Christus Dominus noster est peremptus. Tunc enim vere demoratus est fletus, dum per triduum fidelium turba congemuit, et mundi ipsius natura concussa est, ut et ipse orbis cum humano genere Domini lugere videretur exitium. Matutinum vero dicimus, quando discedentibus tenebris crepusculum coeperit elucere. Quo tempore resurrectio Domini, Evangelio teste, vulgata est: de qua parte beatis crevisse constat sine dubitatione laetitiam. Sic in uno versu tantarum rerum ingens explicata perfectio est. |
11 | (Vers. 6.) Ego autem dixi in mea abundantia: Non movebor in aeternum. Postquam de resurrectione sua gratias egit, et sanctis psalmodiam salutariter imperavit, secunda narratione redit ad passionis suae gloriosissimam causam; et quae illo tempore secum cogitaverit, pius doctor edicit. Nunc videamus quae sit ista abundantia, per quam se nullatenus movendum esse profitetur. Abundantia erat Filio semper virginis Mariae, quod Verbum caro factum est, et habitavit in nobis [Ioan. I, 14]. Quid enim illa gratia copiosius, quae habere meruit plenitudinem Deitatis? Sicut dicit Apostolus: In quo habitavit omnis plenitudo Divinitatis corporaliter [Coloss. II, 9], id est verissime, substantialiter atque perfecte. Iure ergo dicebat, in aeternum se moveri non posse, cui sua maiestas confidentiae dona praestabat. |
12 | (Vers. 7.) Domine, in voluntate tua praestitisti decori meo virtutem: avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus. In hoc versu evidenter exponit, unde illa fuerit abundantia, quae non potuit commoveri. Virtutem quippe se de humana natura habuisse non dicit, sed desuper sibi asserit contributam. Nam decorem ipsius probat illud exemplum: Speciosus forma prae filiis hominum [Psal. XLIV, 3]. Sed ista immaculata et sole clarior humanitatis pulchritudo, copulata Verbo virtutem accepit, qua miracula magna faciebat, sicut in Evangelio ipse testatur dicens: Sicut Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio habere vitam in semetipso [Ioan. V, 26]. Sequitur probatio sententiae superioris: Avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus. Ac si diceret: Tu mihi dedisti secundum carnem quae habeo, ut te averso fuerim conturbatus. Haec autem dicens perniciosas hominum elationes intercipit. Nam quemadmodum peccator de se audeat praesumere, cum immaculata sanctitas virtutem sibi ac decorem a Domino praestitum fuisse fateatur? Hoc argumentum in topicis dicitur a consequentibus. Nam cum avertit faciem suam Divinitas, consequens erat ut carnis turbaretur infirmitas. |
13 | Vers. 8. Ad te, Domine, clamabo, et ad Deum meum deprecabor. Quod modo dicit, Domine, modo Deum, una sententia est. Nam hoc est ad Dominum clamare, quod Deum fuisse deprecatum? |
14 | (Vers. 9.) Quae utilitas in sanguine meo, dum descendo in corruptionem. |
15 | (Vers. 10.) Nunquid confitebitur tibi pulvis, aut annuntiabit veritatem tuam? Immaculata Verbi incarnatio coeptis precibus perseverat. Ab ipsa enim parte dicitur: si descendero in corruptionem, id est ad putrefactionem, cui lege generali cuncta caro subiecta est; qualis erit spes fidelium, qui me sub triduana celeritate resurgere crediderunt? Petit ergo non ut non moriatur, sed ne caro ipsius corruptione resoluta nullum signum promissae maiestatis ostendat, propter illud quod alibi dicit: Non dabis sanctum tuum videre corruptionem [Psal. XV, 10]; et incipiat non esse utilitas mundi in salutifero sanguine dominicae passionis. Confessio vero hic laudem significat, quam utique offerre non possunt qui in pulverem communi morte solvuntur. Sequitur, aut annuntiabit veritatem tuam? Illam videlicet quam post resurrectionem discipulis dixit: Ite, praedicate hoc Evangelium omni creaturae: et qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit; qui autem non crediderit condemnabitur [Marc. XVI, 14]. |
16 | (Vers. 11.) Audivit Dominus et misertus est mei; Dominus factus est adiutor meus. Venit ad tertiam narrationem, in qua iam de sua resurrectione gaudens, aeternae beatitudinis gratificatione mulcetur. Sed quamadmodum factus sit adiutor, ipse consequenter exponit; et ideo nostra verba non debent adiici, ut cursus ipse dictorum propria magis expositione declaretur. Hoc schema dicitur epexegesis, Latine explanatio, ubi priora dicta verbis subsequentibus exponuntur. |
17 | (Vers. 12.) Convertisti planctum meum in gaudium mihi: conscidisti saccum meum, et praecinxisti me laetitia. Planctus ad mortem attinet, gaudium ad resurrectionem; quod iam utrumque constat impletum. Saccus vero est textrina grossissima atque aspera, in humanos usos laboresque deputata, qui carni humanae congruenter aptatur. Conscissus est ergo saccus, id est corpus ipsius, cum pro nobis ipse mori dignatus est. Ante eius quippe exitium, mors nos tortuosis ligaminibus ambiebat, et velut aliquod frumentum insolubili carcere tenebat inclusos. Sed ut intelligas saccum pro tristitia mortis fuisse positum, contra hunc dicit de resurrectione: Praecinxisti me laetitia. Perpende verbum praecinxisti; cingulum significat quod ad iudicis pertinet dignitatem. Nam cincta potestas in ipso vocabulo noscitur constituta. Sic enim cinctum dicimus iudicem, quando eius fasces honoresque declaramus. Et vide quia non dixit cinxisti, sed praecinxisti, id est, supra omnes potestates et virtutes elevasti, propter illud Apostoli: Et dedit ei nomen quod est super omne nomen [Philipp. II, 9]. |
18 | (Vers. 13.) Ut cantet tibi gloria mea, et non compungar: Domine Deus meus, in aeternum confitebor tibi. De superioribus pendet iste versiculus. Ideo enim praecinctum se dixit esse laetitia, ut humanitas cantaret Deitati, quae est eius gloria. Cantare autem diximus, ad mentis laetitiam proprie pertinere. Gloria vero Christi, Patris maiestas est, a quo audivit: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui [Matth. III, 17]. Et quia semel pro mundi salute compunctus, id est crucifixus est, nulli se ulterius subiacere memorat passioni; quippe qui carnis fragilitate deposita, in maiestatis suae gloria perseverat, sicut dicit Apostolus: Christus resurgens a mortuis, iam non moritur, mors ei ultra non dominabitur [Rom. VI, 9]. Sed ne praedictam cantilenam putares existere temporalem, in aeternum se confiteri dicit. Confitebor autem hic accipiendum est a parte membrorum, quasi confabor, id est, cum sanctis aeterna te voce laudabo. Quod absolute creditur esse venturum, cum illa civitas Ierusalem fuerit dedicata, quando iustis omnibus indeficiens promittitur psalmodia. Sic enim frequenter promittit se facere Christus, quod facturus est populus utique Christianus, sicut est et illud: Confitebor tibi, Domine, in ecclesia magna; in populo gravi laudabo te [Psal. XXXIV, 18]. |
|
19 | Conclusio psalmi. |
|
20 | Parvus quidem psalmus, sed coelestis doctrinae ubertate repletus est: habens in versibus gratiam brevitatis, et in sensibus extensas omnino latitudines. Hic enim sanctae resurrectionis gratia dicitur, hic passio Domini gloriosa memoratur; ut nulla tribulatio passionis terreat, quos resurrectionis spes magna laetificat. Et intuere propter gratiam novitatis hic ordinem fuisse conversum, ut inciperet a resurrectione, quam post passionem Domini constat evenisse. |