Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, in Psalmum XXVI
|
1 | Psalmus David priusquam liniretur. |
|
2 | Tituli huius historia Regum quidem volumine latius indicatur [I Reg. XVI, 13]. Nam cum Saul peccasset Deo, per sanctum Samuelem prophetam David apud patrem suum est unctus in regem. Verum hic titulus de ipsa unctione non loquitur, sed illam potius commemorare dignoscitur, quando post persecutiones Saulis, voto populi est perductus ad regnum [II Reg. V, 3], cum et istum psalmum rerum ipsarum testificatione eum conscripsisse manifestum sit. Nam si primam illam unctionem velis advertere, nullum ante ipsam psalmum legitur effecisse. Restat ergo ut istam secundam unctionem intelligere debeamus. |
|
3 | Divisio psalmi. |
|
4 | Cum frequenter ante regnum liberaretur ab inimicis suis acerrimis, per totum psalmum loquitur propheta. In prima positione Dominum se dicens metuere, et nullum alterum formidare. Sed inter adversa saeculi unum sibi testatur esse suffugium, ut, licet periculis corporalibus iactaretur, ipse in domo Domini firmissima devotione mentis habitaret. Secunda positione, multiplici clade liberatus, diversis modis gratias agit, et prophetiae spiritu spem sibi futurae beatitudinis pollicetur. Sciendum sane hunc psalmum secundum esse illorum qui per actus David significant Christi Domini futura mysteria. |
|
5 | Expositio psalmi. |
|
6 | (Vers. 1.) Dominus illuminatio mea et satus mea, quem timebo? |
7 | (Vers. 2.) Dominus defensor vitae meae, a quo trepidabo? Dum appropiant super me nocentes, ut edant carnes meas. |
8 | Vers. 3. Qui tribulant me inimici mei, ipsi infirmati sunt et ceciderunt. Hos tres versus paulo sollicitius audiamus, sunt enim magnae argumentationis formula comprehensi, quam Graeci epichirema, Latini exsecutiones vel approbationes vocare maluerunt. Hoc argumento utimur quoties rem de qua agitur per exemplum aliquod probare contendimus. Causa enim hic proposita est in uno et semi versiculo. Dixit enim: Dominus illuminatio mea et salus mea, quem timebo? Dominus defensor vitae meae, a quo trepidabo? In alio semis et uno versiculo subiunxit exemplum, quia minime trepidare debuisset, quando illi magis cadunt qui persequi probabantur. Ait enim: Dum appropiant super me nocentes, ut edant carnes meas. Qui tribulant me inimici mei, ipsi infirmati sunt et ceciderunt. Sic istius epichirematis breviter forma perfecta est. Nunc ad exponenda verba redeamus. Propheta ergo dicit exsultans, se quemquam hominum non timere, quoniam a Deo fuerat illuminatus, ostendens formidinem semper habere tenebras suas, quando contra eam ponitur illuminatio superna. Sequitur, et salus mea. In quo verbo cuncta concludit, et valetudinem corporis, et animae sospitatem. Utraque enim sunt indicia salutis, quando sustinent videlicet gravissimas passiones. Quem timebo? id est nullum hominum formidabo. Timor enim fecerat Domini, ne quemquam alium timere potuisset. Sequitur: Dominus defensor vitae meae, a quo trepidabo? Multi per actus iniquos accepta Dei munera perdiderunt. Quorum autem defensor fuit Dominus, nullatenus aliquid amiserunt. A quo trepidabo? Interrogative pronuntiandum est, id est a nullo, sicut et superius posuit, quem timebo? Tales quippe interrogationes pro abnegationibus accipiendas esse non dubium est. Addidit: Dum appropiant super me nocentes, ut edant carnes meas. Truculentium inimicorum hic vota panduntur, qui non solum exstinguere, sed etiam aviditate furoris, ipsas quoque humanas carnes cupiunt crudeliter devorare. Et ideo inimicorum tanta feritas proditur, ut liberationis gratia duplicetur. Adiecit: Qui tribulant me inimici mei, ipsi infirmati sunt et ceciderunt. Versus iste pendet de superiore sententia; probatio est enim quomodo nullum timere debuisset. Nam si persecutores qui formidari poterant, subruerunt, quis, rogo, timor erit, quando potius illi cadunt, qui impugnare videbantur? Consequenter autem verba sunt posita; prius fuit infirmari, post cadere. Et intuere quoniam hic fidelium beneficia breviter exponuntur, ut non illi qui passionibus premuntur, sed illi magis corruant qui innocentium sanguinem devorare festinant. |
9 | (Vers. 4.) Si consistant adversum me castra, non timebit cor meum. Salutari probatione completa, propheta laetus exsultat, decoram emphasim, id est exaggerationem faciens, ut si adversus ipsum solum castrorum coeat multitudo, stabilitas mentis eius non debeat commoveri, dum soleant homines plurimorum oppugnatione terreri. Castra enim valida munitio est, quam expugnare facile non potest impetus irruentis. Sed haec omnia sibi dicit esse contemptibilia, cum valletur auxiliatione divina. |
10 | (Vers. 5.) Si exsurgat in me praelium, in hoc ego sperabo. Potuerant castra consistere, et in praelia non coire. Sed nunc ipsum saevum certamen adiicit, ut nihil eorum metuere videretur quae terribilia putat humanitas. Si exsurgat, id est si subita in me concertatio, quasi fervens procella prosiliat, in eo potius sperabo victoriam. In praeliis enim concitatis gloria vincentis semper apparet. Nam virtus probatur latere, quae non fuerit explorata certamine, sicut superius dixit: In tribulationibus dilatasti mihi [Psal. IV, 2]. Et respiciendum quod et iste versus sic habet in capite, sicut ille prior. Quae figura dicitur anaphora, quoties unum verbum per commatum principia repetitur; quod et in capite psalmi constat effectum, id est, Dominus, Dominus. |
11 | (Vers. 6.) Unam petii a Domino, hanc requiram. Unam rem quidem petiisse se dicit a Domino, quam exponit inferius. Sed videamus si unam, et non magis omnia. Calculo quidem singularis est, sed rerum utilitate numerosa; angusta precatio, latum praemium; breviter quaeritur, sed granditer impetratur. Bonorum ergo mos est domum Domini solam expetere, in qua Bona omnia continentur. Mali autem terrena voluntate discissi, dum sanitatem corporis petunt, cum divitias precantur, cum inimicorum deiectiones expostulant, petendo fatigantur, et interdum peritura conquirunt. |
12 | (Vers. 7.) Ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae: ut videam voluntatem Domini, et protegar a templo sancto eius. Haec est una supplicatio, quam superius expetebat. Et vide quia nulla castra, nullum praelium metuere debuit, quitali se munitione vallavit. Quae sunt enim civitates similes, qui sunt exercitus fortiores, quam habitare in domo Domini, ubi nihil humanum, nihil diabolicum certum est pertimesci? Et hoc non parvo tempore, sed omnibus diebus vitae suae. Quando, rogo, metuat, cui omnis vita secura est? Videt etiam voluntatem Domini, qui praecepta eius intelligit, qui puritati ipsius tota se mente subdiderit. Propheta enim postulat protegi a corporis Christi templo, unde et firmamentum fidei, et invictum robur defensionis accipitur. Ad illud enim pervenerat animi virtute, quod adhuc non videbat in specie. |
13 | (Vers. 8.) Quoniam abscondit me in tabernaculo suo, in die malorum protexit me in abscondito tabernaculi sui: in petra exaltavit me. Versum hunc paulo diligentius perscrutemur. Ait enim: Quoniam abscondit me in tabernaculo suo in die malorum, significans illud tempus quando Saule persequente multis locis per squalentes speluncas et montium secreta latitabat. Quod illi revera tabernaculum fuit, quia mens ipsius nunquam a religionis pietate discessit. Sequitur, protexit me in abscondito tabernaculi sui. Superius dixit, abscondit; nunc dicit, protexit. Abscondi est quaerentium oculis non praeberi; protegi autem, ab omni metu periculoque liberari. In abscondito tabernaculi sui, dicit, id est in Divinitatis secreto, ad quod semper devotus animus festinabat, dum ibi sibi esse videbatur, ubi eius intentio perdurabat. Quod autem dicit: In petra exaltavit me, ad incarnationem Domini pertinet; quoniam de eius semine natus est Christus, qui est lapis adunans populos angularis. |
14 | (Vers. 9.) Nunc autem exaltavit caput meum super inimicos meos. Postquam dixit praemia quae de Domini erant incarnatione ventura, nunc dicit praesentia, cum eum ab inimicis suis, sive carnalibus, sive spiritualibus constat esse liberatum. Caput meum, bene mentis oculum videmur accipere, qui revera caput nostrum est, quo vegetante possumus contueri. Nam plerumque illud dicimus caput, quod eminere monstratur. Super inimicos, vitiosos significat appetitus, supra quos mens nostra decenter erigitur, quando divino beneficio pura servatur. |
15 | (Vers. 10.) Circumibo et immolabo in tabernaculo eius hostiam iubitationis; cantabo et psalmum dicam Domino. Decursis beneficiis quae et de futuro et in praesenti se cognoverat accepisse, nunc gaudium suum mirabili narratione describit. Circumibo dicit, hoc est animo perscrutabor qua potentia coelos fecerit, stellas fundaverit, maria determinaverit, terram stabiliverit, totumque mundum varia virtutum laude compleverit. Et cum haec omnia animo circumiverit, immolare se dicit in tabernaculo eius hostiam iubilationis, id est in Ecclesia eius offerre sacrificium laudis. Iubilationem quippe dicimus ex eo quod nos iuvat laudare: quando delectantes cum summa iucunditate gratias referre contendimus. Diximus superius aliud esse cantare, aliud psalmum dicere. Cantare est sola voce laudes canere; psalmum dicere, bonis operibus gloriam Domini praedicare. Cantare enim et psalmum dicere, ipsa est hostia iubilationis. |
16 | (Vers. 11.) Exaudi, Domine, vocem meam qua clamavi ad te: miserere mei et exaudi me. Venit ad secundam positionem, in qua per gratiarum actionem psalmodiae munus, quod promiserat, exhiberet, praesentia superioribus iungens. Clamavit enim, cum diceret: Ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae. Et cum superius dixerit, hostiam se iubilationis offerre, quia diversa sit munera consecutus, nunc iterum rogat ut exaudiatur. Nec desiderio suo adhuc satisfacit, nisi hoc frequenti supplicatione rogaverit, scilicet quia divinarum rerum nulla satietas est: sed quanto gustatur Dominus, tanto suavius appetitur; sicut et in alio psalmo dicit: Gustate et videte quoniam suavis est Dominus [Psal. XXXIII, 9]. |
17 | (Vers. 12.) Tibi dixit cor meum: Exquisivi vultum tuum; vultum tuum, Domine, requiram. Cor desiderium tacitum prodit, quod plus audit Divinitas quam populorum tonantissimas voces; sicut Moysi dicitur: Quid clamas ad me [Exod. XIV, 15]? cum locutus aliquid non legatur. Fidelis itaque vir cor suum dixit ad Dominum loqui, quoniam hoc videbatur quod cogitabat offerre. Vultum autem Domini quaerit, qui se sancta conversatione tractaverit; de quibus dictum est: Beatimundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt [Matth. V, 8]. Geminat quoque quod dictum est, vultum tuum, Domine, requiram. Una quidem res, sed frequentata precatio; sciebat enim quam pretiosum est, quod ardenti studio toties expetebat. |
18 | (Vers. 13.) Ne avertas faciem tuam a me, neque declines in ira a servo tuo. Desideria sua caute decenterque exsequitur. Superiore quippe versu professus est vultum Domini se desideranter exquirere; et quoniam non est in potestate hominis suum obtinere desiderium, precatur ne avertat faciem suam Dominus, quam ille magnopere postulabat. Ipsius enim muneris est, se praestare fidelissimis contuendum. Sequitur: Neque declines in ira a servo tuo. Saepe diximus iram poni iudicii tempus, cum discernet malos a bonis. Illis enim irasci creditur, qui infelici segregatione damnandi sunt. Rogat ergo ne tunc ab ipso dectinet Dominus, quando sanctis vultum suae maiestatis indulserit. Homo carnalis Deum timet, ne peccatis ingravantibus aut substantiam perdat, aut filios amittat, aut copia auri argentique minuatur: sanctus autem vir hoc tantum metuit, ne a vultu Domini reddatur alienus. |
19 | (Vers. 14.) Adiutor meus esto, ne derelinquas me, neque despicias me, Deus salutaris meus. Ubi sunt qui humanis meritis dicunt aliquid applicandum? Petit rex et propheta, plenus gratia et benedictione coelesti, ne deseratur a Domino. Scit enim quia si ille reliquerit, nulla se potestas regere praevalebit. Nec semel ei petiisse sufficit, nisi hoc ipsum sub repetitione geminaret. Despici enim semper addicti est, nec securus reddi potest, nisi quem iudicis serenus oculus intuetur. |
20 | (Vers. 15.) Quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me: Dominus autem assumpsit me. Patrem suum Adam primum hominem dicit, matrem uxorem eius Evam, unde generatio humana descendit. Isti ergo reliquerunt conditione mortali, nec enutrire valuerunt, quando de hac luce translati sunt. Quamvis istud de eius genitoribus possit intelligi: quia domum patris sui matrisque tunc dereliquit, quando a populis Hebraeis ad regni culmen evectus est. Sequitur, Dominus autem assumpsit me, in loco scilicet veri parentis. Pater est quia condidit, quia regit; mater quia fovet, quia infirmos et parvulos lactat. Assumpsit vero dixit, hoc est, de privata conditione in regno posuit. |
21 | Vers. 16. Legem mihi constitue, Domine, in via tua, et dirige me in semita recta propter inimicos meos. Legem sibi statui illam potius Domini deprecatur Salvatoris, qua debitores noscitur liberasse per gratiam. Moysi enim lex illo tempore iam data erat; Domini autem sperabatur esse ventura, quam sibi postulat debere constitui. In via tua, id est in Christo tuo, qui est via, veritas, et vita [Ioan. XIV, 6]. Illo enim veniente iuste praesumebat, quia eam et docere poterat, et impleri posse praestabat. Semitam vero iam diximus ad Scripturarum intelligentiam pertinere. Precatur ergo propheta ut Veteris Testamenti recte libros intelligat, et venturum in eis Dominum esse cognoscat. Propter inimicos autem dicit, id est haereticos, sive incredulos Iudaeos qui eos nitebantur prava intentione subvertere. |
22 | (Vers. 17.) Ne tradideris me in animas persequentium me: quoniam insurrexerunt in me testes iniqui, et mentita est iniquitas sibi. Secundum historiam potest intelligi de Saule, qui eum acerrimo odio persequebatur. Sed quoniam rex erat, nec poterat solus agere quod iubebat, apte numerus pluralis hic positus est. Simili modo cum Doech Idumaeus eum prodidisse legatur, plurali numero posuit, testes iniqui. Fieri enim potuit ut quando eum regi accusavit, per testes alios dicta sua probare voluisset. Quapropter congrue positus pluralis numerus advertitur, quando persona talis per unum tantum non poterat facile accusari. Testes ergo iniqui fuerunt Doech Idumaeus, eiusque similes, qui eum prodiderunt Sauli a propheta Achimelech fuisse susceptum, et gladium illi sumptusque datos; quod rex sacerdotis atque filiorum eius morte reseravit. Mentiti sunt enim dicentes contra regem Saulem David consilia fuisse data, Deumque pro eo fuisse deprecatum; quod latius Regum textus eloquitur [I Reg. XXII]. Pulcherrime autem dixit sibi, quia mendacii sui poenas recipit qui falsum testimonium proferre contendit. Sive, ut alii dicunt, idioma est Scripturae divinae, ut pro singulari pluralis numerus inveniatur adiunctus; sicut de Herode mortuo legitur dictum: Mortui sunt qui quaerebant animam pueri [Matth. II, 20]; vel Moysi de Pharaone pronuntiatum est: Quia mortui sunt qui quaerebant animam tuam [Exod. IV, 19]. |
23 | (Vers. 18.) Credo videre bona Domini in terra viventium. Exspecta Dominum. Postquam multis modis Dominum deprecatus est ne persequentibus traderetur, ad confidentiae suae redit auxilium, sibique ipsi promittit quod bona videat in terra viventium, id est in futura vita, ubi bona sunt sempiterna. Et proprie dictum est terram illam esse viventium, quoniam ista morientum est. Qui status apud oratores dicitur collectivus, quando ex scripto colligitur id quod scriptum non est, ut per id doceatur esse ac si scriptum fuisset. Ita et hic futura praemia ex antecedentibus beneficiis sibi credit esse ventura. Terram autem viventium, proprie Scriptura commemorat divina. Additum est: Exspecta Dominum, scilicet qui promittendo non fallit, qui praestando non imputat, sicut Iacobus apostolus ait: Qui dat omnibus affluenter, et non improperat [Iac. I, 5]. |
24 | (Vers. 19.) Viriliter age, et confortetur cor tuum, et sustine Dominum. Quoniam superiori versu crediderat videre se bona Domini, nunc dicit quemadmodum videre possit. Hoc autem verbum, viriliter, non solum viris, sed et feminis credamus esse mandatum. Nam et viri cum mollescunt, animo femineo sunt; et mulieres viriles efficiuntur, cum in bono proposito mentis robore perseverant. Sequitur, et confortetur cor tuum, ne quasi lassus immurmures, et taedio fatigante desperes. Sed confidenti animo atque securo dicit: Exspecta Dominum, qui nescit subducere quae promittit. Sustine vero et exspecta, perfecto dicitur Christiano: ac si admoneret, sustine quod pateris, et quod credis exspecta. |
|
25 | Conclusio psalmi. |
|
26 | Inter multiplices et saevientes angustias, quid specialiter desideremus reverendissimus propheta patefecit, ut inhabitare Christi Ecclesiam modis omnibus appetamus. Hoc patulis auribus audientes, assidua supplicatione deprecemur; quia nec brevius quidquam potuit dici, nec latius impetrari. In numero autem praesentis psalmi, et quorumdam qui subsequuntur, nequaquam potuimus calculorum singularem reperire rationem; scilicet qualis creatura vigesimo sexto, aut vigesimo septimo, aut vigesimo octavo numero legatur aptata. Sed studiosis relinquimus, ut secundum exempla quae dicta sunt, quando non inveniunt rationem in numero singulari, tunc aliquas similitudines in partito calculo, sive bis, sive tertio debeant indagare. Verbi gratia, ut viginti sex partiantur in vigesimum et senarium numerum, et Iterum viginti septem in ter novem. Tunc facilius calculis divisis, fortasse competens ratio poterit inveniri. Quid enim interest si binas aut ternas metretas capiant vasa psalmorum? Si vero nec ibi aliquid convenienter agnoveris, credere convenit coeli terraeque Creatorem, operationes et dicta sua per diversorum calculorum distribuisse sine ambiguitate virtutes, qui omnia, sicut legitur [Sap. XI, 21], in pondere, numero, mensuraque perfecit. Neque enim quia guttae pluviarum, stellae coeli, vel arena maris nobis numerabilis non est, apud illum non constat esse sub numero. Nam etsi nobis probantur occulta, divinae sunt tamen nota potentiae. Restat ut illud quod dictum est definitione maiorum credere debeamus, in numeris positis atque definitis virtutes omnium convenire psalmorum. |