monumenta.ch > Cassiodorus > 17
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, in Psalmum XVI <<<     >>> in Psalmum XVIII

Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, in Psalmum XVII

1 In finem puero Domini David, qui locutus est ad Dominum verba cantici huius, in die qua eripuit eum Dominus de manu omnium inimicorum eius, et de manu Saul, et dixit.
2 In finem, puero, et David, haec tria verba ad Regem nostrum Salvatorem referri posse non dubium est. Nam et puer legitur in propheta: Puer natus est nobis [Isa. IX, 6]. Qui locutus est ad Dominum verba cantici huius; post haec alia deputanda sunt, ut sit verborum plenior et absoluta contextio. Quod autem dictum est cantici, ad contemplationem constat rerum coelestium pertinere: ne regis in David tantummodo historia mentis nostrae haereret intuitus. In die qua eripuit eum Dominus de manu omnium inimicorum eius, et de manu Saul, et dixit. Hic actus Regum lectione notissimus est; ibi enim latius describitur quemadmodum David fuerit de inimicorum suorum ditione liberatus. Ad cuius similitudinem resurrectio Domini, et membrorum eius absolutio de potestate diabolica declaratur.
3 Divisio psalmi.
4 Psalmus hic uni tantum non potest convenire personae. Nam primo ordine propheta loquitur gratias agens quod eum de gravibus periculis divina pietas liberare dignata est. Secundo Ecclesia loquitur, quae ante adventum Domini innumeras pertulit calamitates, posteaque misertus ei, medicinam sanctae incarnationis indulsit, et baptismatis beneficio Christianum populum de orbis universitate collegit. Tertio in rorem misericordiae vox Domini Salvatoris illabitur, ubi pulcherrimis allusionibus virtus eius potestasque describitur. Quarto iterum Ecclesiae catholicae dicta proferuntur, et cum magna exsultatione Divinitatis munera concessa laudantur.
5 Expositio psalmi.
6 (Vers. 1.) Diligam te, Domine, virtus mea. Diligit Dominum, qui mandatis eius devotus obtemperat, sicut ait in Evangelio: Qui audit verba mea, et facit ea, hic est qui diligit me [Ioan. XIV, 21]. Diligo enim dicitur, quasi de omnibus eligo. Et considera quoniam haec dilectio sic de futuro promittitur, ut nunquam tamen defecisse videatur. Virtus mea. Propheta liberatus ab hostibus suis recte Dominum confitetur suam esse virtutem; quo donante factum est, ut inimicis suis fortior appareret. Hic duodecima species definitionis est, quae Graece dicitur, κατ᾽ ἔπαινον, Latine per laudem. Singulis enim diversisque verbis praedicando declarat quid sit Dominus, modo virtus, modo firmamentum, modo refugium, modo liberator, modo adiutor, modo protector, modo cornu salutis. Haec enim omnia pulchre ostendunt, quis eius est Dominus.
7 (Vers. 2.) Dominus firmamentum meum, et refugium meum, et liberator meus; Deus meus adiutor meus. Iuste dicit Dominum firmamentum suum, quoniam ab ipso concessum est ut inimicis suis in acie firmus assisteret, et vivaci animositate pugnaret. Et refugium meum. Utique, quando, cum fuit opus consilio, refugit ad tractatum, et invenit Divinitate monstrante, quod eum poterat adiuvare. Merito autem liberatorem suum Dominum profitetur, qui eum de saevissimi regis Saulis ira tanquam de inferni ore liberavit. Deus meus adiutor meus. Praestitorum suavitate pellectus, in summam repetit superiora quae dixit: quia ubique ipse adfuit, eumque virtutis suae munimine custodivit. Sed considera quod ita percurrit singula, ut suis meritis non praesumat applicare collata.
8 (Vers. 3.) Et sperabo in eum: protector meus, et cornu salutis meae, adiutor meus. Confidenter iam postulat, qui de Domini gratia post beneficiorum exempla praesumit. Nam de futuro fiducialiter sperare se dicit, qui eum in praeteritis senserat adiutorem. Protector meus. Hoc ad eum pertinet custodiendum, qui adversariorum appetebatur insidiis. Quod autem hic dixit, cornu salutis suae Dominum, ad inimicos pertinet dissipandos. Cornua enim sunt arma belluarum, quibus salutem suam solerti concertatione defendunt. Adiutor meus. Dulcedo beneficii repetitionem fecit esse verborum; supra enim eodem vocabulo nuncupavit, quem hic iterum nominat adiutorem.
9 (Vers. 4.) Laudans invocabo Dominum, et ab inimicis meis salvus ero. Post virtutes peractas, vir sanctus nulla se elatione iactavit; sed quia erat rerum ipsarum hilaritate gaudendum, laudans se dixit invocare Dominum, et ipsi universa tribuere, qui dignatus est cuncta praestare. Et ideo se dicit ab inimicis salvum faciendum, quia victoriam suam non sibi videbatur applicasse, sed Domino. Nam qui aliter facit, vitiis suis captivus redditur, quamvis hostes superasse videatur.
10 (Vers. 5.) Circumdederunt me gemitus mortis, et torrentes iniquitatis conturbaverunt me. Post exsultationem prophetae, quam sancta pietate concepit, ventum est ad ordinem secundum, ubi pro cladibus generis humani, quae ante adventum Domini grassabantur, introducta una persona iustorum, quos illo tempore fuisse non dubium est, pius deprecator exorat. Nam merito iustus iste circumdatum se gemitibus asserebat, quia dum esset superstitionum innumera multitudo, fidelium erat rara devotio. Et ne putares gemitus de iactura facultatis, aut de re huiuscemodi esse profusos, addidit mortis; quia revera mors erat, ubi diaboli posse regnabat. Torrentes autem saepe diximus fluvios esse hibernis imbribus excitatos. Hic ergo iniquitatibus rapidis data est similitudo torrentium, ut merito conturbaverint anxium populum, cum undarum minacium concrepatione fremuissent.
11 (Vers. 6.) Dolores inferni circumdederunt me: praevenerunt me laquei mortis. Fiat huius versiculi compaginatio praeposterata verborum, ut melius hic sensus nobis possit aperiri. Circumdederunt me dolores inferni: de paganis dicit, qui erunt dolores inferni, id est qui in inferno debito dolore torquendi sunt. Praeveniri vero dicimus, quando aliquid nos anticipare dignoscitur, ut est ille reatus originalis peccati qui nos, antequam nascamur, ab ipso conceptu reddit obnoxios: unde in quinquagesimo psalmo propheta dicturus est: Ecce in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea [Psal. L, 7]. Vir enim iustus merito se praeventum dicebat, qui reatum suum antecessisse cognoverat. Sed quemadmodum ab his fuerit liberatus subter exponit.
12 (Vers. 7.) Et in tribulatione mea invocavi Dominum, et ad Deum meum clamavi. Inter mala multa quae dixerat, unum et singulare profitetur esse remedium: Invocare Dominum in tribulationibus suis, quando constat totis viribus peti, quod tempore necessitatis optatur. Et vide quia prius dixit ad Dominum: sed ne putares ad alienum dominum, subiunxit: Ad Deum meum clamavi. Clamare autem plus est, ab invocare. Crevit sermo progrediente desiderio, et accensus animus ad orationem prosilivit avidus in clamorem.
13 Vers. 8. Et exaudivit de templo sancto suo vocem meam; et clamor meus in conspectu eius introivit in aures eius. Sive de coelo, sive de corpore Domini, quod venturum esse praevidebat, templum competenter advertimus. Exauditam ergo dicit vocem suam, quam de adventu Domini iugiter offerebat. Sed perscrutandum est quomodo clamor ipsius in conspectu Dei valuerit introire? Clamor iste, causae iustitia est, quae utique ad Deum intrare poterat, quia pro mundi cladibus supplicabat. Sequitur, introivit in aures eius. Hoc de consuetudine nostra figuraliter dicitur, quod clamor eius quasi aliquid corporale in aures Dominicas introisset; cum ille totum spiritualiter sentiat, et antequam fiant, universa cognoscat. Illi enim actuum nostrorum qualitas, quasi quibusdam vultibus semper assistit; et quod apud nos occultum, illi noscitur esse manifestum.
14 (Vers. 9.) Et commota est, et contremuit terra; et fundamenta montium conturbata sunt et commota sunt, quoniam iratus est eis Deus. Decursa tristitia, quam de adventu Domini beatus populus sustinebat, prophetiae spiritu ad incarnationis eius secreta pervenit, ordinemque ipsum mirabili narratione describit. Hoc schema dicitur idea, cum speciem rei futurae, velut oculis offerentes, motum animi concitamus; quod et hic et in subsequentibus versibus constat effectum. Et ideo nunc audiamus sacramento Domini Salvatoris. Congrue siquidem ad adventum Christi terra commota est, quoniam praesentia iudicis dignum fuit contremiscere peccatores. Servavit ordinem rei, ut prius ostenderet motam, postea diceret esse tremefactam. Fundamenta vero montium, significat praesumptiones superborum, id est, divitias, honores, caeteraque humana, quibus illi detenti, velut fundamentis constantibus innituntur. Haec omnia turbata sunt, quia mundi falsa spes, vero Domino veniente, sublata est. Nimis apte posita verba descendunt: primo fundamenta, id est superborum spes turbata est; postea dicit esse commotam. Subiunxit et causam quare commota sunt fundamenta, quoniam iratus est eis Deus; utique, quia vitia humana Domino probantur exosa, et iratus est illis. Hinc ostenditur, quoniam sequaces eorum constat esse puniendos.
15 (Vers. 10.) Ascendit fumus in ira eius, et ignis a facie eius exarsit, carbones succensi sunt ab eo. Fumus hic in bono positus est: quia sicut iste terrenus inutiles lacrymas movet, ita et ille poenitentiae calore succensus, fructuosa profundit fluenta lacrymarum. In ira eius: tempore quo hic peccatores futuri iudicii timore conturbat, ut eos ad remedium conversionis adducat. Ignis autem est charitas Dei, virtutum progressionibus crescens, quae quanto magis concupiscitur, tanto efficacius ampliatur. Bene autem dixit, a facie eius: quoniam ipsius illuminatione charitas conceditur eis qui peccata derelinquunt. Carbones vero succensos peccatores dicit, qui velut carbones mortui, in mundi istius caecitate tenebrantur, sed iterum poenitentia inflammante reviviscunt, et ex mortuis prunis vivi incipiunt esse carbones. Sequitur etiam quomodo succensi sunt, veniente scilicet Domino Redemptore.
16 (Vers. 11.) Et inclinavit coelos et descendit; et caligo sub pedibus eius. Magnum sacramentum in hoc sermone repositum est. Humiliavit se enim Verbum, ut sine peccato quidem, sed tamen similitudinem carnis peccati sumeret. Descendere autem illi fuit, ad nos venire, sicut dicit Apostolus: Semetipsum exinanivit, formam servi accipiens [Philip. II, 7]. Caligo vero hic diabolus est, qui hominum mentes innubilat, dum veritatis splendorem non facit videre quos possidet. Sub pedibus eius: quia sine dubio maiestate Domini Salvatoris conculcatur daemonum exsecranda nequitia, sicut et in nonagesimo psalmo dicturus est: Super aspidem et basiliscum ambulabis, et conculcabis leonem et draconem [Psal. XC, 13].
17 (Vers. 12.) Et ascendit super cherubim et volavit: volavit super pennas ventorum. Haec figura dicitur hyperthesis, id est superlatio, cum aliquam rem opinione omnium notam, sententia nostra exsuperare contendimus. Tale est et illud in quinquagesimo psalmo: Lavabis me, et super nivem dealbabor [Psal. L, 9]. Cherubim interpretatur multitudo scientiae, aut scientia multiplicata. Alibi enim legitur: Qui sedes super cherubim, appare [Psal. LXXIX, 2]. Ascendit ergo super cherubim, quando videntibus apostolis ad coelorum regna conscendit. Sedet nunc super cherubim, ad Patris dextram collocatus, in coelo et in terra cum Patre regnat et Spiritu sancto; quod utrumque universum modum scientiae vel admirationis probatur excedere. Quae enim creatura praevaleat tanti secreti attingere sufficienter arcanum, quod carnem terrenam atque mortalem in aeterna coelorum gloria collocavit, et fecit eam creaturis omnibus adorabilem, quae terrenas pertulit passiones? Sequitur, et volavit, volavit super pennas ventorum. Haec repetitio celeritatem nimiam decenter ostendit, id est per mundi spatia velociter cucurrit, quando ipso in cunabulis iacente, magis eum stellae claritas nuntiavit. Quid enim dici potest velocius, qui mox ut natus in alia mundi parte conspectus est? Tunc ergo superata est celeritas ventorum, quamvis in mundo nihil eis ocius esse monstretur. Quod autem repetit sine interiectione alterius verbi, volavit, volavit, figura est epizeuxis, quae Latine coniunctio dicitur, sicut et in subsequentibus dicturus est: Dies diei eructat verbum [Psalm. XVIII, 3]; et, Deus Deus meus.
18 (Vers. 13.) Et posuit tenebras latibulum suum: in circuitu eius tabernaculum eius; tenebrosa aqua in nubibus aeris. Tenebras, incarnationis eius mysterium dicit, ut qui in natura deitatis suae videri non poterat, incarnationis velamine humanis conspectibus Redemptor piissimus appareret. Unde beatus Ioannes Constantinopolitanus episcopus mirabiliter et catholice dixit: Illum quem, si nuda deitate venisset, non coelum, non terra, non maria, non ulla creatura sustinere potuisset, illaesa Virginis viscera portaverunt. Memento autem tenebras, et in bono poni, ut est illud in Proverbiis Salomonis: Intelligit quoque parabolam, et tenebrosum sermonem [Prov. I, 6]. Omnia enim divina, quae ignoramus, nobis tenebrosa, id est profunda atque obscura sunt; quamvis continuo lumine perfruantur. Latibulum suum, id est secretum maiestatis eius, quod tunc revelat iustis, quando eis facie ad faciem divinitatis ipsius gloriam contigerit intueri. In circuitu eius tabernaculum eius. Hic dignitas exponitur gloriosa beatorum, ut iuxta ipsum habitent qui in eius Ecclesia fideliter perseverant. In circuitu autem eius proximitatem significat. Ille enim circuit ac penetrat omnia, non circumdatur ab aliquo, quia loco inamplexibilis est. Potest et illud intelligi, in circuitu eius, ut non ad loci designationem, sed ad defensionem tabernaculi custodiamque respiciat. Aquam vero dicit, eloquium Domini, quod tenebrosum est in nubibus aeris, id est in prophetis praedicatoribus verbi: quia quamvis se aliquis putet dicta eorum intelligere, ad ipsam, sicuti est, virtutem dictorum in totum vix potest pervenire; sicut dicit Apostolus: Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem [I Cor. XIII, 12], quando ipsum videt quod credidit, ipsum cognoscitur respicere quod speravit.
19 (Vers. 14.) Praefulgorae in conspectu eius nubes transierunt, grando et carbones ignis. Non est iste versus facile transeundus. Praefulgorae, una pars orationis est, id est nominativus pluralis, et respondet ad nubes. Nubes autem, sicut superius dictum est, praedicatores divini verbi intelligendi sunt. Et sensus talis est: illae nubes quae aquam continent Dei, id est eloquia divina, sicut in hoc aere tenebrosae, hoc est obscurae videntur, ita in conspectu Dei praefulgorae sunt, ubi semper veritas patet. Nec praepositionibus exquiritur, nec parabolis tegitur, quod manifesta luce declaratur. Istae ergo nubes, id est praedicatores, ad gentes relicto Israelitico populo transierunt; sicut constat effectum, quando duritia non meruit Iudaeorum, quod ad ipsos venerat instruendos. Grando et carbones ignis. Exponit per allegoriam quid illae nubes habeant; aliud enim dicit, et aliud vult intelligi. Unde schematibus crebris eloquentia divina probatur esse plenissima. Grando enim, id est obiurgationes figuratae quibus Iadaeorum corda durissima tundebantur. Carbones ignis, charitatis incendia, quibus mentes fidelium coelesti igne reviviscunt. Haec ad gentes, sicut diximus, in nubibus, id est in praedicatoribus transierunt.
20 (Vers. 15.) Et intonuit de coelo Dominus, et Altissimus dedit vocem suam. Quippe qui erat ingentia sacramenta locuturus. Ait enim in Evangelio vox omnipotentis Patris: Et clarificavi, et iterum clarificabo [Ioan. XII, 29]. Unde multi, sicut ibi legitur, tonitruum fuisse crediderunt. Altissimus autem dedit vocem suam, quando dictum est: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui [Matth. III, 17].
21 (Vers. 16.) Misit sagittas suas, et dissipavit eos; fulgura multiplicavit, et conturbavit eos. Sagittas evangelistas dicit, virtutum pennis, non suis, sed eius a quo missi sunt, recta itinera transvolantes. Et dissipavit eos, scilicet ad quos missi sunt, fideles recipiendo, impios abiiciendo, sicut dicit Apostolus: Aliis sumus odor vitae in vitam; aliis odor mortis in mortem [II Cor. II, 16]. Fulgura multiplicavit, id est miracula multa fecit, quae sic corda videntium permoverunt, quemadmodum crebra solent fulgura visa terrere. Conturbavit eos: de his dicit qui tunc conturbati sunt, quando eum resurrexisse manifestis probationibus agnoverunt.
22 (Vers. 17.) Et apparuerunt fontes aquarum, et revelata sunt fundamenta orbis terrae. Id est, veritas praedicantium, qui fontes aeternae vitae sanctitatis suae ore fundebant. Ipso enim veniente patuit, quod obscuritas divini tegebat eloquii. Et revelata sunt fundamenta orbis terrae: manifestati sunt prophetae, qui non intelligebantur: supra quos orbis terrarum in Ecclesiae faciem sancta aedificatione constructus est. Et memento hic tellurem in bono positam, quae est terra viventium
23 (Vers. 18.) Ab increpatione tua, Domine; ab inspiratione spiritus irae tuae. Ab increpatione tua, indicat verba prophetarum, qui increpationibus iustis peccatores populos arguebant; ab inspiratione spiritus irae tuae, ostendit praedicatores verbi, qui a sancto Spiritu inflammati delinquentes populos increpabant. Per has igitur parabolas sublucentes propositionesque verborum hucusque prophetiae spiritu, fidelium populis, qui est sancta Ecclesia, adventum Domini nuntiavit.
24 (Vers. 19.) Misit de summo et accepit me: assumpsit me de multitudine aquarum. Hinc iam mater Ecclesia loquitur de temporibus Christianis. Misit utique Pater Dominum Salvatorem de summo, ut intelligant homines quia quod de summo venit, divina potestate gloriatur. Apte vero dixit Ecclesia, accepit me, quae Sponso Christo iuncta laetatur. Multitudines autem aquarum, sive innumerae gentes intelligi possunt; unde Ecclesiam, spretis Iudaeis indevotis, de fidelibus constat esse collectam; sicut in Actibus apostolorum beatissimus Paulus contradicentibus Iudaeis et blasphemantibus, excutiens vestimenta sua dixit: Sanguis vester super caput vestrum; mundus ego, ex hoc ad gentes vadam [Act. XVIII, 6]. Sive hoc dicit de fontibus sacris, quando Ecclesia catholica multitudinem filiorum baptismatis regeneratione conquirit.
25 Vers. 20. Eripuit me de inimicis meis fortissimis, et ab his qui oderunt me, quoniam confortati sunt super me. Fortissimos inimicos, persecutores truculentos enuntiat, qui Christianum populum tormentis et caedibus affligebant; et ideo se magis dicit ereptam, quia inimici confortati sunt super ipsam. Tunc enim Ecclesia crescere meruit, quando eam data desuper potestate inimicus afflixit. O vere divina providentia, ut suis nisibus destruatur inimicus, et quanto se putat amplius laedere, tanto eum necesse sit saevissima insecutione praestare!
26 (Vers. 21.) Praevenerunt me in die afflictionis meae: et factus est Dominus protector meus. Illud significat, quando pseudoapostoli veros praedicatores praevenire nitebantur, conantes subvertere corda simplicium. Sequitur: In die afflictionis, quando Christianorum martyria celebrabantur. Et factus est Dominus protector meus. Ideo Deus protector, quia homo exstitit impugnator. Sed utraque simul longe sibi dissimilia convenerunt, impugnatio temporalis, et aeterna protectio.
27 (Vers. 22.) Et produxit [mss. A., B., F., eduxit] me in latitudinem; salvum me fecit, quoniam voluit me. In Ecclesia catholica hunc esse morem fidelium nullus ignorat, ut quanto plus persecutionibus constringitur, tanto, sicut dictum est, amplius fidei augmento dilatetur. Tunc enim per gratiam Dei exsurgunt invicti animi, tunc incendium charitatis ardescit, et facto agmine in gladios suaviter ruunt, quia aeternae vitae praemia concupiscunt. Producta est ergo Ecclesia in latitudinem, quando per saevitiam persecutorum, numerum ei constat crevisse fidelium. Quod autem dixit, salvum me fecit, non moveat, quia ad masculinum genus deducta est; quoniam non videtur absurdum hoc ei nomen aptari, quae constat ex populo. Merito ergo beatorum istud agmen exsultans salvum se dicit factum, quod ad Christianae fidei meruit pervenire fastigium. Quoniam voluit me, id est quoniam me elegit, qui gratis vocat universos; nec prius beneficium accipit quam praestare dignetur; sicut ipse in Evangelio dicit: Non vos me elegistis, sed ego elegi vos [Ioan. XV, 16].
28 (Vers. 23.) Et retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam; et secundum innocentiam manuum mearum retribuet mihi. Optime utrumque servavit. Et prius dixit antequam assumeretur, quoniam voluit me; et nunc dicit: Retribuet mihi secundum iustitiam meam, id est secundum voluntatem meam, quam post beneficia ipsius sancto corde gestabat. Innocentiam autem manuum, operam vult significare pietatis, quam divino munere sanctorum virtus exercet. Sed hoc retribuet geminatum sollicite recipiendum est, ne sibi aliquid fallaciter Pelagiana haeresis blandiatur. Dicit etenim Apostolus: De reliquo reposita est mihi corona iustitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die iustus iudex [II Tim. IV, 8]. Non quia suis aliquid meritis humilis applicabat, sed quia praemissis beneficiis Domini iam deberi posse praemium confidebat. Idipsum Iacobus apostolus dicit: Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum [Iac. I, 17].
29 (Vers. 24.) Quia custodivi vias Domini, nec impie gessi a Deo meo. Viae sunt Domini, dilectio Dei, et charitas proximi, quas constat eos studiosissime custodire, qui nolunt mandata Domini deserere. Subiunxit: Nec impie gessi a Deo meo. Impietatis verbo notati sunt, qui iussa Domini declinare praesumunt. Quod animus devotus Ecclesiae merito dicit refugisse, unde se Creatorem sciebat offendere.
30 (Vers. 25.) Quoniam omnia iudicia eius in conspectu meo sunt semper, et iustitias eius non repuli a me. Nunc dicit causas quare vias Domini custodierit, aut impie non gesserit, sicut superius posuit: quia iugiter iudicia eius terribilia cogitabat. Addidit, et iustitias eius non repuli a me. Quod faciunt carnis fragilitate superati, qui longa observatione deficientes, aequitatem interdum deserunt, quam coeperant custodire. Hic enim beatus populus nunquam repulit iustitiam Domini, quia semper in eius corde permansit.
31 (Vers. 26.) Et ero immaculatus coram [mss. A., B., F., cum] eo: et observabo me ab iniquitate mea. Fructum beatitudinis suae reddidit, et quid proficiat si iustitias Domini non repellat, scilicet ut sit immaculatus. Verum non ut ille Dominus, qui peccata non habuit; sed ut iste quem lacrymae supplices a contractis sordibus abluerunt. Sed haec omnia in illum modum accipienda sunt, quem superius exposuimus, ubi verbo geminato ait, retribuet: ne quid sancta humilitas, non de supernis beneficiis, sed de se, quod absit, praesumere videatur. Sequitur: Et observabo me ab iniquitate mea. Subtiliter beati vita describitur, qui quando ad aliquam se gratiam Domini pervenisse cognoscit, cavet ne iterum iniquitatis antiquae calamitatibus innodetur.
32 (Vers. 27.) Et retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam, et secundum innocentiam manuum mearum in conspectu oculorum eius. Exponit quod superius dixit: Et ero immaculatus coram eo. Nam quando illud esse contigerit, tunc istud sine dubitatione subsequitur, ut secundum iustitiam suam, quam ipse tamen donare dignatur, unicuique reddat, et secundum puritatem actuum dignam compensationem restituat. Pulchre autem additum est, in conspectu oculorum eius, quod utique non potest, nisi beatis evenire; ut sicut illi semper corde Dominum contuentur, ita eos iugiter virtus divina respiciat.
33 (Vers. 28.) Cum sancto sanctus eris, et cum viro innocente innocens eris. Et cum electo electus eris, et cum perverso subverteris. Cum de iustitia superna loqueretur, quia unicuique reddit secundum suorum actuum qualitatem, nunc exponit quemadmodum possit impleri quod lex praecipit observari. Conversatio enim nostra ex prioribus aut ducibus suis maxime similitudinem trahit; dum unusquisque tali ingenio gaudet quali fuerit praeditus ille quem sequitur. Hinc est quod nobis salutaris et moralis regula data est, quod cum sancto viro, id est Domino Salvatore, ipso praestante, sancti esse possimus; sicut ipse dicit: Sancti estote, quoniam ego sanctus sum Dominus Deus vester [Lev. XIX, 2]. Praecipitur etiam ut cum innocentia eius innocentes esse mereamur. Sic enim de ipso iam dictum est: Innocens manibus et mundo corde [Psal. XXIII, 4]. Additur tertium, ut cum electione ipsius eligamur. Ita quippe de ipso Isaias dicit: Electus meus, in quo complacuit anima mea [Isa. XLII, 1]. Quod tunc nobis accidit, quando praeceptis eius salutariter obedimus. Sequitur, cum perverso subverteris, id est cum diabolo subverteris, qui propria iniquitate perversus est. Illos enim iniquissimos reddit quos ad suae obedientiae iura convertit. Quod argumentum nobilissimum dicitur in topicis a persona extrinsecus attributa, quando quis aut de improbis amicis arguitur, aut de bonorum coniunctione laudatur.
34 (Vers. 29.) Quoniam populum humilem salvum facies, et oculos superborum humiliabis. Respice quemadmodum prioribus versiculis apte responsum est, qui sanctitati vel innocentiae, nec non electioni Domini sit devotus; et hic salvus faciendus est, cum in die iudicii ad dexteram collocabitur. Oculi autem superborum humiliandi sunt, qui cum perverso auctore suo diabolo subvertentur, dum ad sinistram positi, in aeternam cruciationem mittendi sunt. Decenter autem positum est econtra, oculos superborum humiliabis, quia tanto arrogantes in tartari profunditatem descendunt, quanto se altiora contingere putaverunt.
35 (Vers. 30.) Quoniam tu illuminas lucernam meam, Domine; Deus meus, illumina tenebras meas. Loquitur adhuc sive Ecclesia, sive populus ille beatorum, mirabili decore verborum. Lucerna enim Ecclesiae Baptista Ioannes est, de quo Dominus in Evangelio dicit: Ille erat lucerna ardens, et vos voluistis exsultare in lumine eius. [Ioan. V, 35]. Idem ipse in Evangelio dicit: Nemo accendit lucernam et ponit eam sub modio [Luc. XI, 33]. Sensus ergo talis est: Patri Domino dicit: Quoniam tu lucernam meam illuminas, id est Ioannem Baptistam et caeteros apostolos, vel eos qui coelesti lumine radiare noscuntur. Illumina tenebras meas, hoc est per eos reliqua membra credentium, quae adhuc in carnis obscuritate versantur. Lucerna enim noctis est lumen, quae merito delinquentibus datur, ut per verbum illuminationis fugiant tenebrosa peccati. Quapropter memento quod hic dicitur illuminare Patrem; illuminat et Filius, sicut in alio psalmo legitur: Deus Dominus et illuxit nobis [Ps. CXVII, 27]; illuminat etiam Spiritus sanctus, sicut propheta dicit: Non abscondam ultra faciem meam ab eis, pro eo quod illuxit Spiritus meus super universam domum Israel [Ezech. XXXIX, 29]. Quis ergo ita nubilo corde obscurus est, ut sanctae Trinitatis unam naturam, unam coaeternitatem, unam non intelligat esse potentiam?
36 (Vers. 31.) Quoniam a te eripiar a tentatione, et in Deo meo transgrediar murum. Insigniter docuit regulam fidei. A te dixit eripiar, non a me. Tentatio vero diabolum significat, qui momentis omnibus tentat, ut a bona conversatione nos abstrahat. In Deo meo, id est eius virtute roborante, obstaculum transgrediar peccatorum, quod inter Deum et homines mortalium construxere nequitiae. Qui murus mortis est, non salutis, nec ad munimen erigitur, sed ad aeternum interitum praeparatur. Bene dixit, transgrediar, non irrumpam, non diruam: quia murus ille humano generi immobilis manet, etiam cum eum sanctis beneficio Divinitatis transilire contigerit.
37 (Vers. 32.) Deus meus, impolluta via eius; eloquia Domini igne examinata; protector est omnium sperantium in se. Aliud versus iste inchoasse, aliud subiunxisse sentitur. Deus meus, aggressus est dicere nescio quid exorativum, et subiunxit ei exitum inopinatum, impolluta via eius. Nam si propositio sequentibus concordaret, Dei mei dicturus erat, non Deus meus. Quae figura dicitur paraprosdoxia, Latine inopinatus exitus, cum aliud proponitur, aliud explicatur. Impolluta via eius significat semitam eius esse purissimam. Sive hoc ad incarnationem pertinet Verbi, quam constat pollutionem non habuisse peccati. Sequitur, eloquia Domini igne examinata. Flamma fidei, lex superna discutitur, quando sciendi desiderio divina eloquia perquiruntur. Sic et Ieremias propheta eloquia Domini mirifica definitione conclusit dicens: Nonne verba mea sicut ignis, dicit Dominus, et sicut securis concidens petram [Ier. XXIII, 29]? Addita est quoque generalis promissio, ut animos relevaret humanos: ne putaretur protectionem non mereri, qui a peccato non fuisset immunis. Dicendo enim, omnium sperantium in se, nullus exceptus est, nisi qui in eum sperare neglexerit. Qui versus brevissimus laudum definitionibus explicatur.
38 (Vers. 33.) Quoniam quis deus praeter Dominum, aut quis deus praeter Deum nostrum? Hoc contra paganorum dementiam dicitur, qui deos sibi multifaria vanitate finxerunt. Dominum posuit, quia ipsius servi sumus; Deum, quia eum iustissime adoramus et colimus. Sed iste Deus Trinitas est inseparabilis, personarum tantum, non substantiae distinctione discreta. Convenienter autem laus Domini breviter praemissa est, quoniam ipse erat in subsequenti parte locuturus.
39 (Vers. 34.) Deus qui praecinxit me virtute, et posuit immaculatam viam meam. Ventum est ad ordinem tertium, ubi potentiam suam Dominus Salvator exponit. Quod ait: Praecinxit me virtute, et dignitatem significat et fortitudinem. Quod utrumque ipsi convenire manifestum est, qui potestate virtutis suae iudicaturus est mundum. Convenienter autem sequitur, posuit viam meam, id est constabilivit atque firmavit, ut nulla saeculi ambitione moveretur. Immaculatam vero viam dicit, vitam purissimam sine sorde delicti, quam ille solus ambulavit, qui peccata non habuit. Sed has omnes allegoricas tropicasque locutiones quae dictae sunt sive quae sequentur, ad incarnationem Domini convenienter aptamus.
40 (Vers. 35.) Qui perfecit pedes meos tanquam cervi, et super excelsa statuit me. Frequenter hoc animal in Scripturis divinis in bono ponitur, ut est illud: Sicut cervus desiderat ad fontes aquarum [Psal. XLI, 2]: ibi, quia nimium sitiunt; hic, quia velociter currunt. Norunt enim saltibus spinosa transcendere, et loca periculose hiantia transilire, sicut ille delicta saeculi humanam salutem pungentia, et foveas profundissimas peccatorum sanctis gressibus transmeavit. Et intende quemadmodum in comparatione cervorum permaneat, qui quando plana fugiunt, montium celsa conscendunt. Significat autem se super omnem creaturarum eminentiam constitutum, sicut dicit Apostolus: Et donavit illi nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Iesu omne genu flectatur coelestium, terrestrium et infernorum [Philip. II, 9, 10].
41 (Vers. 36.) Qui docet manus meas ad praelium, et posuit ut arcum aereum brachia mea. Doceri est ab imminentibus insidiis cautum fieri. Manus operationes significant; praelium, diaboli certamen demonstrat, cum quo spiritualiter confligitur; quia incessabilibus colluctationibus semper armatur. Brachia vero Christi prophetae sunt et apostoli, per quos desiderium suae voluntatis operatus est. His comparat aereum arcum, quia nesciunt Dei servi praedicando mollescere, sed in coelesti fortitudine permanentes, verbis salutaribus emissis, tanquam sagittis eminus iaculatis, devotorum hominum corda compungunt.
42 (Vers. 37.) Et dedisti mihi protectionem salutis tuae; et dextera tua suscepit me; et disciplina tua ipsa me docebit. Protectio salutis gloriam significat resurrectionis, quando mortali carne deposita, eamdem incorruptibilem et glorificatam resumpsit. Dextera potentia Divinitatis est, quae assumptam humanitatem in aeterna maiestate constituit. Et bene se dicit esse docendum, ut veri hominis exprimeret qualitatem.
43 (Vers. 38.) Dilatasti gressus meos subtus me, et non sunt infirmata vestigia mea. Incarnationis suae gloriosissimos actus, qui monstrandi erant conversatione sanctissima, dicit esse dilatatos. Vestigia vero viam informationis ostendunt, quam firmissimam reliquit apostolis, ubi ipse gressus imprimens sanctis actibus ambulavit. Haec ergo vestigia ab inimicis infirmanda iure denegavit, quia licet se ventosa mundi procella commoverit, eius tamen vestigia movere non potuit, quae ille ne Petrus in mari mergeretur fixa solidavit.
44 (Vers. 39.) Persequar inimicos meos, et comprehendam eos; et non convertar donec deficiant.
45 (Vers. 40.) Affligam illos, nec poterunt stare: cadent sub pedibus meis. Istos duos versus de illis intelligi non dubium est qui primo contra Dominum eriguntur, postea conversi eius pedibus inclinantur; et vitam merentur subditi, qui mortem incurrerant contumaces. Persequitur enim inimicos suos afflictionum diversa clade fatigatos, et comprehendit eos quos ab studio perverso mutaverit. Sed felix est omnino qui capitur, felix qui illas manus evadere non meretur; tunc magis liber redditur, cum fuerit tali sorte captivus. Sequitur: Et non convertar donec deficiant. Cum non convertitur Dominus, praeda tunc capitur; et a pravo studio suo desinit, qui vincitur ad salutem. Addidit: Affligam illos, nec poterunt stare. Afflicti quippe diversis calamitatibus, in sua pertinacia stare non possunt, quando vires nequitiae in suis ausibus perdiderunt. Tunc fit illud quod sequitur: Cadent sub pedibus meis. Qui sub pedibus cadit Domini, adversum illum ultra non patitur, cuius iam tuitione vallatur; sed erectus tunc redditur, quando illi fuerit humili satisfactione subiectus.
46 (Vers. 41.) Et praecinxisti me virtute ad bellum: supplantasti insurgentes in me subtus me. Hoc iam de spiritibus immundis dicitur, qui ei per contradictiones Iudaeorum iniqua certamina commoverunt. Praecinctus est enim virtute, quando patientiae fortitudine iniquorum adversa superavit. Ipsi tamen qui contra eum insana conspiratione tumuerunt, eius sunt iudicio sine dubitatione subdendi, ut cum suo instigatore pereant, qui auctori suo credere noluerunt.
47 (Vers. 42.) Et inimicorum meorum dedisti mihi dorsum, et odientes me disperdidisti. Duplicia legis sacramenta versus iste complexus est. Primum est quod dorsum conversionem eorum significat qui ex resistentibus eius nomini, in salutiferam victoriam fugati, emerserunt subito Christiani, ut Paulus apostolus de persecutore saevissimo, post Domini increpationem apparuit repente discipulus. Secundum est quod odientes se disperdendos esse denuntiat, qui in perfidiae suae obstinatione manserunt; sicut de Iudaeis animadvertendum est, qui impia voce dixerunt: Sanguis eius super nos, et super filios nostros [Matth. XXVII, 25].
48 (Vers. 43.) Clamaverunt, nec erat qui salvos faceret, ad Dominum, nec exaudivit eos. Clamores dicit irritos, quos impii in illa iudicatione missuri sunt; sicut in Evangelio de damnandis ait: Ibi erit fletus et stridor dentium [Matth. XIII, 42]. Clamores enim isti salvos facere nequeunt, qui salutis auctorem hic temnendum esse decreverunt. Nec erat qui salvos faceret: propter diabolum dicit, quo immittente deliquerunt. Quis enim tales facturus est salvos, cum instigator et princeps eorum sit primus ipse damnandus? Sed hi cum viderint spem suam in diabolo corruisse, clamabunt quidem ad Dominum, sed non exaudiet eos: quoniam infructuosa illic agnoscitur poenitudo, ubi iam est iusta damnatio.
49 (Vers. 44.) Et comminuam eos ut pulverem ante faciem venti; ut lutum platearum delebo eos. Ubi est illa lingua grandiloqua et ventosa superbia? Usque ad pulverem se comminuendos intelligant, qui Domino pravis mentibus contradicere moliuntur. Et ne putent se quamvis detritos posse quiescere, addidit, ante faciem venti; ut quiescere non possint, cum fuerint imminuti. Bene autem luto platearum comparat peccatores, quod fetidissimis sordibus inquinatur, nec excipitur a conculcatione populi, ut semper eius fetor iteretur. Delebo eos, id est de medio tollam, quod pertinet ad lutum platearum Vim quoque ipsam comparationis intellige: ait enim, ut lutum platearum, quod facile tollitur, quia mollissimum comprobatur.
50 (Vers. 45.) Eripies me de contradictionibus populi, constitues me in caput gentium: populus quem non cognovi servivit mihi. Ereptus est plane de contradictionibus populi: quando explosis perfidis Iudaeis ad gentium fidem devotionemque translatus est. Contradictiones vero illas dicit, quas ei scelerata turba multipliciter ingerebat. Nam quod ait, constitues me in caput gentium, signum dicit fidei Christianae: quia in fronte gentium, crucis habuerunt vexilla radiare. Populum quem non cognovi, id est ad quem non veni, novum, rudem, atque antea non receptum. Servivit autem, credidit dicit, quoniam quicunque credit et servit; quod factum est a gentibus, quae non fuerant a Christo carnaliter inquisitae. Nam quid est quod ille non cognoscat, qui renes hominum perscrutatur et corda?
51 (Vers. 46.) Obauditu auris obaudivit mihi; filii alieni mentiti sunt mihi. Laus ista gentium, exprobratio est magna Iudaeorum; ut servirent qui non viderunt; ut audirent quibus ex ore eius sacratissima minime verba sonuerunt; sicut scriptum est: Quibus non est nuntiatum de eo videbunt; et qui non audierunt contemplabuntur [Isa. LII, 15]. Sed intellectus trahit, ut adiiciamus. Hebraei autem qui viderunt et audierunt, sicut inferius dicit, totum contraria voluntate fecerunt. Quod idem praedicit Isaias: Excaeca cor populi huius, et aures eius aggrava, et oculos eius claude: ne forte videant oculis suis, aut auribus suis audiant, vel corde suo intelligant, et convertantur, et sanem eos [Isa. VI, 10]. Quae figura dicitur aposiopesis, id est dictio cuius finis reticetur; ut aut terreatur, aut ad desiderium provocetur auditor. Filii alieni, filii diaboli, quibus ipse in Evangelio dicit: Vos ex patre diabolo estis [Ioan. VIII, 44], mentiti sunt mihi, quando dicebant: Magister, scimus quia a Deo venisti, et in veritate viam Dei doces [Matth. XXII, 16]. Mentiri enim est contra mentem loqui, et illud lingua promere quod unumquemque constat in animo non habere.
52 (Vers. 47.) Filii alieni inveteraverunt, et claudicaverunt a semitis suis. Bene dixit alienos filios claudicasse: quia filii Domini rectis gressibus ambulare noscuntur. Nam claudicare proprie dicimus eos qui uno pede sunt debiles. Quod Iudaeis accidisse manifestum est, qui Vetus Testamentum carnaliter tenentes, Novi gratiam respuerunt: et hinc factum est, ut una parte debiles mentis suae gressibus claudicarent. Hoc etiam in illa angelica concertatione patriarchae Iacob [Gen. XXXII, 24], quidam asserunt praesagatum, quando tacto nervo, uno pede claudus effectus est. Nec illud vacat quod addidit suis, quia deserentes intellectum legis, suis superstitionibus agebantur; ut non recipientes promissum Dominum Salvatorem, de lavandis manibus et calicibus insanas calumnias commoverent; revera sordidi, sed non tali observatione mundandi. Potuerant enim propria faece purgari, si lavacrum sacri baptismatis expetiissent.
53 (Vers. 48.) Vivit Dominus, et benedictus Deus meus; et exaltetur Deus salutis meae. Quarti ordinis ianua, quae superest, aperitur: ubi iterum Ecclesia catholica loquitur toto orbe dilatata, quae summatim et beneficia refert Domini, et hymnum suavi delectatione profundit. Recte dicebat: Vivit Dominus, quem in suo corde iugi consideratione cernebat. Vivit enim, dixit, praesens est firma credulitate conspectus. Benedictus autem dicitur Deus, cum ei laus celeberrima devotione mentis offertur; sicut et alibi legitur: Benedictus qui venit in nomine Domini, hosanna in excelsis [Matth. XXI, 10]. Intelligitur etiam proprie benedictus, quod ipse omnia propitius benedicat: sicut et vivit Dominus, quod ipse vivificet. Haec autem et his similia, sicut saepe diximus, tropicis allusionibus probantur edici. Exaltetur vero posuit, toto orbe credatur. Nam quemadmodum aliter exaltari poterat, qui proprie vocatur Altissimus?
54 (Vers. 49.) Deus qui das vindictam mihi, et subdidisti (mss. A., B., F., et subdis) populos sub me. In isto mundo praeconialiter vindicatur Ecclesia, quando blasphemi et infideles ad verae religionis penetralia perducuntur; ut qui ante contumaces exstiterunt, fiant illi proficua devotione subiecti. Ecce vere vindicta pia, salutaris poena, ultio gloriosa. Ipsi enim Ecclesiae subduntur, qui liberi probantur a vitiis; nam qui ab ipsa deviant, mox laqueum noxiae captivitatis incurrunt.
55 Vers. 50. Liberator meus de gentibus iracundis: ab insurgentibus in me exaltabis me, a viro iniquo eripies me. Addidit liberatori laudem, dum dicit, iracundis. Minus est enim periclitantem liberare ab inimicis tepidis, sed multo gloriosius a fervida malignitate succensis. Sequitur decora diversitas, ut quanto altius in iram surrexerunt inimici, tanto amplius exaltaretur illa, quae pertulit. Iniquum virum, schismaticum designat, qui perversi dogmatis iniquitate grassatur.
56 (Vers. 51.) Propterea confitebor tibi in populis, Domine, et psalmum dicam tibi inter gentes. Propterea, propter illa quae superius dicta sunt. Confitebor tibi, id est laudem te per populos Christianos, quorum utique lingua Ecclesiae vox est. Psalmus autem, sicut dictum est, opus significat actuale: unde per opera fidelium Deo dicit gratias, quas plus Divinitas noscitur exaudire quam voces. Inter gentes designat universitatem, quoniam erat Ecclesia gentium numerositate dilatanda.
57 (Vers. 52.) Magnificans salutare regis ipsius, et faciens misericordiam Christo suo David, et semini eius usque in saeculum. Exponit qualem psalmum superius dixerit, qui magnificet filium ipsius toto orbe terrarum. Christus ante dicebatur omnis unctus in regem; sicut et de Saule dictum est: Cur ausus fuisti inferre manum in christum Domini [II Reg. I, 14]? In David ergo fecit misericordiam, quia eum, ut titulus dixit, de persequentium ferocitate liberavit. Et semini eius, Dominum significat Salvatorem, qui secundum carnem ab ipsius generatione descendit. Dicit ergo tunc misericordiam factam semini eius, quando post triduum resurrexit a mortuis, ascendit in coelos, sedet ad dexteram Patris. Usque in saeculum accipitur in aeternum; sicut in superiore psalmo dictum est, usque in finem: haec enim verba idipsum significant, quamvis propter gratiam novitatis variata esse videantur.
58 Conclusio psalmi.
59 Quam mirabili contextione verborum huius psalmi drama decursum est, quod variatione personarum semper efficitur, dum vicarius sibi sermo alterutra permutatione succedit! Sed intelligamus quanta sit huius chori gloriosa societas; ut et ipse quoque Dominus simul dignatus fuerit salutaria verba miscere, pro quibus non aspernatus est humilitatem incarnationis assumere. Nam et numerus ipse magna legis sacramenta concludit. Denarius pertinet ad Decalogum Veteris Testamenti, septenarius ad septiformem Spiritum (ed., Spiritus gratiam); qui in unam societatem deducti, efficiunt decem et septem. Sic praecipua mysteria sanctae legis psalmi istius numero continentur.
Cassiodorus HOME

bnf12957.101

Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, in Psalmum XVI <<<     >>> in Psalmum XVIII
monumenta.ch > Cassiodorus > 17