Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, in Psalmum XV
|
1 | Tituli inscriptio ipsi David. |
|
2 | Dum omnes dicantur inscriptiones titulorum qui psalmorum frontibus affiguntur, nescio quid mysticum iste designans, hoc specialiter primus continere declaratur. Retinemus enim, quando est Dominus passus, hunc titulum supra caput eius fuisse conscriptum, Iesus Nazarenus Rex Iudaeorum [Ioan. XIX, 19]. Sed ipsi veraciter intelligendi sunt Iudaei, qui pura Christo devotione famulantur. Et quia Rex noster Salvator de sua passione et resurrectione locuturus est, merito huius inscriptionis commemoratio facta est, quae tantis post temporibus erat, Domino dispensante, secutura. Et ut hanc tituli inscriptionem, non ad quamlibet aliam personam, sed ad Dominum Christum referri debuisse cognosceres, adiectum est, ipsi David; quod ad Dominum Salvatorem competenter referri crebra expositione monstravimus. Sciendum est autem quod hic psalmus secundus est eorum qui passionem et resurrectionem Domini breviter tangunt. |
|
3 | Divisio psalmi. |
|
4 | Per totum psalmum introducitur persona Domini Salvatoris. Prima positione secundum consuetudinem suam ex humanitate suscepta, verba facit ad Patrem, conservari se petens, quia spem suam posuerit semper in eo, non Deitatis suae quidquam minuens, sed naturam humanitatis ostendens. Naturam dico, originem uniuscuiusque rei, vigoremque substantiae. Subiungit etiam quemadmodum sancti eius non carnalibus desideriis, sed spiritualibus virtutibus eligantur; omnia quae pertulit ad haereditatis suae gloriam asserens fuisse perducta. Secunda positione idem Patri gratias refert, qui illi a dextris apparendo, iniquitatem huius saeculi, omnipotentiae suae virtute superavit. Unde animam suam de inferno asserit esse liberatam, et post resurrectionis gloriam in delectationibus dexterae ipsius se memorat collocatum. |
|
5 | Expositio Psalmi. |
|
6 | (Vers. 1.) Conserva me, Domine, quoniam in te speravi. Inter pericula humana venturus, et Iudaicae obstinationis impios sensus, natura humanitatis assumpta conservari se paterna protectione deprecatur; et quo facilius eius rei sequeretur effectus, sperasse se dicit semper in Domino. Haec figura dicitur ethopoeia, quoties datur locutio certae personae. Persona est enim hic Domini Salvatoris ex duabus distinctis perfectisque naturis homo [mss. A., B., F. perfectus homo], idemque Deus unus permanens Christus. |
7 | (Vers. 2.) Dixi Domino, Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non indiges. Dixit, non labiis, sed cordis affectu; unde sancta conscientia loquebatur. Deus meus es tu, a forma servi Filius dicit ad Patrem, ut duas naturas in una persona Domini Salvatoris evidenter agnosceres. Una ex nostra infirmitate humilis, altera ex sua potestate mirabilis, ut intelligas quod passus est, fuisse carnis; quod resurrexit, potentissimae maiestatis. Ad destruendam quoque arrogantiam humani generis, quae suis viribus aliquid boni se facere posse confidit, addidit, quoniam bonorum meorum non indiges. Audiant hoc Pelagiani, qui aliqua bona putant suis viribus applicanda. Clamat humanitas Verbi bonis suis Deum penitus non egere, ad ipsum referens omnia qui [ed., quae] donavit, non ad se qui collata suscepit. |
8 | (Vers. 3.) Sanctis qui in terra sunt eius, mirificavit omnes voluntates meas inter illos. Prius nobis verborum ordo ponendus est, ut sermonum obscuritate submota, sensus nobis facilius elucescat. Sanctis qui sunt in terra eius, mirificavit, id est Pater omnes voluntates meas. Ut cognosceres Christum Dominum ab electis esse diligendum, addidit, inter illos, hoc est sanctos qui sunt in terra viventium; non inter quoslibet saeculi se ambitione iactantes, sed inter illos tantum qui praedestinati sunt ad regna coelorum; significans innocentes et iustos, inter quos mirae factae sunt voluntates Domini Salvatoris, quando illis obedientibus et iussa ipsius facientibus, de mortalibus aeternos reddidit, et de terrenis coelestes beneficio suae pietatis effecit. |
9 | (Vers. 4.) Multiplicatae sunt enim infirmitates eorum: postea acceleraverunt. Non congregabo conventicula eorum de sanguinibus. De sanctis dicit, qui Domino prospiciente [mss. A., B., F., propitiante], afflictione saluberrima de mundi huius deceptiosa voluptate liberati sunt. Prius enim multiplicata est illis per severitatem legis infirmitas carnalis, ut ad Novi Testamenti liberatricem gratiam desiderabilius pervenirent: quos dicit non sanguine pecudum aut victimarum consuetudine congregandos; sed immolatione scilicet corporis et sanguinis sui, quae humanum genus toto orbe celebrata salvavit. Nam et ipsum quod dicit, de sanguinibus, pecudum designat, qui tunc copiosus in sacrificiis fundebatur; qui ritus postea, Christo Domino veniente, mutatus est. Hoc autem nomen, de sanguinibus, contra artem positum constat esse grammaticam, apud quam pluralis huius verbi numerus non habetur; et ideo inter idiomata, id est propria Scripturae divinae numerandum est. |
10 | (Vers. 5.) Nec memor ero nominum eorum per labia mea. Nomina illa antiqua quae infideles habuerunt, sequenti dicit gratia commutata. Prius enim dicti sunt filii irae, filii diaboli, filii carnis; post adventum vero Domini, sacris fontibus renati, appellati sunt Christiani, filii Dei, amici Sponsi. Non fuit ergo memor nominum illorum, quando novis hominibus nova vocabula constat imposita. Labia vero Regis Christi, duo hic debemus accipere Testamenta, per quae voluntates eius enuntiatas esse cognoscimus. Pulchre autem dicta sunt labia, quando utraque regnum Dei praedicant, et in unius soni concordia, sicut labia temperantur, dum cordis sit memoria. Dicit hic: Nec memor ero nominum eorum per labia mea. Quod inter propria Scripturae divinae debemus accipere, sicut et in septimo, et in decimo psalmo iam dictum est. |
11 | (Vers. 6.) Dominus pars haereditatis meae et calicis mei: tu es qui restitues mihi haereditatem meam. Beatum revera magisterium illud eligere, quod nunquam novit aliqua permutatione transire. Tale est enim ac si diceret: Eligant sibi alii mundanas concupiscentias, et ventis discurrentibus similem vitam: Meae pars haereditatis et calicis Dominus est. Haereditas pertinet ad gentium fidem, calix ad venerabilem passionem, qui sobrie potatus confert gloriosissimam resurrectionem. Et intuendum quod voluntas ac distributio Domini frequenter calix ponatur. Calix enim a calida dictus est potione; quoniam sicut ille cor hominis exhilarat bibitus, ita et hic sanctas animas perpetue iucundat haustus. Tu es. Servato obsequio charitatis, Filius dicit ad Patrem, non deitate minor, sed humanitate subiectus, sicut et Apostolus ait: Quanquam esset Filius Dei, didicit ex his quae passus est obedientiam, et perfectus factus est omnibus obaudientibus sibi causa salutis aeternae [Hebr. V, 8]. Restitues autem dixit, quoniam faciente diabolo perierat genus humanum. Et revera ipsi restituta est haereditas, cui ante conditionem rerum fuerat in praedestinatione collata. Haereditas enim ab hero, id est a domino dicta est. |
12 | (Vers. 7.) Funes ceciderunt mihi in praeclaris: etenim haereditas mea praeclara est mihi. Prisco more funibus terrarum dividebatur haereditas, ut unusquisque ad mensuram spatia telluris pro quantitate tributi et personae suae qualitate perciperet; sicut Moyses legitur in Veteri Testamento Iosue praecepisse ut funibus distribueret haereditatem terrae promissionis filiis Israel. Unde nunc merito funiculos dixit, quia haereditatis suae latitudinem gloriamque memoravit. Possunt et funes accipi huius saeculi tristitiae nexuosae; nam et ipsi funes a funeribus dicti sunt, quod in modum cereorum ante cadavera incendebantur; qui sine dubio in praeclaris conversi sunt, dum ad resurrectionis aeterna munera pervenerunt. Haereditas autem Christi est praedestinata multitudo sanctorum. Ubi ideo additum est mihi, quia non in se secundum humanitatem, sed in Patre gloriatur. Sed cum dixerit, praeclaram, quaeri potest cur haereditatem istam sibi cecidisse dicat? Quod verbum adversis solet casibus applicari. Sed hoc eloquentia divina et in bonis utitur; ait enim in Actibus apostolorum: Sors cecidit super Matthiam [Act. I, 26], utique cum honor illi apostolatus provenisse divino iudicio referatur. |
13 | (Vers. 8.) Benedicam Dominum, qui tribuit mihi intellectum: insuper et usque ad noctem increpuerunt me renes mei. Ad secundam perventum est sectionem, in qua subtilius intelligenda est sancta praedicatio. Quanta providentia iam tunc haereses venturas excluserit, ut incarnatio dominica intellectum sibi pronuntiasset a Domino contributum; illum scilicet quo omnia vera sanctaque cernebat: ne quid sibi humana infirmitas applicaret, cum nullis meritis praecedentibus, sed gratiae largitate profutura praestentur. Sequitur, increpuerunt me renes mei, ac si diceret: supra mala quae mihi fecit omnis cognatio Iudaeorum; insuper et de tribu Iudae me increpasse noscuntur, unde Dominus Christus secundum carnem trahere probatur originem. Usque ad noctem, ad mortem significat. Renes vero parentelam declarant, per quos solemniter generatio humana seminatur. |
14 | (Vers. 9.) Providebam Dominum in conspectu meo semper, quoniam a dextris est mihi, ne commovear. Exponendo quid fecerit, tradit nobis singulare remedium quo peccata vitemus. Nam qui illum semper intuetur acie mentis, nullatenus ad delicta convertitur. Sic quando veritas cor inhabitat, introitum falsitatis emendat. Dicit etiam causam qua motus non est; Domino siquidem a dextris opitulante, sinistra non praevalent; sed animus quem ille custodit, in eo firmissimus perseverat. Congrue autem sibi Dominum a dextris esse dicebat, quia si ille hanc partem non tenuerit, statim eam insidians diabolus occupabit; sicut de Iuda scriptum est: Constitue super eum peccatorem, et diabolus stet a dextris eius [Psal. CVIII, 6]. |
15 | (Vers. 10.) Propter hoc delectatum est cor meum, et exsultabit lingua mea; insuper et caro mea requiescet in spe. Propter hoc, quod ille scilicet a dextris astitit, et in cogitationibus suis iucunditatem et exsultationem linguae obortam sibi esse testatur. Ipsa est enim perfecta laetitia, quae et hilari corde concipitur, et alacri sermone profertur. Nam sicut dixit de malis, insuper, ita sermonem ipsum, et in bonis iteravit, ut secundum mensuram molestiarum humanitas ipsius coelestia gaudia recepisse crederetur. Supra exsultationes quippe suas sibi adhuc dicit crevisse laetitiam; quod caro illa passibilis, quam pro nostra omnium salute suscepit, veritatem gloriosae resurrectionis incorrupta promeruit. Quae figura dicitur aetiologia, id est causae redditio, quoties praemissae rei ratio decora subiungitur. |
16 | (Vers. 11.) Quoniam non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem. Ubi sunt Apollinaristae fallaciter opinantes, qui dicunt Dominum Christum animam rationalem non habuisse? Ecce ipse clamat, ipse Patri gratias agit, quia eius anima non sit more communi in inferno derelicta; sed celeri resurrectione clarificata, ad coelorum regna pervenerit; sicut in Evangelio creberrima professione testatur: Tristis est anima mea usque ad mortem [Matth. XXVI, 38]. Et alibi: Potestatem habeo ponendi animam meam, et iterum sumendi eam [Ioan. X, 18]. Nec dabis sanctum tuum videre corruptionem. Hoc non facile iudices transeundum; nam cum in vigesimo nono psalmo reperias: Quae utilitas in sanguine meo, dum descendo in corruptionem [Psal. XXIX, 10]? istud quasi videtur esse contrarium. Quod tali ratione dissolvitur: ibi se dicit descendere in corruptionem, cum affigentium clavorum et lanceae irruptione penetratur: quia et ipsa solidi corporis transverberatio non immerito quaedam probatur dicta corruptio. Hic enim corruptionem, id est putrefactionem iuste negat fieri, quae generaliter carnem vastat humanam. Tertio enim die cum revivificari provenerit carnem, probata est non potuisse corrumpi. |
17 | (Vers. 12.) Notas mihi fecisti vias vitae; adimplebis me laetitia cum vultu tuo; delectationes in dextera tua usque in finem. Cum omnia complesset de sui corporis sanctitate, versus iste in conclusionem deductus est, pertinens etiam ad iustos, qui eius eligunt obedire mandatis. Notas mihi fecisti vias vitae, id est per me fecisti humanum genus iter vitale cognoscere, ut in mandatis tuis humiliter ambulantes, mortiferae superbiae venena declinarent. Adimplebis me, id est valde implebis. Plus est enim a pleno adimplere: hic qui mittit in pleno fundit. Illa autem laetitia sic adimplet, ut semper tota teneatur. Significat etiam iustos omnes in illa beatitudine laetitia vultus Domini esse complendos: in quibus, quia ipse est, se adimpleri posse testatur. Sed paululum perscrutemur sollicitius quid sit quod hic in dextera Patris dicat se delectationibus adimplendum, cum superius dixerit: Quoniam a dextris est mihi ne commovear. In isto quippe saeculo, ubi carne suscepta, flagella passus, alapis caesus, sputisque complutus est, cum tamen nullis eius adversitatibus vinceretur, congrue dictum est a dextera sua semper Dominum fuisse conspectum. Sic enim mundi contraria superavit, quoniam nullatenus a paterna contemplatione discessit. Sed post resurrectionis gloriam proprie se dicit in Patris dextera delectatum, ubi iam mundi istius adversitate deposita, humanitas eius totius maiestatis clarificatione completa est, regnans unita Verbo cum Patre et Spiritu sancto per saecula saeculorum. Usque in finem significat perfectionem atque aeternitatem: quia gloriae eius in sua perfectione manens, nullis erit finienda temporibus. |
|
18 | Conclusio psalmi. |
|
19 | Consideremus hunc psalmum, quanto nos munere salutis informet: in passionibus confidentiam tradit, in spe aeternam gloriam pollicetur, ut docendo quae futura sunt prospera, praesentia non timeamus adversa. Schola coelestis, eruditio vitalis, auditorium veritatis, disciplina certissime singularis, quae discipulos occupat sensibus fructuosis, non inanium lenocinatione verborum. Convenit etiam contueri quid sibi velit quintus decimus numerus; significat enim, ut putamus, quindecim gradus, quibus templi Ierosolymitani conscendebatur mirabilis amplitudo: designans quinque sensibus corporeis per Trinitatis gratiam superatis, ad atria sanctae Ecclesiae felici munere perveniri. Quod et per istum quoque dabitur psalmum, si eius saluberrimam praedicationem Domino protegente servemus. |