monumenta.ch > Cassiodorus > 12
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, in Psalmum XI <<<     >>> in Psalmum XIII

Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, in Psalmum XII

1 In finem psalmus David.
2 Cum tituli huius verba praecedenti expositione iam nota sint, convenit ut de continentia magis psalmi aliquid dicere debeamus. Totus enim de charitate loquitur Domini Christi, in qua est totius legis sita perfectio, quam si quis habet, omnia mundi istius blandimenta postponit; nam dum ipsa sola ex toto corde requiritur, eius contrarium non amatur. Charitas enim Dei quaedam vernalis est pluvia virtutum, sub qua et beata voluntas germinat, et operatio sancta fructificat: patiens hic in adversis, temperata in prosperis, humilitate potens, afflictione laetissima, inimicis benevola, bonis suis superans malos. De qua etiam supernae creaturae semper accensae sunt: flamma reficiens, desiderium salutariter crescens; et ut apostoli voce cuncta complectar: Deus ipse charitas est [I Ioan. IV, 16]. Quapropter ipsam nos decet expetere, ipsam sine fine desiderare; ut quia hic inde expleri non possumus, saltem ex ea in futura retributione satiemur, sicut in centesimo decimo octavo psalmo legitur: Defecit in salutari tuo anima mea [Psal. CXVIII, 81]. Istud enim deficere, felici est perennitate constare.
3 Divisio psalmi.
4 Cum respiceret propheta proxima parte genus humanum mortiferis superstitionibus occupari, nec ad culturam veri Domini puris sensibus festinare, credulitatem suam adventu sanctae incarnationis magno desiderio deprecatur expleri; ut vel tunc confusa gentilitas salutariter devios errores abiiceret. Secundo membro, ad nostras petitiones efficaciter instruendas illuminari fidem suam vehementer expostulat: ne inimici aliqua fraude succumberet, qui semper se in eius dicit misericordia fuisse confisum.
5 Expositio psalmi.
6 (Vers. 1.) Usquequo, Domine, oblivisceris me in finem? Plenus propheta, ut dictum est, Domini charitate copiosa, qua eius humanationem avide sustinebat, confidenter eructans dicit differri se diutius ab exspectatione sua: quando omni desideranti valde molesta dilatio est. Quem licet illuminatione fidei credebat esse venturum, de eius tamen tarditate conqueritur, cuius adhuc speratum cernere non merebatur adventum. Non enim obliviscitur Deus, sed ab eo qui desiderat, oblivionem creditur pati, quando differt donare quod petitur. In finem, hic tempus significat quo incarnationem Domini praevidebat esse venturam. Talis enim querela fideles animas pulsat, ut et sine fine coelestia cupiant, et de Domini semper promissione confidant. Et intuendum, quod per hos quatuor versus ubique verba constantissimae patientiae ponit; dicit enim: Usquequo, quousque, quandiu, repetens etiam usquequo. Quae figura dicitur epimone, quando similia dicta crebra repetitione geminantur.
7 (Vers. 2.) Quousque avertis faciem tuam a me? Apparitionem postulat Christi, quam in Spiritu iam praevidebat. Ipsa est enim facies eius, quae carnalibus oculis potuit apparere: quam ille vir sanctus affectu generalitatis merito cupiebat aspicere, quae mundum dignata est coelesti visitatione salvare. Sic et desiderium divini amoris ostensum est, et impletam charitatem constat in proximis: quando iugiter expetebat quod omnibus prodesse cognoverat. Utrumque enim coniunctum, utrumque sociatum; ut nec Deus sine proximo ametur, nec proximus sine Divinitate diligatur.
8 (Vers. 3.) Quandiu ponam consilium in anima mea. Hic ardor maximus sustinentis exprimitur. Dicit sibi deesse consilium, ut videndi possit mitigare affectum: quando inaestimabilis anxietas est concupiscere bonum, et diutius sustinere venturum.
9 (Vers. 4.) Dolorem in corde meo per diem. Usquequo exaltabitur inimicus meus super me? Adhuc super piis conquestionibus perseverat. Subauditur enim de versu superiore ponam, ut sit plena sententia: Dolorem in corde meo ponam per diem, id est per singulos dies, ut absolute continuatio temporis possit intelligi. Et respice versus istius primum verbum, ut iam non desiderium, sed decoro crescente ambitu excitatus dolor maximus sentiatur; quod utique fit quando spes longa protrahitur. Inimicus meus: de diabolo dicit, qui ante adventum Domini exaltatus humana captivitate gaudebat. Super me, hoc est super credulitatem meam, quia ille toto orbe colebatur instanter, cum devotionem fidei divina religio non haberet.
10 (Vers. 5.) Respice et exaudi me, Domine Deus meus. Illumina oculos meos, ne unquam obdormiam in morte. Venit ad secundum membrum deprecationis suae. Sed quas hic pietatem eius lacrymas profudisse credamus, ne dilatione diutina totus mundus captus erroribus interiret? Me enim cum dicit, non sibi tantum singulariter petit, sed universis fidelibus supplicat subveniri, quorum dilectione remedium generale petebatur. Respice, ad illud referendum est quod superius ait: Usquequo avertis faciem tuam a me? exaudi vero, ad illud quod dicit in capite psalmi: Usquequo, Domine, oblivisceris me in finem? Oculos autem cordis hic debemus advertere, qui in mortem obdormiunt, quando fidei lumine sepulto, carnali delectatione clauduntur. Ipse est enim somnus de quo laetatur inimicus.
11 (Vers. 6.) Nequando dicat inimicus meus, praevalui adversus eum. Qui tribulant me, exsultabunt si motus fuero. Hoc de diabolo et angelis eius dicit, quibus talis consuetudo est, insultare dum capiunt, victorias suas putantes sequacium ruinas. Dicit enim: si divisus a te fuero, illis gaudium dabo qui detestabili consuetudine tunc efficiuntur laeti, quando deceptos a se cognoverint possideri. Nam quod dicit, si motus fuero, significat infidelis animae mutabilitatem: quia necesse est ut in laqueum diaboli pedem mittat, si se quispiam vestigio mentis a Domini firmitate subducat.
12 (Vers. 7.) Ego autem in misericordia tua speravi. Exsultabit cor meum in salutari tuo. Quamvis desiderio magno raperetur, patientiae suae tamen momenta declaravit dicens: quia etsi adhuc contingat propria vota differri, ipse tamen, superna misericordia suffragante, in spe eius possit firmissimus inveniri, sicut Apostolus dicit: Spes autem non confundit [Rom. V, 5]. In tua enim misericordia dicit, quoniam qui aliter putat, omnem spem suae credulitatis evacuat. O virtus fidei, et firmitas magna credentis! Gaudebat ad praesentis absentiam, et interior homo Dei salutare iam conspexerat, quem adhuc exterior carnalibus oculis cernere cupiebat.
13 (Vers. 8.) Cantabo Domino, qui bona tribuit mihi: et psallam nomini Domini altissimi. Cum se in principiis crebra conquestione a desiderio suo dicat esse dilatum, hic sibi beneficia Domini iam laetus asserit contributa; sive quia per prophetiae virtutem accepisse se dicit, quod manifeste noverat esse venturum; sive quia hoc ipsum credidisse iam praemium erat, sicut legitur: Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad iustitiam [Gen. XV, 6]. Merito ergo accepisse se dicit, cui tanta fidei fuerat firmitas contributa. Et intende quod prius dixit, cantabo; deinde psallam; cantabo corde, ubi nimia laetitia complebatur [ms. G., contemplabatur]; psallam operibus bonis, quod maxime Divinitas quaerit; ut cantabo pertineat ad contemplativam, psallam ad actualem. Quae duo tanquam gemini oculi pulcherrime sociata, reddunt illuminatissimum Christianum.
14 Conclusio psalmi.
15 Respiciamus prophetam in contemplatione beata positum, quanto desiderio gloriosam incarnationem Domini sustinebat; et hinc advertamus quale munus inde suscepimus, quod regem potentem, et sanctum prophetam tanto studio conspicere voluisse sentimus. Sed Domino supplicandum est, ne diabolo tradat sub desertione tentandos, et tali beneficio nos reddat indignos; ut cui ille adhuc venturo devotissime famulabatur, nos ei, qui iam venit, fideliter serviamus. Admonet etiam duodenarius numerus apostolorum nos recolere quantitatem, qui doctrina perfectissima mandatorum, et Dominum supra omnia dilexerunt, et proximos eadem ut se charitate complexi sunt; ut merito hic psalmus talia nobis sacramenta concesserit, qui apostolorum noscitur numero consecratus. In duodecim quoque tribus Hebraeorum populum constat esse divisum. Duodecim etiam sedes in iudicio venturo Dominus promittit apostolis. Duodecim quoque mensibus annus ipse partitus est. Sed et alia huiusmodi plura diligens lector invenies, ut hunc calculum multis mysteriis refertum esse cognoscas.
Cassiodorus HOME

bnf12957.101

Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, in Psalmum XI <<<     >>> in Psalmum XIII
monumenta.ch > Cassiodorus > 12