monumenta.ch > Cassiodorus > 11
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, in Psalmum X <<<     >>> in Psalmum XII

Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, in Psalmum XI

1 In finem pro octava die psalmus David.
2 Octava, ut in sexto psalmo iam dictum est, ad aeternam pertinet requiem; nam octavum diem mundus iste non recipit, sed finito septimo semper redit ad primum. In istis enim diebus pluralis est numerus: ille autem singularis accipitur, qui nullo succedente mutatur. Quapropter dicenda virtus est psalmi, ut per eius intentionem inscriptio tituli facilius possit intelligi. Petit itaque propheta iniquitatem mundi istius destrui, ut ad illam veritatem futurae promissionis debeat perveniri. Sic illud imperturbabile regnum significatur, quando eius beatitudo indesinenter expetitur. Merito ergo huic psalmo octavus dies aptatus est, ubi saeculi istius consuetudo vitiosa deseritur, et illius venire innocentia postulatur. Caetera vero huius tituli verba praecedentibus expositionibus probantur esse notissima.
3 Divisio psalmi.
4 Prima parte propheta a mundi istius perversitate salvum se petit fieri, quoniam dolosi atque superbi potentiam Domini sceleratis oblocutionibus abnegabant. Secunda promissionem Patris per omnipotentem Filium praedicat esse faciendam: eloquia Domini sub brevitate collaudans, sicut prius sermones impios arguebat.
5 Expositio psalmi.
6 (Vers. 1.) Salvum me fac, Domine, quoniam defecit sanctus: quoniam diminutae sunt veritates a filiis hominum. Studiose discutiamus hoc principium psalmi, quoniam magnorum schematum decore formatum est. Exclamat enim ad Dominum subito propheta, ut de ipsa formidine appareat periculi magnitudo. Deinde per figuram synathroesmos, usque ad divisionem congregat multa, quae timuit. Quod schema inter violentissimas figuras accipitur, quando plurimae res in unum, et multa crimina colliguntur. Nam cum hoc saeculum respiceret animas multiformiter ingravare, salvum se petit a Domino fieri, apud quem veram medicinam noverat inveniri: sanctum dicens abesse de mundo, ubi tanta malorum inesse cognoscitur multitudo. Hoc, quantum ad homines pertinet, dicitur; caeterum ille ubique praesens esse cognoscitur. Et ne haberetur ambiguum, quod dixit, defecit sanctus, consequitur diminutas esse veritates a filiis hominum. Aliter enim sanctus deficere non poterat, nisi fuisset inter homines veritas imminuta. Quod argumentum dicitur a consequentibus, quando illud quod praemittitur, sequenti dictione firmatur. Verum cum dicit, diminutas, depravata Dei munera culpis hominum evidenter ostendit, qui collata sibi beneficia propria perversitate commaculant. Et intuendum quod plurali numero sunt positae veritates, cum una sit veritas. Sed cum virtus eius per unumquemque hominem coelesti dispensatione tribuitur, multas esse testamur. Ut dicere solemus prophetia David, prophetia Ieremiae, Evangelium Matthaei, Evangelium Ioannis, caeterosque, qui huius rei honore floruerunt: ita et veritates enuntiamus, quando qualitas eius per individuas partes humanis mentibus Domini largitate praestatur. Potest etiam et ad Iudaeum populum competenter aptari, qui donis coelestibus vacuatus credere non voluit, quem tantorum videntium turba prophetavit.
7 (Vers. 2.) Vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum: labia dolosa in corde, et corde locuti sunt mala. Vana, falsa significat, iuxta illud quod superius dixit, diminutae sunt veritates a filiis hominum, quando contra Dominum Christum testimonia quaerebant, et semetipsos pravis susurrationibus excitabant. Proximos autem significat, non tam cognatione generis quam sceleris participatione sociates. Nam quod dicit, in corde, et corde: quoties volumus dolosos exprimere, duplicia eorum corda declaramus; sicut Iacobus dicit: Vir duplex animo inconstans est in omnibus viis suis [Iac. I, 8]. Quando autem simplices cupimus indicare, unum cor in eis esse testamur, sicut in Actibus apostolorum legitur: Multitudinis autem credentium erat cor unum et anima una [Act. IV, 32]. Sic et bilingues dicimus, qui in una sententia minime perseverant. Et respice praedictas res, qualis fuerit secuta sententia: Locuti sunt mala. Necesse est enim ut mala loquerentur, qui duplicia corda gestabant.
8 (Vers. 3.) Disperdat Dominus universa labia dolosa, et linguam magniloquam. Sequitur sententia generalis; sicut solet lege sanciri, quando unus peccat, et universale malum severitas promulgata condemnat. Disperdat, contra adunationem dicitur Iudaeorum; ut passim pereant, qui in una se pravitate collegerant. Lingua vero magniloqua est quae sibi aliquid magnae potestatis assumit; nec intelligit a Creatore datum, dum eventus rerum sibi putat esse subiectos; sicut Apocalypsis de Antichristo dicit: Vidi in cornu illo quod erat excelsius, os loquens magna [Apoc. XII, 5], etc. Et ne in bono linguam magniloquam potuisses accipere, praemisit, labia dolosa. Considera vero pietatem dicentis, quod non hominibus, quia multi ex ipsis convertendi erant, sed ipsis vitiis imprecatur.
9 (Vers. 4.) Qui dixerunt: Linguam nostram magnificabimus, labia nostra a nobis sunt: quis noster Dominus est? Illos exponit qui in prosperis rebus nimia loquacitate turgentes, gloriam suam exaltare praesumunt, et ponunt in propria potestate, quod se dementes a Deo non intelligunt accepisse. Hos paulisper interrogo, quare non sunt garruli, cum supervenientibus curis stupida taciturnitate constricti sunt? Defigentes enim vultus in terram, claudunt ostia labiorum; et tanquam linguam perdiderint, sic confusis mentibus obmutescunt. Adde aegritudinum varios casus; ut frequenter non sit idoneus cibum petere, qui videbatur de labiorum se potestate iactare. Tunc ipsi, si possunt, dicant: Labia nostra a nobis sunt: Quis noster est Dominus? Istud autem, Quis noster est Dominus? Sacrilegorum verba repetuntur. Quae figura dicitur antisagoge, id est contradictio.
10 (Vers. 5.) Propter miseriam inopum, et gemitum pauperum, nunc exsurgam, dicit Dominus. In his duobus versibus subtiliter Patris et Filii inspiciendae personae sunt, ut nobis intelligentiae confusio possit auferri. Nam postquam arguit eos qui de Domini fundendo sanguine tractaverunt, venit ad secundam partem, in qua propheta voce Patris resurrectionem promittit Domini Salvatoris. Aliena enim verba referre possumus, cum tamen personae nostrae non mutamus eloquium. Intelligamus autem quae sit hic pietas Creatoris, quando propter miseriam inopum, et gemitum pauperum clarificatus est Dominus Christus: ne eius fideles diutina tribulatione gravarentur. Exsurgam, metaphorice dictum est illum exsurgere qui nescit humana imbecillitate recubare. Sed exsurgam dicit, apparebo, et manifestabor in Filio. Una enim virtus, et indiscreta maiestas est. Apparet enim et manifestatur Pater in Filio, sicut ipse in Evangelio dicit: Qui me videt, videt et Patrem [Ioan. XIV, 9].
11 (Vers. 6.) Ponam super salutari meo: fiducialiter agam in eo. Salutare suum dicit Pater Verbum suum, quod est caro factum, per quod vita mortalibus venit, dum omnis credens salutem copiosa largitate consequitur. Et quid super eum ponit? Consolationem scilicet, quam superius dixit inopum et pauperum: quod Domino Salvatore resurgente, fidelibus provenisse manifestum est. Fiducialiter agam: potestas omnipotentiae paternae declaratur, quia revera ille fiducialiter agit, cuius voluntati nullus praevalet obviare. Sic et de Christo in Evangelio dictum est: Erat enim docens eos tanquam potestatem habens, non tanquam scribae eorum et pharisaei [Matth. VII, 29]. Sed potestas Patris, Filii fiducia est; sicut Filii fiducia, potestas est Patris; quod toti Trinitati pro unitate naturae certum est convenire.
12 (Vers. 7.) Eloquia Domini eloquia casta. Postquam dixit verba Patris, eadem ipsa laudando confirmat; nam sic omnia contigerunt, quemadmodum promissa noscuntur. Quid sint ergo eloquia Domini, sub brevitate definitur, id est eloquia casta, videlicet virginali integritate purissima, quae nullum mendacium corrumpat, nulla macula falsitatis inficiat. Nam sicut castitas ignorat pollutionem, ita eloquia Domini nesciunt cum aliqua sorde misceri. Sed hoc non otiose accipias, quia contra illud ponitur, quod superius dictum est de iniquis: Vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum, ut inspecta rerum varietas ab iniqua nos consuetudine removeret. Quod schema Graece syndesmos dicitur, Latine collatio, quando sibi, aut personae, aut causae, sive ex contrario, sive ex simili comparantur. Hic enim eloquia divina laudantur: superius vero sermo humanus arguitur.
13 (Vers. 8.) Argentum igne examinatum, terrae purgatum septuplum. Adhuc definit per similitudinem metalli candidi quid sint eloquia casta. Argentum terrae igne examinatum, quod solet esse purissimum, quando frequenti fuerit decoctione mundatum. Examinatum quippe vel purgatum, contra illud ponitur, quod de peccatoribus ait: Labia dolosa in corde et corde. Et ut quamplurimum distaret agnosceres, addidit, purgatum septuplum. Qui numerus ad septiformem Spiritum videtur posse respicere, id est, timorem Dei, pietatem, scientiam, fortitudinem, consilium, intelligentiam, sapientiam; per quae Verbum divinum tanquam in succensis fornacibus manens, veritatis rutila coruscatione resplendet.
14 (Vers. 9.) Tu, Domine, servabis nos, et custodies nos a generatione hac in aeternum. Sicut superius dixit: Disperdat Dominus universa labia dolosa, ita hic conservaturum Dominum promittit, qui eloquiis eius pura mente crediderunt. Et vide, sanctae regulae, qua moderatione servatae sunt. Dum dicit, tu nos custodies, praesumptionem caducae humanitatis abscidit; ne quis de se confidendum ullatenus aestimaret. A generatione hac: sive Iudaeos, sive mundi istius significat peccatores, a quibus nostra virtute non possumus custodiri, nisi illius miseratione protegamur. Addidit etiam, in aeternum, quia hic nos in tribulationibus consolatur, ibi in aeterna securitate constituit; hic adiuvat, illic glorificat et coronat. Ita nos piissimus Creator et hic conservat, ne pereamus; et ibi beatificat, ut nullatenus miseri esse possimus.
15 (Vers. 10.) In circuitu impii ambulant: secundum altitudinem tuam multiplicasti filios hominum. Postquam sermones impiorum in prima parte competenti exsecratione redarguit, et in secunda parte eloquia Domini mirabili praedicatione laudavit, venit ad conclusionem psalmi, in qua singulis partibus sub uno versu digna restituit. Dicit enim sub brevissima sententia: In circuitu impios ambulare; ut nunquam ad rectam possint semitam pervenire. Tortuosae siquidem viae malis semper moribus applicantur, sicut Salomon de impiis dicit: Dereliquerunt vias rectas, ut ambularent in vias pravas [Prov. II, 13]. Et ideo pervenire ad requiem octavae diei nequeunt, qui rotarum more in sua semper terga vertuntur. Sequitur, secundum altitudinem tuam, multiplicasti filios hominum. Hoc ad illos pertinet qui sincere eloquiis Domini castis purissimisque crediderunt. Et vide quantum illis in isto verbo promittitur; dicit enim, secundum altitudinem tuam multiplicasti filios hominum; non secundum meritum suum, sed secundum illud quod humanas nescit angustias sustinere. Altum enim saepe dicimus quod comprehendere non valemus. Sub mensura enim Creator non est quae creaturis omnibus data est; nec aliqua in eo potest esse dimensio, a quo rebus omnibus numerus, pondus, mensuraque praestatur. Multiplicasti autem filios hominum, ad illam promissionem respicit Abrahae in qua dicit: Multiplicans multiplicabo semen tuum sicut stellas coeli [Gen. XVI, 10]. Quod eum in sanctis suis et fecisse, et quotidie facere manifestum est.
16 Conclusio psalmi.
17 Consideremus hunc psalmum nimis utilia nobis sacramenta declarasse. Dixit enim quam vanis et superfluis homines locutionibus occupentur; ut non veritatem qua vivant, sed quo moriuntur, velint affectare mendacium. Deinde quale sit eloquium Domini consequenter exposuit; ut salutariter unicuique sua sordeant, si quantum sint mundissima Domini verba cognoscant. Quibus rebus illud remedium datur, quoniam secundum potentiam Domini filios hominum constat posse liberari. Et quia undecimi numeri virtus, in quo hic psalmus est constitutus, evangelicum nobis cognoscitur indicare mysterium; Patrifamilias supplicemus, ut in vineam suam saltem vel undecima nos hora clementissimus intromittat; quatenus mercedem operibus non debitam, sed dignetur donare gratuitam. Nam et beatus Prosper in secunda parte libri qui inscribitur, Ante legem, sub lege, et sub gratia; de undecimo calculo sic ait: Neque sine hoc mysterio undecim velis cilicinis tabernaculum desuper operiebatur, quo reum esse ostendat totum mundum Deo, ac sub poenitentia degere. Ipsius enim numeri psalmus habet principium: Salvum me fac, Domine, quoniam defecit sanctus, quoniam diminutae sunt veritates a filiis hominum.
Cassiodorus HOME

bnf12957.101

Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, in Psalmum X <<<     >>> in Psalmum XII
monumenta.ch > Cassiodorus > 11