monumenta.ch > Cassiodorus > 10
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, in Psalmum IX <<<     >>> in Psalmum XI

Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, in Psalmum X

1 In finem psalmus David.
2 Cum frequenter in titulis positum videatur, In finem, et intentionem mentis nostrae ducat semper ad Dominum Christum, tamen propter diversa miracula positum esse non dubium est. Modo enim indicat gloriosissimam passionem, modo triumphalem et admirabilem cunctis gentibus resurrectionem: nunc autem sanctam fidem declarat, in qua haeretici digladiantur contra fidelissimos Christianos; ita fit, ut iugiter tendat ad Christum, quamvis diversis significationibus inveniatur aptatum. Quod etiam in reliquis psalmis, si aciem mentis intendas, cognoscis esse faciendum. De Psalmo autem et David illa meminisse sufficiat, quae superius dixisse cognoscimur. Sciendum tamen hunc psalmum prolatum esse ad haereticos destruendos.
3 Divisio psalmi.
4 Psalmus hic totus ad personam prophetae referendus est. Primo capite de insidiatoribus dicit haereticis, qui nituntur catholicos in suam convertere pravitatem. Secundo Domini iudicium comminatur, et quid in illa retributione sustinere possint, evidenter ostendit, ut iustitiam Domini metuentes, superstitiosas deserant falsitates.
5 Expositio psalmi.
6 (Vers. 1.) In Domino confido: quomodo dicitis animae meae: Transmigra in montem sicut passer? Hoc schema dicitur coenonema, id est communicatio consilii; quod fit frequenter quando aut cum adversariis, aut cum adiutoribus [ed., auditoribus] verba miscemus. Ad persuasores quippe haereticos hic sermo dirigitur, qui volunt loqui quod impium est, ut contentionibus pravis seducant animas innocentes. His ergo vir fidelis dicit: Dum ego sim in religionis fixo cacumine constitutus, quemadmodum mihi suadetis, Transmigra in montem, id est ad haereticam pravitatem: mentientes ibi esse Christum, ubi veritas nullum probatur habere vestigium. Mons enim in Scripturis divinis aequivocus est, quod dissimilibus rebus pro aliqua comparatione deputatur. Frequenter enim et in bono, et in malo ponitur; nam cum in bono mons dicitur, firmitas eius consideratur, et honorabilis altitudo; cum in malo, stupor mentis, et elevata superbia. Sic unum nomen diversis rebus, consideratis qualitatibus, congruenter aptatur. Passerum quoque plura sunt genera: alii gaudent ad foramina parietum, alii valles roscidas requirunt, nonnulli montes appetunt squalentes. Sed nunc de illis dicit qui ad altissima loca terrarum levissima voluntate rapiuntur; ut his merito similes aestimentur, qui ad nequissimas praedicationes, levitate inconstantis animi transferuntur.
7 (Vers. 2.) Quoniam ecce peccatores intenderunt arcum. Arcum, mandata divina debemus advertere, quae haereticus tractans, et in sua pravitate componens, ad vulnus animae tendit operandum, ut non ad salutem-compungat, sed aeterna morte transfodiat. Et bene arcus ponitur in sacratissimis Scripturis: quia in unum duo Testamenta coniungens, aut defensionem tribuit, aut ruinam; sicut Apostolus dicit: Aliis quidem sumus odor mortis in mortem, aliis odor vitae in vitam [II Cor. II, 16].
8 (Vers. 3.) Paraverunt sagittas suas in pharetra, ut sagittent in obscuro rectos corde. Permanet in comparatione sagittarii; nam sicut iste habet sagittas in pharetra, ita ille gestat in corde verba venenosa. In obscuro vero, sive cum persecutionibus perturbatur Ecclesia, quando timore periculi carnales homines creduntur facilius immutari: sive in abscondito consilio, cum opportunius putant Christianos decipere, quando eos iudicant sua consilia non videre. Sed cum dicit, rectos corde, insidias eorum ostendit inanes et vacuas. Recti enim corde non sunt, nisi qui nulla iniqua decipi persuasione potuerunt.
9 (Vers. 4.) Quoniam quae perfecisti destruxerunt: iustus autem quid fecit? Idem de ipsis haereticis dicit, destruxisse illos legem Domini, cum interpretationibus falsis Scripturas sanctas lacerare moliuntur: convertentes in quorumdam necem, quae a Domino prophetata sunt ad salutem. Subiungitur etiam defensio Domini Christi: dicit enim, si homines voluerunt aequitatem iniqua interpretatione subvertere, cur accusant eum qui iuste locutus est? Errores enim non de praecepto trahunt, sed de nequissima sua voluntate concipiunt.
10 (Vers. 5.) Dominus in templo sancto suo; Dominus in coelo sedes eius. Exprobratis his qui falsa sentiunt de religione verissima, ad secundum caput propheta pervenit, in quo iam iudicia Domini dicit esse ventura; ut humana perversitas saltem se considerata Domini districtione recorrigat. Et ut innocentem decipi aliquis non putaret impune, Dominum dicit in unoquoque religioso consistere; sicut ait Apostolus: Si quis templum Dei violaverit, disperdet illum Deus. Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos [I Cor. III, 17]. Ut sciat haereticus a Deo se posse disperdi, a quo noscuntur corda recte credentium possideri. Coelum enim sanctos viros significat, quos praesentia maiestatis suae Divinitas insidere dignatur. O quam pulchre suboritur laus re illaesa! Qualis enim honor, qualis est gloria suscipere Creatorem, quem non est dubium bonos semper invisere?
11 (Vers. 6.) Oculi eius in pauperem respiciunt; palpebrae eius interrogant filios hominum. Sicut infelices sunt a quibus avertitur, ita beati redduntur, ad quos propitius respicit Deus: quoniam intuitus eius beneficium est, quia peccatorum tenebris non offunditur, qui tanta claritate lustratur. Nam et lapsus Petrus redire tunc meruit, quando eum clementia Divinitatis aspexit. Et intende quod prius posuit oculos; post vero palpebras. Palpebrae dictae sunt a palpitando. Sunt enim quaedam luminum thecae, et quasi folles oculorum, quos claudimus dormientes, ut fatigatum corpusculum reparare possimus. Ergo quia in Domino membrorum ministeria per allegoriam frequenter aptantur, dicit eum, non solum quando intendit oculis, sed etiam tunc requirere, id est considerare filios hominum, cum ea negligere quasi dormiens aestimatur.
12 Vers. 7. Dominus interrogat iustum et impium; qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam. Non est improborum derogatio cogitanda, quando Dominus iustum requirit et impium, qui omnia sub veritate discernit. Quod ideo dicitur, ut hominum desideria, opiniones fatuae non seducant; sed unusquisque circumspiciat conscientiam suam, de qua novit solum Dominum ferre iudicium. Sequitur brevis et manifesta sententia. Quid est diligere iniquitatem? odisse animam suam. Sic enim se persequitur, qui diabolum sequitur, dum illas semitas commeare vult, quae ad poenarum loca fugienda perducunt.
13 (Vers. 8.) Pluit super peccatores laqueos: ignis et sulphur et spiritus procellarum pars calicis eorum. Pluit, ad verba praedicantium retulit coelo manantia, quae piissimis imbres sunt; perfidis autem igniti laquei. Illi enim bene intelligendo, inde fructificant; isti male tractando animas suas nodo perversitatis strangulant. Ignis est quando eos flammea cura consumit; sulphur, quia cogitationes eorum detestabili fetore sordescunt; spiritus procellarum, dum se tumultuosa mente confundunt; pars calicis eorum, id est mensura qua pollutis actibus ebriantur. Calix autem et in bono dicitur, ut est: Calix tuus inebrians quam praeclarus est [Psal. XXII, 5]! Calix enim mensura est qua potantur animae. Calix autem dictus, eo quod assidue calidam soleat suscipere potionem. Macrobius quoque Theodosius in quodam opere suo gentem dicit Cylicranorum fuisse iuxta Heracleam constitutam, composito nomen ἄπὸ τοῦ κύλιχος, quod poculi genus una littera immutata calicem dixit. Unde hoc nomen memoriae constat infixum.
14 (Vers. 9.) Quoniam iustus Dominus et iustitias dilexit: aequitatem vidit vultus eius. Fit quoque de aequitate aeterni Regis decora conclusio. Iustum dicit Dominum amare iustitiam, quia nescit alios respicere, nisi qui norunt custodire iustitiam. Adiecit, aequitatem vidit vultus eius: illam scilicet aequitatem quam tamen propitius ipse concedit. Non enim quidquam ex se probi humanitas habet, nisi quod a Domino bonorum omnium susceperit largitore. Vultus vero hic propitiationem Domini significat. Nam et in alio psalmo legitur: Vultus autem Domini super facientes mala [Psal. XXXIII, 17]. Sed quoniam hic dixit, aequitatem vidit, per aequitatem gratiam ipsius fecit intelligi.
15 Conclusio psalmi.
16 Quam bene versutias haereticorum et retributiones eorum psalmus iste mirabili brevitate complexus est! ut quorum futuras paenas agnoscimus, ab eorum pravitatibus arceamur. Est enim in numero ipso et virtus sancta Decalogi, qui humanae vitae provenit gloriosissimus institutor. Nam sicut ille hominum vitia condemnat, sic et iste sensum iniquae praedicationis impugnat: tanto a maiore periculo liberans, quanto plus est in fide delinquere, quam carnis fragilitate peccare. Merito ergo et hic psalmus hunc numerum tenet, qui sensus nostros in orthodoxa credulitate perfectissima institutione confirmat. Nam et in Evangelio [Luc. XIX], bonus servus offerens decem talenta laudatus est, et potestatem supra decem civitates accepit in praemium. Apostolus quoque in magnum sacramentum, Verbum Domini decem scripsit Ecclesiis: significans sacrae doctrinae plenitudinem, hanc complecti numeri quantitatem. Nam et numerus ipse in magnam virtutem laudemque collectus est; qui licet in extensum calculum, infinitumque tendatur, ipse tamen in semetipso semper crescenti summa revolvitur; et probe, ut cum nihil recipiat extraneum, magnum de se facere videatur augmentum. Hic etiam merito dicitur decus, quoniam a decore nomen accepit.
Cassiodorus HOME

bnf12957.101

Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, in Psalmum IX <<<     >>> in Psalmum XI
monumenta.ch > Cassiodorus > 10