Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, in Psalmum IX
|
1 | In finem pro occultis filii psalmus David. |
|
2 | Finis iste quid significet saepe iam dictum est, non in quo deficit, sed in quo crescitur, ex quo vere reparamur, qui nobis initium bonorum, terminus est malorum; ad quem Iudaei non perveniunt, quoniam sua incredulitate deficiunt. Pro occultis filii, personam significat Domini Salvatoris. Nam cum nomen aliquod ad quem pertineat non ponitur, necesse est ut hoc dictum de summitate aliqua sentiatur. Supra enim ubi voluit Absalom intelligi, pronuntiavit filii sui; hic vero quod ad unigeniti Verbi referri desideravit excellentissimam summitatem, Filii tantum dixit, qui est omnipotens atque inerrabiliter Filius, coaeternus Patri, faciens quae vult in coelo et in terra. Simili modo in Evangelio dictum est: Si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis [Ioan. VIII, 36]. Non enim ibi secutum est, Dei, sed tantum vocabulum ipsum purum sine aliqua adiectione sufficit. Pro occultis autem positum est numero plurali, quia non unum, sed duplex hic cognoscitur esse mysterium; significat enim incarnationem Domini et futurum iudicium, de quibus psalmus iste dicturus est. Sed iam humanitas Christi manifestata dignoscitur, cuius adhuc iudicium sustinetur. Sed cum audimus pro occultis, praebere debemus intentum animum lectioni: ut nobis, iuvante Domino, reserentur, quae praedicuntur occulta. |
|
3 | Divisio psalmi. |
|
4 | Totus hic psalmus a persona prophetae depromitur. Prima professione laetum se dicit Domino psalliturum, quoniam confudit diabolum, cuius culturam adventus sui pia dispensatione destruxit. Secunda commonet fideles ut psallant Domino, qui habitat in Sion, qui vindicat sanguinem pauperum et exaltat eos de portis mortis. Tertia peccatoribus cum Antichristo malorum finem dicit esse venturum. Quarta malorum ipsorum nimietate permotus, conversus ad Dominum, quasi necessisse illum dicit a defensione pauperum, cum malis datur licentia praesumptionis suae. Quinta deprecatur ut tremendi illius iudicii tempus adveniat, quatenus haec omnia fine celeri transigantur: ne cuiuslibet hominis iniquitis ultra praevaleat. Talis enim malignitas illius temporis erit, ut nemo fidelium optet mundi tempora differri, in quo tanta mala cognoverit actitari. |
|
5 | Expositio psalmi. |
|
6 | Vers. 1. Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo: narrabo omnia mirabilia tua. In toto corde confitetur Dominum, qui nullis mundanis cogitationibus fluctuat; quod perfectorum esse non dubium est, qui et originalis peccati vitia et suggestiones perversas spirituum malorum, Domino praestante, vicerunt. Sequitur, narrabo omnia mirabilia tua. Quis, rogo, potest omnia mirabilia divina narrare, quae quotidie in coelo et in terra virtus eius operatur? Sed usus Scripturarum est per synecdochen figuram, quae significat a toto partem, dicere omnia, dum comprehendi nequeant universa. Sed ut de multis unum dicere videamur, quid mirabilius quam pro salute humani generis Deum inconfusibiliter humanatum, et qui hic iudicatus est, ipsum ad orbem iudicandum esse venturum? |
7 | (Vers. 2.) Laetabor et exsultabo in te; psallam nomini tuo, Altissime. Non in hoc saeculo, ubi lethifera laetitia est; non in ambitionibus mundi, ubi peccata amara suavia sunt; sed in te, ubi securum gaudium semper sumit augmentum. Plus est enim exsultare quam laetari. Exsultare est enim animi et corporis maiore motu iucundissima libertate gaudere. Gratias quoque se acturum pollicetur Altissimo, qui supra omnia probatur excelsus quod eum ab inimicis suis, sive carnalibus, sive spiritualibus, liberare dignatus est: promittens, sicut dictum est, et operibus se Domino, et voce cantare. |
8 | (Vers. 3.) In convertendo inimicum meum retrorsum, infirmabuntur et perient a facie tua. Quamvis multos inimicos habuerit, tamen hic modo Saulem convenienter advertimus. Retrorsum enim dixit, quia non potuit obtinere quod voluit; sed magis quanto ille nequiter persequebatur, tanto iste tolerando improbum iustior apparebat. Et cum prius inimicum dixerit numero singulari, hic dicit infirmabuntur: quia rex persecutor erat, qui voluntates suas multis famulantibus exerebat. Quapropter congrue dictum est infirmabuntur, quia Dei voluntate omnes inefficaces generaliter exstiterunt. Et perient a facie tua, dum ego ad te devota mente confugio. Iniquus enim ante faciem tuam, id est ante gratiam tuam, non venit, quia persequitur innocentem. |
9 | (Vers. 4.) Quoniam fecisti iudicium meum et causam meam: sedes super thronum qui iudicas aequitatem. Cum duo ex diversa parte confligunt, necesse est unum offendere, cum alterum contigerit obtinere. Probata ergo prophetae causa, odium fuisse constat adversi: quia non poterat persecutor placere, cum decreverit Dominus eum qui impie premebatur eripere. Sed cum dicit, iudicium meum et causam meam, prosperam sibi testatur fuisse sententiam. Sic et navigantes suum ventum dicunt, quando illis eventus prosperitatis arriserit. Sedes super thronum: Domino dicitur Christo, qui nunc sedet ad dexteram Patris, unde venturus est iudicare vivos et mortuos. Sedes autem, prophetiae virtute, praesens dictum est pro futuro. Nam sessionem istam ad incarnationem Domini pertinere manifestum est, quae adhuc illo tempore non videbatur effecta. Thronum significat tribunal futuri iudicii, in quo Dominus Christus maiestatis suae honorabili potestate sessurus est. Iudicas aequitatem. Et hic tempus praesens pro futuro dixit. Iudicaturus est enim aequitatem, cum ad disceptandum post finem mundi reluxerit. Quae figura dicitur idea, cum speciem rei futurae velut oculis offerentes, motum animi concitamus. Hoc etiam in subsequentibus latius explicabitur. |
10 | (Vers. 5.) Increpasti gentes, et periit impius: nomen eorum delesti in aeternum et in saeculum saeculi. Hinc iam sacratissimus Domini secundus adventus exponitur, quando increpabuntur gentes incredulae, et diabolus cum machinationibus suis peribit in aeternum. Tunc enim non remanebit eius tempestuosa perversitas, quando erunt omnia, Domino praestante, tranquilla. Nam quis ulterius in regno Domini aut diabolum nominet, aut eius sequaces, cum Dominicam civitatem nec adversitas concutiat, nec ullus hostis invadat? Quid sit quoque aeternum decenter expositum est, saeculum saeculi. Saeculum futurum Domini significat regnum, quod nulla aetate, nullo tempore finietur. Et ne possit aliqua permixtione confundi, dictum est, saeculi, id est huius quo nunc utimur subsequium. Istud enim sibi redeundo succedit, et temporibus exemptis, annuis revolutionibus iteratur; illud autem non ad initium redit, sed sine aliqua mutatione iugiter perseverat. Quapropter desinant haeretici dicere, aliquando diabolum cum sequacibus suis ad gratiam posse revocari, quando sic evidenter audiunt eos in aeternum, et in saeculum saeculi esse damnandos, ut nec nominis eorum possit remanere vestigium. |
11 | (Vers. 6.) Inimici defecerunt frameae in finem, et civitates destruxisti. Periit memoria eorum cum sonitu. Inimici, genitivus casus est, id est diaboli, cuius frameas defecisse testatur. Framea enim Hebraicus sermo est significans gladium quo hostis ille bacchatur. Quod autem dixit, in finem, consummatio saeculi datur intelligi: quando virtus diaboli omnipotenti illo gladio probatur interimi, de quo dixit in septimo psalmo: Nisi convertamini, gladium suum vibrabit [Psal. VII, 13], etc. Civitates autem dicit destructas, populos infideles ultima Domini Christi manifestatione convictos, quorum pectora diabolus in hoc saeculo, tanquam suae civitatis moenia, possidebat. Periit autem memoria eorum cum sonitu. Cum sonitu vero, cum clamore maximo dicit; quod fieri solet quando res prosperae gravissimo fine clauduntur, ut nec potestas eorum videatur remanere, nec nomen. Intuere quemadmodum in pulcherrim comparatione permansit, ut civitates quas destructas dixerat, eas cum sonitu testaretur eversas. |
12 | (Vers. 7.) Et Dominus in aeternum permanet. Paravit in iudicio sedem suam. Decora nimis aptaque diversitas. Quia dixerat impios perire, dicit nunc in aeternum Dominum permanere; quod audire nolunt qui Creatori suo pravis ausibus restiterunt. Sed confugiant ad Dominum misericordem, ne patiantur districtum iudicem. Paravit, hoc est Deus homo; ut qui hic in humilitate iudicatus est, ibi in maiestate sua iudicaturus adveniat. Haec sunt quae titulus dixit, occulta filii: quia ineffabile donum est, ut humiliatam hominis naturam atque demersam dextera suae potentiae ad coelestia regna levaverit. |
13 | (Vers. 8.) Et ipse iudicabit orbem terrae in aequitate, iudicabit populos cum iustitia. Ipse utique Dominus Christus, qui hic patiendo iniustitiam, ibi impiis veraciter dicitur demonstrare iustitiam. Orbem terrae, sanctos viros debemus accipere, qui de universali Ecclesia, quasi de coronae circulo congregantur. Isti in aequitate iudicandi sunt, quibus propter fidei et humilitatis suae bonum misericordia copiosa praestabitur, qui audituri sunt: Venite, benedicti Patris mei [Matth. XXV, 34], etc. Unde Sedebunt super sedes duodecim iudicantes duodecim tribus Israel [Matth. XIX, 28]. Populi autem debent accipi peccatores, qui operibus diabolicis non videntur exuti. Isti cum iustitia iudicandi sunt, qui pro factorum suorum scelere damnabuntur, quibus dicendum est: Ite in ignem aeternum [Matth. XXV, 41]. Sic duobus nominibus aequitatis et iustitiae, qualitatem illam iudicii mirabili brevitate descripsit. |
14 | (Vers. 9.) Et factus est Dominus refugium pauperum, adiutor in opportunitatibus in tribulatione. Copiosa spes pauperum et magna cogitatio gaudiorum, ipsum refugium habere quem iudicem. Audivimus pauperem, sed non omnem putemus inopem. Pauper ille Dei est, qui terrena cupiditate vacuatus, coelesti desiderat largitate ditescere. Et ne imbecillitate sua pavescerent corda fidelium, sequitur magni auxilii firma promissio: Adiutor in opportunitatibus: quia illud est adiutorium dulcissimum, quod in necessitate praestatur. Ipsamque iterum opportunitatem evidenter expressit, dicens: In tribulatione, quando animus afflictorum ad compunctionis studium avidius incitatur, sicut in alio psalmo dicturus est: Invoca me in die tribulationis tuae, et eripiam te, et glorificabis me [Psal. XLIX, 15]. |
15 | (Vers. 10.) Et sperent in te omnes qui noverunt nomen tuum: quoniam non derelinquis quaerentes te, Domine. Sperent in te: non saeculi blandimenta respiciant, sed in tua promissione confidant. Qui noverunt nomen tuum, id est, qui maiestatem tuam sanctissima devotione venerantur. Audierunt enim nomen Domini, et illi qui minime credunt; sed tantum illi noverunt, qui mandatis eius suppliciter obsequuntur. Sequitur causa cur in Domino debeant sperare: quia non patitur eos deserere quos ad se perspexerit confugisse. Certum est enim praesentem semper habere Dominum, qui tali praeditus docetur arbitrio. |
16 | (Vers. 11.) Psallite Domino, qui habitat in Sion; annuntiate inter gentes mirabilia eius. Venit ad secundam sectionem, ubi beneficia praesentis temporis et futuri beatus propheta respiciens, ad psalmodiam provocat populos devotos: ne cum tanta eis conferuntur praemia, aliquo torpore lentescant. Primum dixit, psallite Domino; et ne in suis superstitionibus psallendum putaret esse gentilitas, addidit, qui habitat in Sion: ut designaret Dominum Salvatorem, qui in illis partibus corporaliter apparens, religione sui nominis totius mundi ambitum comprehendit. Hoc enim de sancta incarnatione dicitur; nam ille ubi non habitat, qui ubique totus est? Verum ut nominis huius mysterium etiam spiritualiter perscrutemur, Sion speculatio dicitur, quia revera Deus in contemplatione piissima reperitur. Et iuste ibi nobis habitare dicitur, ubi eum illuminati coelesti gratia contuemur. Exponit etiam quod superius dixit, psallite, quia hoc est revera illi psallere, universis gentibus eius mirabilia nuntiare. Unde intelligere possumus in omni actu psalmodiam competenter dici, quidquid potest Domini laudibus applicari. Intuendum est etiam quia hoc per definitionem decenter explicatum est; dicit enim cui Domino psalleretur, id est, qui habitat in Sion. |
17 | (Vers. 12.) Quoniam requirens sanguinem eorum memoratus est: non est oblitus orationem pauperum. Quia superius dixerat: Gentibus praedicate, et multos eorum constat occisos: ne quis putaret inultum esse quod gestum est, sequitur sanguinem martyrum ab impiis persecutoribus esse requirendum, ut in aeternum recipiant quod temporaliter effecerunt. Memoratus est, mirabiliter ad utrumque positum est: ut et persecutores vindicta terreret, et martyres promissio benigna reficeret. Non est oblitus, ad conquerentium infirmitatem dicitur roborandam, qui propter longinquitatem futuri iudicii retributiones Deum aestimant aliquatenus oblivisci. Orationem pauperum, petitionem dicit iustorum, quam ex sua persona subter adiungit, ut de unoquoque fideli hoc intelligas, quod sibi propheta postulat largiendum. |
18 | (Vers. 13.) Miserere mei, Domine, vide humilitatem meam de inimicis meis, qui exaltas me de portis mortis. Ista est oratio cunctorum pauperum ad singularem numerum competenter adducta, quia semper in unitatem sanctorum haec turba perducitur. Sic enim sibi postulat subveniri, ut a clementissimo Rege videatur: quia revera conspectus eius auxilium est, et tenebrosa protinus dispereunt, cum se tanti luminis serena concedunt. Humilitatem igitur suam de inimicorum superbia supplicat aestimari, quia tantum carnaliter humiliantur martyres Christi, quantum persecutores eorum temporaliter videntur extolli. Porta vero mortis est diabolus, vel omnis illecebra saecularis: quoniam per haec ad aeternum exitium infeliciter introitur. Exaltas me dicit, id est, longe facis a talibus. Nam cum porta mortis sit conversatio scelerata multorum, iure se ab ea dicit exaltatum: quia praeceptis vitalibus adhaerebat. |
19 | (Vers. 14.) Ut annuntiem omnes laudes tuas in portis filiae Sion. Exsultabo in salutari tuo. Gratissima est portarum ista repetitio, ubi unum quidem nomen, sed res omnino diversae sunt; in illis mortis est aditus: in istis vitalis reperitur introitus. Liberatus ergo ex illis portis mortalibus, in istis portis Ecclesiae, quae beatitudinem tribuunt sempiternam, pronuntiaturum se laudes Domini pollicetur; per quas nomen eius eximium toto orbe celebratur. Sion enim reliquas mundi generavit Ecclesias, quia ibi natum est unde fidei nostrae venisse constat exordium, quod manavit latius in toto orbe terrarum. Salutare Patris Christus est Dominus, virtus et sapientia eius, qui nobis aeternam requiem tribuit et salutem. Merito ergo propheta in ipso se exsultare dicit, ubi gaudii nullus est finis. |
20 | (Vers. 15.) Infixae sunt gentes in interitu quem fecerunt. In laqueo isto, quem occultaverunt, comprehensus est per eorum. In hoc et alio versu, qui sequitur, retributio peccatorum potenter exponitur: quia propria unusquisque iniquitate torquetur. Infixas enim dicit gentes, quae timore Domini non tenentur: sed quibusdam clavis peccatorum probantur esse confixae, ut se non valeant excutere, quas dura videntur ligamina cohibere. Quod ad Iudaeos non improbe dicimus pertinere, ut ita sint malis suis affixi, quemadmodum in cruce clavis Dominum infigere decreverunt. Laqueum vero occultaverunt, quantum ad eorum dicitur votum; nam Christo celatum esse nil potuit, qui passionem suam innumera denuntiatione praedixit. Comprehensus est per eorum. Perseveravit in metaphora laquei, quem superius dixit. Comprehensos enim illos dicimus, quos captio nodosa constringit. Pes autem significat gressus animi, et desiderium pravum, quod eos ambulare facit ad vitium; sicut Salomon in Proverbiis dicit: Pedes eorum in malitiam currunt, et veloces sunt ad effundendum sanguinem [Prov. I, 16]. |
21 | (Vers. 16.) Cognoscetur Dominus iudicia faciens: in operibus manuum suarum comprehensus est peccator. Vera nimis et absoluta sententia: quoniam tunc manifeste cognoscetur Dominus iudicia facere, quando peccatoribus dabitur aeterna cruciatione torqueri. Hic enim quia sunt eis libera scelera, relinqui creduntur forsitan impunita; sed ubi dies ille manifestationis advenerit, et throno maiestatis suae Dominus Salvator insederit, tunc generaliter agnoscetur operari iudicia sua, quando humanum genus, sive a sinistris, sive a dextris, eius fuerit arbitrio segregatum. Hoc est enim iudicia vere facere, uniuscuiusque merita sine aliqua confusione discernere. Sequitur sententiae huius aperta declaratio: dicit enim unde cognoscitur Dominum vere [ed., vera] iudicia facere; scilicet quando nexuosis operibus suis peccator astringitur, et secundum actuum qualitatem dignam recipit ultionem. Nam sensus ille omnino vitandus est, qui putat peccatorem sola delictorum suorum recordatione cruciandum; nam si hoc tantum sufficeret, quare diceretur: Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius [Matth. XXV, 41], et illud: Vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur [Isai. LXVI, 24]? Non enim hic loca tormentorum negat peccatoribus dari, sed per qualitates operum suorum eos dicit esse torquendos. Sentiamus ergo locum peccatorum suppliciis esse praeparatum: intelligamus extrinsecus poenale malum, quod sceleratis legimus Imminere. Nam ut revera cognoscamus beatitudinem a damnationibus quibusdam terminis esse divisam, recordemur divitem oculos sublevasse, pauperemque Lazarum in sinu Abrahae fuisse conspectum, se autem flammis ultricibus deputatum [Luc. XVI, 23]. Unde ordo iste veritatis nullatenus diceretur, si peccatores malorum recordatio sola torqueret. Haec sunt occulta filii, quae titulus praedixit. |
|
22 | Canticum diapsalmatis. |
|
23 | Novum diapsalma, cui superpositum probatur et canticum: unde nonnullos haec res fecit advertere, diapsalma silentium non putare; aiunt enim fieri non posse ut canticum silentii esse videatur. Sed res ista determinationem quae in praefatione posita est, omnino nil impedit: hic enim canticum non interruptionem verborum tollit, sed futuram videtur indicare laetitiam. |
24 | (Vers. 17.) Convertantur peccatores in infernum: omnes gentes quae obliviscuntur Dominum. Venit ad tertiam sectionem, in qua peccatoribus finem sub alacritate animi pronuntiat esse venturum. Convertantur, dicit; ab huius mundi delectatione tollantur, ne diutius possint in sua voluptate gaudere. Sequitur, in infernum, ne se crederent alibi esse mittendos. Infernum autem dictum est ab eo quod illic animae iugiter inferantur: sive, ut quidam volunt, a parte inferiore. Sed hic infernum vult intelligi perpetuam mortem, ad quam sine dubio perventuri sunt qui Domini praecepta contemnunt. Oblivisci autem Dominum, est erroribus superstitionum, et coeno voluptatis involvi; nam econtrario illius memores sunt, qui talia non requirunt. |
25 | (Vers. 18.) Quoniam non in finem oblivio erit pauperis: patientia pauperum non peribit in finem. Videns propheta in hoc mundo divitibus despectui esse pauperes, et oblivioni crudelissimae deputari, in finem saeculi, quando Dominus ad iudicandum venerit mundum, pauperes non dicit esse contemnendos; sed tunc magis in memoriam Domini illos venire, quando divites huius saeculi a regni eius muneribus excluduntur. Et quare illi pauperes a Domino commemorentur exponit. Dicit enim, patientia pauperum, quae fidelissimos coronat; nam si quibuslibet aerumnis desit patientia, anima non potest esse perfecta. Quapropter patientia est inter anxias tribulationes saeculi usque ad finem mortis in timore Domini gratiarum actio iugiter observata; sicut Dominus in Evangelio dicit: In patientia vestra possidebitis animas vestras [Luc. XXI, 19]. Cuius rei tanta virtus est, ut etiam ipse Dominus, qui nihil patitur, patiens dicatur. |
26 | (Vers. 19.) Exsurge, Domine; non praevaleat homo: iudicentur gentes in conspectu tuo. Cum de fine saeculi propheta tractaret, adventum Antichristi cordis illuminatione prospexit, et periculi magnitudine perterritus, magna voce proclamavit: Exsurge, Domine; non praevaleat homo. Ipse est enim homo pessimus, quem humana non potest sustinere conditio: in quo tanta erit versutia vel potestas, ut sola Domini virtus, eius possit superare nequitiam. Gentes etiam petit celerrimo adventu iudicari, quae cum ipso saevissimo scelera magna facturae sunt. Nam dum occulta potestate hic omnia Dominus administret, ibi tamen palam iudicare petitur, ubi superbi nocere ulterius non sinentur. |
27 | (Vers. 20.) Constitue, Domine, legislatorem super eos: ut sciant gentes quoniam homines sunt. Evidentius iam de ipso dicit Antichristo, ut talis princeps detur peccatoribus, non qui eos regat, sed qui cum ipsis una depereat. Denique sequitur, ut sciant gentes quoniam homines sunt. Hoc autem dictum minantis est, ut ad conversionem potius inclinentur, qui de sceleris sui libertate praesumunt. Legis enim verissimus lator solus est Deus. Et quia ille contra praecepta Domini multa iussurus est, in maledicto ponitur, ut eis pravae legis conditor tribuatur; quod non ad salutem sceleratis proficiat, sed ad ruinam. |
28 | (Vers. 21.) Utquid, Domine, recessisti longe, despicis in opportunitatibus in tribulatione? Interiecto diapsalmate, venit ad quartum membrum: ubi temporis illius mala pertractans, afflictorum consideratione Domino dicit more infirmitatis humanae: Cur recessisti longe? non quod ille locum derelinquat, et ad aliud spatium transferatur qui ubique totus est, sed quasi recessisse creditur, cum subvenire tardaverit. Sed dum superius dixerit: Quoniam non derelinques quaerentes te, Domine, hic sequitur, despicis in opportunitatibus; sed illud constat dictum veraciter et definitive, istud autem pro gementium anxietate prolatum est. Despici enim nos credimus, si vel minimo tempore differamur; sed ille tunc magis uberius praestat, cum magnae patientiae (mss. A., B., F., pietatis) nobis solatia subministrat. |
29 | (Vers. 22.) Dum superbit impius, incenditur pauper, comprehenduntur in cogitationibus suis quas cogitant. Studiosius est haec sententia perscrutanda: ne putetur exinde iustus uri, quia peccator in isto saeculo videtur extolli. Sed sic potius intelligendum est, superbit impius, cum effectum malignae voluntatis expleverit. Tunc magis pauper ad studium virtutis accenditur, quia dum viderit peccatorem nimis exaltatum, facile novit esse casurum; et avidius ad humilia tendit, unde se exaltandum potius esse confidit. Sed istis impiis ac superbis provenit illa damnatio, ut debitis poenis, quasi quibusdam uncis apprehendantur: ne illos in lucem prodire liceat, qui tenebrosis actibus contraduntur. Deus bone, quantus horror est timere quae non valemus effugere! sed dona hic illa odisse, quae tuo praecepto iubemur evitare. |
30 | (Vers. 23.) Quoniam laudatur peccator in desideriis animae suae, et qui iniqua gerit, benedicetur. Irritavit Dominum peccator. Reddita est causa quae peccatores cogitati nibus suis faciat illigari. Malus enim dum praedicatur extol itur; nec de correctione cogitat, cui laudator blandiens invenitur. Sequitur exaggeratio iniquitatis; ut ille benedicatur, qui male potius actitare cognoscitur. Verum iste qui adulantium falsitate deceptus, in magnam se superbiam dominationis evexerit, quod proprie de Antichristo datur intelligi, qui fallentium catervis eousque perducitur, ut se non solum regem terrenum, sed etiam rerum omnium praedicet deum; sicut Apostolus dicit: Ita ut in templo Dei sedeat, et extollat se super omne quod colitur, et quod dicitur Deus [II Thes. II, 4]. Sed ista illi proficiunt ad ruinam; irritat enim verum Dominum, ut falsus deus flammis ultricibus addicatur. |
31 | (Vers. 24.) Secundum multitudinem irae suae non inquiret. Non est Deus in conspectu eius. In exponenda voluntate Antichristi perseverat: quia secundum peccata sua Dominum non requiret. Dicendo enim secundum multitudinem irae suae, ostendit omnia illum turbulenta crudeliaque facturum. Verum istius nequitiae reddita est causa conveniens, quia in conspectu suo non habet Deum. O quam profunda caecitas est, Deum ante oculos non habere! Nam si ultimum malum creditur solis lumina non videre, nonne apud superos inferna patiuntur, qui auctorem sacri luminis pro sua minime caecitate respiciunt? De ipso quoque nequissimo Daniel propheta testatur dicens: Et extolletur rex adversus omnem Deum, et magnificabitur super omnem Deum, et ad Deum deorum loquetur superbiam [Dan. XI, 56]. |
32 | (Vers. 25.) Polluuntur viae eius in omni tempore; auferuntur iudicia tua a facie eius: omnium inimicorum suorum dominabitur. Sicut de iustis dicturus est: Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini [Psal. CXVIII, 1]: ita nunc de Antichristo dicitur, omnes semitas habere pollutas, id est cogitationes factaque sordentia. Necesse est enim ut sint contaminata atque polluta, quae ducatu pestiferi diaboli sordidantur. Additur etiam nefarium scelus, ut cum vindictam in se respicit esse dilatam, Deum non putet exercere velle iustitiam. Sic enim auferuntur iudicia Dei a corde impii, quando videt tardius venire, quod celeriter meruerat sustinere. Et quod illi auget interitum, cum vitiis serviat, omnium inimicorum suorum obtinere dicitur principatum. Qua felicitate subvectus ad scelera pronior erit, cum nullum sibi obviam ire posse cognoverit. Qui tanta inferius proprietate describitur, ut iam non futurus, sed quasi praesens esse videatur. Quae figura dicitur characterismos, quando aliquis aut per formam describitur, aut per actus proprios indicatur. |
33 | (Vers. 26.) Dixit enim in corde suo: Non movebor de generatione in generationem sine malo. His verbis proprie cogitationem Antichristi designat, vel eorum qui eius famulantur arbitrio, quoniam scriptum est: Imitantur ergo illum, qui sunt ex parte ipsius [Sap. II, 24]. Qui sibi ipsi malitia faciente dicturus est, nullam gentem intactam relinquam: sed de ista natione me ulciscens, ad aliam gentem iterum transferar vindicandus; ut omnes studio pravo possit affligere, qui eius visi sunt nisibus obviare. Actus vero suos uno verbo definivit, quando se sine malo nihil dicit esse facturum. |
34 | (Vers. 27.) Cuius os maledictione et amaritudine plenum est: sub lingua eius labor et dolor. Nequitia eius duplici perversitate describitur; in ore quippe habebit blasphemam maledictionem, cum se Dei Filium mentietur; amaritudinem, quando resultatoribus suis poenam mortis indicet, et ad supplicia iubebit pervenire, qui eum tanquam numen [mss. A., B., F., nomen inane] contempserint adorare. Haec habebit in ore quae locuturus est publice. Sub lingua vero, quod ait, designat eum cogitationes habere saevissimas; ut cum ipse sit perditus, perdere cuncta festinet. Quarum rerum definitio labor et dolor est: labor cum diversis cladibus affligit innoxios; dolor cum martyres facit, quoniam sine labore et dolore corporis consummari non potest corona martyrii. Sic universa quae loquitur vel cogitat, pari faece polluta sunt. |
35 | Vers. 28. Sedet in insidiis cum divitibus in occultis, ut interficiat innocentem. Oculi eius in pauperem respiciunt. Cum dicit, Sedet in insidiis, actus Antichristi latronum consuetudini comparavit, qui occultas vias insident, ut interficiant innocentes. Quae figura dicitur phantasia, quoties in concipiendis futuris visionibus animus perducitur audientis. Tale enim Antichristi regnum dicit futurum, quod ad martyrum coronam, et infidelium ruinam constet esse permissum. Sequitur: Cum divitibus. Hic significat multitudinem malorum. Saepe enim in Scripturis divinis divites in malo accipiuntur, sicut pauperes in bono. Interficere vero innocentem est de religioso facere sacrilegum, eiusque animam perpetua morte damnare. Nam cum dicit, oculos eius in pauperem respicere, non respicit, ut prospiciat; sed ad hoc intendit, ut perimat. |
36 | (Vers. 29.) Insidiatur in occulto, sicut leo in cubili suo. Leonem in cubili suo antefatum dicit Antichristum, qui atrociter et dolose laceraturus est populum Christi. Inter initia enim persecutio Ecclesiae violenta tantum fuit, ut a paganis, proscriptionibus, tormentis, caedibus, Christiani ad idolorum sacrificia cogerentur. Altera fraudulenta, quae nunc per haereticos et falsos agitur Christianos. Novissima superest, quae per Antichristum praedicitur esse ventura: qua nihil periculosius, quoniam erit violenta nimis ex potestate regni singularis, et deceptiosa miraculis; ut, sicut Dominus in Evangelio dicit, seducat, si fieri potest, etiam electos [Matth. XXIV, 24]. Proinde ad vim pertinet quod positum est, leo; ad dolos, quod ait, in cubili suo. Sic utraeque iniquitates eius singulis sermonibus intimantur. |
37 | (Vers. 30.) Insidiatur ut rapiat pauperem: rapere pauperem, dum attrahit eum. In laqueo suo humiliabit eum. Iteratio insidiarum, nimietatem callidi persecutoris ostendit. Rapere vero pauperem significat subitum periculum animae, ad quod ille nefandissimus trahere nititur innocentes. Deinde ad expositionem priorum sequitur decora repetitio; nam ut non putares pauperem raptum aut fisci debito, aut interpellatione causae civilis, geminavit rapere pauperem; et mox causam persecutionis annectit, dum attrahit eum, id est, dum illum a veritate culturae ad nominis sui venerationem molitur adducere. Et ne adhuc istud, attrahit eum, dubium habere potuisses, addidit: In laqueo suo humiliabit eum. Laqueus significat dolum, quo simplicium corda capiuntur, et velut nodo perversitatis lamentabiliter alligantur. Humiliabit autem, bene dictum est: quoniam de vera religione sine dubio cadunt, qui ad insana dogmata perducuntur. |
38 | (Vers. 31.) Inclinabit se, et cadet dum dominabitur pauperum. Hic iam de ipso tyranno dicitur, qui in Dei servos permissa potestate grassabitur. Inclinabit se, id est, cum animum suum nimia perditorum acquisitione remiserit, et quasi malorum copia crapulatus, in aliquod otium post sanctorum poenas afflictionesque pervenerit. Tunc ergo de sua praesumptione nequissimus cadet, quando illi cum suis sequacibus supervenerit repentinus interitus. Finem quippe saeculi nescit, quoniam eum Dominus in sua potestate constituit. |
39 | (Vers. 32.) Dixit enim in corde suo: Oblitus est Deus: avertit faciem suam, ne videat usque in finem. Nimis stulta cogitatio. Crediturus est Deum dissimulare, cui honorem sacrilegus conatur eripere, putans eum fideles suos nolle respicere, cum propter ipsum doceantur omnia poenalia sustinere. Ignarus veritatis contraria suspicione movebitur; nec intelliget quod sequitur: Ne obliviscaris pauperum in finem. Non enim dicit nihil eos esse passuros, sed nullatenus usque in finem esse deserendos. |
40 | Vers. 33. Exsurge, Domine Deus meus, et exaltetur manus tua: ne obliviscaris pauperum in finem. Decursis quatuor partibus, nunc exaltative propheta se convertit ad quintam: supplicans fieri quod tamen sciebat esse venturum. Exsurge dicitur, citius surge, hoc est celeriter veni. Exaltetur manus tua: manus operationem significat: sed ista Dei operatio iudicium est, quod exspectamus esse venturum. Illud enim desiderabat venire, ubi iste superbus posset occumbere. Ne obliviscaris pauperum in finem. Contra quos impius dicebat: Avertit faciem suam, ne videat usque in finem. Nunc rogat ne secundum votum Antichristi obliviscatur pauperum in finem saeculi, ubi futura est retributio meritorum. |
41 | Vers. 34. Propter quid irritavit impius Deum [mss., Dominum peccator]? Dixit enim in corde suo, non requiret. In hoc versu mirabili brevitate et sciscitatio praemittitur, et responsio apta consequitur. Interrogative enim pronuntiandum est: Propter quid irritavit impius Deum? Deinde respondendum est: Dixit enim in corde suo, non requiret. Constat quippe, ideo Dominum irritatum, quoniam eum impius facta sua non putabat posse requirere. Sed inveniet memorem, quem sperabat oblitum, et usque ad immensum sentit recipi, quae prae multitudine delictorum credebat in memoria non teneri. |
42 | (Vers. 35.) Vides quoniam tu laborem et dolorem consideras, ut tradas eos in manus tuas. Istud iam probata re [ed., probatori] Domino cum gratulatione dicendum est: Vides quoniam nullus tibi illudet. Superius enim dixerat: Sub lingua eius labor et dolor; haec nunc verba repetit: Vides quia laborem et dolorem consideras, quae et ille perfidus dum sub lingua sua haberet, id est in cogitatione revolveret, cognosci penitus non credebat. Consideras profecto, quando in tuis manibus, id est iudicio traditus non evadit; sed digna factis recipit, qui vacandum ab sceleribus non putavit. Sic omnis potestas penes Deum esse declaratur, qui peccatores ipse sibi et tradit et punit. Nam quod per ministros eius geritur, ipsius virtute sine dubitatione completur. Quo fugiat, quem tanta virtus insequitur? Committat licet scelera, et diversorum hominum subversione pascatur; quidquid fecerit non erit impunitum, cum aeterna damnatione torquebitur. |
43 | (Vers. 36.) Tibi enim derelictus est pauper: pupillo tu eris adiutor. In medium deductis impiis atque convictis, redit ad iustos; ut sicut illi digna factis recipiunt, ita isti promissa praemia consequantur. Nam cum dicit: Tibi derelictus est pauper, ostendit quoniam qui illi derelinquitur, nulla utilitate fraudatur, quoniam hoc est pio principi dimitti, quod bonis omnibus tradi. Pauper enim dictus est a paululo lare. Relictum ergo dicit pauperem Deo, ut omnes videant quae bona possint de eius reportare iudicio. Pupillum vero dicit, non cuius genitor carnalis occubuit, sed cui pater sepultus est mundus. Nam multos pupillos invenies orbatos patre visibili, et sunt blasphemi, abliguritores, et quod in illa aetate creberrimum est, luxuriosi, et hi a Domino probantur alieni. Sed ab illis pupillis dividi non potest adiutorium Dei, quorum pater diabolus in actione facinorum probatur exstinctus. Et intende quod dicit: Tu eris adiutor; ut cum carnaliter affligi videas eos, non dubites esse liberandos. |
44 | (Vers. 37.) Contere brachium peccatoris et maligni; requiretur delictum eius, nec invenietur. Ante oculos prophetae Antichristi nequitia redit; et rogat ne illi bacchari diutius liceat in sanguine beatorum. Contere, id est ad nihilum redige. Brachium eius dicit potentiam qua peccatores male utebantur: quia insigniter impia faciebat; et hoc nomen ab eo singulariter meruit, quoniam in sceleribus similem non habebit. Malignus, quia iniquus dissuasor erit; ut quos terrore non potest pervertere, saltem conetur per noxia praemia declinare. Delictum autem eius, dicit commissa perperam; quod licet singulariter pronuntiatum sit, innumerabilia tamen eius exstabunt sine dubitatione peccata. Omnia siquidem facta ipsius ac dicta peccata sunt, cuius universa vita delictum vocatur. Addit, nec invenietur, quia dubium non est perire scelestam potestatem, cuius damnandum constat auctorem. |
45 | (Vers. 38.) Regnabit Dominus in aeternum et in saeculum saeculi: peribitis, gentes, de terra illius. Exstincta clade generali, ad futurarum rerum ordinem venit: quoniam interfecto Antichristo, Domini regnum aeternum, pium, munificumque venturum est. Permittitur enim nimis praecurrere scelestum malum, ut gratius regnum Domini suscipiatur optatum: ubi iam beatorum adepta securitas conquiescat, nec ulterius formidentur insidiae, quas magis sanctus vir in hoc mundo cogitur sustinere. Gentes autem posuit peccatores et impios, qui feraliter vivunt, nec Domini legibus obsequuntur. De terra illius, regnum significat Domini Salvatoris, quo soli beatissimi perfruuntur. |
46 | (Vers. 39.) Desiderium pauperum exaudivit Dominus, concupiscentiam cordis eorum exaudivit auris tua. Bene vota iustorum verbis congruis exprimuntur. Dicit enim, desiderium pauperum, quod fit semper amore praemisso, ut illic eum evidenter videre cupiant, ubi nunc etiam mentis lumine transferuntur. Sequitur, concupiscentiam cordis eorum. Hoc verbum constat esse violentius. Concupiscentia enim ibi dicitur, ubi coniuratis quodammodo animae viribus aliquid ardore mentis appetitur. Sequitur, exaudivit auris tua. Quod regulariter debemus advertere, nihil in Deo corporalium esse membrorum, sed virtutis eius effectus, qua audit, auris vocatur; qua videt, oculus; qua perficit, manus. Verum haec dicta condantur memoriae, ne, quia crebro repetenda sunt, nos ipsa repetendo fastidium facere videamur. |
47 | (Vers. 40.) Iudicare pupillo et humili, ut non apponat ultra magnificare se homo super terram. Ecce auctoritate prophetica commonemur, non solum quemlibet pupillum, sed pupillum et humilem Deo esse gratissimum. Nam cum dicit: Iudicare pupillo et humili, significat pro ipso ferri posse sententiam. Sed cum humilis dicitur, iustissimus approbatur. Sequitur quoque definitiva promissio, ideo illa quae dicta sunt fieri, ut ulterius a nullo hominum permittatur excedi. Tunc siquidem omnia mala finienda sunt, quando auctor omnium peccatorum cum sua plebe damnabitur. Haec sunt occulta filii, quae psalmi huius titulus canit. Nam licet per quaedam indicia frequenter videantur edicta, quando tamen veniant, hominibus incognita habentur. De ipso enim die Dominus in Evangelio dicit: De die autem illa et hora nemo scit, neque angeli coelorum, neque Filius, nisi Pater solus [Marc. XIII, 32]. De quo loco beatissimi Patres Hilarius et Augustinus Ecclesiae sancta lumina, plurima et luculenta dixerunt: iudicantes esse nefarium, si illa omnipotens Verbi humanatio aliquod de futuris ignorasse putaretur, quod Patrem scire praedicavit. Nam cum Petrus in Evangelio dicat: Domine, tu omnia nosti, tu scis quia amo te [Ioan. XXI, 17]: item ipse Dominus dicit: Omnia quae habet Pater, mea sunt [Ioan. XVI, 15]; utique Patris omnia non haberet, si quod Pater nosset, ille nesciret. Sed ita salutariter ac veraciter credendum esse docuerunt, ut per figuram metonymiam, id est transnominationem, quae in Scripturis sacris saepius invenitur, debeat intelligi, quod utiliter suos faciat nescire subiectos. Nam in Genesi Abraham Deus dicit: Nunc cognovi quoniam times Dominum Deum tuum [Gen. XXII, 12], id est nunc te cognoscere feci. Sic et hic positum est, nescio, id est nescire vos facio. Nam ipse Dominus alibi similiter dicit: Nescio vos [Matth. XXV, 12]; cum utique quos damnabat ignorare non poterat. Denique interrogatus de ipso articulo dicit: Non est vestrum scire tempora vel momenta [Act. I, 7]; non enim dixit, non est meum, vel non est nostrum, sed ait: Non est vestrum scire. Sic utrumque servatum est, ut et homines ignorarent quae illos non oportebat agnoscere, et hoc Dei Filius nequaquam carnis infirmitate nesciret. Quod si maiestatem illam, quod dici nefas est, texisse ignorantiam suspicemur, fortior utique inveniretur ignorantia quam divina natura, quae, ut stulte dicam, opprimere valuit providentiam, per quam omnia sunt creata. Sed cum haec nimis doceantur absurda, credere dignum est totam Trinitatem, cui una atque omnipotens natura est, omnium rerum indefectam semper habere notitiam. |
|
48 | Conclusio psalmi. |
|
49 | Completa est psalmographi denuntiata promissio, reserata sunt Filii occulta miracula. O ingentes et admirabiles causae, quae quamvis expositae videantur, adhuc tamen sine dubitatione secretae sunt! Nam cum praedicuntur, non habentur incognitae; dum ignorantur, quando veniant, adhuc obstrusae esse monstrantur. Sic et secretum est quod dicitur, et quaerentibus non tacetur. Quapropter effusius Domino supplicemus, ut nobis emendationem saluberrimam conferre dignetur; quia sine excusatione peccat, cui retributio peccatorum praedicitur esse ventura. Mente quoque retinendum est, hunc psalmum esse primum in quo adventus prophetatur Antichristi. Numerus quoque praesens et illud occultum probatur aperire, quod hora nona Dominus emisit spiritum. Nam cum inter alia et de passione ipsius psalmus iste locutus sit, merito, et per calculum suum transitus eius horam annuntiat, quando etiam crucis ipsius noscitur narrasse mysteria. |