monumenta.ch > Cassiodorus > 7
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, in Psalmum VI <<<     >>> in Psalmum VIII

Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, in Psalmum VII

1 Psalmus David, quem contavit Domino pro verbis Chusi filii Iemini.
2 Quamvis haec causa in secundo libro Regum (Cap. XV) latius indicetur, propter explanationem tamen tituli breviter exponenda cognoscitur. Cum David a filio suo Abessalom crudeli bello premeretur, amicum suum Chusi fecit pro dignoscendo consilio ad eius castra migrare: ut quidquid adversus eum ageretur, sibimet secretius indicaret. Nam et ipsum nomen praedictam indicat causam. Chusi enim, Patre Augustino docente (Enar. in psal. VII), interpretatur silentium: quod revera fidelis eius exercuit, quando illi secretius profutura mandavit. Filius autem Iemini, filius dexterae interpretatur. Quod bene ad ipsum refertur, quia saluti eius necessaria proditione consuluit. Sic Dominus noster in medio Iudaeorum silentium misit, cum mysteria sanctae incarnationis assumpsit. Perfidis enim tanquam silentium fuit, quod fidelibus probatur esse praedicatum. Hunc ergo psalmum ad similitudinem Chusi de futuro mysterio Domini propheta cantavit, quia sicut David filii sui Abessalom a se geniti et educati iniustam persecutionem pertulit, ita Dominus liberati a se populi atque nutriti, furorem detestabilis praesumptionis sustinuit. Scire autem debemus hunc primum esse psalmum eorum, in quibus per actus David significantur Domini futura mysteria. Subsequuntur enim huiuscemodi vicesimus sextus, tricesimus tertius, et centesimus quadragesimus tertius, quibus convenit schema quod dicitur allegoria, id est inversio, aliud dicens, aliud significans.
3 Divisio psalmi.
4 Causam suam propheta trahens in futurum mysterium Domini Salvatoris, cui etiam nomen ipsum David mysticis interpretationibus congruenter ascribitur: in prima divisione ex sua persona Dominum deprecatur ut ab omnibus persecutoribus eius virtute liberetur. Persona vero hominis est substantia rationalis, individua, suis proprietatibus a consubstantialibus caeteris segregata. Secunda sectione idem propheta rogat, ut resurrectionis eius gloria manifestata subveniat. Tertia ipsum introducit loquentem per id quod factus est humilis; ut secundum iustitiam suam veritatemque iudicetur: malos ultione deterrens, bonis gratuita praemia compromittens. In quarta parte iterum propheta reloquitur, commonens Iudaeos, ut metu futuri iudicii a proposita iniquitate discedant: ne possint sustinere meritas ultiones. Hoc nunc convenit sollicita mente perquiri, ut virtutem psalmi divino munere introspicere mereamur.
5 Expositio psalmi.
6 (Vers. 1.) Domine Deus meus, in te speravi, libera me ab omnibus persequentibus me et eripe me. Quamvis propheta, Abessalom filii sui causa videatur esse proposita, de universis tamen inimicis se supplicat debere liberari, ab spiritualibus maxime nequitiis, quas convenit studiosissime praecaveri: quia carnales hostes corpus impetunt, spirituales vero animas necare contendunt. Libera a peccato, eripe a diabolo. Ab ipsius enim potestate tollimur, quando misericordia Domini delictorum sordibus expiamur. Sed cur debeat a persequentibus erui, praemissa ratione demonstrat: quoniam se in ipso sperasse confirmat.
7 (Vers. 2.) Nequando rapiat ut leo animam meam, dum non est qui redimat, neque qui salvum faciat. Leoni confertur diabolus, leoni frequenter comparatur et Christus: ille quod ad interitum rapiat, iste quod eripiat ad salutem. Pulchre vero propria verba suis auctoribus dedit: Dominum rogat ut eripiat, ne leo rapiat. Subiunxit: Dum non est qui redimat, neque qui salvum faciat; id est, cum tu a subveniendo cessaveris, illo enim tempore praevalet diabolus rapere, cum nobis peccatis nostris obstantibus Creator distulerit subvenire. Ipse enim fideles redimit, qui suum Filium pro humano genere inaestimabile pretium dedit. Nec ab alio potest salus venire, nisi a salutis auctore. Sic Dominum Christum per haec relucentia verba declaravit.
8 (Vers. 3.) Domine Deus meus, si feci istud, si est iniquitas in manibus meis. Hic quidem dicit: Si feci istud: sed inferius quid sit, istud, exponit cum ait: Si est iniquitas in manibus meis. Quae figura dicitur epexegesis, id est explanatio dicti superioris. Sed hoc non debet generaliter intelligi: quia non est in homine aliquam iniquitatem in suis manibus non habere. Sed istud ad persecutionem Abessalom dicitur filii, a quo propheta iniuste videbatur affligi. Nam quemadmodum vel inimicum tractaverit, Regum textus ostendit [II Reg. XVIII, 5]; ut tempore quo contra eum exercitum destinabat, ducibus suis praeceperit ut maxime Abessalom saluti prospicere debuissent; quem etiam mortuum gravissimo dolore deflevit. Merito ergo dicit iniquitatem in hac causa duntaxat in suis manibus non fuisse, cum sibi eum etiam superstitem relinquere voluisset.
9 Vers. 4. Si reddidi retribuentibus mihi mala, decidam merito ab inimicis meis inanis. Secundum caput est antefatae patientiae: quia de persequentibus se noluit vindicare. Nam et Saulem summa pietate tractavit, ut traditum sibi saepius in mortem, ille remiserit ad salutem. Quod idem lectio antefata testatur. Retribuebant enim Saul atque Abessalom malum, qui ab ipso prius acceperant pietatis officium. Nemo enim retribuit, nisi qui aliquid ante percepit. Sed iste vir Deo plenus, et patientiae virtute firmissimus, perfectae benevolentiae se conditione constringit, ut si malum pro malo reddidit, decidat ab inimicis suis inanis; id est, fructu mansuetudinis magnae vacuatus; nec de hoc certamine referat, quod Dominus illi applicet ad coronam. Quae si altius intendas, dominicae passionis declarantur indicia, cum perfidus Iudaeus mala retribuit, quamvis ineffabilia bona a suo iugiter auctore perceperit.
10 (Vers. 5.) Persequatur inimicus animam meam, et comprehendat eam, et conculcet in terra vitam meam, et gloriam meam in pulverem deducat. Inimicum diabolum dicit, qui animas quas comprehendit conterit. Superior enim factus dat interitum, non salutem. Sic enim de animabus efficit, quas crudelissimus vincit, ut actus earum terrena faciat contagione maculari. Quapropter congruus est positus ordo verborum: prius enim fuit ut comprehenderet, postea ut conculcaret. Et gloriam meam in pulverem deducat; id est suscepti hominis honorem, qui ad imaginem et similitudinem Dei constat effectus. Deducat in illum pulverem quem proiicit ventus a facie terrae. Ita dum sibi conditionem ponit, peccantium ruinam mirabili narratione descripsit. His igitur superioribus tribus versibus explanatis, dicendum nobis est quemadmodum in eis hypothetici syllogismi secundus modus appareat, qui hoc modo fieri posse dignoscitur. Hypotheticus autem, id est conditionalis syllogismus est, qui ex conditionali, aut conditionalibus propositionibus accipiens assumptionem, colligit conclusionem. Cuius propositio talis est, quantum ad istam pertinet dictionem: Domine Deus meus, si feci istud; si est iniquitas in manibus meis; si reddidi retribuentibus mihi mala, decidam merito ab inimicis meis inanis: persequatur inimicus animam meam, et comprehendat eam, et conculcet in terra vitam meam, et gloriam meam in pulverem deducat. Istius autem propositionis secundum regulas dialecticorum reciprocatio talis est: si non decidam merito ab inimicis meis inanis; si non persequatur inimicus animam meam, et comprehendat eam; si non conculcet in terra vitam meam; si non gloriam meam in pulverem deducat; Domine Deus meus, non feci istud; non est iniquitas in manibus meis; non reddidi retribuentibus mihi mala. Cuius reciprocationis fit talis assumptio: attamen non decidam merito ab inimicis meis inanis; attamen non persequetur inimicus animam meam, et comprehendet eam; non conculcabit in terra vitam meam; non gloriam meam in pulverem deducet. Hanc vero assumptionem sequitur ista conclusio. Igitur, Domine Deus meus, non feci istud: non est iniquitas in manibus meis; non reddidi retribuentibus mihi mala. Haec nos summatim atque simpliciter causa brevitatis attigimus. Si quis autem, sive de schematibus, sive de modis syllogismorum, sive quid sint simplices, sive compositi plenissime nosse desiderat, Aristotelem in Graecis, Victorinum autem Marium lectitet in Latinis, et facile sibi quisque talia confirmat, quae nunc difficilia fortasse diiudicat.
11 (Vers. 6.) Exsurge, Domine, in ira tua, et exaltare in finibus inimicorum tuorum. Exsurge, Domine Deus meus, in praecepto quod mandasti. Venit ad secundam divisionem, in qua transitum facit ad illam similitudinem quam fecerat Domini Salvatoris. Sed tribus gradibus ascendit ista petitio. Primus est, ut in ira, id est in vindicta consurgat; sed non ad iram provocat Deum, quem sciebat esse mitissimum; maxime cum superius de se dixerit: Si reddidi retribuentibus mihi mala: sed humanis et translatitiis verbis talia referuntur. Verum haec vindicta quae dicitur ira, in diabolum potius debet adverti, qui toties punitur quoties ab eo peccator subiugatus eripitur. Exaltare in finibus inimicorum, id est in possessione diaboli magnificare, quam in peccatoribus tenet. In ipsis enim exaltatur Dominus, quando a convertentibus confessio laudis offertur. Secundus gradus est: Exsurge, Domine Deus meus, in praecepto quod mandasti: ipsum est enim quod superius dixit, in ira, ut cognoscas vindictam esse potius, non furorem. Mandavit enim Dominus in praecepto, quando in Evangelio dixit discipulis suis: Tertia die resurgam, et praecedam vos in Galilaeam [Matth. XXVI, 32]. Haec dum facta sunt, exaltatus est in toto orbe terrarum, quem potestas diaboli possidebat; et vindicavit in eum, quando ab eo abstulit quod tenebat. Et intuere quia more prophetiae futura pro praeteritis dicit: In praecepto quod mandasti, utique quod adhuc mandaturus erat; ut est illud vicesimi primi psalmi: Foderunt manus meas et pedes meos, dinumeraverunt omnia ossa mea [Psal. XXI, 18], etc.
12 (Vers. 7.) Et synagoga populorum circumdabit te: et propter hanc in altum regredere. Superius petiit ut veniret, nunc autem quid in adventu eius emergere possit, ostendit; ac si diceret: Tu quidem venturus es ad liberandum, sed populi Iudaeorum insanis te mentibus persequentur. Synagoga hic collectionem significat improborum, non religiosarum mentium coetum. Nam si in eum credidisset universa Iudaeorum plebs, devotis mentibus utique suscepisset. Et propter hanc in altum regredere. Propter hanc, id est synagogam, quae tamen fuit obstinatis moribus indevota: in qua habitare non potuit, dum se ab eius infidelitate subduxit. In altum regredere: propter illud Evangelii: Nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit [Ioan. III, 13]. Regredi enim est, unde veneris iterata via reverti. Nam de hac Ascensione gloriosa, in alio psalmo dicturus est: Et ascendit super cherubim et volavit, volavit super pennas ventorum: et posuit tenebras latibulum suum [Psal. XVII, 11].
13 (Vers. 8.) Domine, iudica populos. Iudica me, Domine, secundum iustitiam meam, et secundum innocentiam manuum mearum super me. Venit ad tertiam partem, ubi iam Dominus loquitur Christus, ex ea dispensatione qua passus est. Nam cum dicit: Domine, iudica populos, omnipotentis Patris maiestas ostenditur. Cum vero ponitur: Iudica me, Domine, secundum iustitiam meam, et secundum innocentiam manuum mearum super me, humilitas humanitatis exprimitur, quae de sanctae Mariae virginali utero assumpta esse monstratur. Sic in uno versu tam ingentium rerum secreta conclusa sunt. Et respice quemadmodum totius veritatis ordo servetur. Prius enim propheta innocentiam manuum suarum in una dixerat causa: nunc autem a persona Domini Salvatoris generaliter pronuntiatur, quoniam constat eum peccatum nullatenus habuisse. Merito siquidem petit secundum iustitiam suam se debere iudicari, qui divinitatis suae perfectissimus doctor praecepta complevit: qui malum pro malo non reddidit; qui propter aliorum delicta crucem sanctus [ed., sanctam] ascendit: qui pro persecutoribus inaestimabili gratia pietatis oravit; et caetera, quae verissimus Evangelii textus eloquitur. Sed cum innocentia cordi specialiter applicetur, hic dictum est, Secundum innocentiam manuum mearum. Quod genus locutionis Scripturarum divinarum proprium esse cognoscitur, significantias mutare verborum; sicut in decimo psalmo dicturus est: Palpebrae eius interrogant filios hominum [Psal. X, 5], cum palpebrarum non sit interrogare, sed linguae.
14 (Vers. 9.) Consumetur nequitia peccatorum, et dirige iustum. Petit accelerari mortis adventum, ut cito suus clarificetur ascensus. Completa est enim nequitia peccatorum, quando crucifixus est Dominus. Nihil enim potuerunt ultra facere, quamvis crudeliter insanissent. Quod verbum et ipse positus in cruce dixit: Consummatum est [Ioan. XIX, 30]. Directus est autem iustus, quando resurrexit a mortuis, et ad coelorum regna conscendit. Sic pietatis studio videtur expeti, per quod vita omnium probatur impleri.
15 (Vers. 10.) Scrutans corda et renes Deus iustus. Haec propria virtus est Dei, et corda nostra discutere, et animi nostri vigorem potentiae suae luce penetrare. Nam licet nobis multo celsiores sint potestates coelorum, nulli tamen creaturarum datum est cogitationum nostrarum plenissime secreta cognoscere. Agnoscit autem perfecte in nobis solus ipse qui iudicat; propter quod dictum aestimo: Tu quis es qui iudicas servum alienum (Rom XIV, 4)? id est, qui cogitationes eius non intelligis. Nam nec nos ipsi nobis sic manifesti esse possumus, quemadmodum divinis conspectibus apparemus: cum de homine legatur, Peccata quis intelligit [Psal. XVIII, 13]? Consideremus etiam corda ad cogitationes posita: renes ad animi constantissimum vigorem, sive ad corporeas delectationes.
16 Vers. 11. Adiutorium meum a Domino, qui salvos facit rectos corde. Incarnatio illa quae propter nos suscepta est, ad nos loquitur animandos. Nam licet istud de se dicere videatur per id quod subiectus est Patri, spem tamen in se credentibus inaestimabili pietate largitur. Nam cum una eademque Dei hominisque persona sit, suum humanitas dicit adiutorium potentiam Verbi, quod rectis corde et veniam tribuit et salutem. Intuere etiam quod in parte superiori propheta se petiit liberari: hic autem adiutorium Domini sibi Christus ipse promittit, qui dicit in Evangelio: Omnia quae Pater habet mea sunt, et mea Patris sunt [Ioan. XVI, 15]. Ille enim petit ut famulus: iste promittit sibi ut Dominus.
17 (Vers. 12.) Deus iudex iustus fortis et longanimis: nunquid irascetur per singulos dies? Ventum est ad quartam nihilominus sectionem, in qua propheta ex sua persona laudem concinens Patri, et vehementer Iudaeos terrificat obstinatos, et spem eis, qui ad eum redire cupiunt, pollicetur. Iustus dicitur Deus, quia tribuit unicuique in fine quod gesserit. Fortis, quia nullus potest resistere voluntati eius. Longanimis, ut hodieque ad poenitentiam exspectet, quos perdere pro scelerum suorum qualitate potuisset. Nunquid irascetur? Sub admiratione pronuntiandum est, quia imputatio ista negativa est. Irasci autem more iudicum dicitur, qui quando vindicare delicta cupiunt in sententiam severa indignatione consurgunt. Sed istud in Divinitate non convenit, quia ubi est fervida vindicta, non est temperata iustitia. Per singulos dies; id est, cunctis momentis, quemadmodum et peccatum omne committitur. Nam ubi esset gloriosa patientia, si poena mox sequeretur offensam?
18 (Vers. 13.) Nisi convertamini, gladium suum vibrabit: arcum suum tetendit et paravit illum. Contumaces terret Iudaeos qui, Domini lege contempta, idolorum culturis nefandissimis serviebant. Ipsis enim dicitur: Nisi convertamini, gladium suum vibrabit; id est, unicum Filium suum sub lucente claritate missurus est. Vibrare enim illud dicimus, quod modo lumen, modo umbras tremulas probatur ostendere. Hoc constat incarnatione Christi Domini provenisse: quando perfidis tenebras, fidelibus autem lumen suae Deitatis ostendit. Gladium vero verbum et Apostolus dicit, cum ait: Et gladium spiritus quod est Verbum Dei [Ephes. VI, 17]. Arcum itaque scripturam Novi et Veteris Testamenti congruenter accipimus, qui duobus quodammodo curvatis flexibus devotorum colla complectitur. Hic fidelibus suave iugum ostenditur: contumacibus autem arma terribilia declarantur. Tetendit adiectum est: ne eius patientia remissa putaretur. Ad postremum posuit: paravit illum, ut mos ipse sagittantium plenissime videretur expressus, qui postquam tetenderint arcum contra signum, manum collocant in sagittandi opere brachia praeparantes. Sed videamus, arcus iste praeparatus quas sagittas emiserit.
19 (Vers. 14.) Et in ipso paravit vasa mortis: sagittas suas ardentibus effecit. Hic distributio divinae maiestatis [ed., legis] ostenditur: quia per arcum, id est, per Vetus et Novum Testamentum, sicut iam dictum est, et effectus mortis venit, et sagittis ipsius vita praestatur. Egressae sunt autem de isto arcu tanquam sagittae, id est, apostoli, qui ardentibus, hoc est, desiderantibus animis, in modum sagittarum praecepta salutaria transmiserunt, unde et impii sauciarentur, et fidelibus efficax cura proveniret. Effecit autem significat operatus est; quod verbum Pater Hieronymus etiam in auctoritate seminavit.
20 (Vers. 15.) Ecce parturiit iniustitiam, concepit dolorem, et peperit iniquitatem. Subtiliter inquiramus verba quae dicta sunt. Parturivit iniustitiam plebs Iudaica, cum videret Dominum pro salute humana miracula facientem, et de eius potius exitio cogitavit. Concepit dolorem, quando eos diversis parabolis increpabat, ut a sua illos perversitate converteret. Peperit iniquitatem, quando dixit: Crucifige, crucifige [Luc. XXIII, 21]. Et merito posuit, peperit, id est, quasi filios nequissimos edidit. Omnis enim fructus similis probatur auctori, sicut alibi dictum est: Ex fructibus eorum cognoscetis eos [Matth. VII, 20]. Sed cum prius sit concipere, et postea parturire, merito anteriori loco parturire posuit, ut ista nequitia non ex alieno malo concepta, sed fuisse propria monstraretur.
21 (Vers. 16.) Lacum aperuit et effodit eum, et incidit in foveam quam fecit. Lacus dicitur cuius fundus latet, dum in unam foveam circumdatus includitur. Hic plano tergo intuentium oculis falsa tranquillitate blanditur: sed quantum sit profundus absconditur. Talis ergo et iste fuit lacus iniquitatis, quem Iudae pravitas excavavit: aperuit, quia primus nequiter inchoavit: effodit, dum eum in sua damnatione perfecit: incidit in foveam quam fecit, in mortis scilicet lacum. Quod verbum et ad lacum et ad sepulcrum potest aptissime convenire, sicut Salomon dicit: Qui parat foveam alteri, ipse in eam incidet [Prov. XXVI, 27]. A se enim inchoat tractatus malus; et antequam laedat alterum, sibi prius operatur exitium.
22 (Vers. 17.) Convertetur dolor eius in caput [ms. G. et ed., in capite] eius: et in verticem eius iniquitas eius descendet. Hic caput nostram animam debemus accipere, qua parte sumus sine dubio celsiores. Huic subiecta sunt peccata, quando refrenantur obnoxia. Quod si delictis contingat animam vinci, supra eam necesse est emineant, quae multitudine pravitatis exundant. Vertex quoque dictus est, quod dextra laevaque vertat capillos, qui significat capitis summitatem. Quam rationem esse non immerito dixerimus, quia contemplativae animae culmen excelsum est; unde etiam gloriosi Creatoris portat imaginem. Haec si peccatis obruentibus inclinetur, necesse est ut in verticem, id est, supra rationem descendat, quod augmento iniquitatis excrevit. Nam et ipsum verbum si consideremus, quam magnorum secretorum significans invenitur! Primum est quia iniquitas, dum ex alto praecipitata descendit, violenter percutit. Deinde potenter quomodo impii torqueantur exponit; nam cum supra eos propria peccata descenderint, suis malis, suisque sceleribus in poenas debitas destinantur. Dolor enim dictus est, quasi domabilis [mss. A, B., F., dominabilis] horror.
23 (Vers. 18.) Confitebor Domino secundum iustitiam eius, et psallam nomini Domini altissimi. Expositis virtutibus Patris, quibus Iudaicum populum miraculorum significatione terruerat, in summam colligens illa quae dixit, alacri mente profitetur se Domino confiteri. Confiteri autem duobus modis dicimus: unus est quando peccata nostra humili satisfactione damnamus; ut est illud prophetae Danielis: Confitebor peccata mea, et peccata populi mei [Daniel. IX, 20]. Secundus, unde nunc sermo est, cum laudes Domini magna exsultatione celebrantur, sicut in Evangelio legitur: Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae: qui abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis [Matth. XI, 25]. Non enim ibi quidquam de peccato dicitur, sed sola gratiae momenta referuntur. Ita haec confessio praeconialis accipienda est, quae gaudenti animo Domini virtutibus exhibetur. Secundum iustitiam eius: quoniam et superbos facit sua crimina sustinere, et humiles dignatur absolvere. Psallere vero est et operibus Domini mandata peragere, et hymnos voce etiam et corde cantare; quod se promittit propheta esse facturum, quia hoc revera Domino cognoscebat acceptum.
24 Conclusio psalmi.
25 Magnifica nobis plsami huius, si studiose consideremus, sacramenta patuerunt. Prima parte fructuosam patientiam docet, quae perfectos probatur efficere Christianos. Patientia est enim religiosi viri laborum ac dolorum omnium, spe futurarum rerum et amore Domini, grata tolerantia. Secunda parte salutem rectis corde ipse Dominus pollicetur. Tertia terrentur impii, ne in illo iudicio damnentur errantes. O pietas optimi revera Creatoris! qui non vis derelinquere quos nosti ad tuum iudicium convenire; et immensae pietatis arcano, dum confitentibus parcis, tibi reos ipse subducis. Quis enim iustitiam evaderet tuam, nisi praemissa pietas subveniret? Septenarius quoque numerus admonet nos de illa requie aeterna cogitare, ad quam nos spem praesens psalmus extendit; ut merito tali numero receptus, iucunda exsultatione cantetur. Dubium quippe non est, quod peractis sex diebus qui ad activam pertinent partem, septimus repausationi deputetur, qui contemplationi theologicae noscitur adhaerere.
Cassiodorus HOME

bnf12957.101

Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, in Psalmum VI <<<     >>> in Psalmum VIII
monumenta.ch > Cassiodorus > 7