Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, in Psalmum V
|
1 | In finem pro ea quae haereditatem consequitur psalmus David. |
|
2 | Quare ponatur in finem, superiore psalmo nuper edictum est. Pro ea vero quae haereditatem consequitur, Ecclesiam significat, cuius persona in hoc psalmo introducitur ad loquendum. Haec bona Domini Salvatoris adit ac possidet. Haereditatem vero ideo [mss. a Deo] consequi dicitur, quia Christo resurgente ad eam bona spiritualia pervenerunt; id est, fidei insuperabile fundamentum, spei certissimum praemium, suave vinculum charitatis, etc.: quarum rerum nunc tenet imagines, et in futuro est perenniter possessura virtutes. De qua haereditate in Evangelio dicitur: Beati mites, quia ipsi haereditate possidebunt terram [Matth. V, 4]. Rursum Ecclesia Domini vocatur haereditas, sicut in secundo psalmo dictum est: Pete a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae [Psal. II, 8]. Quae merito ipsius haereditas dicitur, cuius pretioso sanguine comparata monstratur. Quod non putes esse contrarium, quia licet in Scripturis divinis diversa esse videantur, in unam tamen intelligentiae concordiam veritatemque conveniunt. Psalmum vero et ipsi David, sicut superius exposuimus, referre debemus ad Dominum Christum. |
|
3 | Divisio psalmi. |
|
4 | Totus hic psalmus a persona catholicae profertur Ecclesiae, quae prima sectione orationem suam poscit audiri, haereticos et schismaticos praedicans a Domini muneribus excludendos. Secunda sectione per intellectum divinarum Scripturarum recto tramite dirigi se ad illam felicem patriam divino munere deprecatur, perfidos inde asserens fieri funditus alienos. Ad postremum commemorans praemia beatorum, ut una praedicatione et malos praedicta poena converteret, et iustos promissa praemia concitarent. |
|
5 | Expositio psalmi. |
|
6 | Vers. 1. Verba mea auribus percipe, Domine; intellige clamorem meum. Per figuram mythopoeiam, quam in quarto psalmo iam diximus, aptissime haec verba dantur Ecclesiae; ut amata Dominum exspectet, accersita festinet; quatenus saeculi huius nequitias eodem iuvante pertransiens, Sponso suo immaculata, et sine ruga semper adhaereat. Ubi prima fronte per partes trinae orationis, virtus Trinitatis exponitur, qualem habere sanctam decet Ecclesiam. Dicendo enim: Verba mea auribus percipe, Domine, oris significat psalmodiam. Sequitur: Intellige clamorem meum, ut affectum cordis aperiret; sicut et Apostolus ait: Misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra, in quo clamamus, Abba, Pater [Galat. IV, 6]. Aures autem Divinitatis ad similitudinem corporalem dicuntur, per quas aere verberato hominibus intrat auditus. Auris enim ab auditu dicta est. Et considera quoniam clamorem suum petivit intelligi. Vox enim ista non erat labiorum crepitus, sed cordis affatus [ed. affectus], qui non auribus audiri, sed mentis lumine consuevit intelligi. |
7 | (Vers. 2.) Intende voci orationis meae, rex meus et Deus meus: quoniam ad te orabo, Domine. Supra dixit: Intellige clamorem meum; modo dicit: Intende voci orationis meae, ut declararet orationem hanc esse perfectam, quam affectus mentis inflammat. Quapropter discutiendum est quare mutatis verbis sensus nostros immisceat? Intende, dicit, voci, quae solet audiri: propterea quia Deus non partibus membrorum sensus istos discernit, sed una virtute cuncta peragit. Ille enim quae a nobis videntur, audit; et quae a nobis audiuntur, videt; et quae a nobis cogitantur, intro inspicit; nec est quidquam, quod eius lumini se possit abscondere. Hoc schema dicitur metabole, id est iteratio unius rei sub varietate verborum: trina enim repetitione unum idemque significat. Dixit enim: Verba mea auribus percipe, Domine; deinde: intellige clamorem meum; tertio: intende voci orationis meae quod totum ad unam respicit petitionem; ac si diceret: Exaudi orationem meam. Sequitur: Rex meus, et Deus meus: quoniam ad te orabo, Domine. Merito ad inquirendum aliquos permovere solet, cur in medio versiculo beata Ecclesia tertio coelestem nominaverit principatum? Dicit enim: Rex meus et Deus meus, adiiciens: Quoniam ad te orabo, Domine. Sed his tribus personis non dixit intendite, sed intende: quoniam Ecclesia catholica unum Deum, sanctam praedicat Trinitatem; non ut Sabellius confuse, sed distincte atque perfecte. Pater enim Deus, Filius Deus, Spiritus sanctus Deus; et tamen Pater, et Filius, et Spiritus sanctus non tres dii, sed unus est Deus. Nihil autem ibi amplius minusve est, nisi in Ariana pravitate, quae se tot saeculis adhuc non cognoscit errare. Intuere etiam ipsorum vocabulorum mirabilem dispensationem. Prius ponit Regem: quo nomine Scripturae divinae frequenter appellant Dominum Christum: hunc enim ordinem in Evangelio ipse testatur, cum dicit: Per me itur ad Patrem [Ioan. XIV, 6]. Deinde dicit Patrem Deum; tertio Dominum Spiritum sanctum. Ubi licet nomina propter personas exprimendas videantur esse discreta, unus tamen perfecte creditur ac dicitur Deus, sicut legitur: Audi, Israel, Dominus Deus tuus Deus unus est [Deut. VI, 4]. Quapropter figatur animis salutaris ista sententia: distinctio in personis, unitas bene credatur in natura. |
8 | (Vers. 3.) Mane exaudies vocem meam. Mane astabo tibi et videbo. Astabo, utrisque partibus constat esse iungendum, ut perfecta possit sententia reperiri. Quapropter mane deprecatur, qui in lucida degere conversatione dignoscitur. Tunc enim mane dicimus quando discussis tenebris, clari luminis adventus infulserit. Ecclesia enim, quae se cognoscit habuisse tenebras peccatorum, et de nocte mundi istius congregatam, tunc se exaudiri merito credit, cum in lucem coelestis conversationis eruperit. Repetit quoque, mane, quia necessario mentem lucidam beneficio Domini astare suis semper orationibus sentiebat. Et intuere quare mane dictum est, scilicet cum in ipso exordio bonorum actuum veritatem coeperit mens clarificata cognoscere: ne putares post peccata moram fieri, qua potuisset audiri, sicut Ezechiel propheta dicit: Impius quacunque die se averterit ab impietate sua, omnes impietates eius non erunt in memoria [Ezech. XVIII, 21, 22]. Astare, est enim praesentem semper assistere. Per hoc autem verbum religiosae devotionis continuitas indicatur. Ille siquidem bene dicitur Deo astare qui dignus potest eius conspectibus apparere; sicut Elias de se dixit: Vivit Dominus, in cuius conspectu asto [III Reg. XVII, 1]. Supra dixit, exaudies: hic additur, Et videbo, quoniam in illa resurrectione ipsum conspiciet, cui hic sanctis orationibus supplicavit. |
9 | (Vers. 4.) Quoniam non Deus volens iniquitatem tu es. Non habitabit iuxta te malignus; neque permanebunt iniusti ante oculos tuos. |
10 | (Vers. 5.) Odisti omnes qui operantur iniquitatem: perdes eos (mss. A., B., F., omnes) qui loquuntur mendacium. |
11 | (Vers. 6.) Virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus. In primo psalmo diximus ennoematicae definitionis hanc esse virtutem, ut negando quod non est, hoc quod intendit declarare videatur; et iterum dicendo quod est, id quod proponit, evidenter possit ostendi. Quod in his tribus versibus utrumque probatur effectum. Dicit enim: Tu es Deus, qui iniquitatem nolle cognosceris. Quid enim aliud potest Deus velle, nisi quod probatur ipse praecipere? Sicut Isaias ait: Ego sum Dominus, qui loquor iustitiam et annuntio recta [Isai. XLV, 19]. Sequitur: non habitabit iuxta te malignus. Hic peccatores a regno Dei significat excludendos, qui nulla conversione mutati sunt. Nam licet eum carnaliter tantum videant, quos reatus involvit, sicut scriptum est: Videbunt in quem compunxerunt [Zach. XII, 10]; iuxta ipsum tamen habitare nequeunt, qui gehennae cruciatione damnandi sunt. Addidit: neque permanebunt. Ostendit eos in iudicio Domini generaliter esse venturos; sed ante oculos Domini merito permanere non dicuntur, qui in perpetua tormenta mittendi sunt. Nihil est enim quod Deus non videat, dum ubique praesens et totus esse noscatur. Sed illi recte coram ipso esse minime dicuntur, qui ab eius gratia donoque privandi sunt. Hactenus indicatus est Dominus, cum dicitur id quod non est: nunc aliis tribus modis ostenditur affirmando quod est. Dicit enim: Odisti omnes qui operantur iniquitatem; non dixit qui operati sunt, quia illi tantum in iudicio damnabuntur, qui usque ad finem vitae suae crimine se nefando commaculant. Sed inter speciales enumerationes criminum, congrue nomen generale positum est, id est, operatores iniquitatum, ut ibi intelligas quidquid a divinis mandatis constat alienum. Adiecit: perdes eos qui loquuntur mendacium. Videntur istae sententiae nonnullam recipere quaestionem, ut iniquitatem operantes odisse tantum Dominum dicat: mendacium vero loquentes perire confirmet; dum si litteram intendas, gravius videatur esse agere iniquitatem quam loqui mendacium. Sed hic significat haereticos, qui loquentes mendacium, sequacium animas perdiderunt. Quid enim potest esse gravius quam ibi errare, ubi et alterum possit exstinguere? Ad postremum dicit: virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus. Vir quidem sanguinum est qui humano cruore polluitur, sed et ille qui decipit vivum. Addidit, et dolosum. Multa enim perperam fiunt, quae propria voluntate non agimus. Dolosus autem illos significat qui scientes malum, alienum operari nituntur exitium. Dum dicit: abominabitur, significat omnes quos superius dixit a regno Domini reddendos extraneos. Illi enim abominandi sunt qui eius praemia consequi non merentur. Completae sunt ab utraque parte ennoematicae definitiones, quae sententiae in magnam utilitatem hominum videntur expressae; ut breviter intelligerent peccatores, quos Dominus exsecratur et abiicit. |
12 | (Vers. 7.) Ego autem in multitudine misericordiae tuae. Introibo in domum tuam. Quoniam malos dixerat abominandos, consequens erat ut se per divinam gratiam in domo Domini testaretur admitti. Nam cum ipsa Ecclesia hic domus sit Domini, tamen potest per unumquemque beatum dicere, qui eius membra sunt, Ierusalem futuram se nihilominus intraturam. Sic enim dicimus et patriam, et civitatem; et tamen his rebus verba damus, quae ad cives earum novimus pertinere. Sed quia illa futura Ierusalem lapidibus vivis sanctorum creditur multitudine construenda, apte dixit: Introibo in domum tuam: quasi in illius fabricae perfecta aedificatione concludat. |
13 | (Vers. 8.) Adorabo ad templum sanctum tuum in timore tuo. Considerandum est quod non dixit: in templo, sed ad templum; quia nec syllabas ipsas a sacramentis vacare praedictum est. Templum sanctum, corpus est Domini Salvatoris, quod iure adorat Ecclesia, per quod meruit esse reverenda; sic enim ipse de suo corpore dixit: Destruite templum hoc, et in triduo aedificabo illud [Ioan. II, 19]. Sequitur: in timore tuo. Ut cordis compunctionem declararet, timoris intulit mentionem: quia tunc fides solida est, quando amori casto formido Divinitatis adhibetur. |
14 | (Vers. 9.) Deduc me, Domine, in iustitia tua: propter inimicos meos dirige in conspectu tuo viam meam. Postquam orationem suam dixit matutinis temporibus audiendam, peccatorum quoque commemorans exitiabilem repulsam, hinc secundam ingreditur sectionem, postulans Dominum ut iam ad aeterna gaudia deducatur, quia hic diversis fatigabatur angustiis. Ait enim: in tua iustitia, id est, dum confitentibus parcis, seque poenitendo damnantes, aequissima potentia tuae pietatis absolvis. Nam qui abiicit rebelles, iustum est ut velit recipere supplicantes. Propter inimicos meos, id est propter haereticos et paganos. Unus enim pravo dogmate contrarius, alter non credendo semper adversus est. Propter quos in Domini iustitia se petit esse dirigendam, quia praedicationibus eius non credit adversitas. Dirige in conspectu tuo viam meam, id est, vitam meam perduc ad tuae serenitatis aspectum. Non enim nostra facultate ad eum pervenire possumus, qui tortuosis semper semitis ambulamus. |
15 | (Vers. 10.) Quoniam non est in ore eorum veritas, cor eorum vanum est. Cum superius petierit ad aspectum Domini, per eius iustitiam se deduci, ut partem illam beatorum eius munere possit adipisci, nunc humanas cognoscitur increpare fallacias, ut ostendat obstinationes pertinacium haereticorum non posse ad talia praemia pervenire, quae suis fidelibus Dominus praeparavit. Recte enim dicitur: in ore ipsorum non esse veritatem, quorum cor vanitas possidebat. Lingua enim sequitur mentis arbitrium, imperioque cordis eius mobilitas naturali ordine famulatur. |
16 | (Vers. 11.) Sepulcrum patens est guttur eorum, linguis suis dolose agebant. Per figuram parabolen nimis competens facta probatur allusio. Sepulcrum enim mortui, guttur est mentientis, quando exitiabilem sibi vanitatem in faucibus revolvit, quae malum mortis infligit. Bene autem addidit, patens; quod si clausum esset, minus feteret. Intende quod dixit: linguis suis dolose agebant. Frequenter enim dolos tantum loquuntur, et habere non probantur effectum; sed hic ut graviora peccata monstraret, addidit, Agebant, ut malitia non solum in linguis, sed etiam in actu exsecrabili esse probaretur. |
17 | (Vers. 12.) Iudica illos, Deus. Decidant a cogitationibus suis. Prophetiae mos est futura praedicere. Non enim maledictionis voto talia optavit Ecclesia, cum ipsi probetur addi, quidquid bonorum numero videtur acquiri. Sed necesse erat de pertinacibus et praescitis dicere, quos noverat Dominum posse damnare. Decidant a cogitationibus suis, cum se non viderint adipisci, quod credebant posse promereri. Decidere enim proprie dicitur, qui spei suae amissione fraudatur. |
18 | (Vers. 13.) Secundum multitudinem impietatum eorum expelle eos: quoniam exacerbaverunt te, Domine. Per hanc sententiam discimus, quod tantum unusquisque a Divinitate repellitur, quantum eius peccata cumulantur. Quantitas enim delicti mensura repudii est: dum tantum ab illo reus longior redditur, quantum numeroso crimine dilatatur. Expelle, propter cogitationes praesumptas, dicitur: quia iam temeraria voluntate decepti, videbantur sibi bonis omnibus intromissi. Expulsos enim illos dicimus, qui de loco aliquo interiore iactantur. Exacerbaverunt enim aegroti mali medicum bonum, qui remedia salutis suae insensibili duritia respuerunt. |
19 | (Vers. 14.) Et laetentur omnes qui sperant in te: in aeternum exsultabunt. Postquam impiorum debitas retributiones asseruit, nunc Ecclesia redit ad sanctos, quorum congregatione beata dignoscitur: ne sileret bonorum praemia quae noverat esse ventura. Considera quod ea quae in capite versus supplicans petit, sequenti parte eadem promittit: ne putaretur ambiguum quod certissime sperabatur esse venturum. Et ne crederetur temporalis esse laetitia, dictum est: in aeternum: ubi gaudii nullus est finis, dum continue percepta praemia possidentur. Intuere quod in aeternum exsultare dicit sperantes in Domino, quoniam in ista temporalitate gaudere videntur et impii; in futuro autem sola exsultabit semper Ecclesia. |
20 | (Vers. 15.) Inhabitabis in eis. Et gloriabuntur in te omnes qui diligunt nomen tuum. De superiori versu pendet ista sententia, quae tangi quidem potest, sed ad liquidum non valet explanari. Nam si quaeras quae sit ista pollicitatio quam superius dixit: in aeternum exsultabunt? audi dictum breviter: et inhabitabis in eis. O magna et ineffabilis largitas donatoris! Quid simile potest dari, quod ibi cognoscitur rerum Dominus ipse concedi? Nam quilibet munificus donat illa quae possidet; Deus autem, qui est ineffabile bonum, se largitur in praemio. Et quid tam potest esse simile quam cum nos bonorum omnium coeperit auctor implere? Gloriabuntur, dixit: quia effectu perfruuntur optato. In te: quia tu es promissa illis haereditas; et ideo in aeternum exsultabunt, quia de aeterno Domino gloriabuntur. Omnes qui diligunt nomen tuum. Significat in illa patria felici, omnes quidem Domini participatione gloriari; quamvis ineffabili dispensatione pro meritorum qualitate unicuique se videatur maiestas sancta concedere. |
21 | Quoniam tu, Domine, benedices iustum. Magnitudine praemii et gaudiorum immensitate praemissa; quare tanto bono indebite repleatur humanitas, breviter docemur: ne quis ascribat meritis suis quod tributum benedictione constat auctoris. |
22 | Domine, ut scuto bonae voluntatis tuae coronasti nos. Consideremus quam suavi ac decoro fine praesens psalmus conclusus est, uno verbo indicans beneficia Domini, quae nullis possunt voluminibus explicari. Bona siquidem voluntas Creatoris, quae nos ineffabilibus muneribus replet, dicta est scutum, quod revera nos protegit, et praemia decora concedit. Clypeus enim impositus capiti, corona est; aptatus cordi, defensio. Hic est qui omnes fideles protegit: ipse operit Ecclesiam toto orbe diffusam; ipse quoque amplectitur et coelum, quo celantur universa: munimen quod nullus ictus irrumpat; arma quae nullum intret exitium; per quae potius mors victa succubuit, et salus hominis desperata surrexit. Bonae voluntatis. Quoniam vocatio Domini omne meritum praecedit, nec invenit dignum, sed facit; ideo enim gratuita, alioquin iusta diceretur. Haec est ergo bona voluntas, quae nos vocat et attrahit; nec quidquam proficuum valemus cogitare vel facere, nisi hoc accipiamus a bonitatis auctore, sicut Apostolus dicit: Non enim possumus cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis; sed sufficientia nostra ex Deo est [II Cor. III, 5]. Quiescat ergo Pelagiana dementia, ne cum sibi aliquid boni falso applicare nititur, vero potius donatore fraudetur. |
|
23 | Conclusio psalmi. |
|
24 | Quam suavis oratio sanctae matris audita est, quae nos et fide generat, et religiosa institutione conformat. Ignaros docet, parvulos fovet, afflictos relevat, et illos ad propria ubera nutriendos colligit, quos sui dogmatis esse cognoscit. Supplicat enim, ut rogare discamus; malos refugit, ut pessimos exsecremur; confidit in Domino, ut et nos de ipso praesumere debeamus. Sic tanquam veneranda mater, verba tradit parvulis ad loquendum; ut in nobis coalescens orationis affectus, et psalmodiam praestet humanis actibus consolatricem, et congruentem divinis iussionibus actionem. Loquamur ergo quod admonet, sapiamus quod credit, amemus certe quod diligit, ut cum eius animum sequimur, tunc ipsius filii sine dubitatione reddamur. Quintus autem numerus, in quo hic psalmus noscitur constitutus, tribuendus est Pentateucho, quod sola Ecclesia catholica vere intelligit, quae promissam atque exspectatam plenitudinem legis accepit. |