Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, in Psalmum III
|
1 | Psalmus David cum fugeret a facie Abessalom filii sui. |
|
2 | Abessalom dum patrem suum David crudeliter insequeretur, mulae impetu perductus in condensam quercum, ramis eius colla nectentibus, in aeris sublimitate suspensus est, quadam praefiguratione dominici traditoris; ut sicut Iudas innodatus laqueo vitam finivit, ita et persecutor David constrictis faucibus expiraret. Testante autem Regum historia psalmus iste quinquagesimo actu posterior est: quoniam post culpas adulterii et homicidii Abessalom filii eius persecutio noscitur contigisse; sed pro virtute sua competenti numero probatur aptatus. Tenere enim illum locum tertium oportuerat, qui et sanctae Trinitatis potentiam, et triduanae resurrectionis in se mysteria continebat. Nam per liberationem David resurrectio Domini congrue significatur; ut animi Christianorum tali exemplo roborati, in adversis casibus constanter erigantur. Simile est et illud quod Octateuchus legitur ante Iob, cum post multos annos Moyses exstitisse noscatur. Quapropter non secundum existentiam temporum, sed pro qualitate dictorum ordo plerumque ponitur lectionum. Memento autem alios esse psalmos, qui passionem et resurrectionem Domini breviter tangunt; alios vero qui distinctius apertiusque declarant, sed praesens, eorum primus est, qui haec breviter dicunt. |
|
3 | Divisio psalmi. |
|
4 | Totus hic psalmus ad personam Christi Domini competenter aptatur. Persona vero eius est virtus omnipotentissimae Deitatis, et humilitas humanitatis assumptae, non sub permixtione confusa, sed indivisibili adunatione subsistens. Primo itaque modo ad Patrem loquitur, persecutoribus exprobrans, qui irreligiosa contra ipsum verba loquebantur. Secundo loco fidelis populus, ne mortem formidet, instruitur, quando eum exemplo auctoris sui spe resurrectionis certissimae consolatur. |
|
5 | Expositio psalmi. |
|
6 | (Vers. 1.) Domine, quid multiplicati sunt qui tribulant me? Secundi psalmi hoc quasi simile videtur initium. Sed illic interrogatio increpantis est, hic autem admiratur contra se populos excitatos, qui ad eos cognoscitur venisse salvandos. Dicendo, Tribulant me, ostenditur de amplius illorum caecitate doluisse, qui salutare suum obstinatis mentibus respuerunt, sicut in trigesimo quarto psalmo dicturus est: Retribuebant mihi mala pro bonis, sterilitatem animae meae [Psal. XXXIV, 12]. |
7 | Multi insurgunt adversum me; multi dicunt animae meae. In tantum multi fuerunt, ut etiam de numero discipulorum traditor Iudas illis fuerit aggregatus. Et cum repetitur saepius, multi, ostenditur acerba numerositas impiorum, qui a conspiratione densissima nequaquam rarescere potuerunt. Haec figura locutionis dicitur epembasis, enumerationis studio verba repetens, ut rei de qua loquitur procuret augmentum. |
8 | Non est salus illi in Deo eius. Hoc ad illas voces pertinet Iudaeorum dicentium: Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere [Matth. XXVII, 42]. Putabatur enim Pater dilectionem non habere Filii, quem carnaliter permittebat occidi. O nefariae turbae stultissimum dictum! nunquid redemptio mundi infirmitati debuit applicari? Non enim insatiabilis mors aliter poterat vinci, nisi vita tyrannidis eius ianuas introisset. Sic tenebrae permanere nequeunt, cum praesentia luminis excluduntur. |
9 | (Vers. 2.) Tu autem, Domine, susceptor meus es, gloria mea et exaltans caput meum. Susceptor secundum formam dicitur servi; hominis enim susceptio, est Verbum caro factum. Quapropter gloriam suam et exaltationem capitis sui caro dicit, quam suscepit omnipotens Verbum, ut divina humanaque substantia una esset sine aliqua confusione persona. Hoc etiam ad Pelagianos pertinet destruendos, qui putant hominem aliquid per se efficere posse quod bonum est. Nam quis, rogo, sibi ad bene agendum sine divinae gratiae largitate sufficiat, cum humana natura per gratiam, qua unita est Deo, ad Patris sit dexteram collocata? Quod beatus Augustinus in Enchiridio more suo latius et utiliter explicavit (Cap. 35 et seq.). Factum est autem hic pulcherrimum schema, quod Graece dicitur auxesis, quae addendo quaedam nomina per membra singula rerum augmenta congeminat. Dicit enim: Tu autem, Domine, susceptor meus es, gloria mea, et exaltans caput meum. Hoc etiam latius designat Apostolus dicens: Quis nos separabit a charitate Christi? tribulatio, an angustia, an persecutio, an fames, an nuditas, an periculum, an gladius [Rom. VIII, 35]? etc. Huic vicina est figura quae dicitur climax, Latine gradatio, quando positis quibusdam gradibus, sive in laude, sive in vituperatione semper accrescit. Sed inter utraque schemata hoc interest, quod auxesis sine ulla iteratione nominis, rerum procurat augmenta, in climace vero necesse est ut postremum verbum, quod est in primo commate positum, in sequenti membro modis omnibus iteretur; sicut est illud Apostoli: Scientes quoniam tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio spem, spes vero non confundit [Rom. V, 4, 5]. |
10 | (Vers. 3.) Voce mea ad Dominum clamavi, et exaudivit me de monte sancto suo. Cum dixit, mea, demonstrat orationis propriae sanctissimam puritatem. Non enim illius integritatem aliqua imago phantasiae poterat impedire, ut caeteris mortalibus infirmitate carnis plerumque subripitur. Quod autem dicit: Voce mea ad Dominum clamavi, hoc evangelica verba declarant, ubi ait Filius: Pater, glorifica Filium tuum [Ioan. XVII, 1], etc. Nam quod dixit, mea, indicat quod ipse locutus est etiam per prophetas. Illud vero quod sequitur, et exaudivit me de monte sancto suo, et hoc Evangelii textus exponit, ubi vox ad eum facta est: Et clarificavi, et iterum clarificabo [Ioan. XII, 29]. Per montem siquidem et ipse Dominus, et sancti eius, et Ecclesia diversis quidem locis aptissime significantur. Hic tamen dictum intelligendum est de monte, id est de divinitatis excellentissima summitate; sicut et alius psalmus dicit: Iustitia tua sicut montes Dei [Psal. XXXV, 7]. Aequum enim fuerat ut natura humanitatis assumptae, quae in terris singulare patientiae monstravit exemplum, in coelis acciperet creaturarum omnium principatum. |
11 | (Vers. 4.) Ego dormivi et soporatus sum, et exsurrexi, quia Dominus suscepit me. Venit ad secundam partem, in qua dubitantium corda roborantur, ut crederent eum confestim resurrecturum, quem visuri erant impiorum manibus crucifixum. Dormivi, dixit, quia celeriter resurrexit; quod fit in somno isto vitali, ubi non vitae terminus, sed temporalis requies invenitur. Soporatus sum, securam significat pausationem; non sicut impii qui in morte quatiuntur, quos inquietat iugiter conscientia peccatorum: sed soporatio ista fuit sacri corporis beata dormitio. Exsurgere autem, est cum alacritate resurgere; quippe quia caro, mortalitate deposita, immortalitatem sumpsit, et gloriam sempiternam. Sed quare exsurrexerit, evidenter exponit, Quoniam Dominus suscepit me. Natura enim humanitatis per se non potuisset propria virtute resurgere, nisi eam divina omnipotentia suscepisset, sicut ipse dicit: Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam [Ioan. X, 18]. |
12 | Vers. 5. Non timebo millia populi circumdantis me. Timere non potuit iniquum populum, cui erat in sua divinitate praesidium; scriptum est enim in Evangelio, quia in passione magna eum populi multitudo circumdedit. Nam quod dicit: Non timebo, non significat se non esse moriturum, sed mortem formidare non poterat, quam triduanam, et mundo profuturam esse praesciebat. |
13 | (Vers. 6.) Exsurge, Domine; salvum me fac, Deus meus: quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa. Non quia Deus dormiens aut recubans excitatur, sed Scripturis divinis mos est ad exprimendam causam per tropologiam ex nostra consuetudine aliquid de Deo dicere. Tropus autem est dictio ab eo loco in quo propria est, translata in eum locum in quo propria non est. Salvum me fac, Deus meus. Hoc de resurrectione dicitur; non enim declinare vitae huius patiebatur occasum, qui erat humano generi profuturus. Adversantes autem, non solum ad mortem pertinet, sed etiam ad haereticas quaestiones, qui sine veritatis studio catholicas regulas pravis dogmatibus insequuntur. Et merito tales caecitate mentis percutiuntur, qui se perversis desideriis miscuerunt. |
14 | Dentes peccatorum contrivisti. Id est detrahentium verba mordacia, qui potestati divinae nefandis dogmatibus obloquuntur. Dentes enim dicti sunt a demendo . Et ideo pulchre nimis linguae detrahentium dentes vocantur; quia sicut illi ciborum partes demunt, ita et isti opiniones hominum adhibita detractione corrodunt. Quamvis hoc et ad Iudaeos possit aptari, qui dicebant: Si rex Israel est, descendat de cruce, et credimus ei [Matth. XXVII, 42]. Contrivisti, hoc est ad nihilum perduxisti. Nam revera contriti sunt, quando ipsum cognoverunt in gloriam resurrexisse, quem nisi sunt, humanitate despecta, trucidare. |
15 | (Vers. 7.) Domini est salus, et super populum tuum benedictio tua. Contra illos haec sententia profertur, quorum dentes superius dixit esse contritos. Pronuntiando enim, Domini est salus, illos confundit qui putaverunt, salutem Christo, tanquam terreno homini, contemptibili praesumptione decerpere. Quid inaniter, impii, laboratis? Quomodo potest aut aeterna vita interimi, aut Salvatori salus ullatenus amputari? Super populum tuum benedictio tua. Una sententia, et quid debeant credere, hominibus praecipit, et quid ab ipso possint recipere compromisit. |
|
16 | Conclusio psalmi. |
|
17 | Brevis quidem psalmus, sed maximam paganorum destruens pravitatem, quae putat gloriam supernae maiestatis, ad humilitatem non potuisse descendere passionis. Insipientes, quorum sensus inde confunditur, unde mundus noscitur esse liberatus, sicut dicit Apostolus: Christus Iesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego sum [I Tim. I, 15]. Nunc consideremus quemadmodum coelestis philosophiae verus ordo prolatus est, ut primus psalmus Christi Domini moralem, secundus naturalem, id est substantiam humanitatis et deitatis; tertius de resurrectione ipsius loquens, inspectivam quodammodo contineat partem: quae ratio per omnes Scripturas divinas decurrit. Inde et Isaac patriarcha tres puteos fodit, demonstrans praecepta Domini doctrina triplici contineri. Sic et Sapientia monet [Prov. XXII, 20] ut describamus ea nobis in corde tripliciter, et reliqua. Quas partes in subsequentibus psalmis facile poteris, aut mixtas, aut sigillatim positas, etiam non admonitus lector agnoscere. A nobis enim frequenter ista non exigas, quibus noviter multa dicenda sunt. Huius autem psalmi calculum edocet sancta Trinitas, quae licet naturam habeat inseparabilis unitatis, tribus tamen eam manifestum est constare personis. |