monumenta.ch > Cassiodorus > 1
>>> Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, in Psalmum II

Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, in Psalmum I

1 Quare primus psalmus non habet titulum.
2 Psalmus hic ideo non habet titulum, quia capiti nostro Domino Salvatori, de quo absolute dicturus est, nihil debuit praeponi; dum ipsum rerum omnium constat esse principium, sicut ipse in Evangelio dicit: Ego sum principium, propter quod et loquor vobis [Ioan. VIII, 25]. Nam licet et alii psalmi de ipso multa dicant, nemo tamen de eius quae fuit in terris conversatione sic loquitur. Et quoniam ad hunc quae dicenda sunt cuncta respiciunt, merito caput sancti operis ponitur, qui princeps rerum omnium esse monstratur. Quidquid enim aut de praeteritis instruit, aut de praesentibus monet, aut de futuris efficit cautiores, omnia ad institutionem beati viri pertinent, quae liber iste dicturus est. Nam quidam tituli, quidam praefationis locum eum tenere dixerunt. Sed licet a quibusdam omni iusto videatur aptatus, nulli tamen praeter Domino Christo potest veracissime convenire.
3 Nam si dixerimus omni beato posse congruere, iam non constat illud quod dicitur in psalmo: Omnis homo mendax [Psal. CXV, 11]; vel illud quod Iob meminit: Nullus mundus ante te, nec infans cuius est unius diei vita super terram (Iob XIV, 4); et alibi: In veritate nemo de genitis est qui non impie gessit, et de confidentibus qui [Mss. Aud., Bec. et Fisc., et de confitentibus, qui.] non deliquit; vel istud: Iustitia iusti sic est apud te sicut pannus menstruatae [Isai. LXIV, 6]. Quapropter non omni beato potest haec sententia convenire, nisi illi tantum de quo Scriptura dicit: Qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore eius [I Petr. II, 22]. Et ipse de se in Evangelio dicit: Ecce veniet princeps mundi huius, et in me non inveniet quidquam [Mss. Aud., Bec. et Fisc., et in me non habet quidquam.] [Ioan. XIV, 30]. Merito ergo ad Christum Dominum refertur. Qui non abiit in consilio impiorum, nec in via peccatorum stetit, et in cathedra pestilentiae non sedit [Psal. I, 2], etc. Mirabilis ordo, coelestis revera dispositio, ut ab ipso nobis psalmorum proveniret initium, quem salutarem ianuam constat esse coelorum.
4 Quapropter intrare cum summo gaudio festinemus, ubi patentem ianuam, ipsum Advocatum nostrum esse cognoscimus, sicut ait Apostolus: Non enim habemus Pontificem qui non possit compati infirmitatibus nostris; et paulo post: Adeamus ergo cum fiducia ad thronum gratiae eius, ut misericordiam consequamur, et gratiam inveniamus in auxilio opportuno [Hebr. IV, 15, 16]. Nunc claves psalmorum reserabiles apponamus, ut, praestante Domino, Regis nostri palatia introire mereamur. Et ideo, sicut praefati sumus, divisio facienda est, quae si recte adhibeatur, ita illustrem et perspicuam nobis efficit dictionem, ut priusquam legatur orationis textus, ante nobis eius relucere possit intentio.
5 Divisio psalmi.
6 Universus textus psalmi huius propheta referente narratur. In prima parte vitam sanctae incarnationis exponit: quoniam si ad maiestatem Christi solam velis referre quae de eo dicuntur, nequeunt convenire. Secunda vero peccatorum nequitias in futuro iudicio debitas recipere commemorat ultiones; ut praemissa gratius possemus accipere, cuius videbantur subsequentia formidari. Respice quoque intentionem eius, quam constat maxime perquirendam. Ideo in principiis beatitudo Domini Salvatoris edicitur, ut humano generi vitalia exempla praestentur; quatenus sicut nobis homo terrenus contulit mortem, ita coelestis veniens daret salutem. In principiis enim fuit durissima conditio decepto, sed post advenit homini gloriosa redemptio. Primo illata est ignominiosa captivitas, deinde secuta est votiva libertas. Expulsus homo de paradiso, sed receptus est in coelum. Perdidit in terra beatitudinem, sed angelos merebitur habere consortes. Luctus ex diabolo, gaudium provenit ex Christo. Unde et Apostolus dicit: Sicut enim per inobedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi, ita et per unius obedientiam iusti constituentur multi [Rom. V, 19].
7 In ipso itaque capite psalmi huius, definitio beati viri tanquam pulcherrimum nobis gloriosi regis diadema resplendet. Oratio brevis et lucida, quae rem propositam diversis modis quid sit ostendit. Sed hoc principium duas species definitionum evidenter complectitur. In prioribus quippe versibus duobus qui dicunt: Non abiit, non stetit, non sedit, octava species definitionis est, quae Graece dicitur κατ᾽ ἀφαίρεσιν τοῦ ἐναντίου, Latine per privantiam contrarii. Ait enim quid non faciat, sicut et in quinto psalmo dicturus est: Quoniam non volens Deus iniquitatem tu es [Psal. V, 5]. In tertio autem versu qui dicit: Sed in lege Domini voluntas eius: et in lege eius meditabitur die ac nocte, secunda est species definitionis quae Graece ἐννοηματικὴ dicitur, Latine notio nuncupatur. Haec non dicit quid sit, sed per hoc quod agit, res illa quam quaerimus nobis specialiter indicatur; sicut et in septuagesimo primo psalmo dicturus est: Benedictus Dominus Deus Israel, qui facit mirabilia magna solus [Psal. LXXI, 18].
8 Memento autem quod omnis definitio aut ex materia nascitur, quod est corpus: aut ex specie, quod est qualitas; aut certe de utroque, sicut est homo, mirabili ordine prolata disponens. Nam si prius posuisset quod erat, necessarium non fuerat dixisse quod non erat. Hoc imitatus converso ordine geometricus fecit Euclides dicens [Lib. I Elementor., in initio]: Linea est longitudo sine latitudine. Prius enim dixit quod est, et subiunxit postea quod non est; sicut facere consueverunt qui priorum dicta aliqua diversitate commutant, ut se in eis mentiantur auctores. Nunc ad perscrutanda verba veniamus: quoniam in interioribus eorum quasi in quibusdam nucleis fructus dulcissimus invenitur.
9 Expositio psalmi.
10 (Vers. 1.) Beatus vir. Nimis pulchrum commodumque principium; ut quoniam erat Spiritus sanctus humani generis imbecilla moniturus, a beatitudine sumere videretur initium; ut hac spe trepidantium animos invitaret, ne se mortalium fragilia corda subducerent. Quis enim ad quaelibet ardua non incitetur, ubi felix beatitudo praedicitur? Beatus ergo vir dicitur, sicut nobis maiorum tradit auctoritas, quasi bene aptus, cui omnia desiderata succedunt. Sed hunc duobus modis dici in centesimo quadragesimo tertio psalmo propheta commemorat ponens: Beatum dixerunt populum cui haec sunt [Psal. CXLIII, 15]; iterumque subiungit: Beatus populus cuius est Dominus Deus eius. Quapropter saeculi beatus est, qui, ut putat, summa securitate suffultus, in continuata laetitia et mundanis copiis perseverat. Isti autem beato, qui a proposito suo nulla contrarietate removetur, virum subiunxit egregie: vir enim vocatur a viribus, qui nescit tolerando deficere, aut in prosperis aliqua se elatione iactare; sed animo stabili defixus, et coelestium rerum contemplatione firmatus, manet semper impavidus. Hoc etiam veriloquium appellavere maiores. Etymologia enim est oratio brevis, per certas assonationes ostendens ex quo nomine id quod quaeritur venerit nomen. Nec dubites quod virum appellat Dominum Salvatorem, de quo et Zacharias propheta dicit: Ecce vir Oriens est nomen eius [Zach. VI, 12]. Sed memento quod ubicunque sic ponitur, assumpta eius humanitas indicatur; vir enim sexus est carnis, qui in divinitate nullatenus invenitur. Sed quoniam natura humanitatis a Domino fuerat pro nostra redemptione sumenda, competenter posuit virum, ut utriusque naturae una crederetur esse persona.
11 Qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiae non sedit. Posito igitur beato viro, id est Domino Christo, ab illa dispensatione qua passus est, utile fuerat ut eum per actus suos consequenter exponeret; alioquin minus docet, quod fuerit in explicata propositione derelictum. Tribus itaque modis provenire humanos constat errores, cogitatione, facto, et dicto, quos hic per ordinem abnegat dicens: Non abiit in consilio impiorum. Primum detestabiles denegat cogitationes quas sibi familiariter vindicat genus humanum, quas Dominus Christus omnino non habuit. Et ne extraneis utamur exemplis, hoc debere intelligi de Domino Salvatore tricesimus nonus psalmus absolute testatur dicens: Tunc dixi, ecce venio; in capite libri scriptum est de me [Psal. XXXIX, 8]. Abiit enim significat quod a via recta discedens, in calles labitur tortuosos. Deinde actus vitiosae conversationis excludit dicendo: Et in via peccatorum non stetit; utique quia venit in mundum, qui est via peccatorum; sed ibi non stetit, quoniam eius vitia immaculata conversatione transivit. Ponendo autem viam peccatorum latam vult intelligi: quoniam angustam constat esse iustorum. Tertio loco subiunxit: Et in cathedra pestilentiae non sedit. Ad doctrinas hoc videtur abominabiles pertinere, quae pestilentis dogmatis venena disseminant. Haec merito negantur in Christo, qui totius mundi vulnera medicabili [Edit., medicinali.] praedicatione salvavit. Quidam vero hunc locum tali distinctione complexus est, impium dicens eum qui peccat in Deum: peccatorem vero qui in semetipsum delinquit; pestilentem scilicet, qui proximum suum depopulatur, opprimit atque laedit. Sed quodvis horum recipias, nihil tale in Domino fuisse cognoscis. Cathedra est enim ex aliqua materia composita forma sedibilis, quae nos curvatos molliter a dorso suscipit, suoque gremio demissos velut habilis theca complectitur. Haec proprie doctoribus datur, sicut ait in Evangelio: Super cathedram Moysi sederunt scribae et Pharisaei [Matth. XXIII, 2]. Sic etiam iudicum tribunal, et solium regum proprium esse memoramus. Considerandus est etiam hic ordo dictorum, quemadmodum contra Adam totus aptetur: abiit cum recessit a praecepto Domini: stetit, cum delectatus est peccato, quando acquisiturum se scientiam boni et mali, deceptus arbiter aestimavit; cathedram vero pestilentiae sedit, cum posteris perniciosae doctrinae exempla dereliquit. Et nota quam pulchre singula verba rebus singulis dedit; id est abiit, stetit et sedit. Quae figura dicitur hypozeuxis, quando diversa verba singulis apta clausulis apponuntur. Quapropter generalis complexio peccatorum merito in Domino Salvatore denegata est: sicut ipsa Veritas in Evangelio dicit: Ecce veniet princeps mundi huius, et in me non inveniet quidquam [Ioan. XIV, 30].
12 (Vers. 2.) Sed in lege Domini fuit voluntas eius. Non magna gloria fuerat declinasse vitiosa, nisi et diceret omnino laudanda, sicut et alibi docet, Declina a malo, et fac bonum [Psal. XXXVI, 27]. Lex ergo Domini est in declinandis peccatis sancta praeceptio, quam in monte Sina Moysen accepisse manifestum est: in qua tota mentis intentione ille vere fuit, qui peccata non habuit; nos enim etsi ad momentum legis praecepta cogitamus, delicti tamen tempore voluntas nostra in lege non permanet. Voluntas enim decenter est posita, ut constantiam continuae meditationis ostenderet, quae dum perseveranter assumitur, laboris taedia nesciuntur. Sed ne ipsam voluntatem putares otiosam, sequitur operationis effectus, quia sancto proposito non sufficiebat tantum bona velle, nisi etiam desiderium suum continuo pioque labore satiaret. Hic potest syllogismus categoricus inveniri, quem praetermittere non debemus, ne qui intellectus est primus, incompetenter videatur esse praeteritus. Cuius definitionem partesque dicemus, ut rudibus earum rerum nihil remanere possit ambiguum. Categoricus itaque syllogismus est, quem dialectici summa laude concelebrant: oratio, in qua positis quibusdam, alia quaedam ex necessitate veniunt per ea quae posita sunt. Iste ex duabus propositionibus et conclusione formatur, sicut hic constat effectum. Cuius prima propositio est: Beatus vir cuius voluntas in lege Domini est. Secunda propositio: Nullus cuius voluntas in lege Domini est, abiit in consilio impiorum. Provenit exspectata conclusio: Nullus igitur beatus vir abiit in consilio impiorum. Hoc quidem in diversis locis diligens tibi perscrutator invenies, quod nos rarius ponendum esse perspeximus, quoniam nobis ex diversis artibus atque disciplinis cum expositione proposita multa dicenda sunt.
13 Et in lege eius meditabitur die ac nocte. Intendendum quod secundo dicit: In lege, non sub lege, quia in lege fuit qui peccata contempsit. Reliqui autem mortales merito sub lege sunt, qui delictis onerantibus inclinantur. Lex enim dicitur ex eo quod animos nostros liget, suisque teneat obnoxios constitutis. Verum ille legem non meditabatur litteris, sed sanctitate propositi; sicut in tricesimo nono psalmo dicturus est: Ut faciam voluntatem tuam, Deus meus, volui, et legem tuam in medio cordis mei [Psal. XXXIX, 9]. Sic de uno psalmo utrumque probatum est, quoniam et principium libri de ipso debet intelligi, et mandata Domini semper eum constat fuisse meditatum. In septuagesimo septimo quoque psalmo dicit: Loquar propositiones ab initio [Psal. LXXVII, 2]: sed cum dicit, Loquar ab initio, non vult personam suam alicubi fortasse praeteriri; nos tamen diversorum Patrum auctoritatem secuti, et Ecclesiae verba dedimus et prophetae, et iustissimos quosque homines, vel peccatores diximus loqui, quos suis locis evidenter ostendimus, ut varietas ipsa rerum oblectare possit auditum.
14 Die ac nocte. Haec complexio continuum tempus ostendit; quod si ad litteram intendas, omnino non convenit, ut die ac nocte iugiter legem Domini aliquis aut legat aut praedicet, dum reficiendi tempus corporibus detur, et capiendi somni necessitas afferatur. Sed ille probatur legem continue meditari, qui omnia secundum sanctitatem gerens, coelesti se in omnibus puritate tractavit. Hoc revera ipsi capiti Domino Christo certum est convenire, quamvis ad exemplum sanctitatis eius, et membris quoque videatur esse praeceptum, sicut dicit Apostolus: Omnia quaecunque facitis in verbo aut facto, omnia in gloria Dei facite [I Cor. X, 31]. Est et alibi praedicata ista continuitas, sicut in centesimo decimo octavo psalmo legitur: Testimonia tua doce me, Domine, et mandata tua in corde meo semper exquiram. Dies pagani dixerunt a numinibus suis, id est a diis, a quibus eos etiam nominasse noscuntur. Nox autem dicta est, eo quod noceat aspectibus sive actionibus nostris.
15 (Vers. 3.) Et erit tanquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum. Hinc iam praedicitur gloriosa nimis, singularisque felicitas; ut sicut actio miranda descripta est, ita et eius prospera magnifica similitudine referantur. Bene, ut arbitror, ligno fructifero comparatus est Dominus Christus, propter crucem quam pro hominum salute suscepit. Quae merito lignum vitae dicitur, quando et ibi Dominus Christus, qui est vita nostra, suspensus est, et latroni in eadem confitenti dictum est: Amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso [Luc. XXIII, 43]. Denique et hodie omnis in ea credens, aeternae vitae dona consequitur. Sive, ut historia refert, lignum revera fuit in paradiso perennis vitae, si detestabilis inobedientia non fuisset. Unde enim mors habuisset introitum, si Adam monstrasset devotionis affectum? Hinc sanctissimi Patres suavissima mella sudaverunt, dicentes: Dedit mandatum, ut inveniret arbitrium; fixit legem, ut faceret cautiorem. Sed ille improvide secutus est hostem, et infeliciter vitae reliquit auctorem [Mss. Aud., Bec. et Fisc., et felicem reliquit vitae auctorem.]. Tunc lamentabili sorte deceptus, vitam perpetuam, quam possessurus erat amisit, et in mortem, quam non habebat, incurrit. Sed ut ad conceptae similitudinis instituta redeamus, quod dicit, plantatum est, id est institutum est lignum crucis a Deo, quod semper in fide vireret ac cresceret. Hoc schema parabola dicitur, id est genere dissimilium comparatio. Sic enim in subsequentibus et monti, et leoni, et vermi comparatus est Christus.
16 Secus decursus aquarum. In comparationis gratia perseverat. Nam sicut terrestris aqua decurrens vita est lignorum virentium, sic aqua spiritalis signum crucis inundat, quae salus esse fidelium cognoscitur animarum. Haec ergo aqua est de qua in Evangelio dicitur: Si scires quis est qui a te aquam petit, petisses ab eo, ut daret tibi aquam vivam [Ioan. IV, 10], etc. Operae pretium est quoque perpendere quare dixerit: secus decursus aquarum; scilicet ut nec nimia inundatio lignum laederet, nec iterum irrigatio procul constituta siccaret.
17 (Vers. 4.) Quod fructum suum dabit in tempore suo. Fructum dabit, id est Ecclesias constituet tempore competenti, hoc est, quando beatae incarnationis sacramenta suscepit. O fructus ille mirabilis, qui humanum genus dulcissima credulitate satiavit! Unde non gustare peccare est; et potius genus est praevaricationis a cibis talibus abstinere. Fructus enim dicitur a fruendo. Et notandum quia dabit dixit, quod ad rationabilem sensum, et ad offerentis pertinet voluntatem. Nam licet et alia ligna erumpentes inferant fructus, hoc recte dare dicitur, quia aeterna praemia donare monstratur.
18 (Vers. 5.) Et folium eius non decidet. Id est sermo ipsius nullo casu a veritate discedit, sed tanquam in arbore palmae folia manentia sunt, ita et ista infixa veritati [Mss. Aud., Bec. et Fisc., ita et ista in fixa veritate.] certis promissionibus perseverant, sicut in Evangelio legitur: Coelum et terra transibunt, verba autem mea non praeteribunt [Matth. XXIV, 15]. Et intuere Domini verba foliis arboris comparata, quia sicut illa fructus tegunt, sic promissiones suas et ista custodiunt. Hae sunt aquae spirituales, haec folia salutaria, de quibus in Apocalypsi beatus Ioannes dicit: Et ostendit mihi flumen aquae vivae splendidum, tanquam crystallum, exiens de throno Dei et Agni; in medio plateae eius, et ex utraque parte fluminis, arborem vitae, quae facit fructum duodecies, singulis mensibus reddens fructum suum; et folia arboris illius sunt ad sanitatem gentium deputata [Apoc. XXII, 1, 2].
19 Et omnia quaecunque faciet prosperabuntur. Aptissime contra illud Adae ponitur, cuius facta nobis adversa pepererunt. Nam sicut Dominus Christus dulcedinem salutis mundo praestitit, ita ille humano generi amaritudinem mortis inflixit. Tribus ergo modis haec praedicationis forma constructa est, dicendo quid vitaverit, referendo quid egerit, tertio ad quem finem fructus ipse pervenerit. Sed hoc breviter atque mediocriter positum est propter humilitatem humanitatis assumptae. Caeterum si magnificentiam eius velis advertere, audi Apostolum dicentem: Propter quod et Deus illum exaltavit, et donavit illi nomen quod est super omne nomen; ut in nomine Iesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium et infernorum [Philip. II, 9]. Et in Apocalypsi Ioannis ita legitur: Et vidi, et audivi vocem magnam angelorum multorum in circuitu throni, et animalium et seniorum: et erat numerus eorum dena millia denorum millium, millia millium dicentium voce magna: Dignus est Agnus qui occisus est accipere virtutem, et divitias, et sapientiam, et fortitudinem, et honorem, et gloriam et benedictionem. Et omnem creaturam, quae est in coelo, et in terra, et sub terra, et in mari, et quae sunt in eis, universos audivi dicentes: Sedenti in throno, et Agno, benedictio, et honor, et gloria, et potentia in saecula saeculorum. Et quatuor animalia dicebant: Amen. Et seniores ceciderunt, et adoraverunt [Apoc. V, 11 et seq.], etc. Plena est rerum talium Scriptura divina, quoniam sicut in assumpto corpore fuit humilitas, ita est post resurrectionem Domini Christi declarata maiestas. Nunc ad reliqua veniamus.
20 (Vers. 6.) Non sic impii, non sic. Venit ad secundam partem, ubi memorat quae impii cum peccatoribus sustinebunt, ut eorum actus refugiatur, quorum poena cognoscitur. Quod schema dicitur paradigma. Schema autem est figura dictionis in ordine verborum cum decore composita; est enim paradigma narratio per exempla, hortans aliquem, aut deterrens. Invitavit autem cum dixit: Beatus vir, et reliqua; deterruit autem cum ait: Non sic impii, non sic, etc. Efficacissimum plane doctrinae genus, et invitare prosperis, et terrere contrariis; sicut et Pater Augustinus in libris de Doctrina Christiana memorat dicens [Lib. IV, cap. 4]: Debet igitur divinarum Scripturarum tractator et doctor, defensor rectae fidei, ac debellator erroris, et bona docere, et mala dedocere. Quod institutionis genus et in decimo quarto, et in tricesimo sexto, et in centesimo decimo, et in centesimo decimo octavo psalmo potenter exsequitur, ut distinctio sit in comminatione supplicii, magnitudo semper in praemiis. Dicit ergo: Non sic impii, non sic, quoniam non erit sic impiis, ut superius dixit. Et ut immobiliter crederes, firmitatem negationis iterando monstravit. Nam si locum eorum diligenter inquiras, audi Apocalypsim Ioannis dicentem: Et diabolus, qui seducebat eos, missus est in stagnum ignis et sulphuris, ubi illa bestia et pseudopropheta, quod videlicet ad omnes pertinet impios, cruciabuntur illic die ac nocte, in saecula saeculorum [Apoc. XX, 9, 10].
21 Sed tanquam pulvis quem proiicit ventus a facie terrae. Congrua nimis facta comparatio. Pulvis enim est resolutio terrae. Et quia homo terrenus, quando inflatur seductorio vento superbiae, de soliditate terrae viventium quasi pulvis abiicitur, quia sua levitate ad firmamentum mandatorum se tenere non potuit, merito pulvis dicitur, qui tanquam substantia tenuis vitiorum flatibus ventilatur. Sed hanc damnationem gravissimam non putemus ventorum ludibriis comparatam, quae corpora facile mobilia in auras aethereas ludivaga compulsione transponunt. Hic enim facilitatem expulsionis vult ostendere, non acerbitatem discriminis levigare. Facies vero terrae significat superficiem telluris, ubi revera potest pulvis tenuissimus insidere. Hanc Graeci epiphaniam vocant, quae solam longitudinem et latitudinem habet. Haec colores suscipit diversa qualitate distinctos: haec probatur recipere figuras illas geometricae disciplinae; in ea denique datur conspici, quidquid potest corporeis oculis intueri.
22 (Vers. 7.) Ideo non resurgunt impii in iudicio. Impii sunt qui sanctam Trinitatem crudelitate [Mss. Aud., Bec. et Fisc., credulitate.] mentis nullatenus confitentur, nec Veteris aut Novi Testamenti parere regulis acquiescunt; vel, sicut dicit Apostolus: Qui verbis confitentur Deum, factis autem negant [Tit. I, 16]; et hi in iudicio non resurgunt, quia iam sua infidelitate damnati sunt, in Evangelio dicente Domino: Qui autem non credit in Filio, iam condemnatus est [Mss. Aud., Bec. et Fisc., iam iudicatus est.] [Ioan. III, 18]. Nam si ad iudicium resurgere est pro suis factis quempiam reddere rationem, merito illi dicuntur in iudicium non resurgere, quos iam cognoscitur sententia divina damnasse. Omnes resurgere fides catholica confitetur, sicut dicit Apostolus: Omnes resurgemus, sed non omnes immutabimur [I Cor. XV, 51]. Resurget enim iustus, ut iudicet; peccator, ut iudicetur; impius, ut sine iudicio puniatur.
23 Neque peccatores in consilio iustorum. Peccatores sunt professione quidem Christiani, sed minoribus peccatis obnoxii, quibus dominica datur oratio, ut se exuant a delictis; impii autem sunt qui suum nescientes auctorem diversis sceleribus polluuntur, ut blasphemi, impoenitentes, cultores idolorum, et principalibus vitiis obligati. Quapropter duo sunt genera peccantium: primum, quod nulla placabili satisfactione completa remanet in delictis; aliud est cui per gratiam confessionis peccata donantur, sicut legitur: Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata [Psal. XXXI, 1]. In quo numero et sancti sunt, quia nullus sine peccato est, sicut beatus Ioannes apostolus dicit: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nosmetipsos seducimus, et veritas in nobis non est [I Ioan. I, 8]. Ergo de illo primo numero peccantium dicit qui nulla fuerunt digni miseratione salvari. Hi enim cum iustis minime iudicabunt, quod evangelica voce solis fidelibus suis Dominus in praemium pollicetur. In consilio enim, in iudicio dicit, quia omne rectum iudicium in consilio est. Consilium enim dictum est a consulendo. Nam superius consilium impiorum abusive positum est: quoniam et ipsi putant consulere, quamvis cognoscantur unamquamque rem noxia sibi machinatione tractare.
24 (Vers. 8.) Quoniam novit Dominus viam iustorum, et iter impiorum peribit. Bonorum viam dixit Dominum nosse; iter autem impiorum perire confirmat: quasi Dominus utrumque non noverit. Sed allegorice dictum est, ut hoc sciat Dominus, quod in beatitudine permanebit: hoc nesciat quod peribit. Nam et ipse dicturus est in iudicio suo peccatoribus: Nescio vos [Matth. XXV, 12]. Quod si hoc ad litteram velis advertere, quomodo ignorare poterit quos creavit? Sic et Adae locutus est post peccatum: Ubi es, Adam [Gen. III, 9]? non quia Deus in paradiso eum esse non noverat, sed indignus divina cognitione, eo quod ceciderit increpatur. Et iter impiorum peribit. Nam sicut beatorum via est Dominus, ita peccatorum iter diabolus esse cognoscitur: qui sine dubio peribit, quando cum sequacibus suis aeterna poena damnabitur. Via enim dicitur, quod per eam unusquisque transeuntium viatur. Iter, quasi iterum actus, quod agendo iteratur. Quod tamen utrumque pro locorum qualitatibus reperis esse variatum; nam et viam peccatorum superius dixit, et iter in bono positum est, sicut in alio psalmo ait: Et illic iter est, in quo ostendam illi salutare Dei [Psal. XLIX, 23]. Item Isaias propheta dicit: Principium Sion dabo, et Ierusalem consolabor in itinere [Isai. XLI, 27]. Nunc ad conclusionis quoddam speculum veniamus, ut nobis totius psalmi pulcherrima facies elucescat.
25 Conclusio psalmi.
26 Totus hic psalmus ad moralem pertinet disciplinam, de quo et bonus imbuitur, et peccatorum mens scelerata terretur. Nec vacat quod Dominus Christus est positus in principio numerorum. Unitas quippe specialis, simplex atque perfecta est, nullius indiga, in seipsa perenniter manens: a quo fonte multitudo numerorum sic egreditur, ut ad eam semper, quamvis multiplicata, revocetur: sine qua supputatio nec inchoare quidquam praevalet, nec prodire. Merito ergo in hoc initio calculi ponitur Christus: quia, sicut dicit Apostolus: Ex ipso enim, et per ipsum, et in ipso sunt omnia [Rom. XI, 36]. Hanc Trinitatem Graeci monadem vocant. Nam si incorporalis et immutabilis est substantia, intelligitur Deus; si incorporalis et mutabilis, intelligitur anima; si vero et corporalis et mutabilis, intelligitur corpus. Ista ergo monas tali complexione, sicut dictum est, ab arithmeticis explicatur. Memento autem quod monas, licet fons atque initium numeri esse videatur, ipsa tamen non potest numerus dici. Quidquid enim ab uno plus est, sicut ait Nicomachus, iam fit numerabile. Numerus enim est unitatis collectio, vel quantitatis acervus ex unitatibus profusus. Hoc enim quod dicimus nominis quoque ipsius declaratur indicio. Numerus quippe a numerositate vocatus est. Quae disciplina nec a Patribus nostris praecipitur negligenda; est enim verax et immutabilis, et per omnes creaturas pro modulo suae quantitatis effusa. Legitur enim in Salomone: Omnia in mensura, numero et pondere [Sap. XI, 21] Deum fecisse. Illud etiam arbitror intuendum, quod mirabili dispositione consequentia cuncta conscendant. In primo siquidem psalmo Domini Christi carnalis vita describitur; deinde omnipotens natura deitatis eius subtiliter indicatur. Tertio multiplicatos dicit populos, qui eum nitebantur exstinguere; deinde septem poenitentium psalmi fidelium corda purificant; postea parabolis et tropicis allusionibus subsequens drama decurritur, et per allegoricas similitudines pene omnia referuntur ad Salvatorem Dominum, quod suis locis commonere curabimus. Post haec laudes Christi Domini mirabili varietate propheta concelebrans, usque ad finem non desinit eius praeconia sanctitatis edicere. Sic igitur universa de ipso prolata noscuntur, cuius haec causa suscepta sunt.
Cassiodorus HOME



>>> Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, in Psalmum II
monumenta.ch > Cassiodorus > 1

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik