monumenta.ch > Cassiodorus > 16
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, pr., XV De eloquentia totius legis divinae. <<<     >>> XVII Laus Ecclesiae.

Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 0, Caput XVI De propria eloquentia Psalterii.

1 Primum est quod ipsi tantum psalmi singulari numero vocitantur, quos nos adhibitis huius linguae peritissimis cum eorum volumine conferentes, servato usu psallentium, suis versibus aestimavimus esse reddendos: ne se in praesumptum ordinem auctoritas permixta confunderet. Deinde quod nullum aliud opus auctoritatis divinae centum quinquaginta sectionibus continetur; ubi enim tot tituli diversa leguntur varietate conscripti? Hic illud votivum nomen alleluia in superscriptionibus inchoavit. Hic commemoratio historiae de Regum tracta volumine, in ipso limine posita virtutes noscitur indicare psalmorum. Hic etiam diapsalmata tantum interiecta monstrantur. Hic psalmi secundum virtutes suas numerorum ordines tenent.
2 Liber inchoans a beatitudine Christi, Novi et Veteris Testamenti sacramenta percurrens, laudibus sacris et sancta iubilatione concluditur; ut merito se tali munere consoletur Ecclesia, quae hic multarum calamitatum cognoscitur afflictionibus sauciari. Novit enim beneficio Domini triumphare de suis cladibus ingravata; persecutionibus siquidem proficit, afflictionibus semper augetur, sanguine martyrum rigatur, tristitia magis erigitur, angustia dilatatur, fletibus pascitur, ieiuniis reficitur, et inde potius crescit, unde mundus deficit.
3 Quid enim in illo libro non invenies unde se humanum genus debeat suaviter consolari? Thesaurus in pectore mundo semper excrescens, consolatio magna lugentium, spes beata iustorum, periclitantium utile suffugium, unde semper quod expedit tollitur, eiusque fons indefecta perennitate servatur. Beatus quoque Athanasius, Alexandrinae civitatis episcopus, in libro quem Marcellino suo charissimo destinavit de proprietate Psalterii, ut verbis ipsius utar, ita dicit: Quicunque Psalterii verba recitat, quasi propria verba decantat, et tanquam a semetipso conscripta unus psallit, et non tanquam alio dicente, aut de alio significante sumit et legit; sed tanquam ipse de semetipso loquens, sic huiusmodi verba profert; et qualia sunt quae dicuntur, talia velut ipse agens, ex semetipso loquens, Deo videtur offerre sermones.
4 Psalterii quoque proprium est quod per ipsum legis divinae sanctitas introitur. Non enim tirones inchoant a Genesi, non ab Apostolo, non inter ipsa initia auctoritas evangelica sancta pulsatur; sed licet Psalterium quartus codex sit divinae auctoritatis, primum tamen tirones inchoantes Scripturas sanctas, inde legendi faciunt decenter initium.
Cassiodorus HOME