monumenta.ch > Cassiodorus > 12
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, pr., XI Quid sit diapsalma. <<<     >>> XIII Quemadmodum in psalmis sit de Christo Domino sentiendum.

Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 0, Caput XII Utrum in quinque voluminibus Psalmorum sit secanda contextio, an certe unus liber debeat nuncupari.

1 Beatus Hieronymus prophetiam Psalmorum in quinque libros putavit esse dividendam (Praefat. in psal. ad Sophron.), quia in textu operis huius quarto legitur, fiat, fiat; dum hoc verbo intercedente, nonnulla se videatur aperire divisio. Huic favet assensa posteritas. Credo dum sibi consultum iudicavit, quod in multas partes coarctabatur taediosa longinquitas. Hilarius autem, Pictaviensis episcopus, divinarum rerum acutissimus et profundissimus exquisitor, congruentius librum aestimat (Prolog. in Psal.) dici debere Psalmorum: quia in Hebraeo unum volumen est; et maxime cum in Actibus Apostolorum (Cap. I, 20) legatur dictum: In libro Psalmorum. Quapropter merito unus liber dicitur, qui tanta auctoritate firmatur.
Cassiodorus HOME