monumenta.ch > Cassiodorus > 4
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, pr., III Quid significet in finem, quod frequenter invenitur in titulis. <<<     >>> V Quid sit psalmus.

Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 0, Caput IV Quid sit psalterium, vel psalmi quare dicantur.

1 Psalterium est, ut Hieronymus ait, in modum Δ deltae litterae formati ligni sonora concavitas, obesum ventrem in superioribus habens, ubi chordarum fila religata disciplinabiliter plectro percussa, suavissimam dicuntur reddere cantilenam. Huic citharae positio videtur esse contraria, dum quod ista in imo continet, illud conversa vice gestat in capite. Hoc autem genus organi canorum atque singulare aptatur corpori Domini Salvatoris; quoniam sicut istud de altioribus sonat, sic et illud gloriosae institutionis superne concelebrat; sicut etiam ipse in Evangelio dicit: Qui est de terra, de terra est, et de terra loquitur; qui autem de coelo venit, quae vidit et audivit testatur [Ioan. III, 31]. Unde quidam et hoc opus Davidicum Psalmos dictos esse praefiniunt, quia de superno culmine resonare noscuntur.
2 Cognosce vero quod isti tantum pro excellentia sui dicantur Psalmi, qui hoc volumine continentur. Nam et psalterium genus esse musicorum Daniel propheta testatur, inquiens [Dan. III, 5, 15] vocem tubae, fistulae, sambucae, citharae, psalterii, et symphoniae, omnisque generis musicorum. Nam et Paralipomenon exponit (Cap. IX, 11), cum dicit de lignis thyinis, quae vulgo ebena vocantur, gradus factos in domo Domini, et in domo regia, citharas quoque et psalteria cantoribus. Hoc apud Hebraeos dicitur nablum, quod tamen in suprascripto libro frequenti repetitione vulgatum est. Ipsum vero psalmum Graecum constat esse vocabulum, quem dictum quidam volunt ἀπὸ τοῦ ψαύειν, hoc est, a tangendo. Nam et psaltrias citharoedas vocamus, docto pollice modulationes musicas exprimentes.
Cassiodorus HOME