1 | Finem duobus dicimus modis: primus est iste communis atque moralis, quando res aliqua ad extremum deducta pervenerit, nec ulterius potest prodire, quae motus sui terminum probatur accipere. Sic enim dicimus finitum cibum, qui sedula comestione consumptus est; finitam pecuniam, quae docetur expensa, et caetera quae hoc modo probantur edici. Secundus dicitur finis perfectus atque perpetuus, quem modo quaerimus; qui tunc nobis protendi magis ac dilatari incipit, quando ad eum mens devota pervenerit. Finis ergo legis ac plenitudo Dominus noster est Christus, sicut Apostolus dicit: Finis enim legis Christus ad iustitiam omni credenti [Rom. X, 4]. Ad quem dum pervenerimus, nihil ultra perquiremus; sed ipso beatitudinis fine contenti, plenissima iucunditate perfruemur; cuius tantum amor proficit, quantum intellectus noster, Domino praestante, clarescit. Et ideo quoties in titulis psalmorum in finem reperis, ad Dominum Salvatorem aciem mentis intende, qui est finis sine fine, et bonorum omnium completiva perfectio. |