Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 0, Caput II Cur in psalmorum titulis quasi auctorum nomina diversa reperiantur.
1 | In primo libro Paralipomenon (Cap. XXIII, 5) legitur, cum propheta David devota Domino aetate senuisset, quatuor millia iuvenum ex Israelitico populo delegisse qui psalmos, quos ipse Domini aspiratione protulerat, organis, citharis, nablis, tympanis, cymbalis, tubis, propriaque voce in magnam iucunditatem supernae gratiae personarent. Quae suavis adunatio tribus partibus divisa constabat: rationabilis pertinebat ad humanam vocem; irrationabilis ad instrumenta musica; communis autem de utrisque partibus aptabatur; ut et vox hominis certis modulationibus ederetur, et instrumentorum melos consona se vicinitate coniungeret. Sic suavis illa et iucunda musica Ecclesiam catholicam tali actu praedicebat, quae ex diversis linguis, varioque concentu in unam fidei concordiam erat, Domino praestante, creditura. |
2 | Ex quo numero indita nomina frequenter in titulis invenimus, ut Idithun, Asaph, filii Core, et his similia. Non quia ipsi, ut quidam volunt, auctores fuere psalmorum, sed quoniam praepositi artificibus, administratores earum rerum probabiles exstiterunt, ut honorem de tali commemoratione sumerent, qui officio sancto devotis mentibus serviebant; maxime quia et nomina eorum intellectus rerum congruos indicare noscuntur. Non enim supradicti viri ad psalmos faciendos electi sunt, sed eos congregatos tantum legimus ad canendum; psalmographos autem fuisse historia nulla testatur; et praesumptuosum est dicere quod nulla possit auctoritate firmari. Psalmos autem ad solum prophetam David pertinere certis declaratur indiciis. Denique in Apocalypsi volens opus istud intelligi, solius David meminit dicens: Haec dicit sanctus et verus qui habet clavem David, qui aperit et nemo claudit; claudit et nemo aperit. In Evangelio quoque Pharisaeis ipse Dominus dicit: Quomodo ergo David in Spiritu vocat eum Dominum dicens: Dixit Dominus Domino meo [Matth. XXII, 43, 44], etc. |
3 | Unde probatur universos psalmos non multorum existere, sed tantum ipsius quem a Domino constat esse nominatum. Usus quoque Ecclesiae catholicae Spiritus sancti inspiratione generaliter et immobiliter tenet, ut quicunque eorum cantandus fuerit, qui diverso nomine praenotantur, lector aliud praedicare non audeat, nisi Psalmos David. Quod si essent proprii, id est, aut Idithun, aut filiorum Core, aut Asaph, aut Moysi, eorum nomina utique praedicarentur; sicut et in Evangeliis fit, quando aut Marci, aut Lucae, aut Matthaei, aut Ioannis vocabulo pronuntiantur. Quod etiam secutus Pater Augustinus congruenter omnes psalmos dicit [Lib. XVII Civit. Dei, cap. 14] esse Davidicos. |