Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 0, Caput I De prophetia.
1 | Prophetia est aspiratio divina, quae eventus rerum, aut per facta, aut per dicta quorumdam immobili veritate pronuntiat. De qua bene quidam dixit: Prophetia est suavis dictio coelestis doctrinae favos et dulcia divini eloquii mella componens. Unde et ipse David in centesimo octavo decimo psalmo dicturus est: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, super mel et favum ori meo [Psal. CXVIII, 103]! Multis autem modis gratiae istius munera praestabantur. Sed ut de plurimis pauca complectar, acta est per operationes hominum, ut fuit arca Noe, et sacrificium Abrahae, et transitus maris Rubri; per nativitates quoque geminorum Esau et Iacob, qui futurarum rerum sacramenta gestabant; per angelos, sicut locuti sunt Abrahae vel Loth, Zachariae et Mariae; per visiones, sicut Isaiae et Ezechieli, et caeteris sanctis; per somnia, sicut Salomoni et Danieli; per nubem et vocem de coelo, sicut Moysi. Unde constat sanctum David non per operationes hominum, non per nativitates geminorum, non per angelos, non per visiones, non per somnium, non per nubem et vocem de coelo, nec per alios quoscunque modos, sed coelesti aspiratione fuisse completum; sicut de ipso legitur in primo Regum volumine: Et directus est Spiritus Domini in David a die illa, et deinceps [I Reg. XVI, 13]. Ipse quoque Dominus in Evangelio dicit: Si David in Spiritu vocat eum Dominum, quomodo dicitis quod filius eius est [Matth. XXII, 45]? Quo dicto recognoscimus evidenter per Spiritum sanctum psalmos fuisse prophetatos. Sciendum est sane quod omnis prophetia, aut de praeterito, aut de praesenti, aut de futuro tempore loquatur, aut agat aliquid. |
2 | Animadvertendum est quoque Spiritum sanctum sic fuisse prophetis sanctissimis attributum, ut tamen ad tempus pro infirmitate carnis et contrarietate peccati ab ipsis offensus abscederet, et iterum placatus sub opportunitate temporis adveniret. Unde et sanctus Hieronymus exponens evangelistam Marcum in loco ubi ait de Ioanne: Vidit apertos coelos, et Spiritum tanquam columbam descendentem et manentem in ipso [Marc. I, 10]: ita evidenti ratione tractavit, ut nemo contra ipsius sententiam venire praesumat, In psalmo quoque quinquagesimo propheta post peccatum rogat: Spiritum sanctum tuum ne auferas a me [Psal. L, 13]. Nam si semper, ut ait beatus Hieronymus (In [Ezech. XXXV, 1], in prophetis esset sermo divinus, et iuge in pectore eorum haberet hospitium, nunquam crebro Ezechiel poneret: Et factus est sermo Domini ad me dicens. In libro quinetiam Regum Eliseus propheta dicit de muliere cuius filius extremum clauserat diem: Dimitte eam, quia in amaritudine est, et Dominus celavit me, et non indicavit mihi [IV Reg. IV, 27]. Apostolus quoque dicit: De virginibus praeceptum Domini non habeo, consilium autem do [I Cor. VII, 25]. Item ipse commemorat: Hoc ego praecipio, non Dominus (Ibidem, 10). Et alio loco sic meminit: Quae loquor, non loquor secundum Deum [II Cor. XI, 17]. Unde etiam similiter in caeteris prophetis aliqua quidem Dominus locutus est, et non prophetae, et aliqua prophetae, et non Dominus. Nec illud specialiter de Domino Iesu Christo diceret Ioannes Baptista: Qui misit me baptizare, ipse dixit mihi: Super quem videris Spiritum sanctum in specie columbae descendentem et manentem in eo, hic est qui baptizat in Spiritu sancto [Ioan. I, 33]. Nunquam enim proprium esset in Domino Christo quod additur: Et manentem in eo, nisi ab aliis nonnunquam recedere probaretur. In Christo enim permansit, quia peccatum non habuit; ab aliis iure discessit, quia pollutionis maculam perceperunt. Spiritui enim sancto non potest esse communio cum delictis: nam sic scriptum est in libro Sapientiae Salomonis: Spiritus enim sanctus disciplinae effugiet fictum, et auferet se a cogitationibus quae sunt sine intellectu [Sap. I, 5]. |
3 | Est autem prophetia magnificum nimis et veriloquum dicendi genus, non humana voluntate compositum, sed divina inspiratione profusum, sicut ait Petrus apostolus: Non enim voluntate humana allata est aliquando prophetia; sed Spiritu sancto inspirati, locuti sunt sancti Dei homines [II Petr. I, 21]. Nam et Paulus apostolus dicit: Qui prophetat hominibus loquitur ad aedificationem, et exhortationem, et consolationem [I Cor. XIV, 3]. Et paulo post: Qui prophetat Ecclesiam aedificat (Ibidem, 4): aedificat plane, quando res incognitas nimisque necessarias praelocutionis beneficio facit esse notissimas. Nam et quibus data est facultas bene intelligendi vel interpretandi Scripturas divinas, a munere prophetiae non videntur excepti, sicut Apostolus ait in Epistola ad Corinthios prima (Cap. XIV, 32): Spiritus prophetarum prophetis subiectus est. Sed quoniam de prophetiae muneribus competenter forsitan quae leguntur agnovimus, nunc quae restant sollicite perscrutemur. |