monumenta.ch > Cassiodorus > CAPUT SEPTIMUM. DE ASTRONOMIA.
Cassiodorus, De artibus et disciplinis liberalium litterarum, SEXTUM. DE GEOMETRIA. <<<    

Cassiodorus, De artibus et disciplinis liberalium litterarum, CAPUT SEPTIMUM. DE ASTRONOMIA.

1 Astronomia superest, quam si casta ac moderata mente perquirimus, sensus quoque nostros, ut veteres dicunt, magna claritate perfundit.
2 Quale est enim ad coelos animo subire, totamque illam machinam supernam indagabili ratione discutere [ed., discurrere], et inspectiva mentis sublimitate [ed., subtilitate], ex aliqua parte colligere, quod tantae magnitudinis arcana velaverunt? Nam mundus ipse, ut quidam dicunt, sphaerica fertur rotunditate collectus; ut diversus rerum formarumque ambitus sui circuitione concluderetur.
3 Unde librum Seneca consentanea philosophis disputatione formavit, cui titulus est de Forma mundi; quem vobis item relinquimus relegendum.
4 Astronomia itaque dicitur, unde nobis sermo est, astrorum lex: quia nesciunt ullo modo, quam a suo Creatore disposita sunt, vel consistere vel moveri: nisi forte quando aliquo miraculo facto Divinitatis arbitrio commutantur; sicut Iesus Nave, tribus horis soli in Gabaon ut staret, legitur (Ios. X, 12) imperasse; et temporibus Ezechiae regis retrorsum decem gradibus reversum fuisse (IV Reg. XX, 11); et in passione quoque Domini Christi tribus horis sol tenebrosus effectus est (Luc. XXIII, 44, 45), et his similia.
5 Ideo enim miracula dicuntur, quoniam contra rerum consuetudinem admiranda contingunt.
6 Feruntur enim, sicut dicunt astronomi, quae coelo fixa sunt; moventur vero planetae, id est erraticae, quae cursus suos certa tamen definitione conficiunt.
7 Astronomia est itaque, sicut iam dictum est, disciplina quae cursus coelestium siderum et figuras contemplatur omnes, et habitudines stellarum circa se et circa terram indagabili ratione percurrit.
8 Divisio astronomiae est, ut sit vel Sphaerica positio.
9 Sphaericus motus.
10 Orientalis locus.
11 Occidentalis locus.
12 Septentrionalis locus.
13 Australis locus.
14 Hemisphaerion quod est super terram.
15 Hemisphaerion quod dicitur esse sub terris.
16 Numerus circulatoris.
17 Praecedentia, vel antegradatio stellarum.
18 Remotio, vel retrogradatio stellarum.
19 Status stellarum.
20 Augmentum computi.
21 Ablatio computi.
22 In magnitudinem solis, lunae et terrae.
23 Eclipsis et caetera schemata quae in his continentur.
24 Sphaerica positio est per quam cognoscitur positio sphaerae qualiter sit.
25 Sphaericus motus est per quem sphaerae rite moventur.
26 Orientalis locus est unde aliquae stellae oriuntur.
27 Occidentalis locus est ubi nobis occidunt aliquae stellae.
28 Septentrionalis locus est ubi sol pervenit in fortioribus diebus.
29 Australis locus est ubi sol pervenit in fortioribus noctibus.
30 Hemisphaerion est quod est super terram, pars coeli quae tota a nobis videtur.
31 Hemisphaerion sub terra est, ut aiunt, quod videri non potest.
32 Numerus stellarum circularium est per quem cognosci dicitur, per quantum tempus unaquaeque stella circulum suum implere potest, sive per longitudinem, sive per latitudinem.
33 Praecedentia vel antegradatio stellarum est quam Graeci προτόδισμον vocant: dum stella motum suum consuetum cogere videtur, et aliquid praeter consuetudinem praecedit.
34 Remotio vel retrogradatio stellarum est quam Graeci πόδισμον aut ἀναπόδισμον vocant, in quo stella, dum motum suum agat, simul et retrorsum moveri videtur.
35 Status stellarum est quod Graeci στίριγμον vocant: quia dum stella semper moveatur, attamen in aliquibus locis stare videtur: nam et Varro, libro quem de Astrologia conscripsit, stellam commemorat ab stando dictam.
36 Augmentum computi est, quotiens astronomi secundum astronomicas regulas computantes, computum computo addere videntur.
37 Ablatio computi est in qua astronomi secundum astronomicas regulas computantes, computum a computo iudicant auferendum.
38 Magnitudo solis, lunae et terrae est, quando ostendunt quia sol fortior est terra, terra fortior est luna, per aliquam quantitatem.
39 Eclipsis solis est quotiens in luna tricesima, ipsa luna nobis apparet, et per ipsam nobis sol obscuratur.
40 Eclipsis lunae est quotiens in umbram terrae luna incurrit.
41 De astronomica vero disciplina in utraque lingua diversorum quidem sunt scripta volumina; inter quos tamen Ptolomaeus apud Graecos praecipuus habetur, qui de hac re duos codices edidit, quorum unum minorem, alterum maiorem vocavit Astronomum.
42 Is etiam et canones quibus cursus astrorum inveniantur instituit: ex quibus, ut mihi videtur, climata forsitan nosse, horarum spatia comprehendere, lunae cursum pro inquisitione paschali, solis eclipsin, ne simplices aliqua confusione turbentur, qua ratione fiant, advertere non videtur absurdum.
43 Sunt enim, ut dictum est, climata, quasi septem lineae, ab oriente in occidentem directae, in quibus et mores hominum dispares, et quaedam animalia specialiter diversa nascuntur; quae vocitata sunt a locis quibusdam famosis; quorum primus est Meroe [mss. Merobis], secundus Syene, tertius Catochoras, id est Africa, quartus Rhodus, quintus Hellespontus, sextus Mesopontus, septimus Borysthenes.
44 Horologia quoque, quae solis claritate monstrantur, distinctis quibusdam regulis, per singulos tractus climatum, veraciter aptata consistunt.
45 Quod utiliter priorum, et maxime Ptolomaei constat diligentia perquisitum esse.
46 Est alia quoque de talibus non despicienda commoditas, si opportunitatem navigatio nis, si tempus arantium [ed., assensuum], si aestatis caniculam, si autumni suspectos imbres inde discamus.
47 Dedit enim Dominus unicuique creaturae suae aliquam virtutem, ut tamen innoxie de propria qualitate noscatur.
48 Caetera vero, quae se ad cognitionem siderum coniungunt, id est ad notitiam fatorum, fidei nostrae sine dubitatione contraria sunt, et sic ignorari debent, ut nec scripta esse videantur.
49 Unde doctissimus quoque pater Basilius libro sexto [lege homilia 6], quem appellavit Hexameron, cautissime diligenterque tractavit, ab animis hominum huiusmodi curas sanctissima disceptatione detruncans; quem prima fronte in Octateucho diximus legi.
50 Hinc et Pater Augustinus in secundo libro de Doctrina Christiana (Cap. 29) meminit dicens: Quia familiaris est perniciosissimo errori fatua fata cantantium: unde commodius honestiusque contemnitur, si talis persuasio nesciatur.
51 Mundi quoque figuram curiosissimus Varro longae rotunditati in Geometriae volumine comparavit, formam ipsius ad ovi similitudinem trahens, quod in latitudine quidem rotundum, sed in longitudine probatur oblongum.
52 Sed nobis sufficit, quantum in Scripturis sacris legitur, tantum de hac arte sentire; [Haec desunt in mss.] quia nimis indecorum est hinc humanam sequi sententiam, unde, quantum nobis expedit, divinam noscimur habere doctrinam.
Cassiodorus HOME



Cassiodorus, De artibus et disciplinis liberalium litterarum, SEXTUM. DE GEOMETRIA. <<<    
monumenta.ch > Cassiodorus > CAPUT SEPTIMUM. DE ASTRONOMIA.